Vita Disibodi






[Col. 1093]

VITA SANCTI DISIBODI EPISCOPI ET CONFESSORIS IN DYSEMBERG, TERRITORII MOGUNTINI IN GERMANIA, A SANCTA HILDEGARDE SCRIPTA.


(Acta Sanctorum Bolland. Julii tom. II, die 8, p. 581, ex ms. S. Maximi Trevirensis.)








MONITUM



S. Disibodi Vitam scripsit S. Hildegardis an. 1170, jussu Helingeri, Montis a Sancto denominati, abbatis quinti. Vita illa S. Disibodi sola et unica est, quae a Surio edita, citari passim solet, eo auctoramento donata, ut »divinitus revelata« censeatur. Sic certe testatur ipsa num. 1: »Prolatas visiones libri vitae Meritorum . . . . ex divinae pietate sapientiae, vocem de coelo sic dicentem audivi.« Et rursus num. 52: »Haec, quae prolata sunt, per Spiritum sanctum, ad gloriam nominis ipsius ad memoriamque praefati patroni, atque ad castigationem audientium hominum, veraci revelatione manifestata sunt.« Mira sane Hildegardis assertio, de narratione confusa et intricata, nec ullis veris historicis characteribus praedita, quamque adeo dignam non censuit Mabilio, quae inter Sanctorum ordinis sui Acta locum occuparet. »Disibodi res gestas, inquit, locis fere communibus amplicavit S. Hildegardis.«

Lucubrationem bene longam saepius et attente evolvi, tum in ms. nostro ex S. Maximini Treviris per Rosweydum accepto, tum in ipsa Surii editione licentius expolita, vel ut alii loquuntur, corrupta: at nusquam mihi apparuere vel levia quidem indicia, unde tali scriptioni revelationis praerogativa adscribi possit, non magis quam quibuslibet aliis id genus sanctorum Legendis; nisi revelatas dixeris sacrarum Litterarum nonnullas sententias, quas Sancta auctor singulari interpretatione exposuit, tota in explicandis moralibus doctrinis, quas si a reliquo opere avulseris, historia ista qualiscunque paucissimis [Col. 1095] verbis circumscribi queat, saltem qua parte Sancti ipsius gesta enarrantur. Excute, obsecro, diligenter longam istam et satis tetricam orationem; expende capita singula, etiam moralia; fallor si usquam invenias aliquid, cui conveniat revelationis appellatio. Etenim quae ipsa scire potuit et debuit de Montis S. Disibodi, in quo prius habitaverat, existentia, deque variis ejus casibus et vicissitudinibus per revelationem discenda non fuerunt, S. Hildegardis avo satis nota ea omnia monachis et pervulgata essent.

Vellem equidem, in ea qualicunque visione, exhibita ipsi fuissent distinctiora singularum persecutionum et calamitatum tempora; item quae S. Disibodi incunabula, parentes, cathedram episcopalem, tum vero ordinatam totius ejus aetatis et gestorum seriem nobis expandissent; de quibus minime sollicita fuisse videtur, ut tota demum revelatio ad ea solum-redeat, quae ipsa ex saepius auditis praeconceperat, quaeque »locis fere communibus amplificavit.« Ne hic actum agam, aut pridem agitatas controversias denuo suscitem, videat lector, quae de hujusmodi visionibus et revelationibus pridem disputavit Papebrochius, in Responsionibus ad articulum XX Exhibitionis errorum, ipsi perperam impactorum; nisi quis compendiosiori via rem totam expediendam censeat, et merito dubitet, utrum ea rerum congeries, saltem sicuti ad nos pervenit, Hildegardis propria et genuina sit, et non potius ab aliquo interpolatore aucta postmodum et amplificata, atque inter alias Sanctae istius revelationes, aliunde notas et utcunque approbatas, computata, de quibus plura disquirere hoc loco non lubet, neque vero operae pretium videtur.

Praeter hanc vulgatissimam Vitam a S. Hildegarde scriptam, aliam inter schedas nostras reperi, cujus nemo est qui hactenus umquam meminerit: nam ut notavit laudatus Mabilio, saec. III Benedict. parte II, pag. 498: »Praeter Hildegardem. . . nemo veterum, quos legerim, Disibodi mentionem facit praeter Rabanum Maurum et Marianum Scotum.« Et certe tanti non est vita ista altera, ex Passionali membraneo caenobii Bodecensis a nostro P. Joannes Gamans transumpta, ut memorari aut multum praedicari mereatur. Centonem appello, ab aliquo forte Montis S. Disibodi monacho exornatum: dicamus potius, ex aliis Sanctorum Actis putide compilatum, exordio ex Actis S. Kiliani ferme desumpto, aliisque aliunde corrasis. Narrationis totius pars potissima haeret in describenda venatione regis Dagoberti, qui cum suis cervam toto triduo mire insequens, »montem, quem vir Dei incolebat,« ascenderit, eumdemque ibidem in tugurio suo latitantem invenerit, ab eoque frugali prandio exceptus sit, cujus tempore fera, a venatoribus pressa et fatigata, ad Sanctum se receperit. Narrat deinde, quomodo cervam cicuraverit Disibodus, eamque regi dono dederit, quae ipsum canis instar domestici quaquaversum sequeretur.

Contra vero, prodigium admirans rex non ingratus, postulanti Sancto tantum terrae spatium, »ad suam posterorumque utilitatem indulsisse dicitur, quantum ab illucescente aurora; quoad vespertinalis advenisset hora, sub vectore asino gyrare posset:« quae omnia »perpetuali manu scripta rex confirmaverit;« imo quae ex aliis Legendis, quas hic enumerare nil opus est, suffurari voluit scriptor plagiarius. Mitto caetera aeque puerilia, adeo pueriliter et verbose coagmentata, ut seria lectione digna non judicem. Si recte conjecturam facio, collecta haec fuerunt saeculo fortasse XIII aut XIV ab aliquo vetustiorem S. Hildegardis vitam ignorante, utpote qui diversissima memoret, et ab hujus auctoris sensus prorsus aliena. Id etiam colligi posse videtur ex paucis miraculis, a recentiori isto Legendae suae subnexis, quae cum Sanctae Hildegardi, alia longe antiquiora recensenti, ignota fuerint, et facta et scripta oportet post ejus obitum; is autem in ann. 1180 incidit; unde, ni fallor, manifestum est, et Legendam et miracula ad saecula nobis viciniora referri oportere. Sola igitur jam dicta miracula inde desumenda censuimus, quorum testem se asserit scriptor longis parergis et ambagibus enarrans, quae commodissime ad pauculas lineas contrahi poterant.





INCIPIT VITA.



[Col. 1095]


CAPUT PRIMUM. Sancti genus, parentes a tyrannis expulsi, profectus in litteris, electio in episcopum, abdicatio et recessus e patria.


[Col. 1095A]

In mystica visione [Note: [Col. 1095A] De hac legenda, ex »mystica visione« seu revelatione scripta actum est in admonitione praevia. Mentem suam non satis clare explicat auctor, sed nihil mutare voluimus: videri potest editio Surii, magis expolita.], ut Deus voluit, propter petitionem et jussionem praelatorum meorum, scilicet Hebigeri [Helingeri] abbatis cunctorumque fratrum, in Monte beati Disibodi Deo famulantium, de vita et meritis ejusdem beati Patris aspiciebam, et post prolatas visiones libri vitae meritorum, anno Dominicae Incarnationis millesimo centesimo septuagesimo, regnante Frederico Romanorum imperatore, sub pressura apostolicae sedis, fere per triennium in lecto aegritudinis jacens, ex divinae pietate sapientiae, [Col. 1096A] vocem de coelo, vigilans corpore et animo, sic dicentem audivi: Electus Dei Disibodus ab infantia sua Spiritu Sancto, ut beatus Nicolaus, et beatus Benedictus eorumque consimiles inspiratus, ad omne bonum, quod vidit et audivit, sitibundo corde anhelabat. Quapropter de ipso dici potest: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem (Ps 8).


2 Quod sic intelligendum est [Note: [Col. 1095A] Diximus etiam supra, loco citato, nonnullas [Col. 1096A] sacrae Scripturae sententias, singulari commentatione a S. Hildegarde expositas, quas scrupulosius expendere, fori nostri non est. An vero istiusmodi interpretationes ad veras revelationes pertineant, aliorum esto judicium.]. In bono affectu infantium, loquelam nondum habentium, et illorum, qui magis lac sugere, quam mirabilia facere deberent, tu, qui Dominus omnium es, ad perfectam duxisti nominis tui laudem, cum mirabilia tua in eis saepe operatus es: scilicet cum eos, nondum plenam [Col. 1097A] medullam habentes, ita inspirasti, quod multa in loquendo et operando nescienter proferebant; et cum alios, contra carnis jura, tanta fortitudine roborasti, quod toto desiderio ad coelestia tendentes, officia carnis peccando non exercebant. In his autem nullus dubietatem apprehendat, quia serpentinus dolus, in beatis illis, bona et sancta haec facere non valebat; nam haec fecisti propter inimicos tuos, videlicet perditos angelos, quatenus ad confusionem suam, virtutem tuam in puerili ignorantia viderent; et ut destruas inimicum, quippe illum, qui in omnibus bonis te abneget. Et ultorem: videlicet hunc, qui lapides et jacula impietatis suae contra verba et miracula tua, reprehendendo ea, projicit.


3 Haec mala in supradictis beatis hominibus nihil [Col. 1097B] praevalebant, quoniam ea, quae recta sunt, loquebantur: Deus enim in beato Disibodo ab infantia ejus usque ad decrepitam aetatem ipsius, in donis suis operatus est; ita quod pueritia illius in nequitia non ludebat, et quod juventus ejus in lascivia non ardebat, et quod maturitas senectutis ipsius ad sinistram non respiciebat. Ipse namque omnem pompam saeculi hujus ita corde et corpore reliquit, quod quidam illum stultum, quidam vanum, quidam errantem, quidam vero mirabilem in operibus suis per hoc esse affirmabant, dicentes: Quid est hoc quod iste facit?


4 Parentes igitur beati Disibodi, in libertate saeculi pollentes, de excellenti genere Hibernensium originem duxerant, sed tamen pompam et gloriam [Col. 1097C] mundi superfluitate non habebant. Unde quidam tyrannorum, in superbia tumentes, cum in eadem regione quamplurimos per tyrannidem sibi subjugassent, etiam parentes beati hujus viri, qui eo tempore puer erat, opprimere et ditioni suae subjugare nitebantur. Ipsi autem libertatis generis sui non immemores, duram injustamque subjectionem recusantes ab illis declinabant, et ad remotiora loca ejusdem regionis se longe contulerunt, et juxta quoddam flumen, quod de mari funditur [Note: [Col. 1097D] Obscura omnia sunt, quae hic de sancti genere, parentum fuga, etc., memorantur: hoc vero plane mirum, eos ad flumen consedisse, »quod de mari funderetur,« nisi sinum aliquem, aut fluvii ostium indicet, in quod maris aestus, statis temporibus undas repelleret. Caetera, ut semel dicam, et hic et in sequentibus, ad locos communes reducenda sunt.], una cum filio suo beato Disibodo, omnique facultate sua, in quodam oppido mansionem acceperunt, ubi et eum litteris caeterisque liberalibus artibus imbuendum, religiosis viris commendaverunt.

[Col. 1097D] 5. At ipse per gratiam sancti Spiritus ea quae a doctoribus suis bona audiebat, capaci ingenio bonae memoriae commendabat, et ex hoc parentibus suis, in afflictione exsilii laborantibus, non parvum gaudium faciebat. Sic puer iste de die in diem proficiens, corporeque et sanctitate crescens, de studio in studium bonorum operum, orando et eleemosynas dando ascendebat, ita quod ad omne, quod de [Col. 1098A] Deo audire vel discere potuit, toto desiderio properabat, et sic per gradus virtutum et per incrementa aetatis suae, singulis sacris ordinibus susceptis, ad gradum presbyteratus, cum triginta esset annorum, pertingebat. Quo cum timore Domini suscepto, fecit ut bonus pigmentarius, qui in horto suo quaeque pigmenta et aromata plantat, semper studens ut hortus suus viridis et non aridus sit.


6 In his namque studiis idem sanctus memor fuit verborum Sapientiae, ubi dicit: Messui myrrham meam cum aromatibus meis (Ct 5,1). Quod sic intelligendum est [Note: [Col. 1098D] De his et aliis omnibus sacrarum litterarum moralibus interpretationibus plura non addam.]: Ego qui justis operibus insudare debeo, bona intentione mortificationem carnis meae praebeo Deo, cum propter amorem ipsius vitiis peregrinus fieri, et communem immunditiam [Col. 1098B] illorum fugere, nullamque societatem cum illis habere desidero; quoniam in aromatibus virtutum, ipsum verum Deum amare, et venerari festino; cum amore coelestis desiderii de corde meo, ipso adjuvante, non deficiet. In hac recta et sancta voluntate sanctus iste, quasi mortuus saeculo fuit, ita quod multi haec videntes, fecerunt quasi eum non cognoscerent, et quod cum eo manere abhorrerent; quia ipse se totum spiritui et non carni servire cogebat.


7 Cumque in hujusmodi virtutibus Deo laudabiliter serviret, et ob hoc illis, qui Deum diligebant, irreprehensibilis placeret, accidit ut quidam antistes, in ejusdem regionis partibus, de praesenti vita ad vitam futuram emigraret: et cum populus tam minorum quam majorum, secundum consuetudinem, [Col. 1098C] convenisset, ut alium sibi in praesulem eligeret, quidam illorum, qui mores honestatis, et vitam sanctitatis beati Disidodi cognoverunt, eum sibi in antistitem unanimiter elegerunt [Note: [Col. 1098D] Divinarunt aliqui, per »istius regionis partes,« designari Dublinium, ubi nempe per ea tempora episcopus fuerit S. Disibodus, idque Wilsonus et Sirinus adoptari posse censuerunt. Sed hujusmodi anachronismos supra rejecimus.]. Quidam autem, quorum vita et conversatio reprehensibilis erat, hoc fieri prohibebant, dicentes: »Quid prodest hominem tacitum et non loquentem, et populum non cognoscentem, magistrum fieri?«


8 Sed Deus super beatum hunc respexit, ut scriptum est: Humilem et pauperem justificare (Ps 81,3). Quod sic intelligendum est: Justum, qui se propter Deum ad terram humiliat, et qui se egenum et pauperem toto corde confitetur, in operibus sanctificare; quia justitia, aperto oculo pietatis, in eum respicit. Hic [Col. 1098D] etenim humilis, paupertatem semper desiderabat, et in columbino oculo simplicitatis, in Deum semper aspexit; quatenus aeternas divitias sibi compararet; unde et Deus ipsum dilexit. Mortem quoque pro morte habuit, et omnia deficientia pro nihilo computavit, omniaque opera sua in Deum posuit, et ideo Deus eum elegit. Supernus namque judex virum istum communi populo occultaverat, sed eum [Col. 1099A] se diligentibus manifestaverat; unde, quamvis quibusdam obstupescentibus, ipsum magistrum et antistitem esse voluit.


9 Cumque beatus iste a prudentioribus praefatum onus suscipere cogeretur, ipse se indignum tantae dignitatis reclamans, vi qua potuit, manus et pedes retraxit; sed tamen, illis impellentibus et praevalentibus, qui Deum timebant, etiam nolens, divina autem ordinatione, in sedem episcopatus positus est. In quo episcopus ipse felix justitiam Dei clamare et docere coepit, et omnes, quos potuit, subjectos esse Deo monuit, et quod ab infantia sua per Spiritum sanctum imbutus esset, nunc erudiendo manifestavit, bonaque exempla sanctitatum et virtutum paterno affectu eis in se praebuit. Quidam [Col. 1099B] autem ob merita virtutum, quales in ipso videbant, eum amabant, ac intenta cordis aure doctrinam ejus cupiebant; quidam vero, qui Deum post tergum projecerant, super hunc sanctum furendo clamabant: »Iste vivit quasi homo non sit: unde et nos inhumane vivere cogit. Et quis poterit eum audire?« Et multis injuriis eum afficiebant.


10 Ipse autem paucos et fideles homines ad se colligebat, qui ei et consolationem, et adjutorium praebebant. Et cor suum quotidie propter Deum afflixit, dicens: »O Domine Deus! ego servus tuus, ante pietatem tuam prosternor, faciens quae jussisti. Tu enim scis quod te solum desidero; quapropter confido, quod desiderium meum quandoque implebis: quemadmodum scriptum est: Delectare in [Col. 1099C] Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Ps 36,4).« Quod sic intelligendum est: O! homo, qui in peccatis conceptus et natus es, carnis contra affectum delectare in praeceptis illius qui te creavit; ad memoriam quoque reducens, quis ille sit, qui te liberavit. Quod cum feceris, dabit tibi quae petis, quoniam ea, quae petenda sunt, non petis, sed cordis tui afflictionem, humiliato spiritu, illi ostendens, et clamando et dolendo, te ipsum ut pecus, ea quae recta sunt ad laborandum constringes. Itaque qui poenitere, et mala sua hoc modo emendare studuerint, prudentiores filiis lucis sunt; quia ipsi hoc nec voluerint nec fecerint. Deo namque placet, ut homo durum bellum contra se ipsum, et contra draconem [Col. 1099D] habeat, ut qui hoc habuerit, hujus et preces et desideria Deus festinanter implevit, quemadmodum et in beato Disibodo fecit, qui dura bella habuit, quandiu in corpore vixit, sed tamen ea bono fine feliciter consummavit.


11 Interim autem, dum sanctus iste populo suo verbis et exemplis in fide, praefatae dignitatis praeesset, [Col. 1100A] magna irrisio, magnum schisma tota illa regione ebullivit, aliis quidem Veteri et Novo Testamento resistentibus, Christumque abnegantibus, aliis haereses haereticorum appetentibus; aliis sectam Judaeorum apprehendentibus, aliis sectam paganorum diligentibus [Note: [Col. 1099D] Quid hic intelligas in tanta rerum confusione? Ansam inde accepit Sirinus disquirendi utrum Pelagiana haeresis eo tempore in Hibernia repullulasset: at si id indicare voluisset auctor, paulo distinctius locuta fuisset.]. Aliis non humane, sed in confusione pecudum, turpi studio vivere ardentibus, aliis autem disciplinam propter humanitatem quidem habentibus, nulla tamen bona facere studentibus. His maximis erroribus et confusionibus beatus Disibodus se viriliter et intrepide opponens, multa opprobria, multasque injurias patienter sustinuit, optans praesentem vitam magis perdere, quam tantis et tam inconvenientibus malis consentire.

[Col. 1100B] 12. Cumque ista per aliquos annos sine eradicatione eorumdem malorum, cum periculo etiam corporis sui, sustinnisset, taedio tandem affectus ad Deum in orationibus suis cum magno planctu dixit: »O Deus! et o Judex omnium sanctorum hominum! quid prodest mihi cum populo isto laborare, qui justitiam tuam rabidis morsibus transfigit?« Denique fautores praefatorum errorum, cum populo, eisdem erroribus implicato, videntes quod beatus iste erroribus et pravitati eorum non consentiret, sed quod eos ubique constanter, absque timore mortis argueret, plurimas insidias ei posuerunt, et tandem coadunato agmine incredulorum, de sede sua multis contumeliis affectum expulerunt. Ipse [Col. 1100C] autem malens Deo in quiete servire, quam sine fructu utilitatis diutius tardare, paucis et religiosis viris ad se collectis sedem dignitatis suae, quam per decem annos strenue et religiose rexerat; patriam et omnia quae habebat, pro Christi nomine reliquit, dicens, nec sibi, nec aliis prodesse ut ibi maneret. Ubi tam magna incredulitas cum duritia iniquitatis excreverat, et peregrinationem, quandiu optaverat, pro aeterna vita laeto animo arripuit [Note: [Col. 1099D] Vides, totum hoc caput, tot verbis amplificatum, ad haec paucula historica contrahi posse: S. Disibodus, in Hibernia nobili genere ortus, pie educatus et in litteris eruditus, anno aetatis trigesimo [Col. 1100D] sacerdos consecratur; inde ad episcopatum, nescio quem, evectus, post multas insidias et persecutiones ab impiis toleratas, ab iisdem demum expulsus est.].




CAPUT II. Peregrinatio in Germaniam, populi ad Rhenum institutio, vita solitaria et austera in monte, initia monasterii et miracula.



13 Cumque Hiberniam exisset, multis regionibus peragratis [Note: [Col. 1100D] En alterum decennium »regionibus peragrandis« impensum; ast quo terrarum perrexerit, ubi moram aliquam fecerit, nusquam declarat Vitae auctor.], multisque locis diligenter perspectis, [Col. 1100D] animae suae requiem quaerens in Alamanniam tandem venit, ubi quidem durum immitemque populum invenit, ib que fessus, gressum per aliquod tempus figens, cum eidem populo verba salutis et exempla sanctitatis daret, multi eum audientes, amabant, multi autem eum nec audire nec amare curabant. Cumque in eadem provincia moras faceret, secum [Col. 1101A] deliberando, quo declinare posset, bonam et dulcem famam de religione beati Benedicti audivit, qui nuperrime migraverat [Note: [Col. 1101] Si tot regiones peragraverit sanctus, haud dubium quin et alibi »S. Benedicti famam« audire potuerit.], religionisque suae quamplurimos amatores reliquerat, et ita per admonitionem Spiritus sancti, desiderium suum nondum impletum esse cognovit, quo diu desideraverat, quod populo olim sibi commisso, aliquot verae perfectae religionis viros sibi consociaret: ob hanc namque causam, iterum de locis ad loca processit, nec in locis, nec moribus populorum quid animae suae placeret, inveniebat.


14 Tunc flere et orare coepit, dicens: Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me; quoniam inops et pauper sum ego (Ps 85,1); quod sic intelligendum est: Tribulationibus meis condescendens, inclina, [Col. 1101B] tu, Domine, qui rector cunctorum es, aurem misericordiae, et exaudi verba orationis meae, quoniam inops in anima, per pusillanimitatem mentis, et pauper in corpore, per contritionem afflictionum sum ego, qui te sequi, te diligere super omnia debui. Recordare itaque, quod ab infantia mea tibi servire studui, et quod propter amorem tuum, paupertatem et contemptum mundi semper dilexi. Tunc Deus propter viriditatem boni desiderii ipsius, preces has suscipiens, suavem consolationem quietis menti ejus immisit, velut ros super gramen cadit, et etiam in visu noctis, quadam ostensione ipsi manifestavit, quod quandoque locus voto suo aptus ab eo esset inveniendus: nam huic beato viro Deus, ut caeteris dilectis fecit, qui eum tota dilectione desiderabant, [Col. 1101C] cum ipsis ob magnam et bonam intentionem, qua fiducialiter in eum omni corde suo intendebant, praesens esse videndo, loquendo, et audiendo videbatur.


15 Omnem quoque fabulosam famam vanae gloriae Spiritus sanctus illi abstraxit, quae in multis hominibus est, qui secundum voluntatem suam in simulatione orant et jejunant, cum aliquid a Deo injuste quaerunt, ubi, ut siquid eis, ut volunt, acciderit, quasi pro ostensione a Deo habent. Si qui tales sunt, velut stipula a vento dispergentur. Sed cum homo a vanitatibus se mortificat, in ipsis quasi somnum capit, et tunc superbia vanaque gloria, ac acquisitio honoris a populis, caeteraque vitia per virtutem Dei constringuntur, ne homo ille ab amore [Col. 1101D] complexionis creatoris sui ullo modo per suggestiones eorum avertatur.


16 Beatus autem Disibodus pro spe boni desiderii sui gaudens, quia illud per adjutorium Dei quandoque impleri sciebat, cum bonam famam, de populo in partibus Galliae citra Rhenum manentes, audisset, ita scilicet, quod populus ille quidem durus esset, sed tamen ecclesiasticam religionem devotus vivendo teneret, taedebat eum irrisionis illudentis populi, et vix exspectans, festine ad finem Rheni iter suum direxit: et inde divertens, ac per avia quaeque incedens, ad fluvium Glan pervenit, illoque [Col. 1102A] transito, montem excelsum et nemorosum vidit, quem post decem annos peregrinationis suae ascendit, et ibi fessus residens et quiescens, ad comites suos (qui tres erant, quorum primus scilicet senior Gillilaldus, secundus Clemens, tertius Salustus vocabatur) qui cum eo de Hibernia venerant, Spiritu sancto tactus, dicebat: »Hic requies mea erit.«


17 Nam cum deinde eumdem montem circumquaque peragrasset, et quaeque latera ejus diligenter considerasset, amoenitas illius, animae suae magis ad inhabitandum complacuit, quia et celsitudo illius difficilem accessum advenientibus praeberet, et rivuli ex utraque parte fluentes, inibi manentibus refocillationem corporis darent; et orabat, dicens: »Domine, qui super coelos resides, et abyssum [Col. 1102B] regis, precor ut amoenitas loci hujus in amoenitatem vertatur animarum; quia decet, ut in loco isto a fideli populo tibi fideliter serviatur.« Et haec dicens, sibi habitationem in descensu ejusdem montis, versus orientem, propter compendium aquae designavit, et conversationem, quam diu desideraverat, strenue incipiens, orando, vigilando et jejunando, dure et aspere solitariam vitam duxit.


18 Socii autem ejus, qui cum eo aderant, ne invicem aliquod gaudium haberent, singillatim habitacula sua, remotius ab eo construebant. Et sciendum est, quod radicibus herbarum aliquandiu inibi sustentabantur, cum alios cibos non haberent. Mons autem ille in circuitu cum adjacentibus sibi silvis, locis quoque perviis et inviis (non unius hominis, [Col. 1102C] sed comprovincialium, tam minorum quam majorum) plus quam milliare unum eo tempore erat. Unde accidit, quod cum homines eamdem silvam, seu pro captione ferarum, seu pro piscatione adjacentium fluminum, seu pro incidendis lignis, seu pro aliis necessitatibus suis interdum intrarent: beatum hunc virum, aut radices effodientem, aut alia sibi necessaria circumquaque colligentem, multoties viderent, et ita post aliquod tempus manifestatus est.


19 Rumor enim in populum exibat, quod quidam sanctus, cum quibusdam aliis, in locum illum a Deo missus venisset; quod plurimi admirantes, bono desiderio ad eum veniebant et sibi quaeque utilia [Col. 1102D] cum eo conferebant, quibus ipse verba salutis et vitae reddebat; quoniam a tempore exsilii sui usque ad id tempus in lingua eorumdem hominum (perdiscenda) praecipue laboraverat; unde et eam pro modo suo et intelligebat et proferebat. Ex quo factum est, ut hi quibus ipse verba vitae et monita indeficientis vitae dabat, ei et cum ipso manentibus quaeque necessaria corporis saepius afferrent. Servus autem Dei, cum sibi associatis viris, pauperes et egenos ad se colligebat: et quidquid praeter quotidianum victum sibi remansit, per hoc illos pascebat. Nam semper memor fuit, quod Adam cibo [Col. 1103A] periit; quapropter Antonium et Macharium ac eis similes, qui herbis et duris cibariis vixerant, in corde suo frequenter habebat, quatenus illorum exemplo corpus suum a mollibus et delicatis cibis constringeret ne ab antiquo serpente deciperetur. Et quanto plus beatus iste carnem suam affligebat, tanto amplius gratiam suam Deus cum illo multiplicavit; unde infirmi plurimi et debiles ipsi allati sunt, quos Spiritus sanctus per merita ejus repente sanavit: quod tamen ipse humiliter expavescens, laudem hominum, quantum potuit, fugiebat.


20 Cumque fama sanctitatis ejus per totam hanc provinciam, populo prodente, volaret, quidam Deum timentes ad eum venerunt, et parvum oratorium, in descensu praefati montis ad orientem, ei aedificaverunt, [Col. 1103B] in quo divina cum suis officia celebraret, quatenus et ipsi et caeteri pro Deo supervenientes, verba et pascua vitae ab eo inibi perciperent. Alii autem versus occidentem, in planitie pedis ejusdem montis vepres et fruteta succiderunt, beatoque viro hortos et pascua parvaque tuguria ibi paraverunt: unde et propter fruteta, quae ibi excisa sunt, quae vulgari locutione studim [Note: [Col. 1103D] Norunt Germani Stauden, pro frutetis, unde formari debuisset Staudernheim; forte melius nomen loci expressit Trithemius, ubi scribit Sobernheim: [Col. 1104D] verum in appendice miraculorum rursus legitur Studernheim.] dicuntur, locus ipse Studenheim primitus appellatus est. Multi quoque ex longinquis regionibus ad beatum hunc veniebant, animasque suas ei bona fide et spe commendabant: quod populi in eadem provincia habitantes, divino instinctu extimuerunt, ac se in hoc facto negligentes esse dixerunt, quoniam Deus [Col. 1103C] ad gloriam et ad honorem nominis sui locum illum per sanctum suum visitasset, quem ipsi juxta se habentes visitare et facultatibus suis frequentius honorare negligerent.


21 Unde factum est, quod principes caeterique nobiles et divites, una cum reliquo populo easdem terras inhabitantes, montem ipsum cum omnibus terminis suis, ultra decurrentes fluvios, scilicet Nam [al. Nahe] et Glan, in longum et latum, ut praedictum est, directis, eidem beato viro ac posteris ejus offerunt; quia mirabilia Dei in eo viderunt, quatenus etiam sanctae conversationis inibi bonis hominibus congregatis, necessaria praesentis vitae et sine indigentia sufficerent; et communi voce et clamore dicebant: »Laus tibi, Domine Deus, quia [Col. 1103D] hunc sanctum tuum nobis mittere dignatus es.« Qua oblatione suscepta, beatus ille extimuit, recordatus quod in episcopali onere plurima adversa prius sustinuerat a gentibus, genibus ad Deum flexis, orabat, ut eadem oblatio ad fructum et ad vegetationem animarum, Spiritu donante, exsurgeret.


22 Deinde die ac nocte in corde suo aestuando, cogitabat quemadmodum in desiderio mentis suae per plurimos annos ante transactos habuerat, quomodo et ubi religiosos, et asperae vitae viros colligeret, quoniam in spiritu intellexit quod Deum deceret, ut spiritalis congregatio in loco illo Creatori [Col. 1104A] suo serviret. Et Spiritu sancto inspirante, omnem devotionem cordis sui ad conversiones et ad doctrinam beati Benedicti posuit, qui jam ad Deum transierat, et quosdam beatos viros, sanctae institutionis suae fideles ministros, eisdem temporibus adhuc viventes et superstites reliquerat, atque ad longinquas regiones, ubi eadem conversatio religiose et sancte vigebat, nuntios humili supplicatione pro illis misit, qui vineam Domini Sabaoth, secundum doctrinam praedicti Patris plantarent, qui regulam spirituali populo convenientem, ex omni vita sanctorum, Spiritu sancto docente, constituerat.


23 Et sic quamplurimos ejusdem conversationis viros religiosos sibi attraxit, quibus et oratorium et habitacula convenientia, in supercilio ejusdem [Col. 1104B] montis, propter difficilem accessum, versus orientem aedificare jussit, videlicet ne amodo a populo infestarentur, et ne forte rigor ac religio eorum, quotidiana frequentatione supervenientium, in mollitiem et in segnitiem verteretur. Ipse vero, ut ad omnia occursantia paratus esset, et ut supervenientibus in reddendis responsis, secundum qualitatem eorum omnibus satisfaceret; in descensu montis ipsius ad orientem, in habitaculo et in oratorio, quod sibi paraverat, ut supradictum est, solitarius permansit. Congregatio autem eorumdem fratrum, tam secundum Deum quam secundum hominem augmentabatur: et quidquid facere vel habere debebant, jussione vel permissione hujus sancti viri [Col. 1104C] fiebat, ac communem vitam, secundum institutionem beati Benedicti, exercebant.


24 Studebat etenim pius Pater Disibodus quod congregatio ipsius, per consuetudinem sibi institutae legis ita composita et firma esset, quod diabolus foveam vitiorum in ea parare non posset, et quod januis suis eam transfigere et ab invicem separare non valeret; et quod ipsa terribilis per continentiam vitiorum, ac velut acies ordinata, in concordia virtutum diabolo et hominibus appareret. Sapienter quippe eam contra hostiles turmas aeriorum spirituum in humilitate pugnare et vanitatem superbiae ac arrogantiam mentis, in delectatione saeculi hujus vitare docebat, laudemque ac gloriam victoris, qui legitime certaverit, et se deinde in cautela rectae [Col. 1104D] circumspectionis bene conservaverit, diligenter proponebat. Vallo etiam rigoris et districtionis totius spiritalis disciplinae eam circumfodit et munivit, ne diabolus latenter repente super eam irrueret, sciens quod ille maximum studium habet, quatenus super spiritalem populum irruat: et quod multo plus gaudet, si spiritualem hominem secundum voluntatem pravitatis suae superaverit, quam si multos saeculares vicisset: quoniam illum similem sibi fecisse videt, cum a coelesti desiderio cadit, quemadmodum et ipse per superbiam de coelo corruit.


25 Hoc modo sanctus iste filios suos coadunare [Col. 1105A] et corroborare coepit. Quod ut saeculares homines viderunt, ex tota provincia illa accurrerunt, et quidquid ipse in necessitatibus suis operari et facere inchoabat, hoc ipsi bono animo studiose perfecerunt. Unde factum est quod beata congregatio illa ad quinquagenarium numerum perfectorum fratrum per duodecim annos multiplicata est. Ipsis namque temporibus pauci conversationis hujus homines inveniebantur, et nullus viam hanc, nisi probatus aggrediebatur. Sed Spiritus sanctus, qui congregationem istam plantaverat, eam et rigavit: quemadmodum ros cum super pinguem agrum cadit, ita quod in ea sub disciplina inventus, de virtute in virtutem ascendebat, nec ab antiquo insidiatore impedimentum habebat; quia ubi ipse Spiritus sanctus in miraculis suis est, ibi idem antiquus hostis pavidus [Col. 1105B] suis est, ibi idem antiquus hostis pavidus erit, nec audebit illuc intrare; sed si quid ibi latenter seminaverit, hoc Spiritus sanctus iterum, ad confusionem illius, conculcat. Merita autem et sanctitatem beati Disibodi signa et miracula Dei sequebantur, quae etiam sine taedio saepius renovabantur, quoniam Deus semper nova faciet.


26 Quidam enim vir, cujus lingua prae nimia invalitudine corporis sui ita debilitata fuerat, quod humana verba proferre non poterat, ad ipsum ex longinquis partibus veniens, nutibus et manuum indiciis, prout potuit, flebiliter exoravit, ut sibi incommodo isto apud Deum subveniret. At pius Pater, super illum oratione facta, gratiam sibi Dei adesse sentiens, exemplique Domini recordatus, ubi mutum [Col. 1105C] loqui fecit, in os istius hominis sufflavit, dicens: In nomine illius, qui muto dixit: Effeta, et ille loqui coepit, tibi vinculum infirmitatis, quod linguam hominis hujus debilitasti, praecipio ut solvaris, et hinc recedas; nec amodo linguam ejus ad loquendum impedias. Statimque vinculum linguae ejus solutum est, et humana verba ad rectum protulit, gratiasque Deo et huic sancto egit.


27 Quo facto, etiam quidam hydropicus miro tumore inflatus, amicorum suorum manibus eidem sancto oblatus est, qui multis lacrymis effusis sanitatem corporis ab eo quaesivit. Sed cum ipse aliquantulum haesitasset, et se indignum tanti facti affirmaret, tandem victus prece supplicantium, omnipotentem Dominum pro illo exoravit, eumque [Col. 1105D] manibus suis tangens benedixit, sicque morbus per gratiam Dei ab illo paulatim disparuit.


28 Sed et leprosus quidam, horrenda cute distortus, ad eum veniebat, precibusque primum pro infirmitate sua effusis, etiam verbis comminabatur se ab eo nunquam discessurum, quin sospitati restitueretur. Hominis importunitate beatus ille tandem commotus eum in habitaculum suum duxit, secumque per aliquod tempus retinuit, precesque pro illo saepius fundens, eum sanam pulchramque carnem corporis sui habentem, ad sua redire fecit. Ipsa [Col. 1106A] autem veritas, quae tunc haec vidit, et fecit ea, hic per semetipsam, nescientibus in apertum produxit.





Vita Disibodi