Physicae Hildegardis - CAP. VII.---DE FERRO

CAP. VII.---DE FERRO


[I, 21]


Ferrum valde calidum in sua natura est, et ideo forte est. Fortitudo ejus ad plurima utilis est. Et si quis ferrum juxta se habet, quod caro ejus in illo incalescit, minus ab eo laeditur quam de stanno [quia ferrum calidum et recti temperamenti est cum calor ejus ad ignem excitatur, et stomacho hominis superponitur, frigidos humores, de quibus stomachus [Col. 1350B] dolet fugat, ut praedictum est add. ed.]. Cui autem stomachus infrigidatus est ita quod inde dolet, blech [laminam ed.] tenuem de ferro accipiat, et illud ad ignem calefaciat, et ita calidum super stomachum suum ponat, et iterum auferat, ac denuo calefaciat et stomacho suo iterum calidum superponat, et hoc saepe faciat, et melius habebit. [Quoniam idem ferrum calorem in se habet et quoniam rectum aeramentum est add. ed.]





CAP. VIII.---DE CALYBE


[I, 22]



Calybs valde calidus est, et quod fortissimum est in aeramento ferri. Et fere quasi divinitatem Dei significat, unde et dyabulus eum fugit et devitat. Et [Col. 1350C] si vencnum aut in cibo aut in potu esse suspicaris, aut si cibus humidus est velut warmume aut velut suffen, clam ignitum calibem ei impone, et si venenum in eo est, illud debilitando attenuat, vel si cibus siccus est, velut carnes aut pisces aut ova, ignitum [Col. 1351A] calibem vino impone, et vinum istud super eundem cibum funde, et si venenum in illo est, siccum cibum vino ignito calibe calefacto impone; et si venenum in eo fuerit, in ipso deprimitur, ita quod hominem istud comedentem minus laedit. Et etiam ignitum calibem potui impone, sive vino, sive cervisia, sive aqua, sive alio quolibet potu, et si venenum in eo est, statim debilitatur. Nam si calibs ad ignem ignitus ita in cibum aut in potum positus fuerit, vel si vinum cum ignito calibe calefactum super cibum, sive panis, sive caro, sive piscis aut alii hujusmodi [Col. 1352A] cibi sunt, perfundatur, et si venenum in illo est, tunc fortitudo ejusdem veneni constringitur et debilitatur, quia tanta vis calibis est quod venenum illud hoc modo arescere facit, quia comedentem et bibentem minus laedere potest, ita ut si aliquis homo idem venenum sic gustaverit, eum minime ad mortem perducere poterit, etiamsi ille intumescat aut aliquantum diu infirmatur, tamen mortem evadere potest, si venenum illud cum ignito calibe debilitatum fuerit, ut praedictum est [Note: [Col. 1351A] Ed.:---rCap. XII.---De chalybe. Chalybs valde calidus est, et quod fortissimum est, in aeramento ferri est; et divinitatem Dei fortitudine sua significat; unde et diabolus eum fugit et devitat. Si autem homo venenum, aut in cibo, aut in potu esse suspicatur, tunc si cibus humidus est, velut sorbiciuncula, aut cibus ex oleribus factus, ignitum chalybam ei imponat, et si venenum in eo est, illud debilitando attenuat. Vel si cibus siccus est, ut carnes, aut pisces, aut ova, ignitum chalybem vino imponat, et vinum illud super eundem cibum fundat; et si venenum in illo est, ipsum debilitat. Vel si panis est, ipsum panem, vel similem siccum cibum vino ignito chalybe calefacto imponat; et si venenum in eo fuerit, in ipso deprimitur, ita quod hominem illud comedentem minus laedit. Nam fortitudo chalybis fortissima fortitudo est, ad quam major fortitudo aeramentorum procedere non potest: et fundamentum omnium inscidentium ferramentorum [Col. 1352A] est, et tantam fortitudinem in se habet ut cum calor ejus ad ignem excitatur, quod et absque calore vini, et cum calore vini venena debilitat, et ea bono calore et bona fortitudine sua ad nihilum ducit. Nam si chalybs ad ignem ignitus ita in cibum, aut in potum positus fuerit, vel si vinum cum ignito chalybe calefactum super cibum, sive panis, sive caro, sive piscis, sive alii hujusmodi cibi sint, superfunditur, si venenum in illis est, tunc fortitudo ejusdem constringitur et debilitatur, quia maxima vis chalybis est, quod venenum hoc modo arescere facit, quod comedentem, vel bibentem minus laedere poterit; etiam si ille intumescat, vel etiam si aliquandiu infirmetur, tamen certo mortem evadere poterit: ut si etiam aliquis homo idem venenum gustaverit, eum minime ad mortem perducere poterit, si venenum illud cum ignito chalybe debilitatum fuerit, ut praedictum est.l].


[Col. 1351] Explicit liber beatae Hildegardis subtilitatum diversarum naturarum.






INDEX

PHYSICA, SIVE SUBTILITATUM DIVERSARUM NATURARUM CREATURARUM LIBRI NOVEM.



Prolegomena et adnotationes doctoris F. A. Reuss. 1117


LIBER PRIMUS.---De plantis.



Prefatio. 1125



LIBER SECUNDUS.---De elementis



CAP. I. De Aere, 1210.---II. De Aqua, 1211.---III. De Mari, 1212.---IV. De Seh, 1212.---V. De Rheno, 1212.---VI. De Mogo, 1212.---VII. De Douanwia, 1213.---VIII. De Mosella, 1213.---IX. De Na, 1213.---X. Glan, 1213.---XI. De Terra, 1213.---XII. Calamino, 1214.---XIII. De Crida, 1214.---XIV. De Terra subviridi, 1214.


LIBER TERTIUS.---De arboribus.



Praefatio. 1215

Capitula libri tertii. 1215

CAP. I. De Affaldra. Pirus malus, 1215.---II. De Birbaum. Pirus communis, 1217.---III. De Nuszbaum. Juglans regia, 1219.---IV. De Quittenbaum. Pirus Cudonia. 1220. V. De Persichbaum. Amygdalus Persica, 1220.---VI. De Ceraso. Prunus cerasus et avium, 1222.---VII. De Prunibaum. Prunus domestica et insititia, 1223.---VIII. De Spirbaum. Sorbus domestica, 1225.---IX. De Mulbaum. Morus nigra, 1225---X. De Amygdalo. Amygdalus communis, 1225.---XI. De Haselbaum. Corylus avellana, 1225.---XII. De Kestenbaum. Castanea sativa, 1226.---XIII De Nespelbaum. Mespilus Germanica, 1227.---XIV. De Fickbaum. Ficus carica, 1227.---XV. De Lauro. Laurus nobitis, 1228.---XVI De Oleybaum. Olea Europae. 1229.---XVII. De Datilbaum. Phoenix dactylifera, 1230.---XVIII. De Boncziderbaum. Citrus medica, 1230.---XIX. De Cedro. Juniperus Phoenicea et Oxycedrus, 1230.---XX. De Cypresso. Cupressus semper virens, 1231---XXI. De Sybenbaum. Juniperus Sanbia. 1232.---XXII. De Buxo. Buxus sempervirens, 1232.---XXIII. De Abiete. Pinus abies, 1232.---XXIV. De Tilia. Tilia Europaea, 1234.---XXV. De Quercu. Quercus pedunculata, 1234.---XXVI. De Fago, Fagus silvestris. 1235.---XXVII. De Asch. Fraxinus excelsior, 1236.---XXVIII. De Aspa. Populus tremula, 1236---XXIX. De Arla. Alnus glutinosa, 1237.---XXX. De Ahorn. Acer pseudoplatanus, 1237.---XXXI. De Ybenbaum.---Taxus baccata, 1237.---XXXII. De Bircka. Betula alba, 1238.---XXXIII. De Fornhaff, 1238.---XXXIV. De Spynelbaum. Evonymos Europaea, 1238.---XXXV. De Hagenbucha. Ulmus campestris, 1239.---XXXVI. De Wida, 1239.---XXXVII. De Salewida. Salix caprea, 1240.---XXXVIII. De Folbaum, 1240.---XXXIX. De Felbaum 1240.---XL. De [Col. 1382] Erlizbaum, 1240.---XLI. De Mascel, 1240.---XLII. De Mirtelbaum. Myrtus communis, 1240.---XLIII. De Wacholderbaum. Juniperus communis, 1241.---XLIV. De Holderbaum. Sambucus nigra, 1241.---XLV. De Meltzboum, 1241---XLVI. De Harbroge baum, 1241.---XLVII. De Iffa, 1242.---XLVIII. De Harbaum, 1242.---XLIX. De Schulbaum, 1242.---L. De Pruma, 1242.---LI. De Agenbaum, 1243.---LII. De Hiffa, 1243---LIII. De Spinis. Prunus spinosa, 1243---LIV. De vite. Vitis vinifera, 1244---LV. De Gichtbaum, 1245---LVI. De Fumo, 1245.---LVII. De Mose, 1245.---LVIII. De unguento Hilarii, 1246.---LIX De Sysemera, 1246.---LX. Contra Scrophulas, 1246.---LXI. De Palma, 1247.---LXII. De Picea, 1247.---LXIII. De Tribulo, 1248.


LIBER QUARTUS.---De lapidibus.



Praefatio. 1248

Capitula libri quarti. 1249

CAP. I. De Smaragdo, 1249.---II. De Jacincto, 1250.---III. De Onychino, 1251---IV. De Beryllo, 1252.---V. De Sardonice, 1252---VI. De Sapphiro, 1253.---VII De Sardio, 1254.---VIII. De Topazio, 1255.---IX. De Chrysolitho, 1256.---X. De Jaspide, 1256.---XI. De Prasio, 1257.---XII. De Calcedonio, 1257---XIII. De Chrysopraso, 1258.---XIV. De Carbunculo, 1259.---XV. De Amethysto, 1259.---XVI. De Achate, 1260---XVII. De Adamante, 1261.---XVIII. De Magnete, 1262.---XIX. De Ligurio, 1262.---XX. De Chrystallo, 1263.---XXI. De Margaritis, 1264.---XXII. De Berlin, ibid.---XXIII. De Cornelione, 1265.---XXIV De Alabastro, 1265.---XXV. De Calce, 1265---XXVI. De caeteris lapidibus, 1266.


LIBER QUINTUS.---De piscibus.



Praefatio. 1266

Capitula libri quinti. 1269

CAP. I De Cete. Balaena mysticetus, 1269.---II. De Husone. Ascipenser Huso, 1272.---III. De Mebswin. Phocae species, 1273.---IV. De Storo. Ascipenser sturio, 1273.---V De Salmone. Salmo Salar, 1274.---VI. De Welca. Silurus Glanis, 1275---VII. De Lasz, 1275.---VIII. De Copprea, 1275.---IX. De Hecht. Esox Lucius. 1276.---X. De Barbo, 1276.---XI. De Carpone Cyprinus carpio, 1277.---XII. De Bresma. Sparus pagrus, 1277.---XIII. De Elsua, 1277.---XIV. De Kolbo, 1278.---XV. De Fornha. Salmo trutta, 1278.---XVI. De Monuwa, 1279.---XVII. De Bersich, 1279.---XVIII. De Meysisch, 1279.---XIX De Pisce conchas habente, 1279.---XX. De Ascha. Salmo Thymallus, 1279.---XXI. De Rotega, 1279.---XXII. De Allec. Clupea Harengus, 1280.---XXIII. De Crasso, 1280.---XXIV. De Hasela, 1280.---XXV. De Bliuka, 1281.---XXVI. De Pa enduno, 1281.---XXVII. De Slya, 1281.---XXVIII De Gerundula, 1281.---XXIX. De Stechela. 1282.---XXX. De Steynbiza, 1282.---XXXI. De Rulheult, 1282.---XXXII. De Cancro. Astacus fluviatilis, 1282.---XXXIII. De Anguilla. Muraena Anguilla. 1283.---XXXIV. De Alroppa. Gadus Lota, 1284.---XXXV. De Punbelen. 1284.---XXXVI. De Lampreda, 1284.


LIBER SEXTUS.---De avibus.



Praefatio. 1285

Capitula libri sexti. 1285

CAP. I.---De Griffone, 1287.---II. De Strusz. Struthio. Camelus, 1287.---III. De Pavone. Pavo cristatus, 1288.---IV. De Grue. Ardea Grus, 1289.---V. De Cigno. Anas olor, 1289.---VI. De Reyger, 1290.---VII. De Vulture, 1290.---VIII. De Aquila, 1292.---IX. De Odebero, 1292.---X. De Ansere. Anas Anser, 1293.---XI. De Halegans, 1294.---XII. De Aneta domestica, 1294.---XIII. De Aneta silvestri, 1294.---XIV. De Gallo et Gallina, 1295.---XV. De Urhun. Tetrao urogallus, 1296.---XVI. De Rephun. Tetrao Perdix, 1296---XVII. De Birgkun. Tetrao tetrix, 1296.---XVIII. De Falcone. 1296.---XIX. De Habich, 1296.---XX. De Sperwere, 1297.---XXI. De Milvo, 1297.---XXII. De Weho, 1298.---XXIII. De Corvo, 1298.---XXIV. De Krewa et Craha, 1298.---XXV. De Nebelkraka, 1298.---XXVI. De Musar. Corvus, Cornix, 1299.---XXVII. De Ordumel, 1299.---XXVIII. De Alkreya, 1299.---XXIX. De Mewa. Columba speciosa, 1299.---XXX. De Columba, 1299.---XXXI. De Turture, 1300.---XXXII. De Psittaco. Psittaces speciosus, 1300.---XXXIII. De Pica, 1300.---XXXIV. De Hera, 1300.---XXXV. De Ulula, 1301.---XXXVI. De Huwone, 1301.---XXXVII. De Sisegonino, 1301.---XXXVIII. De Cuculo, 1302.---XXXIX. De Snepha, 1302.---XL. De Specho, 1302.---XLI. De passere, 1303.---XLII. De Meysa, 1303.---XLIII. De Amsla. Turdus Merula, 1303.---XLIV. De Drosela, 1304.---XLV. De Lercha, 1304.---XLVI. De Isenbrado. Alcedo hispida, 1304.---XLVII. De Vedehoppo. Upapa Epops, 1305.---XLVIII. De Wachtela. Tetrao Coturnix, 1305.---XLIX. De Nachtgalla. Matacilla [Col. 1383] Luscinia, 1305.---L. De Stara. Turnus vulgaris, 1305.---LI. De Vynco, Fringilla caelebs, 1306.---LII. De Distel wincke. Fringilla carduelis, 1306.---LIII. De Amera, 1306.---LIV. De Grasemucka, 1306.---LV. De Wargkrengel, 1307.---LVI. De Merla, 1307.---LVII. De Waszersceltza. Montacilla alba, 1307.---LVIII. De Beynstercza. Montacilla flava, 1307.---LIX. De Hirundine, 1307.---LX. De Cungelm, 1308.---LXI. De Vespertilione, 1308.---LXII. De Widderwalone, 1308.---LXIII. De Api. Apis mellifica, 1309.---LXIV. De Musca Musca domestica, 1309.---LXV. De Cicada, 1310.---LXVI. De Locusta, 1310.---LXVII. De Mugga, 1310.---LXVIII. De Humbeleu. Apis terrestris, 1310.---LXIX. De Wespa, 1311.---LXX. De Glimo. Lampyris noctiluca, 1311.---LXXI. De Meygelana, 1311.---LXXII. De Parice, 1311.


LIBER SEPTIMUS.---De animalibus.



Praefatio. 1311

Capitula libri septimi. 1311

CAP. I. De Elephante, 1313.---II. De Camelo, 1313.---III. De Leone, 1314.---IV. De Urso, 1316.---V. De Unicorni, 1317.---VI. De Tigride, 1318.---VII. De Panthera, 1319.---VIII. De Equo, 1319.---IX. De Asino, 1320---X. De Cervo, 1320.---XI. De Rech. Cervus capreolus, 1321.---XII. De Steynbock. Capra Ibex, 1322.---XIII. De Wisant, 1322.---XIV De Bove, 1323,---XV. De Ove, 1324.---XVI. De Hirco, 1325.---XVII. De Porco, 1325.---XVIII. De Lepore, 1326.---XIX. De Lupo, 1326.---XX. De Cane, 1327.---XXI. De Vulpe, 1328.---XXII De Bibere. Castor fiber, 1329.---XXIII. De Other, 1329.---XXIV. De Simea, 1329.---XXV. De Merckacza. Felis Cattus, 1329---XXVI. De Catto, 1330.---XXVII. De Lusch. Felis Lynx, 1330.---XXVIII. De [Col. 1384] Dasch. Ursus melet, 1330.---XXIX. De Illediso. Mustella Putorius, 1331.---XXX. De Ericio. Erinaceus Europaeus, 1331.---XXXI. De Eichorn. Sciurus vulgaris, 1332---XXXII. De Hamstra. Marmota Cricetus, 1332.---XXXIII. De Marth. Mustella Martes, 1332.---XXXIV. De Wasser Marth, 1333.---XXXV. De Zobel. Mustella zibellina, 1333.---XXXVI. De Harmini Mustella herminea, 1333.---XXXVII. De Talpa, 1333---XXXVIII. De Wisela. Mustella vulgaris, 1334.---XXXIX. De Mure, 1335.---XL. De Lira, 1336---XLI. De Spiczmo. Sorex araneus, 1336. ---XLII. De Pulice, 1336---XLIII. De Formica, 1336.---XLIV. De Helim, 1338.---XLV. De Dromeda, 1338.


LIBER OCTAVUS.---De animalibus.



Praefatio. 1338

Capitula libri octavi. 1339

CAP. I De Dracone, 1339.---II. De quodam serpente, 1339.---III. De Blintsleich. Anguis fragilis, 1341.---IV. De Credda. Rana bufo, 1341.---V. De Frosch. Rana esculenta, 1341.---VI. De Laubfrosch. Rena arborea, 1342---VII. De Harminia, 1342.---VIII. De Moll, 1342.---IX. De Lacerta, 1342.---X. De Aranea, 1342.---XI. De Vipera, 1342.---XII. De Basilisco, 1343.---XIII. De Scorpione, 1344.---XIV. De Darant, 1344.---XV. De Tyriaca, 1344. ---XVI. De Scherzbedra, 1344.---XVII. De Ulwurm. Lumbricus terrestris, 1344.---XVIII. De Testitudine, 1346.


LIBER NONUS.---De metallis.



Praefatio. 1345

Capitula libri noni. 1345

CAP. I. De Auro, 1347.---II. De Argento, 1347.---III. De Plumbo, 1348.---IV. De Stagno, 1348.---V. De Cupro, 1348.---VI. De Messing, 1349.---VII. De Ferro, 1349.---VIII. De Calybe, 1350.




Physicae Hildegardis - CAP. VII.---DE FERRO