Thomae Aq, in Psalmos Psa.44 Num.3


Numerus 4


Intende, prospere procede. Psalmista supra ad commendationem Christi posuit fortitudinem et apparatum regis; hic autem agit de ejus processu: et circa hoc duo facit. Primo proponit processum regis. Secundo ejus causam, ibi, propter veritatem. Circa primum sciendum est quod loco istorum trium quae hic ponuntur, scilicet, intende, prospere procede, et regna, in Psalmo hieronymi habetur unum tantum, prospere ascende. In ascensu designatur processus: jerem. 49: leo ascendit, et superbia jordanis ad pulchritudinem robustam. Unde manifestum est quod haec pertinent ad quamdam perfectionem et ascensum. In ascensu bellicosi sunt tria; principium, medium et finis. Principium debet esse diligens et discreta consideratio Pr 34: cum dispositione initur bellum: etLc 4 dicitur, quod rex iturus ad bellum prius etc.. Unde, intende, idest diligenter considera. In Christo autem intendere designat dispositionem misericordiae ejus qua intendit ad salutem humani generis Ps 37: intende in adjutorium meum. Medium est prosper processus. Processus autem Christi intelligitur dupliciter. Uno modo, secundum quod ex utero virginis processit in nativitate Ps 18: tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
Et hic fuit prosper processus, quia sine peccato natus est, et matri non abstulit virginitatem, nec dolorem intulit. Alio modo, secundum quod processit de homine ad hominem convertendum, hunc et illum.
Et in hoc fuit prosper, quia tandem pervenit ad conversionem totius mundi Is 55: faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illum Ps 117: o domine bene prosperare. Quod dicit, intende, potest conjungi cum hoc quod dicit, specie tua; quasi dicat, ergo speciose virtute humanitatis etc.
Et pulchritudine divinitatis intende. Finis ejus regnum ejus Ps 46: regnabit Deus super omnes gentes. Finis ejus quod regnet per fidem in cordibus omnium Lc 1: et regnabit in domo jacob.
Et ideo dicit, et regna. Causa processus est propter veritatem.
Et hoc vel causa dispositiva, vel finalis. Si ly propter primo dicatur secundum quod est causa dispositiva, secundum quod in hieronymo habetur, propter verbum veritatis et mansuetudinem justitiae, notandum quod duo sunt necessaria ut rex prospere agat. Primo scilicet ut ei credatur: quia si nihil ei crederetur, et ipse aliis crederet, non posset plus quam unus homo Pr 17: non decent stultum verba composita. Secundo quod diligatur; quia si non diligitur, non potest prosperari in regno nec in negotiis suis: et hoc facit fieri mansuetudo et clementia regis: eccl. 3: fili in mansuetudine opera tua perfice.
Et ita haec duo disponunt ad prosperitatem regis Pr 20: misericordia et veritas custodiunt regem: ps. 36: mansueti hereditabunt terram. Sed secundum litteram nostram, ad hoc ut rex possit prosperari in negotiis suis, debet habere tria: scilicet veritatem, mansuetudinem, et justitiam.
Et ista tria fecerunt prosperari Christum: quia fuit verax in docendo, mansuetus in patiendo, justus in operando. De primoMt 22: scimus quia verax es etc.. De secundo 1 pet. 2: cum pateretur, non comminabatur: jer. 11: ego sicut agnus mansuetus etc.. De tertio, quia in nullo a justitia discessit Ps 144: fidelis Dominus in omnibus verbis suis. Si autem ly propter designat causam finalem, sic est sensus: intende, prospere procede, et regna, idest ut facias veritatem. Christus autem fecit veritatem dupliciter: scilicet implendo promissiones, et adimplendo figuras Rm 15: dico autem Christum jesum ministrum fuisse circumcisionis ad confirmandas promissiones patrum 2Co 1: quotquot promissiones Dei sunt in illo.
Et iterum propter mansuetudinem derivandam in discipulos Mt 11: discite a me etc.. Item, regna, propter justitiam Jn 5: pater omne judicium dedit filio deducet te mirabiliter dextera tua. Hic est modus determinati processus. Procede prospere.
Et quomodo? Deducet te dextera tua.
Et loquitur ad similitudinem bellicosi, qui si habet hostem contra se, dicitur sibi oportet quod manus tua faciat tibi viam, et sic bellando transibis; quasi dicat: procede, si manus tua dextera faciat tibi viam.
Et hoc mirabiliter, quia omnes mirabuntur. Hieronymus habet: docebit te dextera tua, idest dum facies magnifica, manus tua ostendet te mirabilem. Tamen in alio Psalmo habetur, manus tua deducet te. Sed dicendum quod littera ista non est contra illam, quia Christus est Deus et homo.
Et ideo secundum quod est Deus, eadem est dextera sua et patris.
Et deduxit Christum dextera sua mirabiliter in oppugnatione hostium Ex 15: dextera tua, domine, magnificata est in fortitudine, dextera tua, domine, percussit inimicum.
Et in operatione miraculorum virtute suae divinitatis. Unde paravit sibi viam in corde hominum Ps 117: dextera Domini fecit virtutem.
Et si consideremus viam, mirabilis est. Esther 13: valde enim mirabilis es domine. Item dicta est mirabilis Ps 138: mirabilia opera tua. Sagittae tuae acutae; quasi dicat: ideo parabit tibi viam, quia sagittae tuae sunt acutae.
Et ponitur hic virtus armorum, et effectus eorum. Arma Christi sunt sagittae, quae sunt verba Christi, quae dicuntur sagittae propter tria. Primo, quia sagitta sua acumine usque ad cor penetrat Os 2: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus; ita verba Christi He 4: vivus est sermo Dei et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti. Item sagitta velociter movetur Sg 5: transitus vitae etc.. Sic verbum Christi subito totum orbem implevit, quia fere per totum mundum ante destructionem jerusalem sermo Christi fuit diffusus Ps 147: velociter currit sermo ejus. Item sagitta ad remota attingit; sic etiam sermo Christi: ps. 18: in omnem terram exivit sonus eorum.
Et sic sermo Dei est gladius, inquantum vulneravit judaeos, qui conversi sunt ad Christum qui erat prope: propter quod dicitur, accingere gladio tuo: et est sagitta etiam inquantum ad remotos gentiles pervenit, et conversi sunt ad Christum Ep 2: evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis, et pacem his qui prope. Populi sub te cadent. Hic ponitur effectus verbi divini, qui est conversio populi ad Deum: unde, populi etc. Idest omnes ad te current: phil. 2: in nomine jesu omne genu flectatur etc.. Sed quid est quod addit, in corda inimicorum regis? Hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo, ut conjungatur cum prima clausula hujus versus, populi sub te cadent, ut sit interpositio: et sic est sensus: sagittae tuae acutae intrant in corda inimicorum regis. Verba tua sunt sicut sagittae quae penetrant corda etc..
Et ex hoc populi sub te cadent. Alio modo, ut conjungatur cum hac, populi sub te cadent; et hoc in corda, vel in corde inimicorum regis, idest tui qui es rex. Quaedam enim subjiciuntur violenter, sicut modo subjiciuntur inimici.
Et de hac subjectione dicit se non loqui, sed de voluntaria; et ideo dicit, in corda; quasi dicat secundum illa corda subjiciantur, secundum quae inimicabantur Christo: ps. 53: voluntarie sacrificabo tibi. Vel aliter, sagittae tuae acutae sunt, populi sub te cadent in corda inimicorum regis: populi dico, qui erant inimici regis, idest Christi; quasi dicat: illi qui erant contra regem, scilicet Christum, subjicientur ei.
Et ad litteram sic factum est: quia gentiles qui conati sunt destruere fidem Christi, nunc serviunt Christo Is 55: ecce gentes quas nesciebas vocabis Ps 17: populus quem non cognovi servivit mihi.



Numerus 5


Sedes tua Deus in saeculum saeculi. Supra psalmista commendavit Christum a gratiositate et bellica virtute; hic commendat eum a judiciaria potestate.
Et primo describit ejus judiciariam potestatem. Secundo potestatis executionem, ibi, virga directionis. Tertio rationem, ibi, propterea unxit. Dicit ergo, sedes tua Deus. Per sedem in scriptura judiciaria potestas designatur Ps 121: illic sederunt sedes in judicio. Christo autem judiciaria potestas convenit sive competit Jn 5: pater omne judicium dedit filio; et ideo per sedem Christi ejus potestas accipitur Mt 19: in regeneratione cum sederit filius hominis etc.. Sed hanc etiam judiciariam potestatem habent etiam praelati et reges: verum sicut ministri Sg 6: cum essetis ministri regni illius, non ratione judicastis. Sed Christus sicut principalis judex, et sicut verus Deus; et ideo dicit, sedes tua Deus: Domini enim vindicta est; et hic expresse loquitur de Christo, quia dirigit sermonem suum ad eum. De hocAp 3: qui vicerit, dabo ei sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedi in throno Is 6: vidi Dominum sedentem super thronum. Item alia est potestas judiciaria temporalis, alia perpetua: et talis est potestas filii Dei: unde dicit, in saeculum saeculi, quia de aeternis est judicium ejus Da 7: potestas ejus potestas aeterna. Sic igitur describit Dei potestatem, dignitatem et aeternitatem. Consequenter agit de executione potestatis, cum dicit, virga directionis.
Et primo ponitur executio potestatis. Secundo ejus expositio. Necesse enim est quod rex cohibeat delicta: quia, ut Philosophus dicit, si animi hominum essent a Deo ordinati quod obedirent monitioni paternae, non essent necessarii reges et judices: unde ut inquieti corrigantur, necessarii sunt reges, unde habent sceptrum Pr 22: stultitia colligata est in collo pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Sed habet virgam ad hostes coercendos: ps. 2: reges eos in virga ferrea, et tamquam vas etc.. Item ad subditos gubernandos: mich. Ult.: pasce populum tuum in virga tua: et ideo dicitur, virga regni tui est virga directionis, idest ad ducendum populum in via recta, quia haec est finis legis, et regiminis, ut non excorient, sed ut faciant virtuosos: et haec est finis politicae, et hoc convenit Christo Ps 24: dirige me in veritate tua, et doce me. Sed haec directio consistit ut homo deserat malum et adhaereat bono Is 30: haec est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram, idest neque per excessum neque per defectum; et ideo dicit, dilexisti justitiam. Item debet odire iniquitatem, quia si non diligat justitiam, non ducit ad bonum: et hoc maxime fecit Christus, quia justus Dominus, et justitiam dilexit. Item si non odiunt iniquitatem, non puniunt: et quia Christus maxime odit iniquitatem, propterea punit malos. Propterea unxit. Hic ponitur causa vel finalis, vel effectiva; quasi dicat: ideo operatus es justitiam, ut Deus ungat te. Sed numquid meruit Christus hanc unctionem? Non, sed meruit manifestationem hujus unctionis.
Et in scriptura dicitur aliquid fieri, quando innotescit.
Et Christus per passionem meruit exaltationem in fide omnium populorum.
Et sic littera, propterea, designat causam finalem. Sed si sit causa effectiva, sic intelligetur; quasi dicat: ut sedes tua, et virga etc. Propterea unxit te Deus. In veteri testamento ungebantur sacerdotes et reges, ut patet de david1S 16, et de salomone, ut patet 1R 1.
Et prophetae inungebantur, ut patet de eliseo, qui inunctus fuit ab elia, 1R 19, et haec conveniunt Christo, qui fuit rex Lc 1: regnabit in domo jacob in aeternum. Item fuit sacerdos, qui seipsum obtulit Deo sacrificium,Ep 5. Item fuit propheta, qui praenunciavit viam salutis Dt 18: prophetam suscitabit Dominus de filiis Israel. Sed quomodo unxit? Non oleo visibili, quia regnum ejus non est de hoc mundo,Jn 18: item non est functus sacerdotio materiali; et ideo non materiali oleo unctus, sed oleo spiritus sancti; et propterea dicit, oleo laetitiae.
Et dicitur spiritus sanctus oleum: quia sicut oleum supereminet omnibus liquoribus, ita spiritus sanctus omnibus creaturis Gn 1: spiritus Domini ferebatur super aquas, idest debet esse super omnia in cordibus hominum, quia est amor Dei. Secundo propter suavitatem suam. Misericordia et omnis suavitas mentis a spiritu sancto est 2Co 6: in suavitate, in mansuetudine, in spiritu sancto. Tertio, quia oleum est diffusivum, sic spiritus sanctus est communicativus: 2 cor. ult. Communicatio sancti spiritus sit semper cum omnibus vobis, amen Rm 5: charitas Dei diffusa est in cordibus vestris per spiritum sanctum. Item oleum est fomentum ignis et caloris, et spiritus sanctus fovet et nutrit amoris calorem in nobis: Cant. ult.: Lampades ejus lampades ignis. Item oleum illuminat, ita et spiritus sanctus: job 32: inspiratio omnipotentis dat intelligentiam. Sed dicit, Deus Deus. Haec littera Deus, vel est nominativi casus, vel vocativi; et ideo in latino est dubium: sed in graeco non, quia ibi unum est casus nominativi, et aliud vocativi, quia dicit, o Deus, Deus tuus unxit te oleo laetitiae.
Et datur intelligi quod loquitur de Christo qui est Deus, et non potest inungi inquantum Deus, quia secundum quod Deus non potest promoveri: et ideo oportet aliquid accipi in Christo in quo ungatur, et haec est humana natura.
Et secundum hanc habet Deum, quia secundum quod Deus, non habet Deum.
Et dicitur oleum laetitiae, quia in tempore laetitiae orientales ungebant se oleo Is 61: oleum gaudii pro luctu. Spiritus sanctus est causa gaudii Rm 14: et gaudium in spiritu sancto Ga 5: charitas, gaudium, pax: quia spiritus sanctus non potest esse in aliquo quin gaudeat de bono et spe futuri boni: unde dicit, prae consortibus tuis, quia Christus fuit unctus prae omnibus aliis sanctis Jn 1: vidimus eum plenum gratiae et veritatis. Consortes ejus dicuntur inungi, quia quidquid habetur de oleo isto, idest de gratia spiritus sancti, est ex redundantia Christi Jn 1: de plenitudine ejus omnes accepimus Ps 132: sicut unguentum in capite etc..



Numerus 6


Myrrha et gutta. Hic agit de deliciis regis, et describit has delicias ex quatuor: ex vestitu, ex habitaculo, ex ministerio, et ex conjugio. De primo dicit, myrrha et gutta et casia a vestimentis tuis. Vestimenta Christi possunt esse duplicia: scilicet corpus ejus Is 63: quare rubrum est vestimentum tuum? Item vestimentum Christi sunt sancti omnes Is 49: his omnibus velut ornamento vestieris.
Et ab his procedit odor mirrhae, guttae et casiae, sive de vestimento quod est corpus ejus, sive de sanctis. Myrrha habet amaritudinem; et sic si referatur ad corpus Christi, signat amaritudinem passionis Ct 5: digiti ejus, scilicet confixi ligno, pleni myrrha probatissima. Si autem referatur ad sanctos, signat poenitentiam: eccl. 24: sicut myrrha electa dedi suavitatem odoris. Ubi nos habemus gutta, graecus, habet aloes: hebraei, stactes. Gutta est liquor alicujus herbae, et calidum quid, et valet contra inflationes: et signat humilitatem, quae humilitas maxime fuit in Christo Mt 11: discite a me, quia mitis etc.. Item fuit etiam in sanctis Is 66: super quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu, et trementem sermones meos? Aloes est succus herbae; sed non sumitur hic sic, sed pro quodam ligno, et vocatur aloes, quod est odoriferum. Stactes est gumma myrrhae, quod est speciosius quam myrrha.
Et haec idem est quod myrrha quantum ad odorem. Casia est triplex. Quaedam est casia quae est sicut fistula; quaedam est fructus arboris, et de hac non intendit hic, quia non est aromatica; sed est quaedam casia virga quae est aromatica, et ad istam refertur quod dicitur hic. Vel secundum glossam est quaedam arbor casiata, quae nascitur in locis aquaticis: et per hoc signatur aqua lacrymarum, vel aqua baptismalis; quasi dicat, odor omnium istorum procedit a sanctis, et corpore tuo 2Co 2: Christi bonus odor sumus. Ex secundo dicit, a domibus eburneis; quasi dicat: redolet etiam a domibus tuis eburneis, quae redolent propter ista aromata. Antiqui parietes erant tabulati, apud nos sunt marmorei.
Et sic apud hebraeos et orientales, parietes erant tecti ebore Am 3: peribunt domus eburneae. Domus signat fideles: 1 pet. 2: et ipsi tamquam lapides vivi aedificamini in domos spirituales etc.. Eburneae, frigidae propter castitatem Ct 5: venter illius eburneus. Item candidae propter puritatem, rubicundae propter castitatem: Thren. 4: rubicundiores ebore antiquo. Ex tertio, ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo; quasi dicat: ita est deliciosus quod filias regum habet in ministerio; quasi dicat: vestimenta tua paraverunt filias regum quae serviunt tibi. Ad litteram. Filiae regum mundanorum delectant nos ad honorem Christi, quia dedicaverunt se Christo, et mortuae sunt pro Christo, et hoc, in honore tuo, idest ad tuum honorem: quasi scilicet non solum unius regis, sed etiam filiae regum serviunt Christo. Vel aliter. Reges sunt apostoli: filii eorum sunt animae fideles. Vel reges sunt doctores: apocal. 5: fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes. Filiae eorum sunt populus christianus et fidelis 1Co 4: in Christo jesu per evangelium ego vos genui: hi sunt filiae in honore Christi, non in honore regum, scilicet petri et pauli, sed Christi 1Co 1: nos praedicamus Christum crucifixum. Istae delectaverunt istis aromatibus.



Numerus 7


Astitit regina. Supra psalmista laudavit Christum ex gratiositate, ex virtute bellica, et ex deliciis; hic autem laudat eumdem ex sponsa: quam describit ex quatuor: scilicet quantum ad sponsi praesentiam, quantum ad dignitatem, quantum ad gloriam, et quantum ad ornatum. Sponsa Christi est ecclesia; sponsae regis dicuntur reginae: esther 2: ista est esther ordinata regina.
Et haec regina est ecclesia 2Co 11: despondi vos uni viro virginem castam etc.. Dignitas ejus est, quod est regina. Haec astitit semper inhaerens Deo et conjuncta. Unde angeli qui non mittuntur, dicuntur assistentes: daniel. 7: millia millium etc. Ps 5: mane astabo tibi etc.. Dicit Gregorius: videt quidam per fidem, erigitur per spem, unitur per charitatem. Gloria istius reginae est praerogativa quam habet, quia, a dextris, idest in potioribus bonis. Unde et filius, inquantum est in potioribus bonis patris, secundum quod homo, dicitur esse a dextris. Marc. ult.: Dominus quidem jesus sedet a dextris Dei.
Et haec meliora sunt; sed si comparentur spiritualia temporalibus, spiritualia sunt potiora.
Et haec regina astitit in spiritualibus Pr 3: longitudo dierum in dextera ejus. Item si per dexteram significentur bona opera, haec sunt potiora quam peccata Pr 4: vias quae a dextris sunt, novit Dominus.
Et in his astitit haec regina. Ornatus describitur cum dicit, in vestitu deaurato. Hieronymus non habet, circumdata varietate, nec hebraei: sed Hieronymus habet, in diademate deaurato. In hebraeo, in massa auri.
Et secundum nostram litteram est duplex vestimentum ecclesiae. Unum est doctrina duorum testamentorum. Prover. Ult.: omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
Et iste vestitus non est aurum solum, sed deauratus, quia est refulgens divina sapientia, qua haec doctrina est plena. Tamen est, circumamicta varietate.
Et potest referri quantum ad diversa genera linguarum, vel quantum ad profundiorem modum sapientiae. Alius vestitus est operatio virtuosa. Ps. 131: sacerdotes ejus etc.. Per aurum autem significatur charitas Gn 2: aurum terrae illius optimum. Est enim charitas fulgida et rubea.
Et ideo dicitur deauratus, quia informatus charitate. 1 cor. ult. Omnia opera vestra in charitate fiant. Vel, circumamicta varietate, idest diversis virtutum operibus; quia alii fuerunt aurei per martyrium, alii rosei per gemitum poenitentiae. Colos. 3: induite vos sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae etc..
Et potest exponi totum hoc de beata virgine, quae regina et mater regis est, quae astat super omnes choros in vestitu deaurato, idest deaurata divinitate: non quod sit Deus, sed quia est mater Dei.



Numerus 8


Audi filia. Hic commendatur sponsa quadrupliciter: scilicet a decore, ab excellentia gloriae, ibi, omnis gloria. A societate, ibi, adducentur.
Et a prole, ibi, pro patribus tuis. Circa primum duo facit. Primo ponit quomodo acquirat decorem seu gratiositatem. Secundo agit de ipsa gratiositate, ibi, et concupiscet. Primo ergo redditur attenta ipsa ad admonitionem; unde dicit, audi filia. Vocat futuram ecclesiam filiam duplici ratione. Una est, quasi loquens david in persona sua: quia sicut inquantum adhaeremus Christo filio abrahae, sumus filii abrahae; ita et filii david cujus filius est Christus. Vel loquitur in persona apostolorum, ex quibus sumus propagati in Christo jesu per evangelium. Dicit itaque: audi filia. Jacob. 1: sit omnis homo velox ad audiendum, scilicet evangelium, vel verbum Christi Lc 11: beati qui audiunt verbum Dei. Vel scripturam prophetarum, ut credant Christo Is 53: quis credidit auditui nostro? Et, vide, per fidem hic, sed in futuro videbis per speciem 1Co 13: videmus nunc etc.. Vel vide Christum natum. Baruch 13: post haec in terris visus est. Joan. 1: vidimus eum plenum gratiae et veritatis. Inclina aurem tuam, scilicet per humilitatem ut obedias. Eccl. 6: si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam. Obliviscere populum tuum. Monitio imaginaria, quod haec regina venerit ad david vel salomonem ex populo alieno.
Et ideo monetur ut memor sit sui.
Et hoc competit ecclesiae, quae vocata est ad Christum ex alieno populo, vel judaeorum, vel gentilium quia, secundum Augustinum: nemo potest venire ad vitam novam Christi, nisi poeniteat eum veteris vitae, scilicet peccati.
Et ideo dicit, obliviscere populum tuum. 1 paral. 16: transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Et domum patris tui, scilicet diaboli. Joan. 8: vos ex patre diabolo estis Ez 16: pater tuus amorrhaeus. Vel peccati, vel carnalis affectus Gn 41: oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
Et hoc signatDt 21, de puella captivorum, quae debet radi, et debet plorare patrem et matrem sicut mortuum.
Et concupiscet rex decorem tuum. Hic promittit ipsi sponsae gratiositatem regis. Primo, a rege; et hoc est amoris. Secundo, a populo; et hoc est honoris, ibi, vultum tuum deprecabuntur. Repromittit ergo regis amorem, et ostendit regis dignitatem. Dicit ergo: si oblivisceris populum tuum et domum patris tui, ex hoc acquires decorem spiritualem Ps 25: domine, dilexi decorem domus tuae.
Et hic decor concupiscitur a sponso spirituali: propterea dicit, et concupiscet rex decorem tuum.
Et hic decor est pulchritudo justitiae. Jer. 31: benedicat tibi Dominus pulchritudo justitiae. Concupiscet, idest delectabitur in eo. Is. 62: quia complacuit Domino in te.
Et hoc est desiderandum, quia iste rex est magnus in potestate, in natura, in honore. Primum habet quia rex, ideo est Dominus. Ps. 99: scitote quoniam ipse est Dominus. Secundum, quia ipse est Deus. Ps. 94: quoniam Deus magnus Dominus. Tertium, quia adorabunt eum scilicet remoti, et omnes populi totius mundi Ps 85: omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te domine. Soph. 2: adorabunt eum omnes viri de loco suo, omnes insulae gentium. Item adorabunt eum propinqui, quia filiae tyri in muneribus, quia scilicet tyrus est vicina terrae promissionis. Unde, filiae, idest habitatores terrae illius, vultum tuum deprecabuntur, idest subdentur tibi cum muneribus: quia hoc impletum est quando mulier chananaea egressa a finibus tyri, venit ad jesum;Mt 15: vel, vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis, idest viri qui sunt in tyro. Tyrus interpretatur angustia; unde omnes qui sunt in angustia, deprecabuntur te. Ad litteram omnes veniebant ad Christum. Lucae 4: cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus etc. Is 26: domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
Et offerent munera, idest seipsos. Vel eleemosynas Is 19: vota vovebunt Domino, et solvent.



Numerus 9


Omnis gloria. Supra psalmista commendavit sponsam a decore; hic autem commendat eam quantum ad gloriam et intrinsecus et extrinsecus. Primum facit cum dicit, omnis gloria ejus. Ly ejus superfluit; unde construitur expositive ejus, scilicet, filiae regis ab intus: et hoc tripliciter. Primo, quia in interiori conscientia, non in exteriori fama hominum, sicut est fama peccatorum 2Co 1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Secundo in interiori justitia, non in exteriori observantia, sicut in veteri testamento Rm 2: circumcisio cordis, non carnis; in spiritu, non in littera; cujus laus non est ex hominibus, sed ex Deo. Tertio, quae est in spe aeterna, quae est interna; non in spe temporalium, quae est extra Mt 6: attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus: sed cum facis eleemosynam etc.. Secundum facit cum dicit, in fimbriis aureis. Per has fimbrias intelligitur doctrina ecclesiae,Ex 28, ubi Dominus mandat quod in fimbriis vestimenti sacerdotis essent tintinnabula, quorum sonus audiretur. Per sonum ergo doctrina designatur. Ergo in doctrina divinae sapientiae, quae per aurum designatur, est magna gloria: et tamen est circumamicta varietate, idest ornata et vestita aliis linguis, idest variis modis docendi, tamen eandem veritatem sonant Ac 2: loquebantur variis linguis apostoli etc.. Vel aliter, in fimbriis aureis, et hoc refertur ad interiorem munditiam et ornatum virtutum; circumamicta, ad exteriorem; quasi dicat: omnis gloria ab intus; et haec duo praecipue sunt in fimbriis aureis.
Et propter hoc intelligitur finis vitae quantum ad totam ecclesiam, vel ad totum hominem, quia fimbriae sunt extremae in vestimento: et non dicit deauratae, sed quia sunt aureae. Glossa enim dicit, quod illi qui invenientur in fine mundi, erunt perfecti et sancti. Item homo quamdiu proficit, est quasi deauratus; sed quando erit in fine, tunc erit totus repletus claritate Pr 4: justorum semita, quasi lux splendens crescit, et proficit usque ad perfectum diem.
Et dicit, circumamicta varietate, exteriori, scilicet diversarum gentium, vel diversarum gratiarum et virtutum.



Numerus 10


Adducentur. Hic commendatur a societate: et circa hoc tria facit. Primo enim describitur ejus societas; secundo, quomodo ad ejus societatem perveniatur, ibi, afferentur; tertio, quando haec societas, sed ubi terminetur, ibi, adducentur. Hieronymus habet aliter, omnis gloria filiae regis a perfasciis aureis vestita.
Et hic est punctus; quasi dicat, habet vestimentum fasciis aureis.
Et post in varietate cum aliis etc., adducentur etc.. In hebraeo aliter, prae inclusione auri vestimenta, idest circumamicta.
Et post; insuper cum subtilibus quae sunt plumariae; quae eam attingunt adducentur, sic indutae.
Et duo numerat, virgines et proximae.
Et si accipiatur easdem esse, sic est sensus: virgines interius, scilicet fideles animae non corruptae per peccatum; adducentur regi, scilicet Christo qui est rex regum. Adducentur, dico, quia non per se venient. Joan. 6: nemo venit ad me etc.: et ideo dicitCt 1: trahe me post te. Sed adducentur post eam, scilicet universalem ecclesiam, quia nullus veniet nec adducetur ad Christum nisi sequatur doctrinam ecclesiae. Vel, post eam, idest post b. Virginem, quia ad Christum ejus virgines adducentur ad servandam castitatem, et ad exercitium aliarum virtutum.
Et hae sunt proximae ejus, scilicet vel ecclesiae, vel b. Virginis, et hae afferentur. De illis dicit, adducentur, quia levius convertentur ad Christum. De istis dicit, afferentur, quia importunius trahuntur;2Tm 4: iusta opportune importune. Si vero accipiantur ut diversae, sic per virgines intelliguntur perfecti; et isti adducuntur, quasi per se ire volentes Ps 104: eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in laetitia; quia afferentur in laetitia, interiori, et exultatione, exteriori. Christo enim voluntarie se obtulerunt. Ps. 53: voluntarie sacrificabo tibi. Vel afferentur ab angelis in caelum Lc 16: factum est ut moreretur etc..
Et quo afferentur? In templum regis. Ubi manifestum est, quod loquitur de rege Christo Deo, quia dicit, templum; quasi dicat, ut ipsi sint templum regis 1Co 3: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Vel ut in templo Dei contemplentur, idest ut vacent Deo; nam ad hoc ordinatur consortium virginum, ut vacent Deo 1Co 7: quae nupta est mulier, cogitat quomodo placeat viro; quae autem innupta, cogitat quomodo placeat Deo.



Numerus 11


Pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Hic commendat eam a prole. Circa quam quatuor ponit: scilicet prolis originem, dignitatem, officium et fructum. Dicit ergo, pro patribus tuis nati sunt tibi filii. Filii ecclesiae primitivae sunt apostoli et eorum successores. Filii dicuntur esse nati ecclesiae per doctrinam Christi sponsi ejus, et alii per doctrinam apostolorum, et alii filii aliorum praedicantium.
Et ideo non est inconveniens quod idem sint filii et patres: quia apostoli ipsi sunt patres eorum quos converterunt 1Co 4: in Christo jesu ego vos genui. Alii etiam sunt patres et filii. Isti ergo filii sunt nati ecclesiae. Filii apostoli, et alii sancti viri et doctores. Vel patres boni fuerunt prophetae. Eccl. 44: laudemus viros gloriosos, et parentes nostros.
Et loco istorum nati sunt ecclesiae filii qui funguntur dignitate illorum; et sic patet proles et origo sponsae. Sequitur dignitas, constitues eos principes super omnem terram, idest primo capientes, primum capies. Isti ergo principes dicuntur, quia primi dona spiritus sancti acceperunt Rm 8: non solum autem illi, sed nos ipsi primitias spiritus habentes, tempore prius, caeteris abundantius, dicit Glossa. Unde sicut beatae virgini nulla mulier comparatur, ita nec aliquis sanctus potest apostolis comparari nec adaequari. Item dicuntur principes, quia fuerunt et sunt ecclesias gubernantes. Item quia primi post Christum doctores nostri fuerunt. Ps. 67: praevenerunt principes etc.. Isti sunt diligendi. Judith 5: cor vestrum diligit principes Israel. Istos constitues principes, qui non sunt per seipsos constituti, sed per Christum. Joan. 15: non vos me elegistis, sed ego elegi vos etc.. Item alii praelati constituuntur per summum pontificem He 5: nemo assumat sibi honorem.
Et non in aliqua parte, sed super omnem terram. Ps. 18: in omnem terram exivit sonus eorum etc..
Et nimis honorati sunt etc.. Ps. 138.
Et hoc specialiter convenit petro et paulo; nam petrus obtinuit principatum universalem ecclesiae. Joan. 21: pasce oves meas. Paulus super totum mundum, quantum ad gentes gentiles Is 49: posui te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
Et hoc etiam dicit ipse,Ac 13. Memores erunt nominis tui, domine. Hic ponitur officium apostolorum, quod est praedicare nomen Dei. Marc. ult.: Euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae; et ideo dicit, memores erunt, idest facient habere memoriam. Nominis tui in omni generatione. Quantum ad locum, quia in omni parte mundi, et generatione, quantum ad tempus, quia caelum et terra transibunt etc. Mc 13. Matth. ult.: Ecce ego vobiscum sum etc.. Propterea populi. Hic ponitur fructus, qui est, quia omnes populi confitebuntur tibi Christe: et dicit, populi, quia non solum unus populus, sed omnes Ps 66: confiteantur tibi populi, Deus, confiteantur tibi populi omnes Ph 2: omnis lingua confiteatur, quia etc. Isti confitebuntur tibi in aeternum. In graeco idem est aeternum quod saeculum, vel aevum; unde Glossa, in aeternum, scilicet praesentis saeculi, et in saeculum saeculi, idest in futuro.
Et haec memoria durabit in aeternum Is 35: gaudium et laetitiam obtinebunt. Alia littera habet, memor ero nominis tui etc..
Et haec est melior: et tunc refertur ad fructum apostolorum, et erit vox populi conversi; quasi dicat: dico quod constitues eos principes: et ego populus christianus memor ero nominis tui etc.: in quo designatur fides, quae est in corde; et post laus, quae est post fidem.
Et hic psalmus cantatur in festo natalis Domini propter sponsi laudem quae tangitur. Item cantatur in festis virginis, propter ejus laudem quae tangitur. De primo, ibi, speciosus. De secundo, ibi, astitit regina. Item cantatur in festivitatibus virginum, quia adducentur. Item in festis apostolorum, pro patribus tuis.



PSALMUS 45

(Ps 45)


Numerus 1


Postquam psalmista petiit divinum auxilium contra adversa quae patitur ab hostibus, cum dixit, Deus auribus, et ut jam exauditus ostendit gloriam regis, dicens, eructavit; hic autem exauditus pro populo, ostendit beneficium datum populo.
Et sicut per praecedentem psalmum gloria Christi designatur, ita in hoc Psalmo designantur beneficia exhibita fidelibus Christi. Unde in titulo hoc etiam designatur; et est duplex littera: in finem psalmus david pro arcanis. Arcana quae sunt a principio, sunt abscondita, scilicet quod filius Dei factus est homo, quod Deus moriatur, quod gentes convertantur ad Christum. Ista fuerunt secretissima Is 24: secretum meum mihi Ep 3: aliis filiis hominum non est agnitum.
Et haec sunt revelata per Christum Mt 13: eructabo abscondita. Job 28: abscondita produxit in lucem. Hic ergo psalmus tendens in finem, idest in Christum, est david pro arcanis, idest ad arcanorum manifestationem. Alia littera habet, pro filiis core. Pro core qui interpretatur calvaria, intelligitur crux Christi. Hic ergo psalmus attribuitur fidelibus crucis Christi pro revelatione arcanorum. Hieronymus habet, pro viventibus. Agit enim hic de tribulatione et conservatione in eis. Est ergo pro viventibus, idest pro his qui servantur in vita; et qui servantur auxilio Dei, dicuntur esse in abscondito. Ps. 30: protexit me in abscondito faciei suae, a conturbatione hominum. Dividitur ergo psalmus iste in duas partes. Primo agit de auxilio divino contra tribulationes; secundo agit de pace post tribulationes concessa, ibi, venite, et videte. Circa primum duo facit. Primo praemittit causam horum beneficiorum; secundo exponit mala et beneficia data contra mala, ibi, sonuerunt, circa primum duo facit. Primo ponit auxilium Dei contra tribulationes praeteritas; secundo ponit fiduciam conceptam de futuris, ibi, propterea non timebimus. Circa primum duo facit. Primo tangit Dei auxilium; secundo tribulationem contra quam divinum auxilium datur. Si aliquis vult subvenire afflicto, hoc facit tripliciter. Primo, ut ipsum fugientem recipiat: et hoc est parum; secundo, ut assistat ei in tribulatione posito; tertio, ut ei auxilium exterius praebeat.
Et haec tria Deus facit qui est refugium; et ideo dicit, Deus noster refugium Pr 18: turris fortissima nomen Domini. Item pugnantes et afflictos adjuvat et fortificat: ideo dicit, virtus Is 40: qui dat lasso virtutem. Item adjuvat exterius per se et per alios: unde dicit, adjutor Ps 9: adjutor in opportunitatibus. Hoc auxilium est necessarium, in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Hae tribulationes sunt et spirituales et corporales. Spirituales sunt peccata: et hae inveniunt homines nimis, quia dolor poenitentiae maximus est inter omnes dolores Ps 37: afflictus sum, et humiliatus sum nimis.
Et in hac tribulatione Christus est refugium: quia in ea consolatur, et ab ipso roboratur et juvatur homo. Corporales fuerunt in primitiva ecclesia sanctis 2Co 1: gravati sumus supra modum; et ideo dicit, nimis. Hieronymus habet: auxilium inventum est in tribulationibus validum.
Et sic ly nimis refertur ad adjutorium divinum. Propterea non timebimus Ps 26: Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Quasi dicat, nullum timebo.
Et merito, quia ipse est: Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Secundo ostendit quae sunt timenda. Duo autem sunt timenda: scilicet generalis tribulatio, et oppressio magnorum. Generalis tribulatio est, quando omnes trucidantur. Alia est, quando principes capiuntur. In his habet locum timor. Sed, ego non timebo dum turbabitur terra, idest si totus populus tribuletur, et transferentur montes in cor maris. Nec timebo etiam si magni capiantur. Sed mystice, per terram quae solida est, intelligitur judaea, quae solida fuit in cognitione unius Dei, et fixa, et cingebatur gentibus, sicut terra circumdatur mari et cingitur aquis Is 1: terra vestra deserta: et sic signat persecutionem quam fideles passi sunt a judaeis: quasi dicat: non timebo dum turbabitur judaea per praedicationem Christi Mt 2: audiens hoc herodes turbatus est etc..
Et non timebo, quia montes, idest apostoli, transferent se ad gentes Ac 13: ecce convertimur ad gentes. In cor maris, idest in dilatationem gentium, quia gentes habuerunt apostolos in magna reverentia. Vel, in cor maris, idest usque ad profunda et extrema terrae Ac 22: ad nationes longe mittam te.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.44 Num.3