Thomae Aq, in Psalmos Psa.9 Num.23


Numerus 24


Contere. Hic annuntiat suam exauditionem.
Et primo quantum ad peccatores. Secundo quantum ad pauperes, ibi, desiderium pauperum etc.. Circa primum duo facit. Primo annuntiat cessationem potestatis malorum, qua mala inferebant. Secundo cessationem ipsorum malorum. Quantum ad primum dicit, contere brachium peccatoris, qui contra Deum peccat Is 14: contrivit Dominus brachium, sive baculum, impiorum, virgam caedentium populos etc.? Et maligni, qui peccat contra proximum: ps. 36: brachia peccatorum conterentur etc.. Job 38: auferetur ab impiis lux sua, et brachium eorum confringatur. Sed quandoque contingit quod aliquis tyrannus facit malitiam, et licet ipse consumatur, in malitia durat. Sed non ita: quia quaeretur peccatum illius, et non invenietur: idest opus peccati illius actu transit, sed non reatus: et poena peccatoris manet. Vel quaeretur peccatum illius et non invenietur, in mundo. 1M 2: hodie extollitur, et cras non invenietur. Aliquando Deus permittit aliquos peccare propter bonum quod inde elicit: sicut ex ira tyranni passio vel patientia martyrum: et ideo hic invenitur locus malorum; sed tunc non invenietur habere peccatum aliquam utilitatem. Sed quomodo fiet hoc? Quia regnum Dei auferri non potest, ideo ab eo impii conterentur, Dominus regnabit in aeternum, quod comprehendit omnia saecula, et in saeculum saeculi, idest aeternaliter. Vel in saeculum, quod succedit saeculo Da 4: potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur, et vos impii peribitis de terra ista viventium: ps. 1: tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae Ps 36: vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros libani; et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum et non est inventus locus ejus.



Numerus 25


Desiderium. Hic praenuntiat exauditionem ex parte pauperum; et ponit tria. Primo exauditionem, ibi, desiderium. Secundo in quo exaudivit, ibi, judicare. Tertio quo fructu, ibi, ut non apponat. Circa primum ostendit quod exaudiuntur pauperes efficaciter, quia Deus dat eis quod desiderant Pr 10: desiderium suum justis dabitur. Aliquando vero exaudiuntur in particularibus desideriis, ut exaudiuntur sancti in his quae plus desiderant. Item exaudivit, velociter praeparationem: Isa. penul.: Antequam clament, ego exaudiam: ps. 90: clamavit ad me, exaudiam eum. Exaudivit autem in hoc, quod judicat pupillo, quia pupillus est: Isa. ult.: Judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae, scilicet humilibus. Humilis dicitur qui non innititur suae virtuti; joel. 2: judicium pauperum etc.. Job 36: judicium pauperibus tribuit.
Et quo fructu? Ut non apponat homo, scilicet territus: hoc non est bonum, quia superbia est. Ps. 130: si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Sicut ablactatus etc.. Item 11: linguam nostram magnificabimus.



PSALMUS 10

(Ps 10)


Numerus 1


In praecedentibus psalmis posita est gratiarum actio pro liberatione ab hostibus; hic ostendit fiduciam ex hoc conceptam.
Et loquitur ex persona hominis desiderantis Dei beneficia, qui consequitur securitatem. Titulus, in finem psalmus david: Hieronymus habet, victor. Hoc supra expositum est. Hic psalmus potest exponi litteraliter de david: mystice autem de Christo, sive allegorice. Moraliter vero de viro justo, et haereticis, ut exponit Glossa. Primo ergo david proponit suam fiduciam, in Domino confido: quasi liberatus per justum Dei judicium deprimens peccatores et exaltans pauperes: hier. 17: beatus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus Da 3: non est confusio confidentibus in te. Secundo ponit fiduciae ejus impugnationem, quae fiebat verbis: quomodo dicitis etc.. David enim fugienti consulebant quidam ut iret ad loca munita et montes; vel ut ibi latitaret ut passer est factus. Quomodo? Ecce peccatores etc..
Et exponitur dupliciter. Primo ut sint verba non david, sed aliorum: quasi dicat: ideo transmigra, quia, tetenderunt arcum. Vel sint verba david, quasi dicat, in Domino confido: quia tetenderunt arcum, paraverunt peccatores sagittas etc..
Et facit tria. Primo ponit eorum pravam solicitudinem. Secundo perversam intentionem, ut sagittent. Tertio injustam operationem, quoniam quae perfecisti. Mystice de Christo sic: ego Christus in Domino confido: quomodo ergo vos pharisaei dicitis, transmigra in montem, idest ad legis observantias datas in monte sinai Dt 33: Dominus de sinai venit, et de seir ortus est nobis; et nisi hoc feceris, ecce peccatores intenderunt arcum etc.. Idest paraverunt se ad occidendum te et discipulos tuos; et hoc, quoniam quae tu perfecisti destruxerunt, idest occiderunt. Vel moraliter dicit fidelis haereticis, secundum glossam, in Domino confido, tenens ejus fidem: quomodo ergo vos haeretici, dicitis, transmigra, ad nos, in montem, idest Christum quem crediderunt habere haeretici?Is 2: erit praeparatus mons domus Domini in vertice montium 2S 1: montes gelboe, nec ros nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum quia ibi abjectus est clypeus fortium. Idest judaeorum, vel magnorum haereticorum: hier. 51: ecce ego mons pestifer, qui corrumpo universam terram. Vel mons altitudo intellectus quem fingunt se habere. Sed si hoc facerem, essem passer levis, non mansionarius. Quoniam ecce peccatores, idest haeretici, intenderunt arcum, idest ad se traxerunt sacram scripturam, sicut qui tendunt arcum: paraverunt sagittas, venenosa eloquia, in pharetra, idest memoria vel scientia: hier. 5: pharetra ejus quasi sepulcrum patens. Hieronymus habet, sagittas suas super nervum, idest chordam: intentio perversa, ut sagittent rectos corde, idest justos, in obscuro, idest dolose: hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum. Vel, in obscuro, idest subtilitatibus sacrae scripturae. Alia littera habet in obscura luna. Luna est ecclesia Ct 6: pulchra ut luna, propter ejus claritatem, et propter ejus obscurationem. Claritas lunae est a sole; sic claritas ecclesiae est a Christo: jo. 1: erat lux vera quae illuminat etc.. Item medius lunae globus est clarus, et medius obscurus; sic in ecclesia aliqui sunt clari, aliqui obscuri. Obscuratur autem luna, secundum glossam, quandoque per revolutionem, et sic fit obscura: quandoque per eclypsim, et tunc in sanguinem convertitur: quandoque per interpositionem nubis, et tunc fit nigra. Sic ecclesia fit obscura in novitate, quando non sunt in ea praedicatores et doctores; sanguinea per persecutionem tyrannorum; nigra per nubes, idest per seductionem haereticorum; et tunc vult sagittare. Hic ponitur injusta actio eorum, quoniam quae perfecisti destruxerunt. Alia littera, quoniam quem perfecisti; sed prima melior est, et secundum Hieronymum, quoniam leges quas perfecisti destruxerunt Is 48,8: scio quod praevaricans praevaricatus es, et transgressorem ex utero vocavi te: hier. 2: a saeculo fregisti jugum, rupisti vincula; dixisti, non serviam: quasi dicat: destruent legem tuam, quam tu praecepisti servari Ex 33: innocentem et justum non condemnabis; sed isti volunt eum occidere Ps 118: dissipaverunt iniqui legem tuam; et Deus perfecit eam, quia dedit eam Ps 147: non fecit taliter omni nationi Mt 5: non veni solvere legem, sed adimplere. Si dicatur, quem perfecisti destruxerunt, sic intelligitur de Christo, quem tu perfecisti.



Numerus 2


Justus. Hic ponitur ratio fiduciae.
Et primo ponitur quaestio. Secundo solutio, ibi, Dominus in templo etc.. Tertio solutionis ratio, quoniam justus Dominus, et justitias dilexit. Dicit ergo, sic faciunt isti; sed justus Dominus auctoritate videns hoc, quid facit? Hier. 33: hoc est nomen quod vocabunt eum Dominus justus noster. Solvit quaestionem, et ponit quid facit hic justus.
Et primo ejus judiciariam potestatem, vel conditionem judicis. Secundo judicii discussionem, oculi ejus. Tertio condemnationem concussorum, qui autem diligit. Judex si semper punit, crudelis est; si semper parcit, remissus. Deus autem utrumque facit; et ideo locum habet tribunal misericordiae; et hoc est templum He 4: adeamus cum fiducia ad thronum gratiae; et ideo dicit, Dominus in templo sancto suo 1Co 3: nescitis quia templum Dei estis, et spiritus sanctus habitat in vobis? Habet etiam locum justitiae, unde punit, scilicet caelum; et hoc est etiam, Dominus in caelo sedes ejus. Ubi enumeratur potestas ejus: Isa. ult., Caelum mihi sedes est. Templum dicuntur fideles propter devotionem, caelum propter sapientiam. Item caelum dicitur cuna in qua Deus sedet ut faciat eum caelum, idest secreta scientem. Item dicitur anima templum Dei, quia in templo Deus adoratur. Similiter in anima fideli Mt 6: intra in cubiculum tuum, idest secreta animae tuae, et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito. Item ibi offeruntur sacrificia: similiter in anima fideli Ps 50: sacrificium Deo spiritus contribulatus. Item in templo funduntur orationes ad Deum, ita in anima operatur Deus Is 26: omnia opera nostra operatus es in nobis domine. Item, quia Deus eam sanctificat, et in eam descendit sicut in templum Sg 4: gratia Dei in sanctos ejus, et respectus etc..



Numerus 3


Oculi. Hic agit de discussione judicii.
Et primo ponit divinae cognitionis perfectionem. Secundo diligentem examinationem, ibi, palpebrae ejus interrogant filios hominum. Tertio judicii aequitatem, ibi, Dominus interrogat justum et impium. Per primum nullus potest occultari, quia videt affectum pauperis et impii, peccatoris et justi Ez 23: oculi Domini lucidiores sunt super solem, circumspicientes super omnes vias hominum, et profundum abyssi, et hominum corda intuentes Pr 16: omnes viae hominum patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus, idest cogitationum, vel animarum secundum glossam; et ideo dicit, oculi ejus in pauperem respiciunt, ad miserandum Ps 30: miserere mei domine, quoniam tribulor. Item ps. 27: Dominus protector meus, et in ipso speravit cor meum etc.. Ad protegendum etiam probando: ps. 33: oculi Domini super justos. Item ps. 31: in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos.
Et sic respiciens examinat diligenter. Palpebrae ejus interrogant etc.. Per palpebras significatur discretio: quia sicut palpebrae oculi dirigunt visum, sic discretio moderatur humanam sapientiam Pr 4, palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Ipsa ergo discretio Dei interrogat, idest probat et examinat Sg 1: cogitationibus impii interrogatio erit: sermonum autem illius auditio ad Deum veniet.
Et quomodo? Quia quandoque punit, quandoque parcit, quandoque dat beneficia, quandoque aufert: job 6: sagittae Domini etc..
Etiam claudit palpebras et aperit Mt 17: misereor super turba etc.. Item ibidem 21: auferetur a vobis regnum Dei: ps. 146: dat jumentis escam ipsorum etc.. Interrogat filios hominum, quia efficiuntur quidam ex ipsis meliores, quidam pejores; vel quidam ex scriptura efficiuntur mali, quidam boni: quia quidam eam bene intelligunt et non fatigantur, sed exercentur; mali vero e converso faciunt. Judicii aequitas ponitur: quia, interrogat justum et impium, quia immittit flagella justis et injustis, et tribuit bona temporalia bonis et malis Sg 11: hos, scilicet bonos, tamquam pater monens probasti; illos autem, scilicet malos, tamquam rex durus interrogans condemnasti. Propterea dicit, Dominus interrogat justum et impium, idest per tribulationes probat. Gregorius: poena inflicta interrogat, si quis in tribulatione positus Deum veraciter amat. Justum interrogat, idest examinat Dominus ut praemietur Sg 10: reddidit Deus mercedem laborum sanctorum suorum. Sed impium sive peccatorem interrogat, ut condemnetur Mt 23: ligatis manibus et pedibus projicite eum in tenebras exteriores.



Numerus 4


Hic ponitur condemnatio: et circa hoc duo facit: quia primo ponit culpam; secundo poenam, ibi, pluet super peccatores. Ostendit quod quantum est ex parte Dei, non est perditio malorum, sed ex parte nostra; unde dicit, qui diligit iniquitatem, idest peccatum Jn 3: omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, quia peccatum iniquitas est. Odit animam suam Sg 16: homo per malitiam occidit animam suam. Sed quaeritur, quomodo quis se odire possit. Dicendum, quod quodammodo odit peccator seipsum; sed simpliciter nullus odit Ep 5: nemo unquam carnem suam odio habuit. Sed quod mali quodammodo odiunt seipsos, et etiam boni quodammodo se odiunt, declaratur hoc modo. Anima nostra duas habet facies: unam versus Deum secundum rationem, aliam versus carnem secundum naturam sensitivam, quae tantum corporalia comprehendit.
Et sicut quaelibet res diligit proprium bonum, ita homo diligit illud quod aestimat animam suam. Peccatores enim aestimant animam suam quod principaliter intendunt: quia quaelibet res est illud quod est praecipuum in ea, sicut rex dicitur regnum. Qui ergo naturam sensitivam habent principale diligunt eam; qui autem intellectivam, eamdem amant. Nullus ergo odit animam quantum ad id quod aestimat principale. Boni ergo odiunt quantum ad naturam sensitivam; mali quantum ad intellectivam. Secundo ponit poenam.
Et hoc possumus exponere de praesenti, vel de futuro. De praesenti sic, et servat metaphoram. Dixit quod Dominus est in caelo, quia ibi est sedes ejus; sed de caelo venit pluvia: ideo eorum poena signatur cum dicitur, pluet super peccatores.
Et quid? Laqueos.
Et si exponatur hic in praesenti, notandum est, quod in peccato sunt quatuor. Primum est seductio; unde dicit: pluet super peccatores laqueos. Quasi justo judicio permittit eos illaqueari et seduci Is 8: et offendentur ex eis plurimi et cadent, et conterentur et irretientur et capientur. Secundum est concupiscentia; et ideo dicit, ignis concupiscentiae Ps 57: supercecidit ignis, et non viderunt solem, scilicet carnalis concupiscentiae etc.. Tertium est foetor infamiae; et ideo dicit, sulphur. Sic pluit Dominus super sodomam et gomorrham igne et sulphure. Potest addi et quartum, scilicet inquietudo mentis; et ideo dicit, spiritus procellarum Is 57: cor impii quasi mare fervens. Pars calicis eorum: quia calix est quaedam mensura, et ipsi poenas habent secundum eorum peccata Is 27: in mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit judicabit. Sed si exponatur de futuro, sic punientur ibi motus: quia ligabuntur ut nec mala vitare, nec bona consequi possint; ideo dicit, pluet super peccatores laqueos, idest colligantes sensus: et sic referuntur ad odoratum sulphur, ad tactum ignis Is 66: ignis eorum non extinguetur Ap 20: missi in stagnum ignis. Item affectus, quia non quiescunt: quia, spiritus procellarum pars calicis eorum, idest daemones inquietantes, molestantes, et affligentes. Quoniam justus Dominus et justitias dilexit, ideo non expectandum est ab eo nisi justitia: hier. 9: ego Dominus qui facio misericordiam, judicium et justitiam in terra Ps 114: justus Dominus in omnibus viis suis. Aequitatem vidit vultus ejus vel facies, idest aequitas visa est notitia ejus; quasi dicat: illis quibus innotescit et quos diligit, aequitatem ostendit.



PSALMUS 11

(Ps 11)


Numerus 1


In praemissa decade psalmista tractavit de persecutione, quam ipse passus est ab absalone filio suo, per quam figurabatur persecutio quam passurus erat Christus a juda; in hac autem secunda decade, sicut ex titulis quorumdam psalmorum apparet, agit de persecutione quam passus est a saule, per quam figurabatur persecutio quam Christus erat passurus a principibus sacerdotum. Dividitur autem deca hujus in duas partes. In prima petit liberari ab inimicis. In secunda jam liberatus orat pro sui exaltatione in Psal. exaudiat Te Dominus, qui quidem competit quantum ad historiam david. Quia mortuo saule david promotus est in regem: et quantum ad mysterium Christo, cujus regnum in morte ejus confirmatum est: phil. 2: propter quod, quia scilicet factus est obediens patri usque ad mortem, Deus exaltavit illum. In prima parte facit duo. Primo petit liberationem. Secundo de liberatione gratias agit: et hoc in 17 ps.: diligam te circa primum tria facit. Primo exaggerat persecutorum malitiam. Secundo commemorat propriam justitiam, ibi, domine quis habitabit. Tertio propter suam justitiam petit exauditionis efficaciam, ibi, exaudi domine etc.. Circa primum duo facit. Primo reprehendit adversariorum dolositatem. Secundo arguit eorum iniquitatem, ibi, dixit insipiens. Circa primum duo facit. Primo commemorat dolositatem eorum. Secundo petit divinum lumen, ne ab eis illaqueetur, ibi, usquequo domine. Hoc etiam satis competit quantum ad historiam david, contra quem saul dolose procedebat. Praemittit autem huic Psalmo talem titulum, in finem pro octava psalmus david, quod expositum est supra. Circa primum tria facit. Primo describit commemorationem dolositatis eorum; secundo petit eorum destructionem, ibi, disperdat Dominus; tertio ponit rationis exauditionem, ibi, propter miseriam etc.. Circa primum duo facit. Primo describit eorum defectum; secundo subdit defectus signum, ibi, vana locuti sunt. Circa primum sciendum est quod david considerans malitiam adversarii contra se invalescentem, quasi stupefactus, primo recurrit ad divinum auxilium dicens, domine salvum me fac.
Et merito: quia praeter eum non est salvator, ut diciturIs 45. Secundo enumerat eorum defectus. Duo autem praeservant hominem a malo: scilicet timor Dei: eccl. 2: qui timet Deum, custodiet mandata illius: et amor veritatis; quia scilicet recta opera dicuntur vera quasi concordantia regulae: quae si non sint recta, pertinent ad infamiam. Aliqui enim etsi propter timorem Dei mala non vitent, retrahuntur tamen ab eis propter infamiam. Sed aliquis nec infamiam timet: unde diciturLc 18, de quodam qui nec Deum timet, nec hominem reveretur.
Et ista duo excludit ab adversariis psalmista. Primo quidem timorem Dei, cum dicit, quoniam defecit sanctus: sanctitas enim in timore et cultu Dei consistit. Unde et divino cultui dedicata sancta dicuntur; quasi dicat: non invenitur in hoc mundo homo qui Deum timeat. Mich. 7: periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est. Secundo excludit veritatis amorem cum dicit, quoniam diminutae. Sed quaerendum est, quare dicit, veritates in plurali? Oseae 4: non est veritas Dei in terra. Ad quod dicendum est, quod una est primordialis veritas, quae est in intellectu divino. Joan. 14: ego sum via, veritas et vita. Sicut autem ab una facie hominis diversae similitudines resultant in diversis speculis, et in uno similiter speculo fracto; ita in diversis animabus ab una veritate divina diversae veritates resultant.
Et similiter in una anima, quia non attingit ad simplicitatem divinam, sed est composita ex quo est et quod est, apparent ab illa una veritate qua sancta anima illustratur, diversae veritates: quae quidem veritates, cum anima recedit a Deo per culpas, diminuuntur. Vel dicendum, quod dicit veritates, propter triplicem veritatem creatam quae est in sanctis: scilicet vitae, de quaIs 38: memento quomodo ambulaverim coram te in veritate. Doctrinae Mt 21: scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces.
Et justitiae: de quaEx 18: provide de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas. De ista veritate videtur loqui psalmus iste: scilicet de veritate justitiae; a qua quidem recessit saul cum persequeretur ipsum david injuste. Dicendum ergo est, quod hujusmodi veritates diminutae sunt non a seipsis, sed, a filiis hominum, per quorum culpas depravantur.
Et quidem veritas vitae diminuitur, quando bonum judicatur malum. Doctrinae, quando lux dicitur tenebrae. Veritas vero justitiae, quando amarum judicatur dulce, et e converso Is 5: vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum; ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Dicit autem sanctitatem deficere, quia cum sit a Deo per gratiam, statim tollitur unico peccato mortali. Veritas autem quasi successive diminuitur. Hieronymus habet, quoniam defecit misericors: et quoniam diminuti sunt fideles, quia misericordia et justitia requiruntur ad proximum. Proverb. 20: virum autem fidelem quis inveniet?



Numerus 2


Consequenter cum dicit, vana, ponit signum defectus sanctitatis: et est duplex, scilicet vanitas et dolositas. Primum signum defectus est vanitas: et quantum ad hoc dicit, vana locuti sunt etc.. Vanum est quod non habet subsistentiam. Vera ergo quibus nihil vanitatis subest, sunt: unde1Tm 1: finis praecepti est caritas de corde puro, de conscientia bona, et fide non ficta: a qua quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium. Hier. 9: unusquisque a proximo suo se custodiat. Gregorius: sermo vanus, vanae mentis index est. Item vanum est quod intellectu non tenetur: etiam superflua verba vana sunt Pr 14: ubi plurima verba, ibi frequenter egestas. Item vanum est quod non est stabile: et sic verba de temporalibus vana sunt,Jn 3: qui de terra est, de terra loquitur Is 29: de humo musitabit eloquium tuum. Sed ad quem loquuntur vana? Ad proximum, cui debent dicere verum Ep 4: loquimini unusquisque veritatem cum proximo suo. Secundum signum defectus sanctitatis est dolositas; et quantum ad hoc dicit, labia dolosa in corde et corde locuti sunt. Geminatio duplex cor significat. Ostendunt autem ore se habere unum, corde autem habent aliud. Ostendunt se dolere, et gaudent: diligere, et odiunt: compati, et laetantur. Jac. 1: vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis. Eccl. 2: vae duplici corde et labiis scelestis.



Numerus 3


Disperdat. Hic petit destructionem eorum.
Et primo petit eam; secundo innuit causam, ibi, universa labia etc.: quasi bis perdat, scilicet in anima et corpore. Hier. 17: induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos domine Deus. Consequenter ponit causam malitiae eorum: et ponit tria: scilicet fraudulentiam, quia, labia dolosa: est enim dolus, cum quis aliud agit et aliud simulat. Dolus in corde concipitur, sed tegitur verbis vel factis Pr 12: dolus in corde cogitantium mala. Hos dispergit Deus, quoniam detegit: tunc enim non habet rationem doli: dolus enim est occulta malitia. Unde non petit eorum destructionem, sed malitiae detectionem. Vel petit eorum perditionem per gratiam Pr 19: pestilente flagellato, stultus sapientior erit; unde dicit, labia dolosa. Glossa, quasi ratio petitionis est dolositas. Vel disperdet eos, quasi de malitia puniendo, ut ipsi in ea incidant, justo Dei judicio, ut de aman dicitur esther 7, contra mardochaeum: suspensus est aman in patibulo quod paraverat mardochaeo Ez 3: linguam tuam adhaerere faciam palato tuo: et eris mutus, quasi non audens ulterius fraudes facere Pr 21: mulctato pestilente, sapientior est parvulus. Ibidem 22: stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. Secundo ponit jactantiam, et linguam magniloquam, de se apud eos, qui eos magnos reputant. Ps. 72: posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terram. Illud autem quod est majus in alio consuevimus revereri, et quod minus non reputare. Ut ergo appareant magni, et Deo aequales, contemnunt Deum, idest divinos honores. Sic de antichristo dicitur, quod adversus Deum deorum loquitur 2Th 2: adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus et colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quasi ipse sit Deus.
Et de anthioco 2 mach. 9: justum est subditum esse Deo, et mortalem Deo non paria sentire; etAc 12, de herode, quod acclamabat ei populus voces Dei et non hominis.
Et ne possent excusari quod non ex proposito fecerunt, subdit: qui dixerunt, scilicet ex proposito, linguam nostram magnificabimus. Tertio ponit eorum blasphemiam sive superbiam: labia nostra a nobis sunt. Haec est enim prima species superbiae, quando quis aestimat se habere a semetipso 1S 2: nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes 2Co 3: non sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis; sed sufficientia nostra a Deo est. Secunda species superbiae est, quando aliquis vult in aliquo gloriari prae ceteris; unde dicit, quis noster Dominus est? Job 21: quis est omnipotens ut serviamus ei? Oseae 7: reversi sunt ut essent absque jugo, et facti sunt quasi arcus dolosus. Job 11: vir vanus in superbiam erigitur, et quasi pullum onagri se liberum natum putat.



Numerus 4


Propter. Hic tertio ponit orationis exauditionem.
Et primo praemittit eam; secundo ponit ejus certitudinem, ibi, eloquia Domini; tertio ponit suam credulitatem, ibi, tu domine. Dicit ergo, propter miseriam, idest multiplicem defectum, inopum, idest carentium opibus, et gemitum, idest singultus, pauperum, idest parum habentium Ps 9: tibi derelictus est pauper Ex 2: audivit gemitus eorum, et recordatus est foederis. Nunc exurgam, dicit Dominus. Nunc in tempore opportuno Ps 9: adjutor in opportunitatibus, in tribulatione Is 9: tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ponam in salutari tuo, idest apponam, fiducialiter agam in eo, idest ego ero in eo. Hier. 1: ne timeas a facie eorum, quia ego tecum sum Is 14: Dominus exercituum decrevit: et quis poterit infirmare? Manus ejus extenta: et quis avertet eam? Hier. 1: bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia tecum sum ut liberem te.
Et 39: erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus. Consequenter ponit promissionis certitudinem, eloquia Domini, eloquia casta: non adultera per admixtionem alicujus extranei; vel castigata a superfluitate; vel incorrupta, quia castus quis dicitur ante experientiam, sed continens post. Non vana, sed firma Mt 24: caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. Secundo sunt plena veritate; unde, argentum igne examinatum. Argentum est album sine maculatione, sonorum sine simulatione, odoriferum sine infectione. Probatum terrae, idest a terra: graeci autem ablativo carent. Haec autem est translatio de graeco, purgatum septuplum, idest perfecte.
Et respondet propheta, tu ergo, domine, servabis nos a malo.
Et custodies nos in bono a generatione hac in aeternum. Ergo in circuitu impii ambulant, ita quod ad finem itineris quem intendunt, nunquam venient, scilicet ut affligant alios, sicut volunt Is 59: semitae eorum incurvatae sunt.
Et quare? Quia, secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum: quia in domo mea non solum sunt vasa aurea et argentea, sed lignea et fictilia: et quaedam quidem in honorem sanctificata ad omne opus bonum parata 2Tm 2. Vel in circuitu, vitiorum, ambulant impii, non pertingentes ad medium virtutis 1S 25: anima inimicorum tuorum rotabitur etc..



PSALMUS 12

(Ps 12)


Numerus 1


In praecedenti Psalmo psalmista posuit adversariorum dolos; hic contra eos petit remedium a Deo. Titulus, in finem psalmus david, hoc supra expositum est. Dividitur autem psalmus iste in tres partes. In prima ponitur conquestio; in secunda quaestio, ibi, respice et exaudi me; tertio exauditio, ibi, ego autem in misericordia tua. Conquestio tria continet. Admiratur divinam dissimulationem, confitetur proprium defectum, conqueritur de adversariorum potestate; secundum, ibi, quamdiu; tertium, ibi, usquequo exaltabitur. Qui dissimulat injurias alicujus, hoc ideo facit aut quia non recordatur ejus, aut quia non vult remedium apponere; et ideo dicit, domine, ego gravor ab adversariis, et non apponis remedium? Usquequo oblivisceris me in finem, idest finaliter videtur quod velis me vitare Is 49: dixit sion, dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei. Habac. 1: quare non respicis super inique agentes, et taces devorante impio justiores se? Usquequo avertis faciem tuam a me. Avertit faciem quando non ponit remedium quis. Ps. 43: quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiae nostrae, et tribulationis nostrae? Hoc secundum historiam david, qui diu est persecutus a saule. Allegorice dicitur de patribus veteris testamenti, qui continue expectabant Christum, et Deus quasi oblitus eorum, differebat remedium adhibere; et dicunt, usquequo domine etc.. Usquequo avertis faciem tuam a me, idest praesentiam filii tui a nobis. Vel, ut sit conquestio modernorum justorum de secundi adventus dilatione, usquequo domine oblivisceris me? Erit hoc usque in finem, idest in die judicii, vel usque ad mortem? Et usquequo avertis faciem tuam a me, idest faciem gloriae tuae, ut videam te facie ad faciem Ex 33: ostende faciem tuam mihi. Ps. 79: ostende faciem tuam, et salvi erimus. Possunt tamen assignari et multae causae, quare antiqui patres tantum desiderabant adventum Christi in carnem. Prima propter exaltationem humanae naturae, in cujus persona dicitur Thren. 1: vide domine, quoniam facta sum vilis; sed exaltata est per incarnationem. Ps. 72: cum gloria suscepisti me, idest facta sum gloriosa, sicut mulier ignobilis sublimatur si contrahat cum nobili viro. Inde est quod omne peccatum post adventum salvatoris gravius est quam fuerit ante. Sicut si mulier nobilis vel homo aliquam turpitudinem faceret, est magis ignominiosus, quam si faceret unus rusticus. Secunda causa est, ut liberarentur captivi de carcere inferni sive limbi: job 17: in profundissimum inferni descendent ossa mea; putasne saltem ibi erit requies mea? Quasi dicat, non; sed per Christum liberati sumus ab eo Za 9: tu quoque in sanguine testamenti tui eduxisti vinctum de lacu in quo non erat aqua. Tertio propter depressionem diaboli: ps. 88: tu humiliasti sicut vulneratum superbum, idest minorasti potentiam ejus. Quarto, quia per adventum Christi pacificatus est nobis Deus;Ep 2: lapis angularis qui facis utraque unum. Quinto propter delectationem quam sperabant habere cum Christo, videndo, audiendo conversando cum ipso Mt 13: beati oculi qui vident quae vos videtis etc.. Moderni vero secundum adventum desiderant. Primo, quia tunc exaltabimur Sg 3: judicabunt sancti nationes, et dominabuntur populis.
Et iterum ibid. 5: computati sunt inter filios Dei. Secundo, quia liberabimur ab omni poena Is 25: auferet Dominus omnem lacrymam ab omni facie, idest causam lacrymandi, vel poenam. Tertio, quia liberabimur ab omni peccato Is 25: opprobrium populi sui auferet Dominus de universa terra. Quarto, quia tunc eripiemur a potestate diaboli Is 11: non nocebunt neque occident in universo sancto meo. Quinto, quia liberabimur a servitute corporis Ps 141: educ de carcere animam meam Rm 8: ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis. Sexto, quia videbimus Deum facie ad faciem: 1 joan. 3: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est: hier. 21: omnes cognoscent me a minimo usque ad majorem. Vel potest esse conquestio cujuslibet hominis justi pressi adversitate, vel corruptione peccati et concupiscentiae.



Numerus 2


Hic confitetur proprium defectum: et circa hoc duo facit. Primo ponit anxietatem cordis. Secundo dolorem consequentem; ibi, dolorem in corde meo per diem. Quantum ad primum dicit Philosophus in rhetor.: timor consiliativos facit. Hoc idem habeturIs 16: ini consilium, coge consilium. Sic homo aliquando in adversitate et tentatione consiliatur quomodo resistat; et ideo dicit, quamdiu ponam consilium in anima mea, idest quandiu oportet me habere nova consilia ad resistendum inimicis? Sic patres veteris testamenti habuerunt diversa consilia ad figurandum Christum. Quando autem homo in consilio accipit unam viam, et tamen deficit ab ea, tunc sequitur dolor; et ideo dicitur: quamdiu ponam, domine, consilium in corde meo, idest quotidie, dum continue deficio: hier. 8: dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens.



Numerus 3


Hic conqueritur de prosperitate inimici, qui exaltabitur, scilicet saulis super david, et inimici qui ducit in consensum peccati, et carnis, quoniam habent concupiscentias suas: habac. 1: propter hoc non pervenit usque in finem judicium, quia praevalet impius adversus justum.



Numerus 4


Secunda pars hujus Psalmi ponitur oratio sive petitio.
Et primo ponitur petitio respondens divinae dissimulationi. Secundo proprio defectui, ibi, illumina oculos meos etc.. Tertio prosperitati inimicorum, ibi, ne quando dicat etc.. Primo dicit de divina dissimulatione oblivione et aversione; quasi dicat, respice, idest converte qui avertis tunc oblitus. Nunc exaudi me;Is 64: respice, populus tuus omnes nos. Secundo ponitur petitio correspondens proprio defectui: unum ex multis consiliis, et aliud ex doloribus.
Et ideo, quia non habeo consilia ex me, illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, idest doce me. ItemLc 1: illuminare his qui in tenebris etc.. Hoc competit ad litteram david fugienti a facie saulis, quem oportebat saepius cavere, ne aliquando in manus ipsius incideret et occideretur. Similiter et quamdiu homo solicitus est ut peccato resistat, non cadit in mortem; sed quando dormit, occiditur. Sic 2 reg.: quando isboseth dormiebat, et ancilla purgabat triticum, occisus est Ep 5: exurge qui dormis. Petitio contra adversarium, ne quando dicat inimicus.
Et ponit duo. Primo petitionem. Secundo ejus rationem, ibi, qui tribulant me. Illumina, ne quando dicat inimicus, exultando: praevalui adversus eum.
Et diabolus exultat quando tentat et trahit in peccatum. Similiter, exurge domine, non praevaleat homo: et hujusmodi est ut ratione gaudeat, quia exultabunt si motus fuero, si dimisero statum justitiae, et labar in peccatum: eccl. 18: post concupiscentias animae tuae non eas, et a voluntate tua avertere. Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te venire in gaudium inimicorum tuorum Da 9: propter temetipsum, Deus, inclina aurem tuam et audi, aperi oculos tuos et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.9 Num.23