Thomae Aq, in Psalmos Psa.7 Num.5


Numerus 6


Supra praemisit divinum judicium; hic autem agit de dilatione futuri eventus, scilicet poenae.
Et primo ostendit causam dilationis. Secundo praeparationem ad vindictam, nisi conversi etc.. Proponit autem tres causas, quare Deus potest putari non punire peccatores. Una est eo quod non sit justus, ut auferatur providentia humanorum actuum Ez 9: iniquitas domus Israel et juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione. Dicunt enim: dereliquit Dominus terrae, et Dominus non videt: job 22: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat: et hanc excludit a Deo, qui judex est et justus: is. 32: ecce in justitia regnabit rex, et princeps in judicio praeerit. Alia causa est, quia non est potens; sed hoc excludit, quia Deus fortis, job 9: si fortitudo quaeritur, robustissimus est. Quae ergo causa? Quia patiens: et ideo dicit, numquid irascetur etc.: idest non quolibet die puniet, sed expectat aliquando et dissimulat Sg 12: dissimulans peccata hominum propter poenitentiam Is 30: expectat vos Deus, ut misereatur vestri.
Et 28: non in perpetuum triturans triturabit. Hieronymus habet, comminans tota die, scilicet per sacram scripturam.



Numerus 7


Deinde cum dicit, nisi, ostendit quod Dominus parat se ad poenam inferendam, etsi differat ex causa: et ponitur haec praeparatio. Primo ex parte Dei punientis. Secundo ex parte hominis puniti sive recipientis, ibi, ecce parturiit. Praeparatio ex parte Dei describitur secundum praeparationem hominis contra meritum vel peccatum: quia, odio sunt Deo impius, et impietas ejus Sg 4.
Et sicut homo praeparat se gladio contra hostes qui sunt prope, sed arcu contra remotos; ita divina vindicta contra eos qui videntur sibi adhaerere, et possunt videre causam punitionis, dicitur gladius quasi contra propinquos sed arcus contra remotos: et ideo non statim te punit, sed praeparat se ut convertaris.
Et nisi conversi fueritis, gladium suum etc.. Idest vindictam suam: job 19: fugite a facie gladii. Ultor enim iniquitatis est gladius etc. Za 9: exibit ut fulgur jaculum ejus: vibrabit ad terrendum, et ad propinquos ut fortius percutiat: quia nisi per comminationes homo convertatur, fortiter percutit. Maximus valerius: lento gradu ad vindictam sui procedit divina ira: tarditatemque supplicii gravitate compensat. Hieronymus habet, gladium suum acuet, idest praeparabit majorem damnationem Dt 32: si acuero ut fulgur gladium meum etc. Mt 10: non enim veni mittere pacem in terram, sed gladium etc.. Secundum glossam, gladius Dei Christus est. Vibratio ergo est comminatio gehennae in quo percutientur impii, sicut eo vindicante Is 27: in die illa visitabit Deus in gladio suo duro etc.. Praeparat et se arcu, quasi ad remotos; unde arcum suum etc..
Et primo agit de praeparatione arcus. Secundo sagittarum.
Et in eo paravit. Qui parat arcum, primo tendit. Secundo ordinat in manu. Quantum ad primum dicit, arcum suum, idest divinam vindictam, quasi ex inopinato punientem. Quantum ad secundum dicit, et paravit illum Is 30: praeparata est enim ab heri thophet; a rege praeparata, profunda et dilatata: scilicet ad puniendum. Secundo agit de praeparatione sagittarum et in eo etc..
Et primo quantum ad ipsas sagittas. Secundo, quomodo in eis aliquis magis nocivum ponit, puta ignem vel venenum. Dicit ergo.
Et in eo, scilicet arcu, praeparavit vasa, idest instrumenta mortis, scilicet occidentiae Ez 9: unusquisque habet vas interitus in manu sua. Ardentibus effecit, quia ibi aliquid combustivum, per quod intelligitur poena ignis aeterni; sed dicitur quod in hebraeo est, sagittas suas persequentibus me effecit. Per hunc arcum secundum Augustinum in Glossa intelligitur sacra scriptura: job 29: arcus meus in manu mea instaurabitur. Hic tenditur, quando duritia veteris testamenti est emollita per novum. Praeparatur, quando exponitur.
Et in eo paravit vasa mortis. Vasa mortis possunt dupliciter accipi: scilicet in bono, vel in malo. Hi sunt haeretici, qui ex sacra scriptura mortem simplicibus parant: et sic paravit, idest parari permisit: ps. 106: errare fecit eos etc.. Effecit, idest extra fecit, hoc est in apparentia posuit: sagittas, penetrabiles sententias: ps. 119: sagittae potentis acutae etc.. Vel in bono vasa mortis Apostolus inobedientibus 2Co 2: aliis sumus odor mortis in mortem.
Et hos effecit aptos ad comburendum igne charitatis: eccl. 48: surrexit elias quasi ignis, et verbum etc..



Numerus 8


Deinde cum dicit, ecce, agit de praeparatione ex parte hominis puniendi. Ubi duo proponit. Progressum scilicet in peccatum, quo paratur, scilicet ad punitionem.
Et secundo incursum poenae, lacum etc.. In progressu peccati tria occurrunt. Malum propositum, conatus, et effectus.
Et sic inimici david primo conceperant, sed tunc temporis erant in conatu, et post effecerunt. Propositum autem est sicut conceptio; conatus sicut parturitio; effectus sicut partus.
Et ideo dicit, ecce parturiit, idest nititur efficere, injustitiam, contra proximum: concepit dolorem, quia hier. 9: ut inique agerent laboraverunt Is 59: conceperunt iniquitatem: jac. 1 concupiscentia cum conceperit, parit peccatum. Peperit autem iniquitatem conceptam, quia abstulerant hierusalem absalon et achitophel cum suis complicibus.



Numerus 9


Lacum. Agit de poena.
Et primo ponit metaphoram. Secundo exponit eam, ibi, convertetur. Venatores ponunt ingenia, ut capiant lupos in foveis. Ipsi etiam inimici, ut capiant homines, exercent ingenia sua: et hoc fit per proditionem; et ideo est sicut fovea. Apud hebraeos fovea dicitur lacus Za 9: tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non erat aqua. Lacum ergo, idest foveam profundam, aperuit, idest excogitavit fraudem, fodit, profunde cogitando: et hoc explendo, incidit etc. Quia cogitabat occidere, et fuit occisus: ps. 56: foderunt ante faciem meam foveam etc..
Et hoc exponit, quomodo meam? Quia convertetur etc.. Quia conceperunt dolorem, dolor convertetur in caput ejus, scilicet iniquitas quam peperit, descendit in verticem ipsius;Is 24: gravabit eum iniquitas sua etc..



Numerus 10


Confitebor; haec est tertia pars, ubi ponit gratiarum actionem secundum justitiam ejus, quia praecessit meritum: ps. 110: confessio et magnificentia opus ejus.
Et psallam cum psalterio: ps. 80: sumite psalmum, et date tympanum etc..



PSALMUS 8

(Ps 8)


Numerus 1


Supra posuit psalmum in quo david orabat pro sua persecutione; hic ponit psalmum ad gratiarum actionem: et primo praemittitur psalmus pro beneficiis collatis toto humano generi. Secundo alius pro beneficiis collatis sibi pro destructione inimicorum, vel pro bonis concessis. Tertio pro malis sublatis, ibi, confitebor: nam hic exprimit affectionem hominis considerantis beneficia Dei concessa humano generi, et gratias agentis. Titulus, in finem Psalmi david pro torcularibus quia aliud est supra expositum, exponam hic solum ultimum. Ubi considerandum est, quodDt 16, dicitur: septem diebus facies festum tabernaculorum, quando de area et torculari colliges fruges tuos etc.. Sciendum enim est, quod david specialem devotionem habebat in festis celebrandis: et aliquid faciebat speciale ad laudem Dei. Festum autem tabernaculorum praecipuum erat.
Et hoc fiebat in vindemiis in commemorationem divini beneficii, quando eduxit de aegypto filios Israel in tabernaculis, et induxit in terram promissionis ubi sunt fructus: et ideo oportebat quod haberent fructus pulcherrimos, quo tempore erant torcularia; et ideo dicitur pro torcularibus. Hoc ad litteram. Sed spiritualiter torcular est ecclesia Is 5: plantavit vineam electam, torcular extruxit in ea Mt 21: plantavit vineam, et fodit in ea torcular. Dicit ergo pro torcularibus, idest ecclesiis orbis: et dicitur ecclesia torcular, quia sicut in torculari separatur vinum a vinatiis, sic in ecclesia boni separantur a malis opere ministrorum: etsi non loco semper, affectu tamen. Eadem ratione dicitur et area: quia separatio fit grani a paleis. Item a verbis litteraliter positis separatur sensus spiritualis. Item torcularia sunt martyria, in quibus fit separatio animarum a corporibus, dum corpora eorum qui pro Christi nomine afflictione et persecutione calcantur, quassatim remanent in terra, animae vero ad requiem in caelestibus emanant. Psalmus iste dividitur in duas partes. Primo enim psalmista admiratur divinam excellentiam. Secundo ejus clementiam, ibi, quid est homo. Circa primum duo facit. Primo ostendit majestatem Dei esse admirabilem. Secundo esse manifestam, ibi, ex ore infantium. Circa primum duo facit: quia primo ponit eum mirabilem. Secundo rationem dicti manifestat, ibi, quoniam elevata etc.. Dicit ergo, domine omnium: esther 13: Dominus omnium tu es; sed specialiter Dominus noster, qui te colimus, tibi adhaeremus. Hieronymus habet, dominator noster: judic. 8: non dominabor vestri, nec filius meus, sed dominabitur super vos Dominus. Quam admirabile est nomen tuum etc. Scilicet divinitatis Ps 92: mirabiles elationes maris etc. Gn 32: cur quaeris nomen meum quod est mirabile? Item Christi incarnati Is 9: vocabitur nomen ejus admirabilis. Sed numquid solum in judaea, ut dicunt judaei, vel in africa, ut donatistae? Non; sed in universa terra: malach.: ab ortu solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. Ratio admirationis subjungitur, quoniam elevata est magnificentia tua, quia in caelis apparet magnitudo tua. Admiratio est quando aliquis videt effectum, et ignorat causam. Dupliciter est ergo aliqua causa admirabilis: vel quia ignota totaliter, vel quia non producit effectum manifestantem causam perfecte. Primum non est in Deo: quia producit effectum Rm 1. Invisibilia Dei per ea quae facta sunt etc.. Producit dico effectum, non tamen manifestantem perfecte causam: et ideo remanet admirabilis: et hoc est quod dicit: magnificentia tua, idest laus vel virtus tua, quae potest facere magna. Est elevata super caelos, improportionaliter excedens factionem caelorum. Unde excludit errorem dicentium, quod Deus sit forma caeli: esset enim secundum hoc proportionatus caelis. Item dicentium quod agit ex necessitate naturae: quia non extenderet se supra caelos: tamen potest in infinitum majus facere. Vel super caelos, idest scripturas, quia plus est quam in scripturis commendetur: eccl. 43: glorificantes Deum quantumcumque potestis, supervalebit adhuc, et admirabilis magnificentia ejus. Vel magnificentia tua, idest filius tuus Deus homo, elevata est, in ascensione, super caelos Ep 4: qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes caelos etc..



Numerus 2


Deinde cum dicit, ex ore, ostendit quod est maxime manifesta.
Et primo ostendit manifestationem. Secundo ejus rationem, ibi, quoniam videbo. Quod sit manifesta, probat; quia illud est manifestum quod est omnibus inditum, quantumcumque simplicibus, quasi quadam naturalis cognitione. Duplex namque est genus hominum, qui consequuntur naturalem et rectum instinctum, sicut sunt simplices, vel sapientes. Quod sapientes cognoscant Deum, hoc non est magnum; sed quod simplices sic. Sunt autem quidam qui naturalem instinctum pervertunt: et isti cognitionem Dei repellunt: ps. 81: nescierunt idest nescire voluerunt, neque intellexerunt etc.. Job 22: dixerunt Deo, recede a nobis; scientiam viarum tuarum nolumus. Deus autem facit ut per illos, idest per simplices, qui sequuntur naturalem instinctum, confundantur qui pervertunt naturalem instinctum. Per infantes designantur simplices: 1 pet. 2: sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo etc.. Dicit ergo, admirabile quidem est nomen tuum, ita tamen quod ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, qui interius instigas ad hoc: et hoc propter inimicos tuos; qui adversantur scientiae et cognitioni tuae: phil. 3: inimicos crucis Christi etc.. Ut destruas inimicum et ultorem, quemcumque persecutorem. Vel pharaonem qui velit ulcisci contra confitentem nomen tuum 2Co 10: consilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei. Vel tyrannum qui armis impugnat nomen sanctum tuum: 1 pet. 2: ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Hoc fecit Christus: namMt 21, de pueris hebraeorum respondit Christus, quod ex eorum verbis perfecta sit laus, qui spiritus sancti instinctu laudabant: quod tamen videbatur pueriliter agi. Hoc locum habet quando simplices recognoscunt Deum, et alii pervertunt studia cognitionis naturalis, ne cognoscant ipsum Deum. Item hoc in apostolis qui sine litteris et idiotae Ac 4: simplices sicut columbae Mt 10: et sicut oves in medio luporum; et destruxerunt omnes inimicos Christi 1Co 1: quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundantur sapientes, et infirma etc..



Numerus 3


Consequenter hujus manifestationis rationem subnectit dicens, quoniam. Tullius dicit in lib. De natura deorum, et fuit dictum etiam ab aristotele, quamvis in ejus libris quae apud nos habentur non inveniatur, quod si aliquis homo intraret palatium quod videret bene dispositum, nullus est ita amens, qui licet non videret quomodo factum fuerit, quin percipiat quod fabricatum sit ab aliquo. Nos intramus mundum, nec videmus quomodo factum sit; sed ex hoc ipso quod est ita bene ordinatus, debemus percipere quod est factus ab aliquo.
Et hoc specialiter ostendit ordo corporum caelestium. Fuerunt quidam errantes qui causas rerum attribuunt necessitati materiae; unde dicunt facta omnia propter calidum et frigidum, siccum et humidum, ut elementa quae sic convenerunt. Hoc autem si apparentiam posset habere in aliis, nullo tamen modo in caelestibus corporibus: quia non possunt attribui necessitati materiae, quod tantum distet hoc ab illo, et tanto tempore compleant cursum suum. Hoc autem nonnisi in causam intellectivam oportet reducere.
Et ideo scriptura quando vult manifestare Dei potentiam, reducit nos in considerationem caelorum. Is. 40: levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec: ideo dicit, quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum. Dicit autem, opera digitorum, propter tria: quia quae cum digitis facimus, attente et distincte facimus.
Et quae de corporibus caelestibus consideranda sunt, non reducuntur nisi in causam intelligibilem; et ideo dicit, opera digitorum tuorum: ps. 135: qui fecit caelos in intellectu: vel respondet ad id quod dicit, elevata. Quando quis facit elevari quod grave est, supponit humerum; sed quando facit elevari quod est leve, supponit digitum; et ideo dicit, opera digitorum, quasi leve sit ei facere caelos Is 40: quis appendet tribus digitis molem terrae, et caelos palma ponderabit? Vel quae digitis facimus subtilia opera sunt. Ut ostendat ergo quod haec subtiliora sunt aliis, dicit opera digitorum etc.. Lunam vero nominat, et non solem, propter gentiles, qui credebant eum summum Deum: et ideo ponit specialiter, lunam et stellas, in quibus non est manifesta ratio erroris: eccl. 43: species caeli gloria stellarum, mundum illuminans in excelsis Dominus. Mystice apostolos vel scripturas opera digitorum. Tres digiti tres personae; quasi dicat, opera totius trinitatis vel spiritus sancti. Lunam, ecclesia: stellas, doctores.
Et haec Deus fundavit.



Numerus 4


Quid. Supra psalmista admiratus est divinae majestatis excellentiam; et nunc commemorat duo beneficia divinitus collata hominibus. Secundo ex hoc psalmum terminat in laudem, ibi, domine Dominus noster etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit clementiam Dei ad homines, per comparationem ad ea quae sunt supra homines. Secundo per comparationem ad primum hominem, ibi, gloria et honore. Tertio per comparationem eorum quae sunt sub homine, et constituisti. Supra hominem duplex est natura: divina scilicet, et angelica. Primo ergo ponit beneficia per comparationem ad Deum. Secundo per comparationem ad angelos, ibi, minuisti. Primo exponatur secundum quod competit quantum ad beneficia naturalia. Secundo quantum ad gratuita.
Et secundum primum modum et circa eum duo facit. Primo ponit specialem curam hominis a Deo. Secundo familiaritatem specialem, aut filius hominis. Mirabile est quod quis magnus alicui parvo speciali familiaritate conjungatur: et ideo primo psalmista commemorat parvitatem hominis ex conditione quid est homo, tam parva res? Job 14: homo natus de muliere: et 25: homo putredo, et filius hominis vermis. Secundo quantum ad originem: quia etiam vilis: job 14: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Et 10: nonne sicut lac etc..
Et ideo dicit, aut filius hominis? Sed isti sic parvo, sic vili, dicit quod duo facit: scilicet quod memoratus est ejus, et quod visitat eum. Primum pertinet ad curam. Secundum ad familiaritatem specialem.
Et est talis modus loquendi: sicut si aliquis artifex fecisset magna, et inter aliqua unum minimum, scilicet acum, et quando fecit acum ostendit se habere ejus scientiam. Sed quod in dispositione operum curaret de acu, esset valde mirabile; et ideo dicit, quid est homo, quod inter magnas creaturas recordaris ejus? Eccl. 16: ne dicas, a Deo abscondar etc.
Et quae est anima etc.. Quia propter parvitatem Deus non obliviscitur tui. Sed quid magnum est hoc? Deus enim habet curam de omnibus Sg 12: nec est enim alius quam tu, cui cura est de omnibus. Dicendum, quod de homine habet specialem curam, scilicet quod in judicio remunerentur actus ejus: job 14: dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos etc.. Item non curam solum habet de homine, sed familiaritatem habet cum eo; et hoc est quod dicit, quoniam visitas cum. Sola natura rationalis est capax Dei, cognoscendo et amando. Inquantum ergo Deus nobis praesens efficitur per amorem vel cognitionem, visitat nos: job 10: visitatio tua custodivit etc.. Sic ergo magna clementia Dei est in comparatione hominis ad Deum.



Numerus 5


Sed sequitur de homine hoc in comparatione ad angelos, quibus homo invenitur propinquus. Minuisti. In angelis invenitur imago Dei per simplicem intuitum veritatis, absque inquisitione; in homine vero per discursum; et ideo in homine aliquantulum. Inde est quod homines dicuntur angeli : legem requirent ex ore ejus: quia angelus Domini exercituum est. Est et homo corruptibilis, sed modicum; quia aliquando homo in patria omnia sine discursu cognoscet; et erit secundum corpus incorruptibilis 1Co 15: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Consequenter ostendit clementiam Dei ad hominem, per comparationem ad ipsum hominem, cum dicit, gloria et honore etc.. Coronari est regum. Deus fecit hominem quasi regem inferiorum et est gloria, scilicet claritas divinae imaginis: et haec est quaedam corona hominis 1Co 11: vir imago est et gloria Dei: ps. 4: signatum est super nos lumen vultus tui domine. Sed ille honoratur, qui non subjicitur alicui. Homo enim nulli creaturae naturali corporali subjicitur, quantum ad animam, nec in ingressu nec in progressu: non in ingressu, quia a creatura non producitur, et libere agit: nec perit cum corpore; et in hoc honor hominis consistit; et ideo diciturSg 2: nec judicaverunt honorem animarum sanctarum etc. Usque fecit illum: ps. 48: homo cum in honore esset non intellexit etc.. Consequenter cum dicit, constituisti, ponit clementiam Dei ad hominem per comparationem ad ea quae sunt sub homine, quia voluit habere hominem dominium super ista inferiora: et circa hoc tria facit. Primo proponit dominium. Secundo facultatem dominandi. Tertio numerum subditorum. Secundum, ibi, omnia subjecisti. Tertium, ibi, oves et boves. Dicit ergo, ex quo homo est rex, dedisti ei dominium. Super opera manum tuarum Gn 1: ut praesit piscibus maris, et volucribus caeli, et bestiis universae terrae, et reptili quod movetur in terra. Hoc habet per rationem, quia excedit omnia animalia: et ideo statim cum dixit, gloria et honore, subdidit. Constituisti, idest dedisti dominium. Sed nota quod dicit, quod homo habet auctoritatem super opera manuum, non digitorum; quia non sunt subtilia ut caeli, qui sunt opera digitorum. Homo non potest sibi ea subjicere; et ideo secundo ostendit facultatem dominandi. Omnia, inquit, subjecisti, ut praeesset et dominaretur ad nutum. Hoc signaturGn 2, ubi Deus adduxit omnia animalia ad adam.
Et haec subjectio plenarie fuit ante peccatum; sed aliqua nunc resistunt in poenam peccati. Tertio cum dicit, oves et boves etc., enumerat subjecta: et ponit animalia ut etiam plantae intelligantur. In animalibus autem quaedam subjiciuntur secundum totum genus suum, scilicet animalia mansueta et domestica secundum suam naturam, scilicet oves et boves: et hoc in feminino dicit, universas, quia armenta fiunt praecipue de vaccis et ovibus. Alia sunt quae non subjiciuntur secundum totum genus: et horum quaedam sunt gressibilia: et quantum ad hoc dicit, insuper et pecora campi etc.: scilicet apri, cervi, et hujusmodi: quaedam volatilia, scilicet aves: et quaedam natatilia sicut pisces. Possunt et haec ad beneficia gratiae referri: et tunc in his omnia mysteria Christi numerantur. Primo incarnationis, quid est homo? Duo tangit: scilicet causam incarnationis, et ipsam incarnationem: et dicit, quid est homo? Videbatur enim Deus oblitus hominis, quando expulit eum de paradiso: hujusmodi recordatur quando reducitur ad illudPs 105: memento nostri domine.
Et sic sequitur incarnatio: quia visitat: et ideo dicit, aut filius hominis etc.. Quia licet totum genus humanum visitaverit, specialiter tamen illum hominem assumptum in unitate hypostasis He 1: nunquam angelos apprehendit, sed semen abrahae. Secundum est passionis. Minuisti propter passionem He 2: eum autem qui modico quam angeli minoratus est etc.. In hebraeo habetur, et minues eum parum a Deo: quia conjunctus est Deo in unitate personae; sed minutus propter passibilitatem assumptam. Tertium est beneficium resurrectionis in honore exhibito apostolis, quae numerat per passionem; phil. 1: in nomine jesu omne genuflectatur etc.. Joan. 5: ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem. Quartum mysterium est ascensionis: constituisti eum super etc. Ep 1: constituens eum ad dexteram suam, supra omnem principatum et potestatem etc.. Quintum mysterium est adventus ad judicium, omnia subjecisti etc. Idest constituisti eum judicem super omnia He 2: nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei: tunc omnia subjicientur sub pedibus ejus, idest humanitate ejus, quia caput Christi Deus,2Co 11.
Et sunt pedes humanitas Jn 5: potestatem dedit ei judicium facere.
Et hi in judicio quidam boni: et horum quidam subditi sunt signati per oves: 2 reg. ult.: isti qui sunt oves quid fecerunt? Quidam praelati, et hi signati sunt per boves Pr 14: ubi plurimae segetes, ibi manifesta fortitudo bovis. Quidam mali: et horum sunt tria genera Jn 2: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia oculorum, aut concupiscentia carnis, aut superbia vitae.
Et primo ponit luxuriosos: et hi sunt oves et boves et pecora campi, quia bestialibus delectantur: joel. 1: putruerunt jumenta in stercore suo, et demoliti sunt horrea campi. Dicit hoc, quia vadunt per amplam viam,Mt 7. Secundo superbos, volucres Mt 14: aves caeli comederunt illud Dt 32: devorabunt eos aves morsu amarissimo. Tertio cupidos, qui perambulant semitas maris, ad litteram; vel mundi: ps. 11: in circuitu impii ambulant: job 1: circuivi terram, et perambulavi eam. Sicut Deus est mirabilis eminentia majestatis, ita ostenditur ex clementia; et ideo concludit admirationem, domine Dominus noster etc.. Tamen sciendum est, quod iste psalmus est circularis, quia eundem versum habet in principio et in fine. Quidam sunt semicirculares, quia non repetunt totum versum, sed partem; sicut benedic anima mea Domino, finis, in omni loco dominationis ejus.



PSALMUS 9

(Ps 9)


Numerus 1


Supra in Psalmo gratias egit pro beneficiis toti humano generi collatis; in isto autem Psalmo specialiter gratias agit pro beneficio sibi collato in destructione inimicorum: et hoc patet ex titulo secundum Hieronymum, qui talis est, victori pro morte filii canticum david etc..
Et tangit historiam2S 18, et 19, quod mortuo absalone recuperavit regnum: et pro isto beneficio fecit istum psalmum. Sed in nostra littera titulus occultior est. In finem pro occultis filii psalmus david. Occulta filii, mors filii, scilicet quia per eam occultatur ab oculis omnium. Secundum mysterium refertur ad Christum, qui dicitur filius antonomastice: qui est filius naturalis Dei patris. Joan. 8: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Item filius david principaliter repromissus Lc 18: miserere mei, fili david. Pro occultis filii, idest Christi quae occulta sunt. Duplex est filii Dei adventus. Primus fuit occultus, quantum ad divinitatem et ejus gloriam, quae latebat in infirmitate carnis Is 45: vere tu es Deus absconditus. Secundus erit manifestus Lc 21: videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate. Item est duplex Christi judicium. Unum occultum; et hoc est in dispositione mundi, secundum quod permittit bonos persecutionem pati a malis. Ps. 25: judicia tua abyssus multa. Item aliud est manifestum in fine 1Co 4: quousque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium. Agitur enim de occulto judicio, secundum quod boni afflictionem patiuntur a malis. Job 30: expectabam bona, et ecce mala; praestolabar lucem etc..
Et totum in idem redit: quia gratias agit de liberatione ab inimicis. Dividitur autem iste psalmus in duas partes. Primo ponit gratiarum actionem; secundo materiam gratiarum actionum, ibi, in convertendo. Gratias agit tripliciter: corde, ore et opere. Ore dupliciter: laudando et praedicando. Laudando, quia dicit, confitebor. Est autem triplex confessio: scilicet fidei Rm 10: confessio fit ad salutem Ps 31: dixi, confitebor etc.. Peccatorum. Jac. Ult.: confitemini alterutrum peccata vestra. Laudis (tob. 12): coram omnibus viventibus confitemini ei etc..
Et de hac confessione agitur hic. O domine confitebor tibi, idest gratias agam, idest laudabo te Ps 68: laudabo nomen Dei mei etc.. Haec in corde: quia1S 16: homines vident quae apparent, Deus autem intuetur cor. Contra quodIs 29, etMc 7: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sed dicit, in toto, quia Deus est major corde nostro. 1 joan. 3.
Et ideo, quantumcumque laudemus secundum posse nostrum, minus est ipso Dt 6: diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Qui ergo non totum cor dat Deo, sed aliquid aliud vult habere simul cum ipso, perdit eum Is 28: angustatum est stratum, ita ut alter decidat: et pallium breve est, et utrumque operire non potest. Ille ergo toto corde laudat eum, qui nihil acceptat contra Deum, sed totum in eum actu vel habitu refert. Tob. 12: opera Dei revelare et confiteri (scilicet annuntiando) honorificum est. Narrabo, praedicando et annunciando, aliis, quia Deus dat beneficia aliis communicanda: et hoc bene fit aliis enunciando Lc 8: vade et annuncia quanta fecerit tibi Deus: et ideo dicit, narrabo mirabilia tua. Sed rationem habet quod dicit, mirabilia, quia opera Dei mirabilia sunt Ps 76: tu es Deus, qui facis mirabilia. Sed quid est quod dicit, omnia? Hoc videtur impossibile. Job 5: qui facit magna et inscrutabilia mirabilia et absque numero. Quomodo ergo dicit, omnia? Dicendum, quod omnia secundum genus, vel omnia quaecumque narrat, omnia sunt mirabilia: vel omnia quia intentio narrantis non debet sistere in aliquo, sed procedere quantum potest. Hilarius in lib. De Trin.: qui pie infinita prosequitur, etsi nunquam perveniet, proficiet in prodeundo. Eccl. 43: glorificantes Deum quantum potestis, supervalebit adhuc, et admirabilis majestas ejus: et 42: nonne fecit Deus sanctos suos enarrare mirabilia?



Numerus 2


Laetabor. Hic gratias agit quantum ad cor. Aliqui narrant aliis bona sua, et gaudent de se, sicut peccatores Lc 18, de pharisaeo, qui dicebat: gratias tibi ago, quia non sum etc.. Sed hic gaudet in Deo semper. Eccl. 51: in omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exultatione sanctifica decimas tuas. Laetabor, interius in corde, et exultabo in te, exiliens ad exteriorem laetitiam. Habac. 3: ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo jesu meo. Psallam. Hic gratias agit quantum ad opus: psallere enim est opus manuale, et per hoc intelligitur bona operatio: quia omnia opera nostra ad gloriam Dei terminari debent Mt 5: sic luceat lux vestra etc.. Ps. 145: psallam Deo meo, quamdiu fuero. Sed addit, nomini tuo, altissime; quasi dicat: Deus non proficit ex hoc quod confitebor et psallam tibi, quia nomen tuum altissimum est, sed nobis proficit Ps 34: oratio mea in sinu meo convertetur. Job 35: si juste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? Eccl. 22: quid prodest Deo si justus fueris, aut quid ei conferes si immaculata fuerit via tua?



Numerus 3


In. Hic ponitur materia gratiarum actionis. Primo in speciali pro se, secundo in generali, convertantur. Circa primum tria facit. Primo proponit factum; secundo auctoritatem facientis laudat, ibi, Dominus in aeternum permanet. Tertio subdit fructum, ibi, sperent in te. Duo proponit: factum, et facti justitiam. Secundum, ibi, quoniam fecisti. Factum est destructio inimici, in qua dicit tria: quia si aliquis destruitur, primo deficit a proposito: et quantum ad hoc dicit, in convertendo inimicum meum retrorsum, supple in hoc, confitebor, idest dabo gratias Deo. Tunc convertitur inimicus retrorsum, quando deficit ab eo quod proponit. Ps. 69: avertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala. Secundo debilitatur ejus virtus: et quantum ad hoc dicit, infirmabuntur, scilicet in sua potestate. Hier. 20: Dominus mecum est tamquam bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt. Tertio pereunt ipsi ideo dicit, peribunt, vel desinendo impietatem: et hoc, a facie tua, idest cognitione, vel condemnatione tua. Vel, peribunt, te vindicante et sententiante eorum malitiam. Vel peribunt a facie tua, quia te videre non poterunt Is 26, secundum aliam translationem: tollatur impius ne videat gloriam Dei.



Numerus 4


Hic ponit justitiam facti. Primo ex parte sua cum dicit, quoniam fecisti. Aliquando quis habet justitiam, non tamen habet judicem qui faciat eam. Aliquando habet judicem, sed non testem vel advocatum; sed iste habens justitiam invenit judicem; et ideo dicit, quoniam fecisti judicium meum, idest dedisti, et causam meam, idest testis meus. Hier. 29: ego sum testis et judex, dicit Dominus. Deus enim est judex et testis: inquantum judex, facit judicium; inquantum testis, causas defendit. Secundo ponit justitiam facti ex parte judicis: et dicit de Deo auctoritatem judicandi: sedisti super thronum, qui sedes judicis est, idest habes regiam potestatem ad destruendum malum Pr 20: rex qui sedet in solio, intuitu suo dissipat omne malum. Item habes amorem justitiae; ideo dicit, qui judicas justitiam. Hier. 11: tu autem domine sabaoth qui judicas etc. Quasi dicat: tibi proprium est hoc. Ps. 10: justus Dominus, et justitias dilexit Is 63: ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. Vel si hoc ad Christum referatur, quoniam fecisti etc.. Christus judicatus fuit et causam habuit. Job 36: causa tua quasi impii judicata est. Sed fuit causa sua, quia pervenit ad gloriam suam. Sedes, scilicet Deus pater, super thronum, idest animam Christi. Vel Christus ad dexteram Dei patris sedet: caetera adapta ut vis.



Numerus 5


Increpasti. Supra ostendit psalmista judicium factum ex parte sua, quia in hoc est factum sibi judicium debitum, et ex parte judicis; hic ostendit judicium sive justitiam factam sibi ex parte vindicatorum.
Et primo ponit ipsam justitiam. Secundo exponit, ibi, inimici defecerunt. Dominus puniens malos, tria per ordinem facit in eis. Primo quia non statim procedit ad ultimam poenam; sed primo reprehendit; secundo, nisi corrigantur punit; tertio exterminat. Quantum ad primum dicit, increpasti, per praedicatores Is 58: annuntia populo meo scelera eorum, et domui jacob peccata eorum. 2 tit. 4: argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Item per tribulationes. Job 33: increpat quoque per dolorem in lecto, et ossa illius marcescere facit; et quantum ad hoc dicit, periit impius, vel absalon, vel diabolus, job 4: quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Increpasti gentes, scilicet deceptas, et impius, concitans, periit, quia tota multitudo rebellavit; sed non est destructa, quia fuit seducta. Quantum ad tertium dicit, nomen eorum delesti, quod impii perpetuare nituntur; sed ipsi in perpetuum non inveniuntur. Contra: nomen judae est in memoria. Dicendum, quod homines non intendunt nomen magnificare in malo, sed in bono; sed nomen judae manet in malo Pr 10: nomen impiorum putrescit. Hieronymus dicit quod quidam ignotus, ut in memoria esset, combussit templum; et sic in malo remanet nomen malorum.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.7 Num.5