Thomae Aq, in Psalmos Psa.2 Num.3


Numerus 4


Sequitur consequenter ostendere, quomodo comprimantur a Christo ejus, cum dicit, ego autem. Insurrexerunt autem contra Christum david, populus, gentes, et principes. Primo ergo ostendit, quomodo Christus se habeat ad populum. Secundo quomodo ad gentes, ibi, Dominus dixit ad me. Tertio quomodo ad reges, ibi, et nunc reges intelligite etc.. Dicit ergo: ego autem constitutus sum rex ab eo super sion montem sanctum ejus etc.. Sciendum est autem, quod constitutus est rex a Deo in hierusalem, et sua praedicatione reduxit populum; quasi dicat: illi sic faciunt, sed intentum suum habere non possunt, quia sum constitutus, idest stabilitus rex super sion, idest super populum judaeorum, qui erat in hierusalem, cujus arx est sion: ab eo, scilicet a Deo: ps. 117: Dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo. Job 17: pone me domine juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Sum autem constitutus rex super sion montem sanctum ejus, non propter me, sed ut regam populum secundum legem Dei; et ideo dicit, praedicans praeceptum ejus. Mystice autem constitutus est rex, secundum illud hier. 23: regnabit rex, et sapiens erit etc.. Sion, idest ecclesiam judaeorum, quae dicitur mons sanctus, quia prius recepit radios solis Mt 14: non sum missus nisi ad oves etc. 2S 19: an ignoro me hodie regem factum super Israel? Praedicans praeceptum, idest evangelium. Vel illud speciale praeceptum de quo diciturJn 13: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; et ejusdem 15: hoc est praeceptum meum etc.. Hoc autem praeceptum personaliter praedicavit judaeis, in persona scilicet propria Mt 4: circuibat jesus totam galilaeam docens in synagogis eorum, et praedicans evangelium regni Rm 5: dico autem Christum jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei etc..



Numerus 5


Deinde cum dicit, Dominus, ex eadem historia ostenditur, quomodo se habet ad gentes: et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod Christo convenit habere potestatem super gentes. Secundo ponit usum potestatis, reges eos. Circa primum duo facit. Primo ostendit quo jure potestas sibi competit super gentes. Secundo ponit acceptionem ipsius potestatis, ibi, dabo tibi gentes. Dicit ergo, Dominus dixit ad me. Hoc non usquequaque completur de david; et ideo intelligitur de Christo cui competit dominium super gentes duplici jure: scilicet hereditario, et meritorio. Primo ergo ponit jus. Secundo meritum, ibi, postula etc.. Est autem Christus rex universorum, sicut diciturHe 1: et hoc competit ei, quia filius Ga 4: si filius, et heres per Deum: et ideo agit de aeterna generatione Christi: in qua tria notantur. Primo modus generationis. Secundo proprietas filiationis. Tertio aeternitas filii generati. Modus ostenditur in hoc quod dicit: Dominus dixit: quia scilicet processit per modum intellectus. Uniuscujusque generatio est per modum ejus. Modus divinae naturae non est carnalis, sed intellectualis, immo est ipsum intelligere. Secundo generatio est processio secundum originem quae invenitur in re intelligibili, quae est secundum conceptionem verbi procedens ab intellectu; et hoc est dicere verbum in corde; et ideo dicit, Dominus dixit, quasi, dicendo me generavit. Unde filius est verbum quod pater dixit, idest gignendo produxit. Proprietas vero ostenditur in hoc, quod dicit, filius meus, non adoptivus, sicut illi, de quibus diciturJn 1: dedit eis potestatem filios Dei fieri etc.; sed proprietate naturae. Unde filius meus es tu naturalis, singularis, consubstantialis Mt 17: hic est filius meus dilectus. Aeternitas ponitur in hoc, quod subjungit: ego hodie genui te, idest aeternaliter: non enim est nova, sed aeterna generatio; et ideo dicit: hodie genui te: quia hodie praesentiam signat, et quod aeternum est, semper est. Dicit etiam, genui te, et non genero, ad designandum generationis perfectionem: cum enim generatio sit sine motu, simul est generari et generatum esse. Dicit etiam hodie, ut designet praesentialitatem cum claritate quae conveniunt Christo, qui et lucem inhabitat inaccessibilem,1Tm 6; et qui vere est, in quo nihil est praeteritum, vel futurum, vel obscurum, sed clarum.



Numerus 6


Supra positum est privilegium aeternae generationis, ex quo Christo competit dominium gentium jure hereditario; hic ostendit, quomodo acquisivit per suum meritum. Ubi considerandum est: quod sicut in naturalibus formae infunduntur secundum dispositionem materiae; ita Deus gratuita dona largitur Ph 2: Deus est qui operatur in nobis velle et perficere etc.; et ideo vult ut recipiamus dona petendo et orando: hoc exemplum voluit ostendere per Christum, quia voluit quod peteret, quod sibi jure hereditario competebat. Haec autem postulatio pro gentibus vocandis potest intelligi dupliciter. Primo per orationem, quia pro eis oravit Jn 17: non pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Item per passionem He 9: ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priori testamento, repromissionem recipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis: quae quidem postulatio non fuit vacua, quia in omnibus exauditus est pro sua reverentiaHe 6. Unde subditur concessio, cum subditur, et dabo tibi gentes. Ubi notandum est, quod ad Christum nullus venit nisi dono patris Jn 6: nemo potest venire ad me nisi pater qui misit me traxerit eum. Datio autem gentilium est pure donum: nam judaei quasi redditi sunt, quia ante dati erant Rm 15: dico jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis etc.: et ideo dicit: dabo tibi gentes, ut scilicet subjiciantur tibi, et sint tua hereditas: phil. 2: ut in nomine jesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium et infernorum: ps. 115: hereditas mea praeclara est mihi. Item non habet eas sicut ministri habent, ut petrus vel paulus, sed sicut Dominus He 5: et moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant: Christus vero tamquam filius in domo sua, quae domus sumus nos.
Et ideo dicit, possessionem tuam Is 49: ut possideres haereditates dissipatas, ut diceres his qui vincti sunt, exite, et his qui sunt in tenebris, revelamini: terminos terrae: quia per totum mundum aedificata est ecclesia. Sed postmodum per nicolaum haereticum, et mahumetum ad infidelitatem redierunt. Vel expectatur fundanda Is 49: parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus jacob, et faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae He 1: quem constituit heredem universorum etc..



Numerus 7


Deinde cum dicit, reges, ponitur executio potestatis: et secundum historiam posset exponi, quia erat constitutus rex judaeorum, ideo et dominabatur gentibus aliquibus quas subjugaverat in figura universalis dominii Christi. Sed quia aliter reguntur cives, nam cives reguntur regimine misericordiae, aliter hostes subjugati, scilicet regimine severae justitiae; ideo dicit: in virga ferrea. Sed melius est ut referatur ad dominium spirituale Christi: necesse est enim quod qui regit, habeat virgam: ps. 44: virga directionis, virga regni tui. Ad hoc enim necessarii sunt reges, ut virgam habeant disciplinae qua puniant delinquentes.
Et quia Christus constitutus est rex a Deo ad populum regendum, ideo dicit: reges eos in virga ferrea.
Et addit, ferrea, ad designandum inflexibilem justitiae disciplinam. Virga namque qua regebantur judaei, non fuit ferrea, quia frequenter excusserunt se adorando idola. Sed haec est virga ferrea qua regit gentes, quia non recedent amplius a dominio Christi, quando plenitudo gentium intraverit Ap 12: mulier peperit masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea.
Et tamquam vas figuli confringes eos; quod exponitur per illud hier. 18: descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam, et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis. Conversusque fecit illud vas alterum.
Et post, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea. Quando enim vas figuli est recens, frangitur de facili a mala forma, et restituitur in bonam. Judaei conversi erant, unde non erant confringendi: eadem enim est fides eorum et nostra. Gentiles autem erant idolatrae: et ideo erant confringendi, ut aliam formam acciperent, idest aliam fidem veram. Vel aliter: in virga ferrea, bonos scilicet, et tamquam vas figuli, malos qui finaliter conterendi sunt Lc 2: ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum Is 30: subito dum non speratur, veniet contritio ejus, et comminuentur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida etc. Ut sic, qui justus est, justificetur adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Apoc. ult..



Numerus 8


Deinde cum dicit, et nunc, ostenditur quomodo se habeat ad reges. Reprimit autem eos admonendo et attrahendo ad servitutem Dei. Circa hoc ergo duo facit. Primo ponit admonitionem. Secundo assignat admonitionis rationem, ibi, ne quando irascatur. Monet autem ad tria. Ad doctrinae veritatem, ad obsequii humilitatem, ad correctionis susceptionem. Secundum, ibi servite. Tertium, ibi, apprehendite. Veritas autem dupliciter cognosci potest ab aliquo: vel per inventiones, et tales dicuntur bene intelligentes; vel per eruditionem, et tales dicuntur bene docibiles. Item regentium duplex est gradus. Quibusdam enim committitur universalis gubernatio, qui dicuntur reges. Quibusdam aliquod speciale judicium, et hi dicuntur judices. Primos ergo exhortatur ad intelligendum: nam intelligens gubernacula possidebit,Pr 1. Secundos ad erudiendum, ut scilicet ab aliis formam judicii accipiant; et ideo dicit, intelligite et erudimini Sg 6: audite reges et intelligite, discite judices finium terrae.



Numerus 9


Deinde cum dicit, servite: post intellectum convenienter ponit servitutem, quia servitus Dei, quae est latria, est professio fidei.
Et ideo primo oportet quod credat, et postea confiteatur et serviat Rm 10: corde creditur ad justitiam, ore autem etc.. Dicit autem Domino: qui enim servit homini, sufficit ut exterius subjiciatur ei obediendo; sed qui servit Deo, oportet quod interius secundum animam subjiciatur ei, bonum affectum habendo Ps 61: nunc Deo subjecta erit anima mea etc.. Dicit autem in timore, qui sanctus permanet, nec sinit peccare, ut qui stare se existimat, videat ne cadat Rm 10.
Et notandum secundum Augustinum: quod rex servit Deo inquantum homo, in se juste vivendo, sed inquantum rex, leges ferendo contra ea quae sunt contra Dei justitiam: unde in hoc Psalmo praefiguratur status ecclesiae: nam a principio reges terrae faciebant leges contra Christum et christianos, sed postea condiderunt leges pro Christo.
Et primum ostenditur cum dixit: astiterunt: secundum ibi, servite Domino. Ne autem haec servitus, miseria videatur, addidit: et exultate ei cum tremore. Quia timor Domini non est miseriae, sed gaudii: propter quod lev. 10: respondit aaron ad moysen, quomodo possunt placere Deo mente lugubri? Sed ne ista laetitia praesumptionem haberet vel negligentiam, ideo subjungit, cum tremore, qui est metus subitaneus: phil. 2: cum metu et tremore vestram salutem operamini. Consequenter monet ad susceptionem, cum subdit, apprehendite: ut nemo vivat ut libet, sed ut decet.
Et ideo dicit disciplinam, praecepta et bonos mores, vel adversa quasi praesidium et munimentum: ps. 17: et disciplina tua etc..
Et ponitur ratio admonitionis, ne quando irascatur: et est duplex ratio: ad evitandam poenam, et ad consequendam gloriam, ibi, beati omnes qui confidunt in eo. Dicit autem: nequando propter patientiam Dei, quia in hoc saeculo diu sustinet Ps 7: numquid irascetur per singulos dies? Dicens: nisi conversi fueritis; quasi dicat, servetis admonitionem ne veniat tempus punitionis. Ne pereatis de via justa, scilicet justitiae et societatis bonorum, quod est valde poenosum his qui dulcedinem justitiae gustaverunt. Littera hieronymi habet, pereatis de via; non est ibi justa. Quando enim homo in mundo est, est sicut in via: nam si cadit, potest resurgere. Nec dicitur perire quod reparari potest, etiam quod non cadit de via, sed in via. Sed si perit de via irreparabilis est, job 5.
Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
Et ideo dicit cum.



Numerus 10


Ponitur alia ratio, quae est ad consequendam gloriam; quasi dicat, apprehendite disciplinam, quia cum exarserit etc.. Beati erunt omnes qui confidunt in eo. Bene dicit cum exarserit: modo enim non ardet, cum castigat ut pater; sed in futuro absorbebit et ardebit, quando puniet poena aeternaIs 30: ecce nomen Domini venit de longinquo: ardens furor ejus, et gravis ad portandum: labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. Dicit autem in brevi, quia non singula peccata separatim sed simul omnia discutiet. Unde illud judicium in brevi fiet, nec durabit per mille annos, ut lactantius dixit 1Co 15: in momento, in ictu oculi, in novissima tuba: et tunc omnes boni in immortalitatis gloriam immutabuntur: unde, beati qui confidunt; quasi dicat: vindicta non modo non attinget confidentes, sed beati erunt, quia ad regnum pervenient: quae beatitudo vel gloria major apparebit ex poena malorum: hier. 17: beatus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus etc..



PSALMUS 3

(Ps 3)


Numerus 1


Superior psalmus ostendit conatum adversariorum: hic contra eorum conatum implorat auxilium divinum.
Et est hic psalmus editus per modum orationis. In quo Psalmo possumus ponere fundamentum historiae, et postea ponere sensum allegoricum, et ulterius moralem. Sensus historicus patet per titulum, qui est, cum fugeret a facie absalon filii sui. Ut2S 15, habetur, absalon filius david persequens patrem suum quaerebat eum occidere: cui david cessit cum suis exiens de hierusalem nudis plantis. Intellexit hoc sibi contingere propter peccatum homicidii et adulterii, sicut nathan propheta ei praedixerat 2S 12: non recedet gladius de domo tua in sempiternum, eo quod despexeris me. Dum autem absalon persequeretur david, conversus est contra eum exercitus david; absalon autem impetu muli ductus est sub ramosam quercum, ubi circumnectentibus ramis collum ejus, ibique capite intercepto pendens, a joab principe militiae david, interfectus est. Quo mortuo, david restitutus in regnum in pace regnavit. Contra istam ergo persecutionem est iste psalmus, domine quid etc.. Per hanc tamen praefigurabatur persecutio quam Christus passus est a filio suo juda,Jn 13: filioli, adhuc modicum vobiscum sum.
Et iterumMt 9: numquid possunt filii sponsi lugere etc.. A quo juda Christus fugit, quando illo discedente, cum caeteris apostolis in montem oliveti secessit imminente passione.
Et sicut david pacem exhibuit iniquo filio, quando praecepit populo eunti ad bellum: servate puerum absalon, et eo interempto dixit, quis mihi det ut moriar pro te fili mi absalon etc. Ita Christus judae proditori, ut patet in convivio et in osculo: propter quod bene absalon pax patris dicitur. Abba enim hebraice, latine pater interpretatur. Salon vero pax.
Et ipse judas cum prolatione pacis prodidit Christum.
Et sicut absalon, ita et judas suspensus interiit. Quo mortuo Christus in pace regnavit, quia in gloria resurrexit: et potest ad omnes tribulationes ecclesiae referri. Potest et moraliter contra tribulationes, quas quis ab inimicis sive temporalibus sive spiritualibus patitur.
Et ideo exprimitur affectus hominis implorantis. Circa hoc ergo duo facit. Primo praemittit adversariorum conatum, sive exponit Deo suum tormentum. Secundo confitetur adesse sibi divinum auxilium, tu autem domine etc.. Persecutionem autem ponit, quantum ad nocentium numerum, multiplicati sunt, scilicet gentes, populi, reges, et principes.
Et non solum hi extranei, sed etiam filius: ps. 39: multiplicatae sunt super caput meum etc..
Et quantum ad nocendum, motivum, quia sine causa. Unde: quid: 1S 10 1S 26,18: quid feci, aut quod est in manu mea malum? Et quantum ad multiplex tormentum, quia vexant multipliciter tribulando. Unde: tribulant. Tribulus est erba pungitiva Gn 3: spinas et tribulos germinabit tibi. Illi igitur tribulant, qui pungunt. Christum autem punxerunt colaphizando, flagellando, conspuendo, et illudendo, et mortem intentando.
Et hoc est quod dicit: multi insurgunt, scilicet factis. Absalon enim voluit occidere david, ut patet in consilio chusi,2S 17. Similiter et judas tradidit Christum ad mortem. Item tribulant verbis detrahendo, sive falsa proponendo: unde multi dicunt etc.. Contra illud quod dicitur ps. 36: salus autem justorum a Domino. Si enim hoc considerarent impii, non de facili insurgerent contra justos; sed quia hoc non credunt, vel quia contemnunt Dei potentiam vel hominis justitiam, ideo dicunt ore et opere, non est salus illi etc., idest in eo quem colit, et sibi Deum facit. Hoc dicunt etiam persecutores de Christo: si enim resurrecturum sperarent, nec judas traderet, nec illi occiderent.
Et est sensus. Non salvabit eum, nec est filius Dei: unde dicebant Mt 27: si filius Dei es, descende de cruce: et infra, si rex Israel est, descendat nunc de cruce, et credimus ei?



Numerus 2


Tu. Haec est pars secunda. Ubi ostendit sibi a Deo paratum auxilium.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit sibi specialiter adesse divinum auxilium. Secundo generaliter omnibus, ibi, Domini est salus.
Et circa primum tria proponit. Primo auxilium divinum. Secundo auxilii experimentum, ibi, voce mea. Tertio securitatis conceptum, ibi, non timebo. Dicit ergo, tu autem domine; quasi dicat: isti insurgunt ad bellandum, sed tu suscipis ad protegendum.
Et hoc est melius per litteram hieronymi quae dicit: clypeus meus circa me, quasi defendens me sicut clypeus. Item non solum servans in vita contra delere volentes, sed etiam in gloria contra infamantes; unde ait gloria mea 2Co 10: qui gloriatur, in Domino glorietur: hier. 9: in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me.
Et non solum contra infamantes mihi assistis, sed etiam praevalere me facis contra opprimentes; unde subjungit: exaltans caput meum Ps 26: et nunc exaltavi caput meum super inimicos meos. Haec possunt referri ad Christum, qui conceptus fuit secundum humanam naturam in incarnatione, quoniam verbum caro factum est,Jn 1 Is 42: ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: ps. 64: beatus quem elegisti et assumpsisti. Item gloriosus fuit in resurrectione Jn 17: clarifica me tu, pater. Item exaltatus in ascensione; phil. 2: propter quod et Deus etc..



Numerus 3


Deinde cum dicit, voce, ostendit experimentum auxilii.
Et ponit tria: scilicet orationem, ibi, voce mea. Secundo exauditionem, ibi, et exaudivit me. Tertio ostendit in quo est exauditus, ubi ait: ego dormivi etc.. Circa primum duo tangit quae debent esse in oratione: nam debet esse attenta.
Et ideo dicit: voce mea, scilicet cordis, quae sonat Deo, qua moyses tacens ore, clamabat corde ad Dominum Ex 14: dixit Dominus: quid clamas ad me etc.. Hac etiam voce clamans susanna est exaudita;Da 13: quae flens suspexit in caelum, erat enim cor ejus habens fiduciam in Domino etc. 1S 1: porro anna loquebatur in corde suo etc. 1Co 14: orabo spiritu, orabo et mente.
Et ideo dicit mea. Vox enim quando non procedit ex corde non est mea. Item debet esse recta; tunc enim est recta, quando tendit ubi debet: et ideo dicit, ad Dominum, ubi est auxilium: 2 paral. 20: cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te: ps. 120: auxilium meum a Domino. Item debet esse devota: unde addidit, clamavi: clamosa namque dicitur oratio, propter magnitudinem affectus: ps. 10: clamor meus ad te veniat etc. He 5: cum clamore valido et lacrymis etc.. Deinde ponitur exauditio, cum dicit: et exaudivit me de monte, idest de sublimitate divinae majestatis, quae inaccessibilis est: ps. 23, quis ascendet in montem Domini, idest ad omnipotentiam suam: vel de altitudine justitiae suae, quia incomprehensibilis est: ps. 35: judicia tua abyssus multa: vel de monte sancto, idest de me qui eram mons sanctus, de quo is. 2: et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini etc.. Sequitur, ego dormivi. Ubi ostendit in quo sit exauditus. Quia surrexi. Est autem differentia inter mortuum et dormientem: quia mortuus non resurgit: job 14: putasne mortuus homo rursum vivat; dormiens vero resurgit: ps. 40: numquid qui dormit non adijciet ut resurgat? Sic ergo quando tribulatio est tanta ut homo non redeat ad statum priorem, dicitur mors. Sed quando tribulatus, vel tentatus cadit in peccatum et resurgit, dicitur dormire. Sic david quasi dormivit, quia liberatus est a filio et peccato. Dicitur autem dormire, quasi parum; soporari vero, quasi multum: unde alia littera dicit, somnum cepi, idest profunde dormivi. Sic Christus dicitur dormivisse, quia sponte se passioni obtulit; et quia soporatus est, mors subsecuta est. Unde a dormitione transivit ad somnum. Iste sopor signatur in sopore adam Gn 2: immisit Dominus soporem in adam etc. Quia de latere Christi in cruce mortui formata est ecclesia. Ait ergo, et exsurrexi, propria scilicet virtute Jn 10: potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.
Et hoc est, quia Dominus suscepit me. Alia littera, sustentavit. Habuit enim virtutem divinitatis, quod surgeret. Ps. 36: cum ceciderit justus, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.



Numerus 4


Deinde cum dicit, non timebo, ponitur fiducia securitatis: quasi dicat; ex quo sic sum exauditus, non timebo etc.. Infra ps. 26: si consistant adversum me castra etc.. In quo signatur, quod Christi ecclesia non potest omnino deprimi. Christo etiam post resurrectionem multitudo populi, quae crucifixum circumstetit, nihil nocere potuit: nam Christus resurgens ex mortuis jam non moritur,Rm 6.
Et unde habeat istam fiduciam, ostendit cum dicit, exurge, scilicet manifesta virtutem tuam faciendo me resurgere a morte: et hoc est, salvum me fac etc.. Quoniam tu percussisti etc.. Supra duo dixerat: quod tribulant eum: domine quid multiplicati sunt, qui tribulant me: et contra hos dicit: quoniam tu percussisti, item infamabant, non est salus illi etc.: et contra hos, gentes peccatorum, idest maledica verba in irritum deduxisti;Jb 19: conterebam molas iniqui etc.. Littera hieronymi habet, percussisti molas et dentes; quasi dicat: ita fortiter percussisti quod dentes contriti sunt. Maxilla fuit absalon, dentes vero adhaerentes sibi. Unde destructo absalone, alii sunt contriti.



Numerus 5


Ultimo cum dicit, Domini, ostendit auxilium divinum esse toti populo.
Et primo quantum ad conservationem a malo; et ideo dicit, Domini est salus.
Et ideo oratio dirigi debet ad Deum. Secundo quantum ad multiplicationem bonorum; et ideo dicit: super populum tuum benedictio tua, idest super populum, qui de te et in te sperat, et non in alio, benedictio tua. Benedictio Domini semper importat multiplicationem bonorum Pr 10: benedictio Domini divites facit. Potest autem aliter legi psalmus iste secundum glossam, ut scilicet loquatur hoc totus Christus, idest ecclesia et caput ejus inter procellas persecutionum constituta. Vel moraliter potest legi psalmus iste in persona uniuscujusque fidelis, qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur.
Et secundum hoc per david accipitur quilibet fidelis, per absalon vitia et carnales concupiscentiae, sicut patet in Glossa.



PSALMUS 4

(Ps 4)


Numerus 1


In praecedenti Psalmo david imploravit auxilium Dei contra tribulationes orando, et sentiens se exauditum hortatur alios ut in Deo confidant.
Et exprimit psalmus iste affectus hominis qui expertus divinam misericordiam et beneficia et justitiam, hortatur alios ut non desperent. Titulus ejus est in finem psalmus cantici david. In hoc titulo duo consideranda sunt pro toto libro: scilicet quod dicit psalmus cantici. Secundo quod dicit, in finem. Quo ad primum ergo nota, quod david sicut legitur2S 6, faciebat psalmum metrice, et cantabat ante arcam cum psalterio. Ergo psalmus dicitur quod cantatur ad psalterium, sed non absque psalterio. In quibusdam autem psalmis describitur psalmus david, ubi intelligitur quod est factus ad psalterium. In aliquibus praescribitur canticum david, quia cantabatur sine instrumento. In aliquibus, psalmus cantici david, vel e converso: eo quod ille psalmus cantabatur simul voce humana, et ad psalterium. Sed in aliquibus incipiebat unus vel multi voce humana sine instrumento, et unus respondebat cum psalterio; et hi intitulantur canticum psalmi. In aliquibus vero unus cantabat psalmum cum psalterio, et alii respondebant sine psalterio: et hi intitulantur psalmus cantici.
Et haec est differentia litteralis; sed mystice et secundum glossam, psalmus significat bonam operationem; canticum vero exultationem mentis de aeternis. Quando vero simul utrumque ponitur in uno psalmo, significatur quod de utroque agitur. Quod vero dicit in finem, si consideretur hoc quantum ad rem per psalmum figuratam, manifestum est quia in finem intelligitur, idest in Christum;Rm 10: finis legis Christus ad justitiam omni credenti. Sed si consideretur in finem secundum figuram; datur intelligi, quod cantabatur pro consumptione operis vel negotii, sicut hic psalmus pro consummata liberatione david a persecutione absalonis factus fuit, quasi pro victoria. Alii dicunt victori, scilicet david, in psalmis, quia omnes in psalmis faciendis vincebat sed hoc verum non videtur. Dividitur autem psalmus iste in duas partes: nam primo incipit a gratiarum actione pro receptis beneficiis; unde ait: cum invocarem etc.. Secundo finitur in exhortatione aliorum ut convertantur ad Deum, ibi, filii hominum etc.. Circa primum duo facit. Primo enim agit gratias de praeteritis. Secundo orat pro futuris, ibi, miserere mei etc.. Circa primum duo facit. Primo agit gratias quod est exauditus. Secundo ostendit qualiter est exauditus, ibi, in tribulatione etc.. Sed notandum quod hic est duplex littera: una dicit: exaudivit: alia habet exaudisti; et huic concordat Hieronymus dicens, exaudisti; in hoc tamen non est vis. Dicit ergo: cum invocarem, exaudisti etc.. Ubi quatuor consideranda sunt. Primo ponit orationem et exauditionem: unde dicit: exaudisti. Sed non exaudivit, non clamantem; unde dicit: cum invocarem; quod est implorare auxilium in necessitate. Ps. 119: ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me. Item requiritur, quod sit justus: quia si audit peccatores, est ex misericordia, non est ex justitia; et ideo dicit: justitiae meae: ibi Glossa: idest dator justitiae, vel justificationis meae. Ps. 33: oculi Domini super justos. Aliud quod est primum, quod justitiam suam homo attribuat Deo, et non sibi; et ideo dicit: Deus. Contra quodRm 10: ignorantes Dei justitiam, et suam volentes statuere etc.. Primo ergo debet bonum suum attribuere Deo; secundo habere justitiam; tertio clamare; quarto exaudiri. Modus autem exauditionis describitur cum dicit, in tribulatione. Dicit exaudivit et dilatasti vel quia forte metrice factus est psalmus ubi oportuit mutari constructionem propter metrum; vel quia per modum orantis, ubi ex diversis affectibus mutat homo loquendi modum. Dicit autem, in tribulatione dilatasti mihi, quia plus est dilatasti quam liberasti; quasi dicat, non solum liberasti, sed in ipsa tribulatione cordis latitudinem tribuisti Ps 17: dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea. Vel latitudinem animi ad patienter sustinendum, vel latitudinem potestatis de qua diciturGn 9: dilatet Deus japhet. Deinde cum dicit, miserere mei, removendo scilicet quidquid remansit miseriae praeteritae: et exaudi me, orantem pro futuris bonis.



Numerus 2


Deinde cum dicit, filii etc.. Convertit se ad aliorum exhortationem: et circa hoc duo facit. Primo redarguit peccatores; secundo exhortatur eos ad emendam, ibi, et scitote etc.. Circa primum duo facit. Primo commemorat conditionem; secundo arguit culpam, ibi, ut quid diligitis; conditionem commemorat dicens, filii hominum: quod dupliciter potest intelligi. Primo in malo, sic, filii hominum, quasi homines secundum naturam inferiorem corruptibiles et proni ad peccandum Gn 6: non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est.
Et iterum 8 cap.: sensus et cogitatio hominum in malum proni sunt ab adolescentia sua. Filii ergo hominum; quasi dicat ostenditis vos esse filios hominum, idest peccatorum, scilicet evae et adae: usquequo gravi corde?Is 1: vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate etc.. Secundo in bono: quia homo inquantum homo, est imago Dei: unde filii hominum, non bestiarum Ps 48: homo cum in honore esset non intellexit, etc..
Et, o gravi corde, idest quia debetis habere cor grave et stabile, usquequo non convertimini ad Deum; et hoc est quod Hieronymus habet, filii viri, usquequo inclyti mei ignominiose diligitis vanitatem, quaerentes mendacium; et sic convenienter arguit culpam, ut quid diligitis etc.. In peccato namque sunt duo consideranda, scilicet voluntas inhaerens rei, et intentio inordinata. Primo ergo tangit inordinatam amorem cum dicit, ut quid diligitis etc. Idest aliquid vanum, non solidum, temporalia quippe vana sunt, quia non continent solidum, sed pertransiens bonum. Eccl. 1: vanitas vanitatum, et omnia vanitas. Ut quid ergo diligitis etc. Quasi dicat, ut quid diligitis temporalia. Secundo tangit pravam intentionem cum dicit: et quaeritis mendacium, idest quare amatis divitias, ut habeatis sufficientiam? Nam eccl. 5: avarus non implebitur pecunia. Hier. 5: aspexi terram etc. Vel mendacium, idest idolum,1Co 8: idolum nihil est. Usquequo ergo diligitis, et quaeritis hoc, et non convertimini ad Deum?



Numerus 3


Secundo cum dicit, et scitote, hortatur peccatores ad emendam: et circa hoc tria facit. Primo commemorat beneficia sibi exhibita. Secundo hortatur ut ad Deum redeant, ibi, irascimini etc.. Tertio ostendit praeeminentiam sui ad illos in bonis, ibi, dedisti laetitiam etc.. Dicit ergo, et scitote etc.. Sed notandum est, quod hic in graeco est diapsalma, in hebraeo vero est sela, quod Hieronymus transtulit, feliciter, vel semper. Diapsalma ergo divisio Psalmi est: qui quando cantabant, fiebant aliqua intervalla in psalmo, ut ostenderetur quod sequentia ad aliam materiam pertinebant secundum Augustinum. Sed contra hoc est, quia secundum hoc, diapsalma nunquam inveniretur in fine Psalmi; sed in psalterio hieronymi sela invenitur in fine psalmi.
Et ideo sumptum est sela ex ly salon, idest pacifice.
Et concordat cum hieronymo qui interpretatus est feliciter. Sic ergo melius pacifice, quasi semper, et hoc sela importat. Beneficium autem quod commemorat est duplex: unum de praeterito, et aliud de futuro, ibi, Dominus exaudiet. Quantum ad primum dicit, et scitote etc.; et cum sit principium sententiae continuatur cordi prophetae, sicut illud in principio ezech.: et factum est in trigesimo anno etc.. Nam sela quod interpretatum est diapsalma, ponitur hic: quod notat interruptionem. Vel continuatur ad praecedentia; quasi dicat: nolite diligere vanitatem, et scitote quare? Quoniam mirificavit Dominus etc.. Ecce quot bona mihi fecit: quia scilicet mirificavit etc., idest mirabilem reddidit. Potest etiam aliter continuari secundum glossam; quasi dicat: quia vana scitote, et scitote quid sequamini: quoniam mirificavit Dominus etc., idest Christum per figuram principaliter intellectum, qui est sanctus sanctorum, de quoDa 9: hunc Deus ostendit mirabilem suscitando, et ad dexteram ejus eum collocando. Quilibet etiam justus mirabilis est; quia majora sunt opera justitiae, quam miracula exteriora. Ps. 67: mirabilis Deus in sanctis suis. Sed Christus est maxime mirabilis Is 9: et vocabitur nomen ejus admirabilis. Quantum ad secundum dicit, Dominus exaudiet Is 65: antequam clament, ego exaudiam etc..



Thomae Aq, in Psalmos Psa.2 Num.3