Thomae Aq, in Psalmos Psa.41 Num.2


Numerus 3


Haec recordatus sum. Supra posuit psalmista suum desiderium, et causam desiderii; hic autem ponit remedium contra causam, scilicet tristitiam: et circa hoc duo proponit sive facit. Primo ponit remedium ex parte propriae meditationis. Secundo ex parte divini auxilii, ibi, ad meipsum. Circa primum duo facit. Primo proponit remedium. Secundo per hoc remedium tristitiae impedimentum, ibi, quare tristis. In remedio proponit primo meditationem. Secundo mentis delectationem, ibi, effudi.
Et assignat hujus rationem, ibi, quoniam transibo. Dicit ergo, haec recordatus sum, scilicet improperia infidelium dicentium. Ubi est Deus tuus: Thren. 3: memoria memor ero.
Et habui consolationem mentis, quia effudi in me animam meam. Quando liquor diffunditur, dilatatur. Unde, quia latitudo cordis pertinet ad laetitiam, quae quaedam delectatio est, ideo in effusione animae designatur delectatio. Ps. 61: effundite coram illo corda vestra. Alia littera habet, effudi super me animam meam.
Et secundum hoc aliter legitur: et est sensus: dicunt, ubi est Deus tuus? Et ego haec recordatus primo quaesivi insensibiles creaturas si invenirem Deum meum: sed inveni in eis quaedam Dei vestigia Rm 1: invisibilia Dei a creatura mundi per ea quae facta sunt conspiciuntur. Sed ultra processi in rebus intellectualibus animae.
Et effudi super me animam meam, idest solicite discutiens quaesivi quicquid est in eis, quasi coram me ponens omnia; sicut qui extrahit de vase omnia, ut discutiat quicquid sit intus: et tamen non est ibi Deus meus. Sed est adhuc aliquid supra hoc: et hoc feci: quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei; quasi dicat: totum solatium quod habere possem, est spes tendendi in Deum.
Et dicit duo: scilicet quo tendat, et quomodo, ibi, in voce etc.. Circa primum accipienda est talis imaginatio. In veteri testamento erat duplex locus divino cultui deputatus, scilicet tabernaculum, de quo habeturEx 36. Postea crescente populi statu et religione aedificata est domus Dei, scilicet templum: non ut tabernaculum, sed ut res fixa.
Et hanc voluit facere david, sed prohibitus est a Deo 2S 7: numquid aedificabis mihi domum? Item 1 paral. 17: sed promissum est ei quod filius suus aedificaturus esset domum Dei: unde ipse paravit impensas: et ideo dicit, dicunt mihi: ubi est Deus tuus.
Et ergo haec recordatus delector quod inveniam eum: et ideo toto affectu tendam in eum.
Et transibo in locum tabernaculi admirabilis; quasi dicat: non quiescam donec inveniam eum.
Et dicit, transibo; quia per tabernaculum, quod erat mobile, signatur status praesentis ecclesiae; quae non est perpetua, nec stabilis nisi usque ad consummationem saeculi, et tunc transferetur.
Et hoc diciturAp 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus, idest praesens ecclesia cum hominibus, idest donec homines erunt in vita illa.
Et ex hoc transibo ad stabilem domum Dei Ps 64: replebimur in bonis domus tuae Jn 14: in domo patris mei etc..
Et sic innuit ire in tabernaculum mirabile et in domum Dei.
Et dicitur in tabernaculum mirabile, propter mirabilia quae facit sanctis suis.



Numerus 4


In voce. Hic describitur modus transeundi usque ad domum Dei.
Et hic similiter accipienda est quaedam imaginatio. Erat autem consuetudo quod quando aliqui per turmas ibant ad tabernaculum, ibant cum gaudio Is 30: canticum erit vobis sicut vox sanctificatae solemnitatis et laetitiae; sic qui pergit cum tibia gaudenter vadit: et ideo dicit, ibo in locum tabernaculi etc..
Et cum gaudio: quia, in voce exultationis et confessionis sonus epulantis. Alia littera habet, soni epulantis; quasi dicat: ibo in voce soni epulantis, quia in epulis est sonus gaudii; et hoc magis patet secundum alias laetitias quae sunt ibi. Referamus ergo hoc ad ingressum gaudii; quia erunt ibi tria. Primo erit ibi exultatio de bonis habitis Is 35: gaudium et laetitiam obtinebunt. Secundo erit ibi confessio de beneficiis gratiae; quia agnoscent se illa obtinuisse per gratiam Dei: et ideo confitebuntur mirabilia Dei: et ideo sequitur ibi gratiarum actio, et vox laudis. Tertio erit ibi spiritualis refectio: Isa. pen.: Servi mei comedent, et vos esurietis: servi mei bibent, et vos sitietis etc. Mt 5: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam etc., et ideo erit ibi sonus epulantis. Item festivitatis, idest jugis exultatio: baruch 5: conspice, jerusalem, ad orientem, et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.
Et quia haec omnia imperfecte sunt in ecclesia, subdit, quare tristis es anima mea? Hic adhibet remedium contra causam tristitiae.
Et primo removet affectum. Secundo removet effectum ejus. Dicit ergo, quare tristis es anima mea? Cum debeas gaudere, quia es in tabernaculo, et quia ibo ad domum Domini. Quare ergo es tristis? Nam parva mala non sunt reputanda in consideratione ad bona aeterna: eccl. 30: tristitiam, scilicet saeculi, longe expelle a te,2Co 7: tristitia saeculi mortem operatur. Effectus tristitiae est turbatio, quia ex inordinatione affectus ipsa ratio conturbatur.
Et quis loquitur? Anima secundum hunc sensum. Anima habet duas partes: scilicet sensitivam, quam nominat hic animam propter animalitatem; et superiorem rationem, quae nominat seipsam; quia unusquisque maxime est quod melius in eo est: et ideo dicit ratio superior inferiori: quare conturbas me.
Et quae est causa? Ostendit autem quod non debet esse tristis, quia est spes futurae confessionis: et ideo dicit, spera in Domino, quoniam adhuc confitebor illi; quasi dicat: spera in ipso Deo, quia adhuc venies ad hoc quod desideras, quia scilicet, adhuc confitebor illi, idest adhuc spero vultum ejus: vel in via, vel in patria, quod maxime est materia gaudii. Jac. Ult. Tristatur quis in vobis? Oret. Aequo animo est? Psallat etc.. Salutare vultus mei. Hic ly salutare secundum glossam est nominativi casus, et est sensus: ego dico quoniam ego confitebor illi.
Et cui illi? Scilicet Christo, in quo sunt duae naturae: humana scilicet qua est similis matri; et ideo dicit, salutare vultus mei, idest vultum meum gerens Lc 2: viderunt oculi mei salutare tuum etc.. Gen. pen.: Salutare tuum expectabo domine. Item natura divina; et quantum ad hoc est Deus meus: ideo dicit, Deus meus Rm 9: ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Vel secundum Hieronymum, ly salutare est accusativi casus: quasi dicat, confitebor ei salutare, idest salvationem qua me salvavit.
Et quod sequitur, Deus meus, conjungitur cum sequentibus. Consequenter adhibet remedium, scilicet divini auxilii. Ubi primo proponit remedium. Secundo exponit. Dicit ergo, ad me ipsum. Alia littera habet, a meipso anima mea conturbata. Prima est melior; quasi dicat: quae est ratio quaero, quare anima conturbas me? Et haec turbatio venit, quia qualitercumque converto me ad me, invenio mihi tribulationem Os 13: perditio tua Israel ex te, tantummodo ex me auxilium tuum.
Et ideo Hieronymus habet, Deus meus in meipso. Secundum illam litteram est sensus; quasi dicat: causa turbationis a meipso est: quia si referamus ad humanum genus, corruptio sensualitatis a ratione venit, scilicet a sensu primi parentis. Item homo quicumque peccando corrumpit naturam suam; et ideo post peccatum sensualitas magis resistit rationi.
Et quia non est in me nisi causa turbationis, propterea memor ero tui, idest recurram ad te: Oseae ult.: memoriale ejus sicut vinum libani.
Et unde? De terra jordanis et hermoniim. Jordanis est fluvius in terra promissionis. Hermon est quidam mons propinquus jordani.
Et secundum historiam2S 17, quando absalon ivit in jerusalem, et habuit consilium ut persequeretur david, qui erat citra jordanem, et tunc cusi impedivit; et ideo dicit, si essem in tanta tribulatione sicut tunc, contra, memor ero tui. Tria tamen designantur hic quae sunt in baptismo. Per jordanem designatur descensus gratiae in baptismum: jac. 1: omne datum bonum et omne donum perfectum de sursum est.
Et de terra, quia per influxum gratiae terra cordis inde fecundatur. Hermon interpretatur anathema: et designat abrenunciationem quam facimus diabolo et pompis ejus in baptismo: quia tunc quilibet anathematizat, idest separat se a diabolo. A monte modico, quia haec renuntiatio et gratia venit ab humili corde, quia humilibus Deus dat gratiam, jac. Ult..
Et diabolus est rex super omnes filios superbiae, job 41.



Numerus 5


Abyssus abyssum. Exponit remedium quantum ad duo dicta: scilicet quantum ad turbationem quam habet in se, et quantum ad memoriam de Deo, ibi, in die mandavit. Quantum ad primum proponit similitudinem et exponit causam. Abyssus in scriptura signat multitudinem aquarum Gn 1: tenebrae erant super faciem abyssi, et spiritus Domini etc.. Contingit etiam quod aquae quando in multitudine generantur in aere, possunt vocari abyssus.
Et in istis pluviis est quaedam circulatio: quia descendunt ad terram, et ex eis elevantur vapores qui generant alias aquas: et inter media sunt frequenter tonitrua, quae fiunt ex commotione nubium quae generantur a vaporibus et pluviis. Item contingit quod post tonitruum sequuntur fulgura. Ps. 134: fulgura in pluviam fecit. Dicit ergo, abyssus, idest multitudo aquarum, invocat abyssum, idest trahit ad se multitudinem aquarum aliarum: et hoc, in voce cataractarum tuarum, idest quaedam loca occulta sunt in quibus generantur aquae, et ex quibus descendunt. Unde cataractae, idest nubes, quae quasi cataractae quaedam sunt, ex quibus generantur.
Et haec in scriptura, scilicet abyssus et tempestas, important malum. Exo. 15: abyssi operuerunt eos: unde abyssus etc. Quasi dicat: una punitio Dei, abyssum invocat idest continuatur ad aliam; quasi dicat: judicium Dei, quo infert praesentia mala, invocat judicium quo futura mala infert Ps 33: judicia tua abyssus multa.
Et hoc sic, in voce cataractarum tuarum, idest per vocem scripturarum tuarum, vel praedicatorum.
Et hoc refertur ad hoc quod dicit, anima mea conturbata est. Quare? Quia abyssus: idest ex uno malo vel ex uno peccato sequitur magna poena. Vel aliter, propterea memor ero etc.: ut per abyssus intelligatur sacra doctrina: et sic est sensus: abyssus, idest vetus testamentum vocat alium, idest novum testamentum.
Et haec duo concorditer inducit ut memor sim tui, quia in utroque promittit homini auxilium Dei: et hoc, in voce cataractarum tuarum, idest praedicatorum et doctorum. Vel aliter, propterea memor etc. Quia, abyssus: idest homo; qui vocatur abyssus. Quis scit hominis quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est,1Co 2. Jer. 17. Secundum aliam litteram, profundum est cor hominis et inscrutabile. Ergo, abyssus, idest unus homo, invocat alium ad Christum.
Et hoc fit non propria virtute, sed, in voce cataractarum tuarum; idest inspiratione spiritus sancti, ex qua habet efficaciam lingua praedicatoris. Omnia excelsa tua. Supra psalmista posuit similitudinem suae tribulationis; hic autem ipsam similitudinem exponit. Supra dixit, abyssus abyssum invocat; et refertur ad signandum, quod non solum unam poenam passus est, sed multas: et ad hoc sequitur suam similitudinem: homo affligitur ab aqua, aut descendente ab aere, aut existente in aere, aut existente inferius: et iste ab utraque dicit se afflictum. A prima, cum dicit, omnia excelsa tua; a secunda, cum dicit, et fluctus tui super me transierunt. Excelsa ista sunt futura supplicia, et respiciunt futurum judicium, quod fuit in mari, quando submersi sunt quasi plumbum Ex 15: fluctus sunt poenae praesentes quae invocant illud.
Et ideo, turbatus sum: job 19: viam fecerunt sibi per me. Glossa, transierunt, idest, a me recesserunt, fluctus tui.
Et sic secundum istam expositionem haec est ratio consolationis; quasi dicat: memor ero tui, qua omnia excelsa tua et fluctus tui recesserunt a me; quasi dicat: poenae majores quae designantur per fluctus, transierunt super me, idest videbantur excedere facultatem meam. Sed prima expositio est melior.



Numerus 6


In die. Sicut dictum est, duo dixit: turbationem ad seipsum etc.
Et fiduciam, ibi, propterea memor ero tui.
Et posuit causam turbationis; modo exponit causam, quare memor sit Dei.
Et primo ponit experimentum divinae misericordiae; secundo addit orationem, ibi, apud me oratio.
Et facit duo, secundum duplicem statum divinae misericordiae; quia misericordia Dei placida est in prosperitate et adversitate.
Et ideo quantum ad prosperitatem dicit, in die mandavit Dominus misericordiam suam, idest tempore prosperitatis; quasi dicat: quicquid habeo prosperitatis, imputo divinae misericordiae. Thren. 3: misericordiae Domini, quia non sumus consumpti. Quantum ad statum adversitatis dicit, et nocte, idest tempore adversitatis dedit canticum ejus, idest laetitia, idest est mihi in tribulatione consolatio maxima ex divina misericordia. Unde alia littera habet, in die declaravit, idest idest divina misericordia declaratur, idest manifestatur tempore adversitatis. Eccl. 35: speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis Ps 50: secundum multitudinem miserationum tuarum etc.. Secundum Hieronymum tamen sic legitur, in die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus apud me.
Et haec oratio Domini etc.: quasi dicat, percipio misericordiam Dei etc. In die naturali, vel adversitatis; in nocte canticum Dei, et oro iterum, Deo vitae meae: et haec est planior: tamen secundum quod Glossa exponit, exponatur et dicamus, apud me oratio, ubi proponit orationem: et facit circa hoc tria. Primo describit modum orandi; secundo orationis tempus; tertio orationis effectum. De oratione duo dicit: qualiter se habeat ad orandum: quia aliquando orat homo, et oratio ejus non est apud Deum, quando non orat per se, sed ut videatur quasi in publico Mt 6: tu autem cum oraveris etc.. Secundo qualiter se habeat ad eum quem orat, quia, Deo vitae meae, scilicet naturalis vitae auctori 1S 2: Dominus mortificat et vivificat. Item vitae gratiae. Ipse est vita tua: quia anima vivit per gratiam per hoc quod vivit Deo. Item vitae gloriae Ps 35: apud te est fons vitae. Consequenter ponitur oratio, et, dicam Deo susceptor meus es etc.. In qua duo facit. Primo gratias agit de beneficiis perceptis; secundo quaerit rationem de malis quae patitur. Primo debet homo praemittere, quia non est gratus de beneficiis perceptis, ideo indignus est de percipiendis Sg 16: ingrati spes etc..
Et ideo dicit, susceptor meus es. Hieronymus habet, petra mea es, idest fortitudo.
Et ideo susceptor dicitur ad defendendum Ps 3: tu autem domine susceptor meus es etc.. Vel, susceptor meus es, idest naturae meae Is 42: ecce servus meus, suscipiam illum. Vel susceptor meus in baptismo. Ps. 17: assumpsit me de aquis multis.
Et si susceptor es, miror de malis quae patior.
Et primo inquirit rationem de malis; secundo proponit quaedam quae sunt signa unius et causa alterius, ibi, dum affligit. Ex malis duo considerat. Unum ex parte Dei: scilicet quod esset ejus oblitus. Aliud ex parte sui, quia premebatur tristitia. Ex parte Dei, quia permittebat eum affligi: et ideo dicit: quare oblitus es mei, quia olim sic suscepisti me Is 49: Dominus oblitus est mei. Sed in rei veritate non est oblitus ex parte sui qui affligebatur: unde dicit, et quare contristatus incedo, idest quae est causa qua das me tristitiae?Ps 37: tota die contristatus ingrediebar, dum affligit me inimicus. Hic ostendit dolorem quem patitur ab adversariis: et assignat effectum persecutionis; quasi dicat: haec est causa quare contristatus incedo, quia affligor ab inimicis quandoque a temporalibus, quandoque a spiritualibus Mt 13: inimicus homo hoc fecit. Causa doloris seu effectus est, dum confringuntur ossa mea. Ossa ecclesiae sunt fortes, ut praelati et viri perfecti.
Et quandoque per adversarios temporales, quandoque per tentationes affliguntur Ps 21: dinumeraverunt omnia ossa mea. In quolibet homine quaelibet virtus est sicut quoddam os: et si contingat justum castum cadere, confringitur os ejus. Exprobraverunt. Hic agit de causa tristitiae quam patitur ex verbis injuriosis: unde dicit, exprobraverunt mihi, scilicet verbis injuriosis. Jer. 20: factus sum in derisum tota die, omnes subsannaverunt me.
Et hoc improperium est gravissimum. Tanto quis gravius fert improperium, quando fit sibi de re de qua gloriatus confidit. Iste autem maxime gloriabatur de Deo: et ideo hoc opprobrium est sibi gravissimum.
Et ideo inimici mei, dicunt mihi per singulos dies, ubi est Deus tuus?Ps 12: ne quando dicat inimicus etc. Quare tristis es etc.. Hic ostendit orationis effectum.
Et oratio habet duplicem effectum. Unus est expulsio tristitiae. Alius est augmentum spei. Primus effectus est, quia per orationem ascendit mens hominis in Deum; et quia Deus est summe bonus; quando anima inhaeret ei, sentit delectationem maximam, et delectatio pellit tristitiam vel diminuit: et ideo dicit, quare tristis es etc. Ex quo oravi.
Et hoc expositum est supra. Alius effectus est, quia crescit in spe: quia si rex admittit aliquem ad familiare obsequium et colloquium, assumit fiduciam petendi et obtinendi. In oratione autem homo specialiter loquitur cum Deo Ps 27: in ipso speravit cor meum etc.
Et ideo subdit, spera in Deo; et hoc expositum est supra.



PSALMUS 42

(Ps 42)


Numerus 1


In praecedenti Psalmo david narravit suum desiderium; nunc autem adhibet orationem ad implendum desiderium.
Et primo ponit orationem; secundo effectum ejus, ibi, quare tristis es. Circa primum duo facit. Primo proponit orationem in generali; secundo in speciali, ibi, ab homine iniquo.
Et primo petit judicium; secundo judicii effectum. Petit ergo, judica me Deus. Sed videtur praesumptionis esse: quia ipse dicit, non intres in judicium etc. Ps 142. Respondeo. Dicendum, quod est duplex judicium: scilicet severitatis, et misericordiae seu aequitatis. Primum est, quando attenditur solum res et non conditio; et hoc est timendum. De hoc dicitPs 142: non intres in judicium etc. Quia justitiae nostrae nihil sunt in conspectu Dei, ut diciturIs 64.
Et hoc judicium est sine misericordia, ut dicitur jacob. 2. Secundum est, quando consideratur non solum natura rei, sed conditio personae Ps 102: misertus est Dominus timentibus se, quoniam ipse cognovit figmentum nostrum.
Et hoc petit. Vel aliter. Est duplex judicium: scilicet discussionis, cum merita discutiuntur: et hoc non petit hic, quia discussio est timenda job 9: verebar omnia opera mea, sciens quod non parces delinquenti. Aliud est discretionis, scilicet separationis a malis: et hoc petit; et ideo subdit, et discerne causam meam.
Et hoc refertur ad praesentem statum: et sic petimus discerni a malis, etsi non loco, saltem causa. Multa enim sunt communia nobis et eis: quia locus est eventus fortunae, sed causa non, quia eisdem rebus aliter utuntur boni et aliter mali: quia in adversis boni rutilant per patientiam, mali vero fumant per impatientiam. Si vero ad futurum judicium referamus, petimus distingui: quia causa malorum judicabitur ad condemnationem, bonorum ad salutem. In speciali autem petit judicari quantum ad duo: videlicet quantum ad liberationem a malo, et quantum ad promotionem in bono. Petit ergo liberari a malo, vel praesenti vel futuro; unde dicit, ab homine iniquo et doloso erue me. Homo iniquus dicitur diabolus Mt 13: inimicus homo hoc fecit. Vel alius homo seductor, sive injustus quicumque.
Et dicitur iniquus ille qui injustitiam intendit aperte: dolosus vero propter occultam fraudulentiam Pr 12: dolus in corde cogitantium mala. Ab his ergo liberatur quis dupliciter. Uno modo, ut non seducatur occulta dolositate. Alio modo, ut non opprimatur adversitate, quia tu es Deus meus. Hic ponitur ratio liberationis; et est duplex: una ex parte Dei qui potest; unde dicit, tu es fortitudo mea Is 12: fortitudo mea et laus mea Dominus.
Et dicitur fortitudo nostra effective, quia ab ipso est Is 40: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem et robur multiplicat. Alia ratio est ex parte sua, scilicet malorum quae patitur. Quaedam mala patimur secundum opinionem, quia cum sumus in adversitatibus, videmur repulsi a Deo; unde dicit, quare me repulisti? Sed non repellet Dominus plebem suam, ps. 94.
Et sic est tantum opinatum malum hoc. Aliud est verum; unde sequitur, quare tristis incedo? Tristis scilicet vel tristitia saeculi, quae mortem operatur: et sic est sensus: quare tristis incedo, scilicet temporaliter, dum affligit me inimicus, homo malus, temporaliter. Vel, tristis incedo, tristitia bona quae operatur poenitentiam in salutem.
Et sic est sensus, quare tristis incedo, tantum; quia etiam laetitia adjungenda est poenitentiae.



Numerus 2


Emitte. Hic ponit promotionem in bono.
Et primo petit divina bona quibus promovetur; secundo petit promotionem pro illa. Petit autem duo bona: lucem et veritatem. Ad Deum pervenitur passibus mentis, et per cognitionem He 4: illis promittitur introitus qui credunt. Duo sunt necessaria cognitioni: scilicet lux, et cognitum Ep 5: omne quod manifestatur lumen est.
Et ideo duo petit: scilicet lucem et veritatem: ad quae per me non valeo venire.
Et ideo dicit, emitte lucem tuam et veritatem tuam. Idem est lux et veritas hic, quia accipiuntur pro Christo, emitte lucem tuam, idest Christum. Joan. 1: erat lux vera etc..
Et veritatem tuam, quia ipse Christus veritas est. Joan. 14: ego sum via, veritas et vita; quasi dicat, Deus pater emitte Christum. Vel lux hic accipitur pro lege, quiaPr 6: mandatum Domini lucerna, et lex lux.
Et veritatem, idest novum testamentum. Consequenter ponitur promotio in bono.
Et ponit primo directionem in accedendo, ibi, ipsa me deduxerunt, scilicet lux et veritas me duxerunt ad te. Vel, deduxerunt, idest abstraxerunt a malis, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Haec oratio respondet desiderio praecedentis psalmi, transibo in locum etc..
Et quia adhuc non sufficit, peto adduci per Deum ad montem etc.. Jerusalem erat in pede montis in latere aquilonis.
Et sic primo perveniebant ad montem qui illuc ibant. Secundo ibant ad habitationem. Tertio ad locum sacrificii, scilicet altare.
Et etiam ibi non quiescit spiritus meus, sed ascendit ad Deum; et ideo dicit, adduxerunt me in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua, idest ad habitationem.
Et iterum non quiescit ibi, sed vadit ad domum Dei, idest ad altare. Ideo dicit, introibo ad altare Dei; et non quiescit ibi ne videatur idolatra, sed vadit ad Deum, qui laetificat juventutem meam. Mystice autem in monte et in tabernaculo ecclesia praesens designatur, vel ecclesia caelestis; quasi dicat: deduxerunt me in ecclesiam tuam Is 2: erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium etc..
Et tabernacula, idest diversitates sanctorum, quae sunt quaedam peregrinationes super terram;He 11.
Et haec ecclesia dicitur porta caeli Gn 28: non est hic aliud nisi domus Dei et porta caeli.
Et ideo etiam dicitur altare Dei, idest ipse Deus Ap 21: ipse Deus est templum: quia omnia sacrificia spiritualia sunt offerenda in Deo, non in re terrena.
Et ibi erit laetitia Is 66: videbitis, et gaudebit cor vestrum Mt 25: intra in gaudium Domini tui.
Et ideo dicit, laetificat juventutem meam: idest erit ibi renovatio et juventus: quia, ut diciturEp 4, omnes apparebimus in mensuram aetatis plenitudinis Christi: et ideo dicit, juventutem Ps 102: renovabitur ut aquilae juventus tua.
Et hunc psalmum dicunt presbyteri cum accedunt ad altare: quia haec duo, scilicet laetitia et renovatio, sunt necessaria illis qui ad caeleste altare accedere volunt Lv 10: quomodo potuit comedere aut placere Domino in caeremoniis mente lugubri? Item non est ibi vetustas peccati. 1 joan. 2: scribo vobis juvenes. Vel totum quod dictum est refertur ad caelestem patriam, in qua desiderio debemus stare, et ad illam desideranter pergere: et hoc designat cum dicit, in montem sanctum tuum Ex 15: introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tuae; quia est ibi stabilitas status. Item est ibi societas sanctorum; unde dicit: et in tabernacula tua Nb 24: quam pulchra tabernacula tua, jacob etc.. Ps. 83: quam dilecta tabernacula tua, domine virtutum.
Et dicuntur tabernacula, quia licet sint homines cives secundum gratiam, tamen secundum conditionem humanae naturae sunt ibi hospites. Tertio altare designat humanitatem Christi Is 33: regem in decore suo videbunt.
Et Christus dicitur altare Dei. Hebr. ult.: Habemus altare, de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt; quia sicut omnia sacrificia carnalia offerebantur in altari, ita omnes orationes offeruntur per Christum. Unde omnis oratio terminatur, per Christum Dominum nostrum. Sed quia non est quies in humanitate, ideo ulterius tendit ad divinitatem: unde dicit, ad Deum etc.. Job 22: super omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. Effectus orationis est confessio laudis; unde dicit: confitebor tibi in cythara Deus: et hoc dicit propter affectum: quia is. 51: gaudium et laetitia invenietur in ea.
Et dicit, in cythara, ad differentiam psalterii; quia psalterium sonat a superiori, sed cythara ab inferiori; unde, confitebor in cythara, quia sumus liberati a malis mundi.
Et psalterio, quia consequuti sumus illa gaudia superna. Quare tristis etc.. Totum hoc quod sequitur, expositum est supra in praecedenti psalmo.



PSALMUS 43

(Ps 43)


Numerus 1


Supra psalmista ostendit desiderium suum ad Deum; hic autem procedit ad orandum, contra afflictionem totius populi. Titulus. In finem psalmus filii core ad intellectum. Filii core sunt filii passionis Christi; et hi sunt proprie martyres quia Christum imitantur 1P 2: Christus passus est pro nobis etc..
Et ideo convenit proprie martyribus. Verum est quod a Deo dantur omnia bona, temporalia et spiritualia. Temporalia sunt minora bona, spiritualia autem sunt majora. Pater parvis filiis dat parva, magna vero dat perfectis.
Et sic Deus facit; nam quando homines erant in statu parvulorum, dedit eis parva, idest temporalia, sicut patet in veteri testamento Ga 3: erant sicut parvuli sub paedagogo, idest sub observantiis legis Is 1: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis; sed jam perfectis in novo testamento non promittuntur temporalia, sed durae afflictiones; et hoc sub spe spiritualium Lc 6: beati eritis cum vos oderint homines etc..
Et sic est intentio prius retrahere homines novi testamenti ab appetitu terrenae prosperitatis promissae in veteri testamento. Dividitur ergo psalmus iste in tres partes. Primo agitur de prosperitate praeterita. Secundo de adversitate praesenti, ibi, nunc autem repulisti. Tertio petitur auxilium contra eas, ibi, exurge. Circa primum duo facit: primo enumerat beneficia antiquis collata; secundo ostendit se habere spem majorum, ibi, tu es ipse. Circa primum tria facit: primo praemittit auditum beneficiorum; secundo temporis, ibi, opus quod; tertio ponit ipsum beneficium, ibi, manus tua. Circa primum primo proponit modum audiendi; secundo a quibus audierunt. Praemittit autem invocationem divini nominis, cum dicit, Deus.
Et hic psalmus iste procedit per modum orationis, quae est ascensus mentis in Deum: vel quia in isto Psalmo agit de prosperis et adversis. In adversis homo respectum habet ad Deum, sicut ad defensorem Ps 109: ad Dominum cum tribularer etc.. In prosperis cum gaudio invocat Deum. Eccl. 26: sicut sitiens cum gaudio ingreditur ad fontem. Audivimus. Auditus necessarius est ad sapientiam. Eccl. 6: si dilexeris audire, sapiens eris, et etiam est necessarius sapienti. Proverb. 1: audiens sapiens sapientior erit. Similiter cuilibet est necessarius; quia nullus est sufficiens ad excogitanda omnia quae ad sapientiam pertinent; et ideo nullus ita sapiens est quin instruatur ab alio: quia si audit bona, juvatur recipiendo; si audit mala, juvatur cognoscendo meliora. Auribus nostris. Auribus suis audit, qui audit auribus subjectis rationi. Unde homo dicitur, inquantum habet rationem. Quando aures sunt subjectae rationi, sunt humanae; quando non subjiciuntur rationi, sunt brutales Lc 8: qui habet aures audiendi, audiat, idest consideret. Patres nostri annuntiaverunt nobis. Hic ostendit quod audivit ab illis qui voluerunt docere veritatem, quia patres sunt Dt 32: interroga patres tuos etc.. Item qui potuerunt docere veritatem, quia antiqui. Job 12: in antiquis est sapientia. Opus quod operatus es in diebus eorum. Hic ponit tempus in quo ista audivit. Quaedam beneficia sunt antiqua quae ipsi viderunt: unde dicit, et in diebus antiquis. Manus tua. Hic ponit ipsum beneficium. Secundo ponit beneficii ordinem, et beneficii causam. In beneficio consideramus opus, et fructum operis. Opus divinae virtutis est, quia expulit ante eos gentes; unde dicit, manus tua, idest potentia tua. Nam per membra in Deo signatur actio quam exercemus per ipsa. Gentes disperdidit, idest habitantes in terra promissionis destruxit etiam corporaliter. Ps. 58: disperge illos in virtute tua. Fructus est quia ipsi successerunt eis. Job 34: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Propterea dicit, et plantasti eos Ex 15: introduces eos et plantabis etc.. Quod plantatur, radicatur ut faciat fructum Is 5: expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas. Afflixisti populos. Hic est modus et ordo beneficii: quia non statim fuit destructa, quia terra fuisset inculta, et bestiae multiplicatae; et ideo paulatim eos consumpsit; unde dicit, afflixisti populos, et per bella, et per bestias, et scrabrones. Josue 24: misi ante vos scrabrones Sg 12: misisti antecessores exercitus tui vespas.
Et repulisti eos, ita paulatim eos affligens. Ps. 77: ejecit a facie eorum gentes. Non enim in gladio suo possederunt terram. Hic ponitur causa beneficii.
Et primo excludit causam opinatam; secundo ponit veram causam. Causa opinata posset esse fortitudo populi, quod expulissent eos; et ideo removens hoc dicit, non in gladio suo etc.. Duplex est fortitudo hominis: una est ex experientia armorum: et hanc excludit, non in gladio suo possederunt terram. Judith 7: filii Israel non confidunt etc..
Et sequitur ibidem: vicerunt non cum gladio. Alia est virtus naturalis; et hanc excludit dicens, et brachium eorum non salvavit eos, idest potestas eorum. Ps. 32: non salvatur rex per multam virtutem Dt 32: ne dicerent: manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia. Causa vero est, quia a Deo factum est; unde dicit, sed dextera tua etc..
Et ponit quatuor: tria ad executionem, quartum ad effectum pertinet. Si rex vult juvare aliquem, tria facit ei. Primo dat ei favorem; secundo impendit auxilium operis. Tertio dat consilium in dirigendo. Sic fecit eis Deus. Primo enim fuit eis favorabilis, et dedit eis prosperitatem: et haec signatur in dextera, per quam signatur prosperitas Ex 15: manus dextera tua magnificata est. Item dedit eis auxilium: et hoc signatur in brachio Lc 2: fecit potentiam in brachio suo. Tertio direxit eos, ibi, et illuminatio vultus tui, idest directe procedens a providentia tua. Quartum pertinet ad effectum. Quoniam complacuisti in eis; quasi dicat: quare fecit nobis ista? Numquid propter merita nostra? Non Dt 9: ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo: propter justitiam meam introduxit me Dominus ut possiderem terram hanc. Sed hoc fuit propter gratiam Dei. Quoniam complacuisti etc.; idest placitum tibi fuit, o Deus, in eis Mt 11, quoniam sic placitum fuit ante te.



Numerus 2


Tu es ipse. Hic ponitur spes quam habet de majori beneficio, quae consurgit ex spe ipsius Dei.
Et ideo tria facit. Primo proponit causam spei; secundo fiduciam, ibi, in te inimicos; tertio gratiarum actionem, ibi, in Deo laudabimus. Circa primum tria facit. Primo ponit immutabilitatem Dei; secundo gubernationem; tertio experientiam divini auxilii. Dei immutabilitatem ostendit, quia Deus fecit hoc patribus; et iterum, quia virtus ejus non est diminuta, et ideo sibi facere etiam majora potest; unde dicit, tu es ipse rex meus et Deus meus, qui non es diminutus. Item ad te etiam pertinet cura hominis sicut tunc: unde dicit: rex meus, qui defendis et gubernas: et Deus meus, qui provides mihi Dt 6: audi Israel etc.. Ergo confido sicut et illi confisi sunt. Item experientia, quia tu solus es qui salvas; unde dicit, qui mandas salutes jacob.
Et hoc dicit, quia olim salvabat per alios, sed hic ipsemet salvat Is 25: ecce Deus noster iste, expectavimus eum, et veniet et salvabit nos. In te inimicos nostros. Hic ponit fiduciam quam habet de Deo.
Et primo proponit quod sperat; secundo ostendit quod illud attribuit Deo; tertio ponit causam. Sperat autem auxilium contra inimicos, contra quos habet duplex auxilium: unum ut vincat hostem; et quantum ad hoc dicit, in te, idest in tua virtute, non in nostra, ventilabimus cornu, idest inimicos nostros, vel in praesenti, vel in futuro.
Et dicit, cornu, similitudinarie, quia virtus impugnativa bovis est in cornu.
Et dicit, ventilabimus, quia in area separantur paleae a frumento: sicut in judicio mali auferentur, et boni remanebunt. Aliud auxilium est quod non vincatur ab hoste; et quantum ad hoc dicit, in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis, idest per virtutem tuam spernemus omnes hostes nostros in futuro, vel in praesenti, quia nihil potuerunt nobis nocere.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.41 Num.2