Physicae Hildegardis - CAP. XIX.---DE LUPO

CAP. XIX.---DE LUPO


[Note: [Col. 1326D] Canis lupus.] [IV, III, 21].


Lupus valde calidus est et aliquantum de moribus aereorum spirituum et de moribus leonis habet. Et aerei spiritus in natura illius saepe cum illo delectantur et eum comitantur, et lupus homini semper [Col. 1327A] insidiatur, et eum libenter dilaceraret si posset, quamvis etiam esuriem non patiatur; sed secundum leonis naturam hominem scit et intelligit, et eum a longe odoratur. Et cum lupus hominem primo vidit, aerei spiritus qui illum comitantur hominem in viribus suis debilitant, quia homo tunc nescit quod lupus eum videt. Sed cum homo lupum prius videt, Deum in corde suo tenet, et intentione illa et aereos spiritus et lupum cum eis fugat [Note: [Col. 1327D] De moribus Leonis habet---fugat om. ed.]. Homo autem qui de gicht valde fatigatur, accipiat folia gichtbaumes et scalwurcz aequali pondere, et in mortario scampe, et tunc eis plus de sagimine [sanguine ed.] lupi addat et simul commisceat, et sic unguentum faciat, et cum eo se perungat ubi dolet, et postea, secunda aut tertia die, assum balneum [Col. 1327B] intret, et gicht cum eodem unguento ex eo sudabit; et se in eodem balneo fortiter abluat; et hoc unguentum in cute sua non dimittat quin abluat, quia tam forte est quod gicht nullo modo in illo loco permanere poterit quo ungitur. Et si quis prae infirmitate pestium in capite furit et freneticus est, crines de capite abrade, et lupum in aqua coque, pelle et visceribus abjectis, et caput furentis in broch ejusdem aquae lava, oculis et auribus ac ore illius cum pauno ligatis, ne in oculos aut in aures aut in os illius intret, quia si de brocho illo corpus ejus intraverit, magis furit, quia ei velut venenum esset; et sic fac per tres dies, et quamvis furor fortis sit, ille sensus suos recipiet. Quod si ille non patitur, ut ei oculos et aures et nares panno [Col. 1327C] constringas, tunc lineum pannum in eodem broche intinge, et ipso panno ita calido caput illius madefac, atque per brevem horam super caput ejus acere permitte [Note: [Col. 1327D] Quod si ille---permitte om. ed.], et hoc per tres dies facias, et ille ad sensus suos redibit. Et cum melius habuerit, caput ejus calido vino lava, ut pinguedo de capite ejus lavetur et auferatur. Et in quacumque domo pellis aut crinis aut ossa lupi sunt, in illa homines libenter rixantur et certamina faciunt, et aerei spiritus propter pessimam naturam ipsius ibi libenter discurrunt [Note: [Col. 1327D] Et certamina.---discurrunt om. ed.].




CAP. XX.---DE CANE


[Note: [Col. 1327D] Canis familiaris.] [IV, III, 22].


Canis valde calidus est, et aliquod commune et naturale sibi in moribus hominis habet, et ideo hominem [Col. 1327D] sentit et intelligit, et eum amat, et libenter cum eo moratur, et fidus est, et ideo dyabolus canem odit et abhorret propter fidem quam ad hominem habet [Note: [Col. 1327D] Et ideo hominem---habet om. ed.]. Et canis odium et iram et perfidiam in homine cognoscit, et ipsum saepe fremit; et si in domo odium et iram esse novit, in ipsa et in semetipso silenter submurmurat et frendit, id est grimet. Et si etiam aliquis homo traditionem [consilia perfidiae ed.] in se habet, canis in eum dentibus frendit, zanckelt, quamvis homo ille eumdem [Col. 1328A] canem diligat, quia hoc in homine sentit et intelligit. Quod si etiam fur in domo est, vel aliquis homo qui voluntatem furandi habet, in eum submurmurat et grimet, et alios nutus [motus ed.] ad ipsum habet quam ad alium hominem, et post illum vadit, naribus ejus odorem temptat, et post illum stancket, et hoc modo fur notari potest. Sed et actus et eventus laetitiae sive tristitiae qui homini futuri sunt et jam instant, aliquando praesentit, secundum intellectum et secundum hos vocem emittit, et eos ostendit; quando ea futura sunt quae aeta sunt . . . , caudam suam laetus movet, ac si ibi tristitia futura est, tristis ululat [Note: [Col. 1328D] Sed et actus---ululat om. ed.].

Et calor qui in lingua est, vulneribus et ulceribus sanitatem confert, si ea calore linguae suae tetigerit [Col. 1328B] [Note: [Col. 1328D] Huc usque ed.]. Si autem de pelle ejus calcii fiunt, pedes dolere facit infirmos ab immunditia quam in se habet quod immundo sudore carnis suae saepe transfusa est. Sed caro ejus ad nullum usum hominis valet, et jecor et viscera ejus fere venenosa sunt, et ideo anhelitus ejus nocivus est. Et si canis in aliquem panem aut in alium cibum mordet, vel si de aliquo potu bibit, quod de his remanet homo nec comedat nec bibat, quia canis interdum aliqua hora de cibo aut de potu gustare poterit quod venenum in reliquiis illis emittit, et ideo si homo postea de his comederit aut biberit, venenum in se sumit. Et canis molle et non forte cerebrum habet, et illud interdum de malis nebulis tangitur. Et ipse canis etiam quemdam aquosum et putridum fumum [Col. 1328C] aeris aliquandiu odoratur in quo aerei spiritus irrisiones suas et quosdam malos sibilos faciunt, et inde ipse interdum furit. Caetera quae in eo sunt, ad medicinam non multum valent.




CAP. XXI.---DE VULPE


[Note: [Col. 1328D] Canis vulpes.] [IV, III, 23].


Vulpis valde calida est, et aliquid de moribus pantheri habet, et aliquid de scientia leonis habet, ita quod de natura scientiae leonis multa novit et quod de natura pantheri diversitatem morum habet, et hominem aliquantum novit. Et interdum immundis pascuis vescitur. Et propter diversitatem quae in ea est [Note: [Col. 1328D] Et aliquid de moribus Pantheri---ea est om. ed.], caro ejus homini ad comedendum non valet. Sed pellis ejus sana est, et calor ejusdem pellis ad vestes bonus est. Homo autem [Col. 1328D] qui orfimas in corpore suo habet, smalcz vulpis accipiat, et huic smalcz minus de sagimine addat, vitellorum ovorum, et cum his orfimas saepe inungat, et deinde metram in eisdem sagiminibus, et commixtis in patellam calefaciat, id est sweysze et tunc ipsam metram super orfime cum panno liga, et postquam eadem metra exsiccatur, alia eodem modo iterum sweysze et desuper pone, et sic fac cum metra per tres dies et per tres noctes, et deinceps cum praefatis sagiminibus simul commixtis [Col. 1329A] easdem orfimas inunge, metra abjecta, et ipsae evanescent.




CAP. XXII.---DE BIBERE


[Note: [Col. 1329D] Castor fiber.] [IV, III, 24].


Biber valde calidus est, et etiam aerem aquae in se habet, et naturam de terra habet et de aqua, ita quod absque aqua semper in terra vivere non posset, et quod etiam absque terra in aqua manere semper non valet. Et quoniam, dum in corpore suo arescit, ad aquam currit, et inde succum accipit, et sic confortatur, et de aqua crines ejus crescunt, et pellis ejus spissa [Note: [Col. 1329D] Et etiam aerem aquae---spissa om. ed.]. Sed caro ejus sanis et infirmis hominibus ad esum bona est. Homo autem qui in splene dolet, linguam bibres coctam saepe comedat, et in splene curabitur; vel eandem linguam in pulverem redige, et de pulvere isto in mel pone, [Col. 1329B] et sic cum ipso melle comede, et in splene melius habebit [Note: [Col. 1329D] Vel eandem---habebit om, ed.]. Et qui fiber habet, jecor ejus exsiccet et in pulverem redigat, et modicum ex eo in calidum vinum ponat et saepe bibat, et melius habebit. [Sed et testiculi ejus eodem modo in calido vino bibiti febrem ab homine compescunt add. ed.]




CAP. XXIII.---DE OTTHER


[Note: [Col. 1329D] Lutrae spec.---Deest in ed.].


Otther calidus est, et mundam naturam habet, et mundis ac immundis pascuis utitur. Et caput et cauda et caro ejus quasi venenum homini essent qui ex eis comederet. Calor autem pellis ejus homini sanus est. Caetera, quae in eo sunt, ad medicinam non valent.




CAP. XXIV.---DE SIMEA


[Note: [Col. 1329D] Simiae spec.---Deest in ed.].


Symea calida est, et quia homini aliquantum assimilatur, [Col. 1329C] hominem semper inspicit, ut faciat secundum quod homo facit. Et etiam mores bestiarum habet, sed in ambobus naturis suis deficit, ita quod nec secundum hominem nec secundum bestias ad perfectum facere potest, et ideo instabilis est. Et cum avem interdum volare videt, se elevat et saltat, et volare temptat, et cum perficere non potest ea quae vult, statim irascitur. Sed et quia homini aliquantum assimilatur, secundum lunam menstrualia tempora habet, et quia in utraque natura instabilis et infirma est, ad medicamenta non valet.




CAP. XXV.---DE MERKACZA


[Note: [Col. 1329D] Simiae spec.---Deest in ed.].


Merkacza plus frigida quam calida, et de aere et [Col. 1329D] de aqua est, ita quod etiam interdum in aqua versari potest, et etiam aliquantum de natura lupi et de natura catti habet. Sed terram et serpentem non lingit. Merkacza quoddam venenum habet in se, ex quo tunc infirmatur, et illud etiam tunc exspuit, ad dedignandum illud sub terra abscondit, [Col. 1330A] quia illud malum esse novit, velut stercus quod de eo egreditur abscondit, quia si quis homo illud tangeret quod mercakza hoc modo exspuit, ut venenum esset, ita quod etiam ex eo quidam serpentes et quidam mali vermes multociens nascuntur.




CAP. XXVI.---DE CATTO


[Note: [Col. 1329D] Felis Cattus.---Deest in ed.].


Cattus plus frigidus est quam calidus, et malos humores sibi attrahit, et aereos spiritus non abhorret, nec ipsi eam, atque aliquam naturalem conjunctionem cum bufone et serpente habet. Nam in fortibus et in aestivis mensibus, cum plurimus aestus est, cattus siccus et frigidus est, tunc sitit ut aut creden aut serpentes lecket, quatenus de succo illorum succum suum confortet, ut inde labezocht (?) [Col. 1330B] habeat, alioquin vivere non posset, sed periret, quemadmodum homo salem libenter gustat, ut inde bonum saporem habeat. Et de succo illo, quem de his accipit, fere ut venenum interius est, ita quod cerebrum et tota caro ejus venenosa est. Nec cum homine libenter est, nisi cum illo qui eum nutrit. Et eo tempore quo creden et serpentem lingit, calor homini nocivus est et venenosus. Et cum etiam catulos in se portat, calor ejus hominem ad libidinem excitat; alio autem tempore calor ejus sano homini non oberit.




CAP. XXVII.---DE LUCHS


[Note: [Col. 1329D] Felis Lynx. Cf. supra IV, 19] [IV, III, 25].


Luchs calidus est, et voluntatem suam sequitur, hoc faciens quod vult, et pulchra et splendida aura et de sole in aestate laetatur, et etiam de pulchra [Col. 1330C] aura et de nive in hyeme laetatur; sed fere nullam stabilitatem habet, nisi quod secundum temperiem aurae facit. Et quoniam voluntatem suam sequitur et ideo oculi ejus lucent velut stella in nocte. Et si schelmo equos aut asinos, boves et porcos devastat et occidit, de sanguine lincis aquae commisce, et per tres dies semel in die eis bibendum dabis si eos infirmari videris, et statim convalescent. Si autem praefata animalia non infirmantur, eis sanguis iste, ut praefatum est, temperatus ad potandum non dabitur, ne inde laedantur, cum pestis ibi non invenit in quibus virtutem suam ostendat. Sed ovibus et capris ad potandum non dabis, etiamsi infirmantur, quia nimis fortis esset [Col. 1330D] illis propter debilitatem eorum, quia debilia pecora sunt. Caetera quae in eo sunt, excepto ligurio, ad medicinam non multum valent [Note: [Col. 1329D] Ed.: rLinx calidus est: et gloriosus apparere syderat, et voluntatem suam sequitur, et natura [Col. 1330D] sua fortis est; ideo oculi ejus lucent velut stella quae noctem illuminat. Quod si pestilentia equos et asinos, boves et porcos devastat et occidit, de sanguine lincis aquae commisceatur, et per tres dies semel in die eis ad bibendum detur, et statim convalescent. Sed et ovibus et capris ad potandum detur, si infirmantur. De urina autem animalis hujus ligurius nascitur.l].




CAP. XXVIII.---DE DASCH


[Note: [Col. 1330D] Ursus meles.] [IV, III, 26].


Dasch calidus est, et tacitos mores habet, sed tamen arg est et non frevele, et fere tam fortes vires [Col. 1331A] in se habet ut leo, sed virtutem quam in se habet pro nihilo reputat, nisi quod eam interdum repente ostendit et iterum cito cessat, quoniam si eam semper ostenderet, viribus leonis fere compararetur. Sed eum taedet vires suas ostendere, nisi quod interdum eas prae laetitia et exultatione ostendit. Accipe autem cor ejus et tam fortiter ad trab (?) in aqua coque, et tunc ei de arvina ejusdem bestiae adde, et etiam de gichtbaum, et minus de stalwurtz quam gichtbaumes sit, et haec simul in praedicta aqua coque, et sic fac unguentum quod optimum est contra gicht, et contra dissoluta membra in nodis membrorum et contra contrita membra de gicht. Et homo qui haec patitur, ibi cum eo se perungat ubi dolet in membris, et sanabitur. Sed et qui in capite dolet, [Col. 1331B] cum eodem unguento se inungat nacke, et in cervice colli sui et in temporibus suis et in fronte sua. Aut qui in latere aut in dorso dolet, se ibi cum eo perungat, et praedicta virtute illius melius habebit. Et etiam qui infirmas et nigras maculosas carnes in corpore suo habet, ibi cum eodem unguento se inungat, et caro ejus pura erit, quia omnes infirmitates in homine compescit. Sed et magna vis in pelle ejus est, nam ex eadem cingulum fac, et cum eo ad nudam cutem tuam te cinge, et omnis pestis in te cessabit, velut cum magna procella in bona temperie et in tranquillo aere compescitur, et periculosa pestis interim te non occupabit. Sed et calcios et caligas ex eadem pelle fac et eas indue, et sanus in pedibus et in cruribus eris [Note: [Col. 1331D] ED. rHelus calidus est, et tacitam naturam habet, sed tamen aliquantum nequam est. Homo autem jecur ejus in aquam tam fortiter coquat usque dum per omnia comminuatur, et postea de arvina ejusdem animalis ei addatur, et etiam de githboum, et minus de abrotano, et simul in praedicta aqua coquantur, et sic unguentum fiat; et hoc optimum est contra paralisim, et dissoluta membra in nodis membrorum. Qui etiam infirmas, et nigras, et maculosas carnes habet, cum hoc unguento se inungat, et caro ejus pura erit. Sed et homo caligas ex pelle dachsis faciat, et eas induat, [Col. 1332D] et ei sanum est.l],




CAP. XXIX.---DE ILLEDISO


[Note: [Col. 1332D] Mustela Putorius.---Deest in ed.].


[Col. 1331C]

Illediso frigidus est ac fetidus, et de moribus furis et de natura lupi habet, et quae immunda sunt saepe comedit. Et pellis ejus ad vestes hominis sana non est, quia frigus homini infert. Sed et caetera quae in eo sunt ad medicamenta non conveniunt.




CAP. XXX.---DE ERICIO


[Note: [Col. 1332D] Erinaceus Europaeus.] [IV, III, 27, 28].


Ericius, scilicet swinegel, frigidus est, et immundae naturae, et silvestria poma et hecbere comedit [Note: [Col. 1332D] Silv. poma---comedit om. ed.], et porco aliquantum assimilatur, sed immunditia quae in carne ejus esse deberet in spinas ejus ascendit, et ideo porco mundior est [Note: [Col. 1332D] Reliqua usque ad Ericius scil. canis om. ed]. Nam sicut spinae manus hominis laedunt, ita et caro porci hominis [Col. 1331D] munditiam et sanitatem minuit. Sed homo, qui sanus in corpore est, si swinegel comedere vult, eum velut leporem in aqua coquat, et cynamomum et bertram et bibenellam aequali pondere pulverizet, et pulveres istas in vino simul calefaciat, et ericio [Col. 1332A] cocto et de olla ablato, vinum hoc in pulveribus istis desuper fundat, ut piper super carnes fundi solet, et sic comedat, et eum non laedit, sed eum tunc fortem facit, et sanitatem ejus in ipso retinet.

[Note: [Col. 1332D] Hic in ed. incipit capitulum alterum cum rubrica: De Ericio canis.] Ericius, scilicet qui canem imitatur, hic egel frigidus est, et quiddam de natura canis in se habet, et terram interdum comedit, et munda et immunda quae in eo sunt in spinas ejus ascendunt. Caro autem ejus homini ad comedendum non valet, quemadmodum nec canis. Et si in aliquo homine orfimae diruptae sunt, viscera hujus ericii abjiciat, et totam reliquam carnem in pulverem redigat, et pulverem istum in diruptas orfimas saepe mittat, et exsiccabuntur. Sed caetera quae in eo sunt ad medicamenta [Col. 1332B] non valent.




CAP. XXXI.---DE EICHORN


[Note: [Col. 1332D] Sciurus vulgaris.] [IV, III, 29].


Eychorn [Spiriolus ed.] calidus est, et de natura bestiarum et volucrum in se habet, et de volucribus ventosus est [Note: [Col. 1332D] Et de natura---ventosus est om. ed.], et pellis ejus ad vestes hominis bona est. Et si in juncturis membrorum hominis horribilis gicht jacet, ita quod membra hominis contrahi et dissolvi videntur, eichorn accipiat, et capite et visceribus abjectis, et pelle abstracta, reliquum corpus ad ignem asset, et cum ad ignem assetur, cum arvina ursi superius modice ungatur ut smalcz ab eo fluat, et sagimen ab eo fluat, et sagimen illud accipiat postquam assaverit, in pannum ponat, et omnem succum et omne sagimen quod in eo est per pannum illum extorqueat, et de praedicto [Col. 1332C] sagimine addat, et membra sua in quibus de gicht dolet cum eo saepe perungat, et curabitur.




CAP. XXXII.---DE HAMSTRA


[Note: [Col. 1332D] Marmota Cricetus.] [IV, III, 30].


Hamstra frigida et acris est, et aliquantum urso assimilatur, et aliquantum mundae naturae est, atque pellis ejus ad vestes bona est [Note: [Col. 1332D] Et acris est---bona est om. ed.]. Et homo qui orfime et druse in corpore suo habet, jecor Hamztrae pulverizet, et pulverem istum aut cum pane comedat aut in suffen bibat, et orfime aut druse inde plus evanescent quam de carne talpae. Sed et si aliquis homo inter scapulas suas de gicht fatigatur, dextram scapulam hamster cum dextro pede ejus exsiccet, et haec inter scapulas suas liget, et inde melius habebit.




CAP. XXXIII.---DE MARTH.


[Note: [Col. 1332D] Mustela Martes.] [IV, III, 31].


[Col. 1332D]

Marth [Martarus ed.] silvestris calidus est, et mansuetos mores habet, et ideo plurimi simul habitant, velut communem vitam habeant. Sed malum [Col. 1333A] sudorem in carne sua habet qui carnem ejus homini ad comedendum contrariam facit, et idem sudor in carne remanet et pellem ejus non pertransit [Note: [Col. 1333D] Et ideo plurimi---pertransit om. ed.], et ideo pellis illa bona et sana est ad vestes homini. Et si quispiam homo orfime in corpore suo habet, silvestrem marth excoriet et sagimen, quod in eo est, in patella dissolvat, et capite et visceribus ejus abjectis, reliquum corpus in modica aqua coquat, et sagimen, quod tunc ab illo haberi potest, priori sagimini addat, et etiam sagimen de vitellis ovorum minori pondere huic sagimini addat, et commisceat, et sic unguentum faciat, et orfime, antequam rumpantur, cum eo perungat, et evanescent, vel si ruptae fuerint, in circuitu eas perungat, et sanabuntur [Note: [Col. 1333D] Vel---si sanabuntur om. ed.].





CAP. XXXIV.---DE WASSER MARTH


[IV, III, 32].



[Col. 1333B]

Wasser marth frigidus est et juxta aquas in cavernulis moratur, et acrior est quam silvestris marth, sed pellis silvestris melior istius [Note: [Col. 1333D] Et juxta aquas---isti om. ed.]. Et de sagimine istius et de sagimine vitellorum ovorum unguentum fac ut de silvestre marth praedictum est, et si quis de gicht fatigatur, cum eo illum perunges, et gicht compescit, quia frigidae naturae est.




CAP. XXXV.---DE ZOBEL


[Note: [Col. 1333D] Mustela zibellina.---Deest in ed.].


Zobel calidus est, et aliquantum naturae eychorns assimilatur, sed tamen mundior et suavior est quam eychorn; sic et pellis ejus ad vestes homini bona non est, quia si in homine incalescit, malum sudorem in eo excitat. Et ea quae in eo sunt ad medicamenta [Col. 1333C] non valent, quia debilis est.




CAP. XXXVI.---DE HARMINI


[Note: [Col. 1333D] Mustela herminea.---Deest in ed.].


Harmini frigidum, aliquantum naturae catti assimilatur, et mundas carnes non habet, quia spumechte et lividae velut venenum sunt. Et quando spumam eicit, saepe ita etiam breves crines emittit. Et pellis ejus ad vestes homini bona non est, quia frigida est. Et ea, quae in eo sunt, medicamentis non multum conveniunt, quia caro ejus aliquantum venenosa est.




CAP. XXXVII.---DE TALPA


[Note: [Col. 1333D] Talpa Europaea.] [IV, III, 33].


Talpa frigida est, et in pingui et in limosa terra libenter manet, et macram terram devitat, atque terram quae mala et prava et inutilis est eicit [Note: [Col. 1334D] Et in pingui---eicit om. ed.], [Col. 1333D] et in illa manet quae bona et sana est, et non videt, quia in aere non versatur, sed magnam scientiam interius habet, et odoratur et intelligit quo ire debeat, et terram comedit. Et caro ejus ad comedendum homini non valet, quia de humiditate nutritur, nec aliquis pro medicina comedat [Note: [Col. 1334D] Et non videt---comedat om. ed.]. Nam homo, qui interius in corpore putrescit aut orfime in corpore suo habet, ille talpam cum aqua coquat et comedat, aut eam pulverizet, et pulverem istum [Col. 1334A] quomodocumque possit comedat, et interius in corpore suo sanus erit, et orfime, si nondum ruptae sunt, quia sicut talpa pravam terram eicit, et ita interiorem putredinem quae in corpore hominis est emittit. Et etiam idem homo jecor talpae cum reliquo corpore edat, quia putredinem a corpore ejus aufert, sed cor et pulmonem ejus non comedat. [Qui autem a caduco morbo fatigatur, sanguinem talpae, et rostrum anetae, scilicet foeminae, et ungues anseris, etiam foeminae, pulverizet, ita ut pulvis rostri anetae bis tantus sit ut pulvis unguis anseris, et sanguis talpae bis excedat pulverem de rostro anetae; et haec simul in pannum ligata, in loco ubi talpa terram noviter ejecit, per triduum ponat. Postea inde ablata ubi glacies est ponat, ut congeletur. [Col. 1334B] Et iterum inde ablata in sole siccari faciat. Deinde sumat partem jecorum cujusque animalis et volucris quae comeduntur, quantum de his habere poterit, et ex ipsis cum parva farina similae tortellos paret, et de praedicto pulvere minus addat, et modicum cimini, et sic comedat. Qui autem praefatum morbum patitur, per quinque dies praedictos tortellos comedat; et si nondum convaluerit, per alios quinque dies eis utatur; et si nondum proderit, ita septies eodem numero quinque dierum faciat. Panem autem, et carnes haedi interim comedat, cum apio et petroselino coctas, et etiam agninas edere potest; sed porcinas et bovinas carnes, et anguillam, et caseos, et ova, et cruda poma, et cruda olera interim devitet. Vinum autem suave, et aqua [Col. 1334C] permixtum, et cervisiam bibat. Add. ed.]




CAP. XXXVIII.---DE WISELA


[Note: [Col. 1334D] Mustela vulgaris. Cf. Plin. Hist. nat. VIII, 40.] [IV, III, 34].


Wisela [Mustela ed.] calida est [Note: [Col. 1334D] Quae sequuntur usque ad sed et cor ejus sicca om. ed.], et in velocitate sua aliquid de virtute grifonis habet, cum pennas suas erigit, et putredinem in insensibilem naturam habet, ita quod quandam herbulam novit, in qua sanitas vitae est, ita ut si catulos suos vel aliam mustelam dolere viderit, hanc herbulam, quae parvula et gracilis est, cito quaerit, et post eam in terram fodit, et cum eam invenerit, in ipsam spiramine suo flat, et desuper myngit, et sic virtutem suam virtuti illius admiscet, et ita per brevem horam exspectat dum eadem herbula urina sua bene et pleniter perfundatur, et tunc eam ore suo rapit, [Col. 1334D] ac eam illi mustelae, cui jam vitalis aer in gutture est, moriturae in os suum ponit, et ita illa sana erit, et surgit et recedit. Et herbula ista homini et aliis animalibus ignota est, quia si etiam homo aut animalia eam scirent, tunc nec spiramen nec urina eorum ad perfundendum eam valeret, quoniam herbula ista ad sanitatem vitae per se non habet, nisi quod ipsa hujusmodi vires de spiramine et de urina mustelae accipiat. Sed et mustela tam bonas et fortes [Col. 1335A] herbas semper comedit quod ei vix ulla infirmitas accedere potest. Caro autem ejus ad comedendum homini non valet, quia in stomacho ejus minus fortis esset. Pelliculam autem mustelae abstrahe et eam sicca, et tunc super balsamum tene, ita tamen ne de balsamo madida fiat, sed ut odorem de eo accipiat; vel si balsamum non habes, ad muscum pone ut odorem de illo habeat, et tunc eandem pelliculam ad oculos tuos et ad nares tuas saepe pone, et sanitatem in eis retinebit.

Sed et cor ejus sicca, et in tenui cera bewircke, et cum in capite doles, eandem ceram cum corde illo in aurem tuam per brevem horam pone, ut scilicet calor de illo caput tuum intret, et in capite melius habebis. Vel si in qualibet aure surdescis, [Col. 1335B] eandem ceram cum eodem corde in aurem illam pone ut calor ejus ipsam aurem interius tangat, et auditum recipies. Et caput ejus abscide, et reliquum corpus in duo frusta aut ad solem aut ad ignem sicca, et tunc ea in cingulum de quolibet corio stomacho separatim consue, ita frustum unum ad umbilicum tuum positum sit et ad utrumque latus tuum frustum unum, et sic cum illo cingulo ad nudam cutem tuam semper te cinge, et te confortat et incolumem ac robustum reddit ita quod etiam gicht interim te non fatiget.




CAP. XXXIX.---DE MURE


[Note: [Col. 1335D] Muris spec.] [IV, III, 35].


Mus calidus est, et insidiantes mores [et diabolicas artes add. ed.] habet, quia semper fugit, et ideo [Col. 1335C] etiam caro ejus homini contraria est, et tamen non multum ad medicamenta valet [Note: [Col. 1335D] Quia semper---valet om. ed.]. Sed tamen si aliquis homo caducum morbum habet et super terram cadit, et postquam deinde surgit, murem in vasculo pone et ipsam aquam homini ad bibendum da, atque frontem et pedes ejus ipsa aqua lava, et hoc fiat quocienscumque cadit et curabitur. Nam quia mus omnia fugit, ideo etiam et ipsum caducum morbum fugat. Et cum mus parere debet, angustiatur et difficultatem pariendi habet, et tunc in dolore ad ripam aquae vadit, et ibi minutissimos lapillos quaerit, et eos vorat quotquot in gutture retinere potest, et ad antrum suum currit, et eos ibi exspuit, ac eos afflat, et super eos se deponit, ac eos calefacit, et sic statim parit; et postquam peperit, illos odit, et eos [Col. 1335D] pedibus abjicit, idest uszschirrit, et tunc super pullos suos decumbit et eos fovet. Et si quis lapillos istos infra eundem mensem invenire posset postquam eos abjecerit, et eos super umbilicum mulieris praegnantis liget, quae jam in partu laborat, ita quod parere non potest, mox pareret, et postquam peperisset, eos statim auferre deberet. Sed et si quis homo ridden habet, accipe murem et eum modice percute. ne effugere possit, et antequam moriatur, [Col. 1336A] dorsum ejusdem muris inter scapulas hominis illius liga, cum riddo jam eum fatigat et ubi inter scapulas illius moriatur, et homo ille curabitur, nec amplius eum invadit.




CAP. XL.---DE LIRA


[Note: [Col. 1335D] Deest in ed.].


Lira etiam calida est et eandem naturam ut alius mus, excepto quod magis indomitus est et fortior quam mures. Et ad eadem pericula valet sicut et alius mus, ut praefatum est.




CAP. XLI.---DE SPICZMO


[Note: [Col. 1335D] Sorex araneus.---Deest in ed.].


Spiczmus eandem fere naturam habet quam et talpa tenet, nisi quod spiczmus magis sub terra et magis in aere manere potest quam talpa, et ideo nec pleniter subtus terram manet. Et quae in ea sunt medicinae non conveniunt.




CAP. XLII.---DE PULICE


[Note: [Col. 1335D] Pulex irritans.] [IV, III, 37].


[Col. 1336B]

Pulex calidus et de pulvere terrae crescit, et in hyeme cum terra humida est, et calida interius est, pulices in terra jacent et in ea se abscondunt. Cum autem in aestate per calorem terra superius exsiccatur, et de terra procedunt et hominem invadunt ac eum inquietant. Accipe ergo de terra et non de pulvere terrae [Note: [Col. 1335D] Et in hieme---terrae om. ed. Reliqua sic [Col. 1336D] exponit: Homo testam figuli valde calefaciat et in lectum suum disseminet, et cum pulices ariditatem ejus senserint, fugiunt.] et eam in testa figuli valde calefac ut exsiccetur, ita quod nulla humiditas in ea remaneat, et terram illam in lectum tuum dissemina, et cum pulices ariditatem ejus senserint, eam pati non possunt et fugiunt et pereunt, et sic homo quietem ab eis potest habere.




CAP. XLIII.---DE FORMICA


[Note: [Col. 1336D] Formicae spec.] [IV, III, 36].


Formica calida est et de humore illo crescit qui aromata educit, et etiam velut volatilia ova in natura sua producit [Note: [Col. 1336D] Et de humore illo---producit om. ed.]. Homo autem, qui in capite suo et in pectore ac in stomacho multum flecma habet, cumulum, id est huffen formicarum, scilicet cum ipsis formicis, accipiat et in aqua coquat, et aquam illam super ignitum lapidem fundat, damph illum naribus et ore in se decies aut quinquies trahat, et flecma in eo minuetur. Sed et qui superfluitatem malorum humorum, id est gicht in se habet, cumulum formicarum cum ipsis formicis accipiat, et in aqua coquat, et sic balneum paret, et ipsum balneum intret, et totum corpus in ipso balneo teneat, capite tantum exposito, et panniolo cooperto in eadem aqua madefacto, quia si caput in balneo [Col. 1336D] se tetigerit et haberet de fortitudine aquae illius, faciliter doleret, et hoc saepe faciat, et gicht ab eo cessabit. Et qui lepram in se habet, cujuscumque generis sit, terram illam accipiat, ubi cumulus formicarum est, ita ut notari potest quantum ipsa terra madefacta est de ipsis formicis, et eam inter ardentes favillas de fago ponat, ut de ipsis favillis inardescat, quod ita eadem terra quantitatem earumdem favillarum excedat, et calidam aquam novies [Col. 1337A] per ipsam calidam terram velut lixiviam transire permittat, et inde hircinum sepum, modicum plus de arvina veteris porci, et haec simul commisceat, et in praedictam aquam lixiviae ponat, ac postquam in illo conglutinatur, ab eadem aqua auferat; deinde huic sepo addat de pulvere habichswamp [habersuam ed.] sic et de pulvere meter minus quam violae, et sic unguentum faciat, et se in loco leprae cum eodem ungeunto per novem menses vel per plures juxta ignem inungat, et sanabitur ita si ipsa lepra mors illius non est, aut Deus eum curari non vult. Et cum hoc unguento inungitur, caveat ne alieno homini aut alicui porco appropinquet, ne fortis vapor leprae, qui de eo egreditur, illos inficiat, quia tunc faciliter lepram de ipso consequerentur [Note: [Col. 1337D] Et cum hoc unguento---consequerentur om. ed.].

[Col. 1337B] Homo autem qui glandes et orfimas habet, ova formicarum super viride folium quercus lineet atque stercus gallinarum super ipsum folium ad eadem ova lineet, et sic calidum super glandes aut super praefatas scrofulas orfime saepe ponat, et evanescent. Sed et si quis homo iratus est aut oppressus est in mente aut tristis, juvenes formicas, cum adhuc ova ipsis adhaereant, accipiat cum modico bache [buthe?] [cum ipsis nidulis ed] earum, id est cum bucello, [Col. 1338A] in quo jacent, et haec in lineum pannum liget, et postea, cum gravatum se in mente sua senserit, ipsum pannum in quo eaedem formicae sunt solvat, et eas super cor suum tamdiu ponat usque dum ab eis sudorem capiat, et suavem mentem habebit, et laetus erit, atque bonum intellectum in causis illis capiet, in quibus tunc occupatus est.




CAP. XLIV.---DE HELIM


[Note: [Col. 1337D] Ed. IV, III, 9. Deest in cod. ms., ut quod sequitur cap. De Dromeda.].


Helim calidus est et magnae fortitudinis, atque audax est; et caro ejus prae fortitudine sua cibo hominis inutilis est. Jecur ejus pulverizetur, et huic pulveri arvina ursi, vel butyrum vac carum commisceatur, et ille qui freneticus est, vel quem paralisis in capite laedit, cum eo saepius inungatur, et melius habebit.




CAP. XLV.---DE DROMEDA


[Note: [Col. 1337D] Ed. IV, III, 9 bis.].


[Col. 1338B]

Dromeda ardorem ignis, et temperamentum aquae in se habet, et fortitudinem leonis, et velocitatem volatus fortium et magnorum volucrum retinet. Et si homo, aut aliud animal de carnibus ejus comederet, fortitudo ignis, et fortitudo velocitatis quae in eo est, omnes vires comedentis destrueret. Sed si quis de pelle, aut de ungulis pedum ejus habet, magica et fantasmata eum fugiunt.


[Col. 1337] EXPLICIT SEXTUS (SEPTIMUS) LIBER.






Physicae Hildegardis - CAP. XIX.---DE LUPO