Physicae Hildegardis - CAP. XI.---DE PRASIO.

CAP. XI.---DE PRASIO.



Prasius crescit, cum sol radios suos circa vesperas a superioribus terrae subtrahit et cum ros jam appropinquat, et quod sol paulatim super lapidem praefati montis cadit et eum fortiter incendit, et ita de ardore solis et de humiditate aeris et aquae [Col. 1257D] ac de viriditate roris prasius ibi nascitur. Qui ardentem fiber habet, prasium in modico siligineo pane deicht involvat, et ita involutum in panno liget, et sic per tres dies et noctes, super umbilicum suum eum ligatum habeat, et fiber ab eo cessabit. Sed et qui in casu aut ictu alicubi in corpore suo contritus, veterem arvinam accipiat, et ei salviam et reynefanem aequali pondere commisceat, et his prasium imprimat, et tunc ad solem aut ad ignem ita calefaciat, et sic omnia haec cum eodem lapide commixta ita calida super locum ubi dolet ponat, et melius habebit.





CAP. XII.---DE CALCEDONIO.



Calcedonius cum sol post vesperas jam pene subtractus est, crescit, cum etiam aer adhuc aliquantum [Col. 1258A] calidus est. Et ideo ipse plus de aere quam de sole calorem trahit, et bonas vires habet. Et si lapis iste ab aliquo homine portatur, sic eum apud se habeat, ut cutem ejus tangat, ita quod etiam super aliquam venam corporis ejus positus sit, et vena illa et sanguis qui calorem et virtutem ejus recipiunt, vires illas caeteris venis et reliquo sanguini deferunt. Et sic lapis ille infirmitates ab homine avertit, et fortissimam mentem contra iracundiam ei tribuit, ita quod tam mansuetus in moribus erit quod fere nullus homo invenire poterit unde juste in ira provocatus ipsum per injustitiam laedere valeat. Et qui constantem modum ad loquendum habere voluerit, et sapienter ea proferre quae loquitur, calcedonium in manu sua teneat, et eum [Col. 1258B] spiramine suo calefaciat, ut etiam madidus inde fiat, et tunc cum lingua sua lingat, et constantius hominibus loqui poterit.





CAP. XIII.---DE CHRYSOPRASO.



Crisopassus (sic) illa hora crescit, cum sol se jam totum subtrahit, et tunc aer et aqua magis turbidum et grunfar colorem habet. Et ideo lapis iste nocturnam vim habet, cum luna de sole fortissima est, scilicet cum media est, et nondum plena est; et etiam magnas vires in temperato et aequali calore est, ita quod nimis calidus non est, sed temperatus. Et in quocunque membro hominem gicht fatigat, ille super nudam cutem suam crisopassum ponat, et gicht cessabit. Et si quis homo valde irascitur, idem lapis ad guttur illius tam diu ponatur [Col. 1258C] dum incalescat, et illa verba irae proferre non poterit usque dum ira ejus quiescat. Sed in quocunque loco idem lapis est, ubi mortiferum venenum est, vires suas amittit, ita quod absque viribus velut aqua debile fit, id est unkrefftig, et quod calorem suum in debilitatem mittat, et ita minus nocivum erit. Homo autem caducum morbum habens crisopassum apud se semper habeat, et nocturna pestis, scilicet caducus morbus, eum minus laedet, quia aerei spiritus circa eum irrisionem hanc interim parare non poterunt, quin ex ore suo spumam dolens eiciat. Et si aliquis homo a dyabulo possessus est, modicum aquae super eum funde, et dic: rEgo, o aqua, super istum lapidem in virtute illa te fundo, [Col. 1258D] qua Deus solem cum currente luna fecit;l et aquam istam illi possesso ad bibendum dabis quocunque modo poteris, quoniam invitus eam bibit; et tota die illa dyabulus in eo torquebitur, et debilior in eo erit, nec vires suas tunc in eo ostendit, ut prius fecit; et sic per quinque dies fac; in quinta autem die, cum eadem aqua super ipsum modicum tortellum para, velut der broit, et quocunque modo poteris illi ad comedendum dabis; et si acer daemon non est, ab homine illo recedet. Et hoc modo cognoscendum est, utrum aereus, lenis an amarus daemon sit. Nam si homo libenter ridet, et si homines benevole, id est holtselich, videt, et si interdum dentibus frendit, id est griszgramet, ibi aereus spiritus lenis est. Si autem homo ille invitus loquitur et si [Col. 1259A] libenter obmutescit, et si non libenter ridet, et si manibus fortiter krymet, et spumas ex ore eicit, ille amarus et acer daemon est, et ad amarum daemonem illum expellendum lapis iste non multum prodest, quia daemon ille amarus et acer, sed tamen eum in homine illo torquet, et eum debilem reddit. Et iste alio modo expellendus erit, cum Deus voluerit.





CAP. XIV.---DE CARBUNCULO.



Carbunculus in eclipsi lunae crescit. Nam cum jam in taedio est, velut deficere velit, quia interdum se deficere ostendit, cum divina jussione aut famem, aut pestilentiam, aut mutationes regnorum fieri ostendat, et tunc sol omnes vires suas in firmamentum mergit, et lunam calore suo fovet et eam igne suo suscitat et erigit, et eam iterum [Col. 1259B] splendere facit, quae linguam suam in os alterius ponit, ut illam a morte exsuscitet quae jam mortua est; et tunc in illa hora carbunculus nascitur; et ideo de igne solis in incremento lunae, splendorem habet, ita quod magis in nocte quam in die lucet, et ita crescit usque dum calor solis eum eicit. Et quia eclipsis lunae raro est, lapis iste etiam rarus est, et virtus ejus rara est, et timenda ita, quod multo timore et sollicitudine exercenda est. Nam si sucht, aut riddo, quae fiber, aut gicht, aut alia quaelibet infirmitas hominem invaserit, in mutatione humorum ejus, carbunculum circa mediam noctem, quia virtus ejus tunc praecipue viget, super umbilicum dolentis pone, ut non diutius super umbilicum ejus dimittas quam homo ille aliquantulum ab eo calefactum [Col. 1259C] senserit, et eum mox auferas, quoniam virtus ejus tunc hominem illum et omnia viscera ejus pertransivit plus quam ulla medicina ullorum unguentorum facere posset. Nam statim ut homo ille vel modicam motionem in corpore suo senserit, carbunculum ab eo auferes, quia si eum super umbilicum ejus tunc diutius jacere permiseris, virtus ejus totum corpus illius pertransit, ita quod arescet. Et sic lapis iste quaslibet pestes ab homine depellit et compescit. Et si quis in capite dolet, carbunculum super verticem suum per brevem horam ponat, scilicet tam diu quod caro ejus ab illo ibi incalescat, et statim auferat, quoniam virtus ejusdem lapidis caput illius citius et plus pertransivit, [Col. 1259D] quam pretiosissimum unguentum, vel quam balsamum faciat, et sic in capite melius habebit. Sed et si eumdem lapidem ad vestes seu ad alias quaslibet res ponis, diu durare possunt, et difficiliter putrescunt. Et in quocunque loco carbunculus est, ibi aeri spiritus fantasmata sua ad plenum perficere non possunt, quia eum fugiunt et ab eo declinant.




CAP. XV.---DE AMETHYSTO £[Note: £[Col. 1259] Marbod. Lapid. 253, et ejusd. mystica applic. p. 141.].


Amethystus crescit cum sol circulum suum ostendit quasi coronatus sit, et hoc facit cum aliquam mutationem in vestimento Domini, scilicet in Ecclesia, fieri praesignat. Et cum crescit ut flius, et [Col. 1260A] ideo multi sunt. Et calidus et igneus est, et aliquantum aereus est, quia tempore illo cum sol circulum suum ostendit, ut praefatum est, aer aliquantum tepidus est. Homo autem qui maculas in facie sua habet, amethystum saliva sua madidum faciat, et ita madido maculas bestriche; et etiam ad ignem aquam calefaciat, et eumdem lapidem super ipsam aquam teneat, et sudor de eo egrediens aqua illi commisceatur, et tunc eum etiam in ipsam aquam ponat, atque cum eadem aqua faciem suam lavet, et hoc saepe faciat, et lenem cutem ac pulchrum colorem in facie habebit. Sed si homo recente tumore alicubi in corpore suo intumuit, eumdem lapidem saliva sua madidum faciat, et ita madido loco tumoris ubique tangat, et tumor ille minorabitur et evanescet. [Col. 1260B] Et ubi aranea hominem in corpore suo fixerit, ipsum lapidem super fixuram striche, et curabitur. Sed et serpens et vipera, id est nater, eumdem lapidem fugiunt, et locum devitant, ubi eum esse sciunt.





CAP. XVI.---DE ACHATE.



Achates de quadam arena aquae nascitur, ab oriente usque ad meridiem extenditur, et calidus et igneus est. Sed tamen majorem vim de aere et de aqua habet quam de igne. Nam cum aqua illa minorabitur ubi ita arena sine aqua apparet, tunc quaedam pars ejusdem arenae de ardore solis et de puritate aeris perfunditur, ita quod in lapidem fulgescit. Sed cum deinde inundatio aquarum excreverit, ipsum lapidem de arena tollit et ad alias terras ducit. Et si aranea aut alius vermis venenum suum [Col. 1260C] super hominem fudit, ita tamen, quod in corpus illius non intrat, achatem ad solem aut super ignitum laterem fortiter calefaciat, et ita calidum super locum doloris ponat, et ipse lapis venenum illud aufert; et deinde iterum de eodem modo calefaciat, atque eum super fumum calidae aquae teneat, ut sudor ejus aquae illi commisceatur, et tunc eum in aquam illam per brevem horam ponat, et tunc lineum pannum ipsi aquae intingat, atque locum corporis sui ubi fixura araneae est aut ubi aliud venenum desuper fusum est, cum eodem panno berre, et curabitur.

Et si quis homo lapidem istum secum portat, eum ad nudam cutem suam ponat ut ita incalescat, et [Col. 1260D] natura ejus hominem illum idoneum facit et sensatum, atque prudentem in sermone, quia de igne et de aere atque de aqua nascitur. Nam sicut aliqua mala herba quae ad cutem hominis ponitur ibi interdum pustulam aut ulcus exsurgere facit, sic etiam quidam pretiosi lapides, ad cutem hominis positi, eum sanum et sensatum sua virtute faciunt. Et homo qui caducum morbum habet et qui lunaticus est, achatem ad cutem suam positum semper habeat, et deinde melius habebit. Nam homines cum infirmitatibus istis multoties nascuntur, etiam de superfluitate malorum humorum et pestium eas sibi attrahunt. Et qui caducum morbum habet, achatem [Col. 1261A] per tres dies in aqua ponat, cum jam luna plena est, et in quarta die eum auferat, et aquam illam modice coquat, ita ut non ferveat, et eam sic servet atque cum ea coquat omnes cibos quos interim comedit, dum luna tota decrescat; ac quidquam interim biberit, sive vinum, sive aquam, sic achatem imponat ei, et sic bibat, et sic per decem menses faciat, et curabitur, nisi Deus non velit. Sed et qui lunaticus est, ante triduum cum tempus insaniae suae instare cognoverit, eumdem lapidem per tres dies in aqua ponat, et in quarta die eum auferat, et tunc aquam illam modice calefaciat, atque omnes cibos, quos interim comedit, dum in amentia est, cum ea coquat, ac eum in omnem potum suum interim ponat, et desuper bibat, et sic per quinque [Col. 1261B] menses faciat, et sensum suum et sanitatem recipiet, nisi Deus prohibeat. Nam cum per virtutem ejusdem lapidis modice calefacta aqua suscitatus [Note: [Col. 1261D] Locus corruptus.], ne per fervorem illius infirmetur, cibi ejusdem hominis cum ipsa aqua condiantur, et potus illius eodem modo, ut praefatum est, et ita per virtutem eorumdem temperamentorum, et in virtute Dei, humores, qui insaniam illi inferunt, sedantur. Sed et per singulas noctes, antequam homo in lectum suum se collocet, achatem in aperto per longitudinem domus suae ferat et deinde per latitudinem ejusdem domus, in modum crucis, et fures per voluntates suas exercere et proficere minus praevalebunt, et in furando minus habebunt.




CAP. XVII.---DE ADAMANTE


[Note: [Col. 1261D] Plin. Hist. nat. XXXVII, 4; Marbod. Lapid. 28].

[Col. 1261C]

Adamas calidus est, de quibusdam montibus meridianae plagae nascitur qui sunt quasi legechte [leymechte?] et velut quaedam cristallus glasechte, et ex eadem leym quoddam gedosze quasi cor aliquando oritur magnae fortitudinis. Et quia forte et durum est, antequam magnum fiat, ipsa leym ejusdem montis circa positum scinditur, et ita velut in aquam cadit in modum et ad magnitudinem krisolo, sed postea in eodem loco ejusdem leym debilior priori est. Et cum deinde aliqua inundatio fluviorum excreverit, illum lapidem ad alias provincias educit. Et quidam homines sunt, qui ex natura sua et per diabolicam malitiosi sunt, et ob hoc libenter tacent, sed cum loquuntur, et acrem visum habent, ac interdum [Col. 1261D] mentem suam fere excedunt, velut insania ducantur, et iterum cito ad se redeunt; isti saepe vel semper adamantem in os suum ponant, et virtus ejus talis et tam fortis est, ut malignitatem et malum hoc quod in eis est exstinguat. Sed et qui freneticus est, et mendax, et iracundus, et ipsum lapidem in ore suo semper teneat, et vi ejus haec mala ab ipso avertuntur. Et qui jejunare non potest, eumdem lapidem in os suum ponat, et esuriem ei minuit, ita quod tanto diutius jejunare poterit.

Et qui virgichtiget est, vel apoplexiam habet, id est hanc pestem, quae medietatem corporis apprehendit, [Col. 1262A] ita quod se movere non potest, adamantem per totam diem unam in vinum aut in aquam ponat, et desuper bibat, et gicht ab eo cessabit, etiam si tam valida est ita quod membra illius dirumpere minantur, et etiam apoplexia minuetur. Sed et qui gelsucht habet, eumdem lapidem in vinum aut in aquam ponat, et desuper bibat, et curabitur. Sed adamas tantae duritiae est quod nulla duritia eum vincere potest, et ideo ipse ferrum impetit et fodit; unde cum nec ferrum nec calybs duritiam ejus incidere poterunt, calybem ita corroborat quod nec cedit nec frangitur antequam illum incidat. Et dyabulus eidem lapillo inimicatur, quia fortitudini resistit, ideo tam in nocte quam in die dyabulus eum dedignatur.





CAP. XVIII.---DE MAGNETE.



[Col. 1262B]

Magnes calidus est et de spuma quorumdam venenosorum vermium nascitur qui in quadam arena et in quadam aqua habitant, sed tamen magis in arena quam in aqua. Nam quidam venenosus vermis est, velut snecko, circa quamdam aquam, et in aqua manens, qui aliquando spumam suam in quemdam locum cujusdam terrae emittit, et qua ferrum conflari solet. Quod dum alius quidam venenosus vermis viderit, qui etiam circa aquam ipsam et in ipsa aqua manet, et qui de terra illa pascitur de qua ferrum paratur, ad spumam illam ardenter currit, et venenum suum, scilicet nigrum ad eamdem spumam fundit, et venenum hoc spumam [Col. 1262C] illam fortitudine sua pertransit, ita quod in lapidem durescit, et ideo magnes ferrugineum colorem habet, et ferrum naturaliter post se trahit, quia de veneno illo coagulatur, quod de terra illa nutritur de qua ferrum paratur. Sed aqua illa juxta quam idem lapis jacet, frequenti inundatione sua desuper inundans, maximum venenum quod in eo est attenuat et minuit. Et si homo furit, aut si aliquo modo fantasiae virgogelecht est, magnetem saliva sua bestriche, et verticem furentis ipso lapide ita madido bestriche, atque frontem ejus in transversum, et dic: rTu furens malum cede in virtute illa qua Deus virtutem de coelo ruentis dyabuli in bonitate hominis mutavit;l et ille sensus suos recipiet. Nam utilis et inutilis ignis ejusdem lapidis, quia ignis, [Col. 1262D] quem de ferruginea terra habet, utilis est; ignis autem quem de veneno vermium habet, mutilis est. Cum salubri et calida humiditate salivae hominis suscitatur, noxios humores qui intellectum hominis evertunt [Note: [Col. 1262D] Deest aliquid.].




CAP. XIX.---DE LIGURIO £[Note: £[Col. 1262D] Cf. infra VII, 27; Marbod. Lapid. 358.].


Ligurius calidus est. De quadam urina et non de omni urina lincis nascitur. Nam linx non est lascivum nec libidinosum, nec immundum animal, sed uno modo temperatum. Et virtus ejus tam fortis est, quod etiam lapides penetrat, unde etiam acutum visum habet, nec facile in oculis caligat. Et [Col. 1263A] de urina ejus lapis iste non semper nascitur, sed tunc cum sol valde ardet et cum aura levis est et blanda et bene temperata. Nam animal hoc tunc aliquando propter calorem et puritatem solis et propter suavitatem pulchrae aurae laetatur, et tunc cum urinam emittere vult, pede in terram fodit, et in fossam illam urinam emittit, et sic de ardore solis ligurius coagulatur et crescit. De puritate enim solis et blanda aura quae animal istud tangendo perfulsit et de laetitia animi ejus, et de magna vi quam habet urina in eo calet, et cum ita emittitur, in lapidem istum coagulatur, ita quod coagulatio ista pulchri lapidis in terra fit qui est tenerior lapidibus aliis. Et homo qui in stomacho valde dolet, ligurium aut in vinum, aut in cerviseam, aut in [Col. 1263B] aquam per brevem horam ponat et tunc auferat, et liquor ille viribus lapidis hujus perfunditur, ita quod inde vires accipit; et sic per quindecim dies faciat, et da illi modice ad bibendum parum pranso, et non jejuno, et nulla febris nec pestis tam fortis in stomacho illius est absque morte, quin stomachus ejus purgetur et purificetur et salvetur praeter instantem mortem. Nullus autem alius homo pro ulla causa istud condimentum bibat, nisi contra dolorem stomachi: vivere non posset, quia fortitudo ejus tanta est quod cor illius virseriget et quod caput ejus scindendo divideret. Sed quem difficultas urinae constringit, ita quod urinam facere non potest, ligurium in lac vaccarum aut ovium, non autem in lac [Col. 1263C] caprarum, per diem unum ponat, et secunda die auferat, et lac illud calefaciat, id est welle, et ita sorbeat, et sic per quinque dies faciat, et urinam in eo solvit.





CAP. XX.---DE CRYSTALLO.



Crystallus de quibusdam frigidis aquis nascitur, quae subnigri coloris [Note: [Col. 1263D] Deest aliquid.], ex aere veniens aquam illam tetigerit, ipsa aqua in aliquo loco, velut quaedam massa, per frigus coagulatur, et quasi cor aquae in fortitudinem coagulatur, et cum deinde calor aeris aut solis eamdem tetigerit, eidem massae spissam albedinem quam tunc habet, ardore suo aufert, ita quod aliquantum pura fit, sed tamen per calorem illum dissolvi non poterit; sed deinde frigus iterum [Col. 1263D] superveniens eamdem massam magis et magis coagulare facit, et purius; et illud tantae fortitudinis est quod per calorem ipsum non potest solvi, quamvis tota circumposita glacies dissolvatur, et sic cristallus exsurgit, et cristallus est. Et cui oculi caligant, cristallum ad solem calefaciat, et ita calidam oculis suis saepe superponat; et quia de aquae natura est, malos humores ab oculis extrahit, et sic ille melius videbit. Et si drusae aut orfimae in collo hominis nascuntur, eumdem lapidem ad solem calefaciat, et ita calidum super druse aut super orfimas per diem aut per noctem ligando constringat, et sic saepe faciat, et evanescent. Sed et cui hubo in gutture crescit seu intumescit, cristallum ad solem calefaciat, et ita calida vinum desuper fundat, et de illo saepe [Col. 1264A] bibat, et etiam cristallum ad solem calefactam ad guttur super hubin calidum saepe ponat, et minorabitur. Sed et qui in corde, aut in stomacho, aut in ventre dolet, cristallum ad solem calefaciat, et ita calidae aquam desuper fundat, et tunc etiam per brevem horam in ipsam aquam eamdem cristallum ponat et deinde auferat, et ita aquam illam saepe bibat, et in corde, aut in stomacho, aut in ventre melius habebit. Et qui a nesseden fatigatur, eumdem lapidem ad solem calefaciat et ita calidum super locum illum ubi dolet ponat, et nessia fugabitur.





CAP. XXI.---DE MARGARITIS.



Quaedam aquae sunt fluminum, quae salsae sunt, de quibus margaritae nascuntur. Nam pinguedo eorumdem fluviorum cum salsugine sua ad harenam cadit, [Col. 1264B] ita quod superior aqua purificatur, et pinguedo haec cum salsugine sua in margaritas coagulatur, et hae margaritae mundae sunt. Accipe ergo margaritas istas, et eas in aquam pone, et totus livor et slim quae in eadem aqua est circa easdem margaritas congregatur, et superior aqua purificatur et emundatur. Et homo qui fiber habet, eamdem superiorem aquam saepe bibat. et melius habebit. Sed et qui in capite dolet, margaritas ad solem calefaciat, et ita calidas tymporibus suis circumponat et panno desuper constringat, et curabitur.





CAP. XXII.---DE BERLIN.



Berlin de quibusdam conchis animalibus nascuntur, scilicet quae in conchis jacent, et quae in [Col. 1264C] mari et in quibusdam magnis fluminibus manent. Nam quaedam istorum conchatorum animalium circa fundum fluviorum istorum versantur, et ibi pascua sua quaerunt, et aliquantulum venenosa, et de sordibus quas in fundo illo in se trahunt, et de veneno suo, cum hoc exspuunt, quaedam berlir coagulantur et ita nascuntur; quae aliquando turbidae sunt, quia ipsa animalia circa fundum earumdem aquarum versantur, et fere nulla utilitas in eis est. Sed de eisdem conchatis animalibus quaedam in medietate eorumdem fluviorum versare solent, ubi ipsae aquae purae sunt, et ibi eadem animalia minus sordium in se trahunt, et ideo etiam modicum veneni in se habent. Unde etiam berlin illae quae nascuntur de [Col. 1264D] eisdem aquis quas ipsa animalia in se trahunt, et de veneno hoc quod illa exspuunt, ibi lucidae fiunt, quoniam ibi in mediis fluminibus quaedam puritas aquarum est. Sed tamen fere nulla utilitas medicinae in ipsis est, nisi quod tantum alii lucidiores sunt, et quod minus quam aliae venenum in se habent. Quaedam autem eorumdem conchatorum animalium in summitate ipsorum fluminum versantur, ubi spumae et multae sortes earumdem aquarum fluunt, et de ipsis spumis et de superioribus sordibus illis cum veneno ipsorum animalium quaedam berlin coagulantur, quae etiam aliquantum turbidae sunt, quia de spumis de collectionibus sordium illarum nascuntur, nec ad ullam utilitatem medicinae valent, quia plus infirmitatem quam sanitatem hominibus [Col. 1265A] inferunt. Nam si quis homo in os suum poneret, inde talem infirmitatem sibi fere attraheret et ita Infirmaretur velut aliquod venenum sumpsisset; et si eas etiam ad cutem suam poneret, ita quod caro ejus ab ipsis incalesceret, venenum ex eis in se traheret, et hoc modo infirmus efficeretur et doleret.





CAP. XXIII.---DE CORNELIONE.



Cornelion plus de calido aere quam de frigido est, et in arena reperitur. Et si alicui sanguis de naribus fluit, vinum calefac, et calefacto cornelion impone, et sic illi ad bibendum da, et sanguis effluere cessabit.





CAP. XXIV.---DE ALABASTRO.



Alabastrum nec rectum calorem, nec rectum frigus in se habet, sed in utroque quasi tepidum est, ita quod etiam medicina in eo fere non reperitur.





CAP. XXV.---DE CALCE.



Calx calidus est, de quo creta fit, cum incensus fuerit, unde et creta calida. Nam cum calx per ignem in pulverem redigitur, magis roboratur, et terram ac arenam igne suo conglutinat, Sed si homo aut pecus de calce comederit, fortitudo caloris illius comedentem destruit et infirmari facit. Homo autem, [Col. 1266A] quem vermis in aliquo loco suo comederit, cretam accipiat et bis tantum de criden, et ex his cum aceto seu vino velut tenue caementum faciat, atque istud loco, ubi vermem patitur, cum penna emittat, et hoc per singulos dies usque ad quintam diem faciat; postea sumat aloe, et secundum ejus tertiam partem myrram, et simul terat, atque ex his cum recenti cera eyn plaster paret, et canabineo panno superponat, et ita super locum doloris per duodecim dies liget. Nam creta calida est et crida frigida, et sic calor cretae cum frigiditate cridae et cum calore et acumine vini temperatus vermes commortificat. Sed calor aloe myrrhae augmentat, putredines eorumdem ulcerum extrahit, et eumdem locum sanat.





CAP. XXVI.---DE CAETERIS LAPIDIBUS.



Caeteri lapides qui in diversa terra et diversis regionibus orti sunt, et diversas naturas atque diversos colores de terris in quibus nati sunt, sibi contrahunt, ad medicamenta non multum valent, ut marmor, grieszstein, calckstein, ducksteyn, wacken, et similes, quia nimia humiditas aut nimia siccitas in eis est, quae recta siccitate non temperatur, aut in quibus nimia siccitas est quae recta humiditate non humectatur.


[Col. 1265] EXPLICIT LIBER TERTIUS (QUARTUS) DE LAPIDIBUS.







INCIPIT LIBER QUARTUS (QUINTUS). DE PISCIBUS.


PRAEFATIO.



[Col. 1265B] Quidam pisces sunt, qui de natura sua circa fundum maris et fluminum versantur, et ibi pascua sua quaerunt, et fundum ita sulcant, velut porci terram, et ibi quasdam radices in quibusdam herbis comedunt, quibus diu vivunt, et alia quaecunque pastui suo conveniunt, ibi semper quaerunt [Note: [Col. 1265D] Et alia---quaerunt om. ed.], et etiam interdum fere ad medietatem ipsorum [aquarum ed.] ascendunt, et interdum ad fundum descendunt, et ibi praecipue manent. Et caro istorum aliquantum mollis et infirma est; nec ad comedendum sani sunt, quia circa fundum aquarum semper versantur. Et quidam ex istis diem et solis splendorem plus diligunt quam noctem aut lunae splendorem. Quidam vero noctem et lunae splendorem magis diligunt, quam diem et solis splendorem. Quidam [Col. 1265C] autem ex istis totum rogim suum post ordinem effundunt, id est leychent, antequam ab hac effusione desistant, ita ut postquam geleyche effundunt, et ita dum per omnia a rogim et a milche evacuantur, et ideo etiam aliquantum debilitantur, qui in hac effusione hoc modo festinant. Quidam autem ex eis in hac effusione intervallum habent, et exspectant [Col. 1266B] dum plus confortentur, et tunc iterum leychent, ita quod saltim a Martio usque ad autumnum rogim suum effundunt.

Sed alii pisces sunt, qui in medietate et in puritate maris et aliorum fluviorum praecipue versantur et ibi pascua sua quaerunt, et ibi etiam quasdam herbas in proeminentibus scopulis valde sanas inveniunt, de quibus pascuntur, scilicet quae tantam sanitatem in se habent, ut si homo eas haurire posset, omnem infirmitatem per ipsas a se depelleret. Et pisces isti ad comedendum sani sunt, et caro illorum aliquantum fortis est, quia in puritate aquarum praecipue sunt. Sed tamen interdum ad fundum descendunt et interdum ascendunt; praecipue autem in medietate ipsorum fluviorum sunt [Note: [Col. 1266D] Quia in puritate---sunt om. ed.]. [Col. 1266C] Et etiam minores illis piscibus existunt, quae circa fundum libenter versantur; et quidam ex eis magis diem et solem diligunt, quam noctem aut quam lunam; quidam autem magis lunam et noctem, quam diem aut solem. Sed et quidam ex ipsis totum rogim suum antequam cessent effundunt et inde aliquantum debilitantur. Quidam autem in hac [Col. 1267A] effusione intervalla habent, quatenus ad id opus interim confortentur, ut de prioribus praefatum est [Note: [Col. 1267D] Et quidam---praefatum est om. ed.].

Et alii pisces sunt qui circa summitatem maris et aliorum fluminum versari solent, et ibi in spumis et in superioribus multis sordibus pascua sua quaerunt, et a calore solis magis quam alii perfunduntur, et etiam interdum in quibusdam cavernulis se abscondunt, in quibus foetida aqua est quae effluere non potest, et ideo caro eorum infirma et mollis est, nec ad comedendum sani sunt. Et isti etiam aliquando modice in aquis descendunt, et circa littera versari solent, et quidam ex eis plus diem et solem diligunt quam noctem et lunam, quidam autem plus noctem et lunam. Et etiam quidam ex eis, [Col. 1267B] cum leychent, totum rogim suum effundunt, antequam ab hac effusione quiescant, et inde aliquantum debiles efficiuntur, quidam vero intervallum in hoc opere habent et vires suas interdum recipiunt, ut de caeteris dictum est [Note: [Col. 1267D] Et isti etiam---dictum est om. ed.].

Et omnes pisces, secundum genus suum, herbas sibi convenientes per hiemem et etiam interdum per aestatem comedunt; unde milche [lac ed.] et rogim [granula seminis ed.] in eis crescunt, et de his suaviter edunt, ita si etiam homo, scilicet mulier quae infecunda est, ex eis comederet, fecunda fieret et conciperet. Et nullo alio coitu ad concipiendum sibi commiscentur, et rogim aut milcher in eis nascitur [quemadmodum alia animalia sibi [Col. 1267C] commisceri solent add. ed], sed solummodo ad effusionem eorum, id est leychens, tam magnum desiderium habent, ut animalia alia ad coitum. Et unusquisque parem et convenientem sibi quaerit; et cum tempus effusionis eorum instat, locum circa littus quaerunt, ubi nec venti, nec procellae eos laedere possunt, sed ubi quies bona et tranquilla temperies aquarum sit [Note: [Col. 1267D] Sed ubi---sit om. ed.], et ubi herbulae, quibus interim pascantur, circum natae sunt, et tunc piscis ille, quae femina est, ad rectitudinem, scilicet in modum lineae, procedit usquedum secundum naturam suam ab hac effusione desistat; et ubi finem hujus effusionis facit, ibi alium piscem, scilicet masculum, advenire praestolatur. Et mox masculus, scilicet milcher, subsequitur, et lac suum in ordine et [Col. 1267D] mensura super rogim fundit, et quod piscis, scilicet femina, praecessit; et cum ad illum pervenerit, lac [Col. 1268A] suum fundere desistit, et sic evacuati et fatigati, aliquantum debiles efficiuntur, et juxta eumdem locum quietem sibi quaerunt, dum vires suas recipiant, et herbulis circumpositis interim pascuntur. [Note: [Col. 1267D] Ab inde textus editus in multis variat quae adnotare longum esset. Sic se habet: rA tempore autem illo quo simul effunduntur, se cognoscunt et simul versantur; et postquam creverint, semina sua simul effundunt; et si aliqui eorum capiuntur, illi qui remanent alios sibi aetate similes iterum quaerunt. Et sicut homo naturam suam destituit, pecoribus se commiscens, ita etiam et pecora extra genus suum aliquando in commixtione ducuntur, et sic etiam pisces a genere suo in aliud genus interdum in effusione seminis sui declinant, et aliud genus extraneum generi suo producunt, ut in anguilla et in aliis quibusdam piscibus notari potest. [Col. 1268D] Deus autem quibusdam piscibus quamdam scientiam secundum naturam et genus suum dedit, quod quasdam herbas et radices in aquis cognoscunt, quibus interdum vescuntur, cum alios cibos non habent; quarum fortitudo et natura talis est, cum eas semel gustaverint, quod aut per dimidium annum, aut per quatuor menses nullo pastu indigent. Quod autem pisces clamosas voces non habent quemadmodum caetera animalia concipiuntur: et etiam pro clamore vocis, quam ipsi in alvo non habent, aqua in qua conversantur sonum in cursu suo tenent. Reptantia autem, et illa quae interdum in aqua, interdum super terram sunt, vel quamdam cognationem cum animalibus habent, et ideo linguas ad sibilos et ad sonos vocum habent.l] A tempore autem illo, quo semen suum effundunt, usque ad id, quo pisciculi vivere incipiunt, multae ac diversae et repentinae qualitates et passiones aeris interdum superveniunt. Sed cum istae effusiones piscium, id est geleyche, antequam pisciculi vivere incipiant, multotiens ab inundatione ymbrium et tempestatum atque a navigantibus rumpantur, et ita pereunt, nec ad effectum perveniunt. Et si quis homo istam effusionem, id est geleyche, piscium comederit, illi fere ut venenum esset, et ideo multo studio retia lavanda sunt ne eis [Col. 1268B] adhaereat, et ne ita in captura piscium extrahatur. Sed postquam pisces semina sua, id est geleyche, effuderint, debiles efficiuntur, quia multum fatigati sunt, ut supra dictum est, et tunc tam sanas carnes ad cibum hominis non habent, ut alio tempore, et pisciculi illi qui simul effunduntur, id est geleichet werden et simul versantur, et postquam creverint, similiter semina sua effundunt. Et si aliqui eorum capiuntur, illi qui remanent alios sibi aetatis suae quaerunt similes iterum. Et quidam pisces, ut praefatum est, de claritate diei et de splendore solis delectantur et in eo pascua quaerunt, quidam vero de nocte et de splendore lunae et stellarum, et tunc etiam pascua sua quaerunt, quia meliorem temperiem in aqua aliquando in noctibus quam in die [Col. 1268C] habent. Et sicut homo naturam suam destituit, pecoribus se commiscens, ita etiam et pecora in aliud genus suum se aliquando in commixtione ducunt. Et sic etiam pisces a genere suo in aliud genus interdum in effusione seminis sui declinant, et aliud genus extraneum generi suo producunt, ut in anguilla et in aliis quibusdam piscibus notari potest.

Deus autem in quibusdam piscibus quamdam scientiam, secundum naturam suam et secundum genus suum, dedit, ita quod quasdam herbas et radices in aquis cognoscunt, quibus interdum vescuntur, cum alios cibos non habent, quarum fortitudo et natura, cum eas semel cognoscunt seu gustaverint, [Col. 1268D] quod aut per dimidium annum aut per quatuor menses nullo pastu indigent, et tamen [Col. 1269A] carnes eorum ob hoc non deficiunt nec minuuntur. Et cum postea esuriunt, si alios cibos non habent, iterum eisdem herbis et radicibus per longum tempus sustentantur, postquam eas semel cognoverint. Quod si etiam homo herbas et radices istas sciret et cognosceret, et si eas habere posset, et si interdum comederet, aut per quatuor aut per quinque menses absque aliis cibis esse posset, postquam eas semel gustasset; sed caro ejus exinde induresceret et tortuosa fieret, nec tam lenis esset ut nunc est. Adam enim, cum de paradiso expulsus [Col. 1270A] est, eas cognovit ac eas in aquis quaesivit, et interdum comedit cum alios cibos non habuit, sed postquam deinde alios cibos habere potuit, eas devitabat. Nam eaedem herbae faciliter nec crescunt nec pereunt, et ideo cum aut pisces aut bestiae modicum de eis gustaverint, diu in ventre eorum indigestae jacent, quia difficiliter digeruntur; et idcirco animalia quae eas comedunt per longum tempus esurire non patiuntur, sed cum aliis cibis quos postea comedunt digeruntur.






Physicae Hildegardis - CAP. XI.---DE PRASIO.