Thomae Aq, in Psalmos Psa.12 Num.4


Numerus 5


Hic signatur exauditio suae orationis: et circa hoc tria facit. Primo ponit spem exauditionis. Secundo gaudium de exauditione facta, ibi, et exultavit cor meum. Tertio gratias agit, ibi, cantabo. Dicit ergo, in misericordia tua speravi, non in mundo: Thren. 3: misericordiae Domini multae quia non sumus consumpti: non in potestate mea, quia nulla est contra diabolum: job 41: non est potestas super terram quae possit ei comparari.
Et ponit hic tria per quae homo juvatur contra diabolum: scilicet per laetitiam spiritualem, per orationem devotam, et per bonam operationem. Propter primum dicit, exultavit cor meum in salutari tuo, non in temporalibus vel vanitatibus, sicut faciunt peccatores, de quibus job 21: gaudent ad sonitum organi, et ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Oseae 9: noli laetari Israel, noli exultari, sicut populi, sed in salutari tuo, idest in Christo, qui ad hoc venit ut salvet nos Mt 1: ipse enim salvum faciet etc..
Et haec laetitia armat hominem contra diabolum Pr 17: animus gaudens aetatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. Secundum est oratio sive laus Dei: unde addit, cantabo Domino, idest laudabo eum: ps. 21: qui timetis Dominum, laudate eum. Laus enim Dei multum valet ad expugnandum diabolum Mt 17: hoc genus daemoniorum non ejicitur nisi per orationem et jejunium: habac. 3: ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo jesu meo.
Et hoc pro beneficiis concessis: et ideo sequitur. Qui bona tribuit mihi, idest qui bona tribuit. Jacob. 1: omne datum optimum etc..
Et dicit, bona, quia sunt quaedam bona temporalia quae Dominus tribuit Mt 15: tradidit illis bona sua, et uni dedit quinque talenta etc.. Item, bona spiritualia, quae sunt bona gratiae et virtutes 1Co 12: divisiones gratiarum sunt etc.. Haec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis prout vult job 2: si bona suscepimus de manu Domini etc.. Item bona gloriae Ps 26: credo videre bona Domini in terra viventium. Haec omnia bona tribuit Dominus; et ideo merito laudandus est: eccl. Ult. Danti mihi sapientiam, dabo gloriam. Tertium est bonum opus, de quo subjungitur, psallam, idest operabor. Psallere est manu tangere psalterium. Hieronymus: semper aliquid boni facito, ut te diabolus inveniat occupatum;Mt 12: cum immundus spiritus exierit ab homine etc. Usque ingressi habitant ibi etc.. Fiunt etc.. Nomen Domini, idest ad laudem nominis Domini altissimi Lc 1: gloria in altissimis Deo Mt 5: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant etc..



PSALMUS 13

(Ps 13)


Numerus 1


Supra psalmista exprobravit dolositatem inimicorum; hic ponit eorum malitiam. Titulus, in finem psalmus david.
Et circa hoc duo facit. Primo manifestat eorum malitiam. Secundo ponit spem liberationis suae ab eis, ibi, nonne cognoscent etc..
Et circa primum duo facit. Primo proponit eorum malitiam. Secundo certificat hanc malitiam eis inesse, ibi, Dominus de caelo etc.. Prima in duo. Primo proponit radicem malitiae eorum. Secundo processum malitiae, corrupti sunt etc. Sicut dicitur eccl. 10: initium omnis peccati superbia, et initium superbiae hominis apostatare a Deo. Quod homo ergo non habeat Deum in corde, principium malitiae est; et ideo dicit, dixit insipiens in corde suo, non est Deus: sapien. 1: in malevolam animam non introibit sapientia, aut habitabit in corpore subdito peccatis. Sed numquid potest dicere? Dicere in corde est cogitare. Sed numquid potest cogitare Deum non esse? Anselmus dicit, quod nullus potest. Item Damascenus. Cognitio Dei naturaliter omnibus est inserta: naturaliter cognita nullus potest cogitare non esse. Sed sciendum, quod de cognitione Dei dupliciter loqui possumus: scilicet secundum se, vel quoad nos. Si primo modo, sic procul dubio non potest cogitari non esse: nulla enim propositio potest cogitari falsa ex sua natura, cujus praedicatum includitur in definitione subjecti. Notandum est autem, quod in Deo est aliter esse quam in aliis; quia esse Dei est ejus substantia. Ergo qui dicit Deum secundum se, dicit ipsum esse; et ideo secundum se non potest cogitari non esse.
Et verbum damasceni solvitur: quia quod naturaliter insertum est, indeterminate scitur, scilicet quod Deus sit, sed non idem: quod Deus: sed per fidem habetur. Deus dicitur a theos quod est ardere omnem malitiam. Tunc ergo dicit aliquis quod non est Deus, quando cogitat quod non est omnipotens: et quod non habet curam rerum humanarum: job 21: quis est omnipotens ut serviamus ei? Potest referri ad judaeos dicentes Christum hominem purum esse, non Deum. Jo. 10: tu homo cum sis, facis teipsum Deum. Qui judaei, non credentes ipsum qui promissus erat in lege, dicunt, non est Deus, iste scilicet qui nobis praedicat.
Et hoc dixit, insipiens, quia Dei sapientiam recipere noluerunt habentes oculos mentis excaecatos; ps. 81: nescierunt neque intellexerunt Sg 2: excaecavit enim eos malitia eorum. Vel hic reprehenditur peccator. Primo de peccato cordis in consensu, ibi, dixit insipiens. Secundo de peccato operis, ibi, corrupti sunt. Tertio de peccato consuetudinis, ibi, et abominabiles. Primo vocat peccatorem insipientem; quia sapientiam non habet, ut dicit etc.. Item quia non sapiunt ei spiritualia;1Co 2: animalis homo non percipit quae Dei sunt. Consequenter ponitur processus malitiae, corrupti sunt et abominabiles. Sicut duae partes justitiae sunt facere bonum et vitare malum; sic injustitiae duae partes sunt, facere malum et vitare bonum.
Et primo ponit primam partem. Secundo secundam. Circa primam duo ponit. Primo perversitatem vitiorum. Secundo abominationem eorum. In corporibus sequitur corruptio per exhalationem naturalis caloris expulsi ab extraneo calore. Calor namque naturalis animae est amor Dei. Quando ergo subintrat extraneus amor concupiscentiae, et aliorum peccatorum, recedit Deus.
Et ideo cum dixit, non est Deus, statim subdit, corrupti sunt: hier. 5: negaverunt Deum, et dixerunt, non est ipse, scilicet peccatorum damnator, justorum remunerator: eccl. 21: cor fatui, scilicet peccatoris, quasi vas confractum. Corrupti ergo sunt, peccatores per malum actum: jo. 3: erant autem eorum mala opera: quia postquam per consensum amittunt bona gratuita, corrumpuntur in eis naturalia; et ideo sequitur eos poena: ps. 96: ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Item quando corpus putrescit, redditur abominabile. Sic anima hominis, quamdiu amor Dei est in ea, est Deo accepta; sed quando corrumpitur per peccatum, fit abominabilis. Abominabile est quod humanus appetitus refugit: et ideo dicit, et abominabiles facti sunt, scilicet Deo et hominibus peccatores per consuetudinem peccandi: hier. 2: quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas Os 9: alienati sunt in confusione, et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt.
Et dixit: in studiis, quia per ea deveniunt abominabilia. Vel studiose faciunt, secundum Hieronymum. Plus enim abominatur Deus studiosam voluntatem peccandi, quam ipsum peccatum: job 34: quasi de industria recesserunt ab eo: et vias ejus intelligere noluerunt. Alia littera habet, corrumpunt et abominati sunt studium, scilicet Sapientiae et disciplinae Pr 1: exosam habuerunt disciplinam, et timorem Domini non susceperunt Ez 8: adhuc videbis abominationes majores. Consequenter agit de vitatione boni. Non est qui faciat bonum, quia non est justus in terra qui faciat bonum, et non peccet, eccl. 7. Usque ad unum, idest Christum, quia ipse solus nec peccatum contractum habuit, nec commissum. Beata virgo habuit contractum peccatum: eccl. 7: virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. Vel, usque ad unum, quia nec unus est qui perfecte faciat bonum. Verum est, supposito quod dixerunt, non est Deus, et corrupti sunt.



Numerus 2


Dominus. Hic primo certificat culpam. Secundo exponit, ibi, sepulcrum. Peccatum certificatur per iniquitatem; et ideo hic ponit Dei inquisitionem, dicens, vos dicitis quod non est Deus; sed falsum est, quia Dominus de caelo prospexit super filios hominum Pr 16: omnes viae hominis patent oculis ejus. Prospexit ergo mittendo filium suum Dominus pater de caelo, idest de sinu pietatis suae: Isa. ult.. Caelum mihi sedes est. Vel de caelo, idest Christus per quem judicabit peccatores. Vel aliter. Dicunt aliqui quod Deus non cognoscit singularia et mutabilia, quia est immaterialis et simplex et aeternus.
Et sic non cognoscit secundum motus rerum, et secundum modum suae cognoscibilitatis. Respondetur: immo: quia cognoscit materialia immaterialiter, ut Dionysius concludit.
Et ita etiam cognoscit intellectus: et ideo dicit: de caelo, idest de altitudine suae dignitatis et naturae. Prospexit super filios hominum.
Et vult invenire in nobis voluntate antecedente, qua vult omnes salvos fieri, id quod pertinet ad salutem, scilicet ut cognoscamus Deum per intellectum, et amemus per affectum, et desideremus.
Et ideo dicit, ut videat, idest, ut videre faciat, quia ipse semper videt. Si est intelligens, per intellectum Dt 32: utinam saperent et intelligerent etc.. Aut requirens Deum, per affectum. Quid inveniet, cum hic quaesivit? Contrarium: quia omnes declinaverunt; et ponit tria: scilicet declinationem a Deo, inutilem operationem, et cessationem a bono. Dicit ergo, omnes declinaverunt, scilicet a Deo Dt 21: novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis de via quam praecepi vobis Os 4: non est veritas, non est scientia, non est misericordia Dei in terra: hier. 8: nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat poenitentiam de peccato suo. Item ex hoc quod declinat a Deo, efficitur inutilis: quia illud est inutile, quod non attingit ad id ad quod factum est. Homo autem factus est ad fruendum Deo Sg 4: multigena impiorum multitudo non erit utilis. Unde dicit: simul inutiles facti sunt. Item cessant a bono, quia non est qui faciat bonum etc.. Hoc jam expositum est.



Numerus 3


Sepulcrum. Hieronymus dicit, quod Apostolus utitur testimonio istorum versuum, sepulcrum patens etc..
Et invenitur alibi in sacra scripturaRm 3, ubi dicit quod aliquam partem accepit exIs 59, aliam ex aliis partibus psalterii, et non ex isto Psalmo tantum, cum ipse hebraeus esset, et sciret hoc in hebraeo non haberi; habetur tamen in editione vulgata, qua vulgus utitur, vel quae non attribuitur alicui certae personae. A sepulcro patenti exhalat foetor; et ideo supra psalmista certificavit malitiam, sive culpam inimicorum; hic autem exponit eam: et circa hoc duo facit. Primo ostendit, quomodo sunt peccatores inutiles aliis. Secundo quomodo sibi, ibi, contritio et infelicitas. Circa primum duo proponit. Primo quomodo noceant aliis verbo. Secundo quomodo facto, ibi, veloces etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit promptitudinem oris ad nocendum. Secundo modum nocendi, ibi, linguis suis dolose agebant. Dicit ergo: sepulcrum patens est guttur eorum. Tale autem ad nihil aliud est paratum nisi ut recipiat cadavera: sic os ejus qui semper est paratus ad mortificandum per detractionem, est sepulcrum patens Ap 9: de ore eorum procedebat ignis, et fumus et sulphur. Vel nota voracitatem eorum, quia guttur servit etiam ad comestionem. Sed quandoque nocet dolo, quandoque malitia, et quandoque injuria.
Et primo ponit dolum quem habent in lingua. Linguis suis, exterius blande loquendo: hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est; secundo dolum in corde: venenum aspidum sub labiis eorum. Occultatum venenum mortificativum est, sed venenum aspidum insanabile est, et incantari non potest: ps. 57: sicut aspidis surdae, et obturantis etc.. Cujus venenum dormiendo interficit: hier. 5: inventi sunt in populo meo impii insidiantes, quasi aucupes ad capiendos viros. Ibidem: sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo, qui dulci sono attrahunt ad laqueum aves. In quo designatur crudelitas, et pertinacia, et malitia: crudelitas, quia nituntur occidere: pertinacia, quia semper odium est in corde ipsorum; et ideo dicit, venenum etc..



Numerus 4


Quorum os maledictione. Hic ostendit quomodo aperte nocent, quia per verba detractoria: et amaritudine, idest amara verba: lev. 19: non maledices surdo. Vel quando verba contra Deum dicit, provocativa ad injuriam vel iram Is 5: rugitus ejus ut leonis veloces. Hic ostendit quomodo noceant facto. Ad effundendum sanguinem Pr 1: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.



Numerus 5


Contritio. Hic ostendit quomodo sint nocivi sibiipsis. Dupliciter aliquis sibi nocet: perdendo scilicet bonum quod habet, et deficiendo ab eo quod sperat. Dicit ergo: in viis eorum est contritio, quia conteritur bonum quod habent: et infelicitas, quia non perveniunt ad bonum speratum, scilicet felicitatem Is 39: vastitas et contritio in viis eorum, et viam pacis nescierunt; non est judicium gressibus eorum. Vel contritio in mundo isto: infelicitas post mortem, quae felicitati est opposita: job 21: in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur: hoc provenit ex uno quod est contra dilectionem proximi, quia viam pacis non cognoverunt, scilicet quid sit. Vel viam pacis non cognoverunt, scilicet Christum, quia viae ejus sunt viae pacis: prover. 3: viae ejus, viae pulchrae; et omnes semitae illius pacificae. Non cognoverunt, quia ipsum Christum peccando occiderunt. Aliud contra dilectionem Dei; unde dicit, non est timor Dei ante oculos eorum: et ex hoc peccant: quia, ut diciturPr 17, per timorem Domini declinat omnis homo a malo. Quia ergo hoc non habent, ideo sunt sepulcrum patens.



Numerus 6


Nonne. Hic agit de spe liberationis.
Et primo ostendit quod impii non habent spem: quia nonne cognoscent. Secundo ostendit quae sit hujusmodi spes, ibi, quis dabit ex sion. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod non cognoscent spem hanc. Secundo ponit signum, ibi, consilium inopis. Movet primo quaestionem, et interponit in se culpam impiorum, et loquitur sic. Dico quod sunt sepulcrum patens, et quod non est Deus in corde eorum: sed numquid cognoscent, quod Dominus est in generatione justa? Quasi dicat: hoc debent cognoscere, et quod Dominus sit in ea: hier. 14: tu in nobis es, domine, et nomen sanctum tuum etc.. Ps. 21: tu autem in sancto habitas, laus Israel. Est ergo Dominus in eo sicut in templo.
Et omnes qui operantur iniquitatem, scilicet quantum ad Deum: et devorant plebem meam sicut escam panis, quantum ad proximos, quos devorant auferendo bona eorum Za 11: voret unusquisque carnem proximi sui: michaeae 3: comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt: eccles. 24: panis egentium vita pauperis: qui defraudat illum, homo sanguinis est. Non invocaverunt Deum, idest non habent spem de Deo Is 59: Deum non invocaverunt.
Et sequitur ex hoc, quod non habent securitatem: ideo dicit: illic trepidaverunt etc. Pr 28: fugit impius nemine persequente: job 15: sonitus terroris semper in auribus illius, et pax cum sit illi, semper insidias suspicatur. Sed qui invocant Deum salvantur: joel. 2: omnes qui invocaverunt nomen Domini, salvi erunt Pr 18: turris fortissima nomen Domini. Non ergo tales cognoscent, quia Dominus in generatione justa est.
Et ostendit quod non, per signum; quia confudistis consilium inopis, idest confusibilem reputastis, et blasphemastis quantum in vobis est: et hoc est consilium inopis, ut sciat quoniam Dominus spes ejus est: ps. 21: speravit in Domino, eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum Mt 27. Qui dicit: si vis perfectus esse etc.. Item 19. Hoc consilium semper divites contemnunt Pr 1: despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
Et unde? Quoniam Dominus spes ejus est: quia non habent in mundo unde sperent nisi in Deo, qui spes sanctorum est.



Numerus 7


Omnes antiqui expectabant hoc Gn 49: non auferetur sceptrum de juda etc.. Sed hoc expectabatur ex sion, idest ex judaeis: jo. 4: salus ex judaeis est. Sed quando? Responsio: hoc habebimus, cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, qui sunt in captivitate peccati et carcere inferni Is 49: equidem captivitas a forte tolletur, et quod captum fuerit a robusto.
Et tunc laetetur jacob, idest populus Dei interius: et exultet Israel exterius.



PSALMUS 14

(Ps 14)


Numerus 1


Supra psalmista egit de malitia et dolo adversariorum; hic agit de propria justitia.
Et primo ostendit qualis sit justitia quam Deus acceptat. Secundo, quasi gratias agens, ostendit qualis sit sua justitia, ibi, conserva me. Titulus, psalmus david. In Psalmo isto duo facit: nam quasi sacerdos existens coram Deo consulit Deum. Primo ponitur quaestio. Secundo responsio, ibi, qui ingreditur sine macula. Praemittit ergo duplicem quaestionem: quia duplex est status praesentis ecclesiae et futurae. Primus est militantium Ap 14: amodo jam dicit spiritus ut requiescant.
Et hi duo status signati sunt in veteri testamento. Quia primo habuerunt tabernaculum,Ex 26, quamdiu habuerunt bella et labores 2S 7: factum est cum dedisset Dominus requiem david ab universis inimicis suis, dixit ad nathan: vides quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita est in medio pellium? Postea fecit templum, quando habuit pacem. Per tabernaculum designatur ecclesia militans, per templum in monte factum status futurae vitae: et ideo dicit, quis habitabit in tabernaculo tuo? Idest in praesenti ecclesia; quasi dicat: quis est dignus habitare? Peccatores enim habitant numero, non merito. Hieronymus habet, quis peregrinabitur? Ps. 67: habitare facit unanimes in domo. Secunda quaestio, quis requiescet in monte sancto tuo? Et dicitur mons sanctus, quia nihil est ibi coinquinatum: hier. 31: benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus Is 35: via sancta vocabitur Ex 15: introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, domine.



Numerus 2


Qui. Hic ponitur responsio: et circa hoc duo facit. Primo commemorat merita habitantium in praedictis locis, scilicet in tabernaculo et in monte sancto Dei. Secundo praemium, ibi, qui facit haec, non commovebitur in aeternum. Ponit autem decem effectus virtutum. Sed actio virtuosi consideratur dupliciter. Primo per comparationem ad se. Secundo per comparationem ad alios. Primo proponit ea per quae homo bene operatur in se. Secundo ea per quae se bene habet ad proximum, ibi, nec fecit proximo suo etc.. In se, quantum ad exteriora, in opere, et in locutione. In opere, quantum ad duo. Primo, quod fugiat malum; et ideo dicit: qui ingreditur sine macula. Vita ista quaedam via est ad vitam aeternam; et ideo dicit, ingreditur, idest in via graditur: ps. 41: ingrediar in locum tabernaculi. Item 118: beati immaculati in via. Sine macula, scilicet mortali, quia peccatum veniale non habet maculam proprie Si 31: beatus dives qui inventus est sine macula. Sed in Christo et in virgine maria nulla omnino macula fuit, et istis appropriatur temperantia, quia contra temperantiam maculatur. Secundo, ut faciat bona; et ideo sequitur, et operatur justitiam, idest ea ad quae justitia inclinat; et reducuntur ad eam prout est specialis virtus. In sermone, primo, ut faciat bonum; qui loquitur veritatem, idest faciat bonum locutionis Is 33: quis poterit habitare ex vobis cum ardoribus sempiternis? Qui ambulat in justitiis, et loquitur veritatem.
Et dicit, in corde, contra illos qui loquuntur veritatem, a casu, non ex proposito Pr 12: labium veritatis firmum erit 1P 2: deponentes omne mendacium et omnem dolum, quasi modo geniti infantes. Secundo, ut vitet malum, scilicet dolositatem: hier. 9: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est. Qui non egit dolum in lingua sua. Alia littera, qui non est facilis in lingua sua Pr 25: urbs patens et absque murorum ambitu, vir qui non potest in loquendo coercere spiritum suum. Alia littera, et non est accusatio in lingua ejus; quia scilicet non est detractor et relator; vel quia verba sua non sunt accusabilia Ep 4: omnis sermo malus de ore vestro non procedat.



Numerus 3


Nec fecit. Supra egit psalmista de virtuosa operatione quam Deus acceptat, connumerando ea per quae homo bene operatur in se; hic autem connumerat ea per quae se bene habet ad proximum.
Et hic quantum ad proximum petit tria. Primo, ut ei non noceat. Secundo, quod non consentiat nocenti Rm 1: qui talia agunt, regnum Dei non consequentur; sed digni sunt morte non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. Tertio, quod non decipiat ipsum. Dicit ergo quantum ad primum, nec fecit proximo suo malum, nec corporaliter nec spiritualiter Rm 12: nulli malum pro malo reddentes Ga 6: dum tempus habemus, operemur bonum. Quantum ad secundum dicit, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Aliquis dicit aliquid contra aliud, sed non est sustinendum; et ideo dicit, opprobrium non accepit, tunc scilicet, quando ille qui audit verba detractoria contra eum, et ex his detestatur illum de quo dicuntur, vel etiam ipse dicit aliis: eccl. 19: audisti verbum contra proximum tuum, commoriatur in te etc.. Eccl. 28: sepi aurem tuam spinis, et noli audire linguam nequam. Hieronymus: si non est auditor, non est detractor. Bernardus: detrahere aut detrahentem audire, quid horum damnabilius sit, non facile dixero Pr 25: ventus aquilo dissipat pluviam, et facies tristis linguam detrahentem: quia, ad litteram, detrahens cessat cum audiens contristatur.



Numerus 4


Ad nihilum. Hic ostendit quod non despiciat. In homine sunt duo: scilicet vitium et virtus. Vitium est despiciendum; et ideo dicit malignus, inquantum talis, ad nihilum est deductus, idest nihil reputatur; et hoc est bonum: primo ad tollendum aemulationem: quandoque enim aliquis malus exaltatur: hier. 12: via impiorum prosperatur etc.. Sed propter hoc nullo modo debet eum reputare magnum, sed debet eum despicere: 1M 2: gloria hominis peccatoris stercus et vermis est: hodie extollitur et cras non invenitur, quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. Vel aliquis magnus intendit nocere; sed ex quo est malignus, contemnas eum: quia talium derogatio est nostrae vitae adprobatio: ps. 26: si consistant adversum me castra, non timebit cor meum, idest peccatores. Sed virtuosum hominem reputa magnum; ideo dicit, timentes autem Dominum glorificat: eccl. 25: quam magnus est qui invenit sapientiam et scientiam, sed non est super timentem Dominum. Glossa aliter exponit, ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, idest diabolus vinctus est ab eo Jn 2: vicistis malignum etc.. Dominus glorificat timentes Dominum, scilicet se. Sed prima expositio est magis litteralis.



Numerus 5


Hic prohibet ne decipiat proximum. In tribus autem proximus decipitur. Videlicet in promissis, et hoc per juramentum; et ideo dicit, qui jurat etc. Idest firmat ad decipiendum, quia non servat Za 8,17: juramentum mendax non diligas Lv 14: non perjurabis in nomine Dei tui, et non pollues illud. Jurare non pertinet ad virtutem, sed juramentum servare. Item in contractibus. Unde: qui pecuniam suam non dedit ad usuram Lc 6: mutuum date, nihil inde sperantes: et munera super innocentem non accepit Pr 17: munera de sinu, idest ecclesiae, impius accepit, ut pervertat semitas judiciiDt 23, prohibetur, quod non detur fratri ad usuram, quia vendit quod non est, cum non habeat usumfructum. Item in judiciis, quando dat sententiam contra innocentes; et ideo dicit, et munera Is 5: vae qui justificatis impios propter munera: job 19: ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter accipiunt. Consequenter ponitur praemium. Qui facit, idest servat, haec, omnia praedicta: jac. 1: estote factores verbi Rm 2: non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores: non commovebitur in aeternum idest hic habitabit in monte sancto meo: infra 124: qui confidunt in Domino sicut mons sion, etc. Ps 54: non dabis in aeternum fluctuationem justo.



PSALMUS 15

(Ps 15)


Numerus 1


In praecedenti Psalmo enumeravit justitias quas Deus requirit ab homine; hic autem ostendit quomodo justitiam sequebatur. Titulus talis est: inscriptio tituli ipsius david.
Et quantum ad litteram significat quod editus est specialiter de his quae pertinent ad personam david. Sed quia david gerebat etiam personam Christi ex ejus semine nascituri, ideo quaedam hic de david, quaedam de Christo ponuntur.
Et ideo petrusAc 2: providebam Dominum etc.. De resurrectione Christi dicit proprie dictum esse, et non de david.
Et secundum hoc tangit historiam in Psalmo isto de novo testamento, secundum quod diciturJn 18, quod Christo crucifixo imposuit pilatus titulum super caput ejus hic est jesus nazarenus rex judaeorum: et hic est quasi titulus regni ejus. Triplex titulus consuevit describi. Aliquando in sepulcro alicujus: hoc est sepulcrum talis. Aliquando in domo: haec est domus talis. Aliquando pro triumpho, sicut romae fiebat: et hic titulus Christi est, qui triumphavit per crucem Col 2: palam triumphans illos in seipso, expolians principatus et potestates. Signatur ergo hic, quod in Psalmo specialiter de regno Christi agitur. Titulus hieronymi talis est, humilis et simplicis psalmus david.
Et signatur quod agitur in Psalmo illo de simplicitate et humilitate david, sive singularis, sive figurati, scilicet Christi. Dividitur ergo psalmus iste in duas partes. In prima ostendit sive ex parte sua, sive ex parte Christi loquens, se soli Deo inhaerere. Secundo commemorat beneficia quae a Deo recepit, ibi, benedicam Dominum qui etc.. Primum ad simplicitatem, secundum ad humilitatem pertinet. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod soli Deo inhaeret. Secundo rationem assignat, ibi, Dominus pars etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit quomodo se habeat ad Deum. Secundo, quomodo se habeat ad sanctos Dei. Tertio, quomodo se habeat ad inimicos Dei. Secundum, ibi, sanctis. Tertium, ibi, multiplicate etc.. Ad Deum se habet ut sibi soli inhaerens: et hoc dupliciter: per spem et fidem, ibi, dixi Domino. Circa primum duo proponit: scilicet signum spei, et ipsam spem. Signum spei, ibi, conserva me domine: quasi: non confido per me servari posse: sed tu, domine, conserva me, vel in se, vel in membris suis Jn 17: pater, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi.
Et hoc, quoniam speravi in te. Sed numquid speravit Christus? Dicendum est quod sic: speravit quidem pro aliis vitam aeternam, pro se autem claritatem corporis. Claritatem autem animae habuit in instanti suae conceptionis. Dixi etc.. Hic primo ponit actum fidei. Secundo rationem assignat, ibi, quoniam bonorum etc.. Actus fidei est confiteri Deo, vel in corde credendo, vel exterius laudando, factis approbando: roman. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem; et ideo, dixi, corde, ore, et opere, quia Deus meus es Gn 28: erit mihi Dominus in Deum.
Et ideo est, quia bonorum meorum non eges.
Et hoc est proprium Dei: quia infinitae bonitatis est, et nihil ei addi potest, quia est substantiale bonum ad omnia extendens bonitatem sicut sol lumen, non per participationem, sed per ipsum esse illuminans omnia. Cuilibet autem alii creaturae potest addi, etiam sanctis, et propter hoc aliquid eis accrescit, et ideo aliquo modo indigent nobis: sed Deus solus non indiget bonis nostris: job 33: porro si juste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? Hieronymus habet, quoniam bene non est nobis sine te: quasi, ex hoc apparet quia tu es Deus meus, quia tu es bonitas, nec mihi bene est sine te.



Numerus 2


Sanctis. Hic ostendit quomodo se habet ad sanctos, etiam ut legitur ex persona Christi.
Et sciendum, quod voluntas patris sicut voluntas Christi est, et inquantum homo, ut impleat voluntatem patris: ps. 39: ut faciam voluntatem tuam, Deus meus volui: thess. 4: haec est voluntas Dei sanctificatio vestra: jo. 6: descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, patris, ut omne quod dedit mihi, non perdam, sed resuscitem illud in novissimo die. Christus autem multa voluit: et hoc propter nostram utilitatem. Sed quid voluit? Pati, mori, resurgere, ut nos vivificaret. Dicit ergo: Deus pater, omnes voluntates meas mirificavit, idest mirifice adimplevit, in eis, in quibus? Eis, in sanctis qui sunt in terra ejus, idest in ecclesia militante et triumphante. Hieronymus habet sic, sanctis qui sunt in terra et magnificis, omnis voluntas mea in eis. Alia littera habet, robusti.
Et dato quod aliquis terrenus confidat in potestate robusti exercitus, sed david dicit, ego speravi in te: eccl. 2: nullus speravit in Domino, et confusus est.
Et robusti mei sunt sancti tui, qui magna faciunt: ps. 100: oculi mei ad fideles, dicit Christus, ut sedeant mecum. Quod ipse Christus diligat sanctos, patet Pr 8: ego diligentes me diligo.



Numerus 3


Multiplicatae. Hic ostendit quomodo se habeat ad adversarios Dei, sive ad peccatores.
Et primo ponit eorum conversionem; secundo conversionis modum, ibi, non congregabo. Circa primum duo facit. Primo proponit statum praecedentis culpae; secundo ponit statum subsequentis gratiae, ibi, postea acceleraverunt. Dicit ergo, multiplicatae sunt infirmitates eorum, idest diversa peccata. Vel infirmitates, idest poenalitates ex peccato consequentes. Thren. 1: multi gemitus mei.
Et ex hoc sequitur, postea acceleraverunt, idest conati sunt ad curandum vitam, ut redimerent tempus perditum.
Et signanter hoc faciunt, quia, ubi abundat delictum superabundat gratia: ut diciturRm 5. Item post tribulationes homo currit ad Deum Os 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me, venite, revertamur ad Dominum. Ps. 82: imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, domine.



Numerus 4


Non. Hic ponit modum conversionis.
Et primo ostendit ad quem ritum convertantur; secundo, quomodo perfecte, ibi, nec memor ero etc.. Dicit ergo, acceleraverunt. Sed quomodo convertentur? In veteri lege illi qui convertebantur, offerebant diversa sacrificia. Sed ego adunabo ex diversis partibus ad fidem; sed non ut effundant sanguinem: quia, ut Apostolus dicitHe 10, impossibile est per sanguinem taurorum aut hircorum, auferri peccata. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, idest de ritu legis: sed haec congregatio est de sanguine novo, idest Christi He 9: Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata He 10: una oblatione consummavit in aeternum sanctificatos etc. Za 9: tu autem in sanguine testamenti tui eruisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua etc.. Sed quomodo perfecta erit ista congregatio? Quia non ero memor nominis illorum, quod habebant in statu peccati, quia unus dicebatur fornicator, alius latro. Sed nullus post conversionem debet sic nominari, quia hujusmodi nomina sunt deleta. Vel, non ero memor peccatorum in judicio, cum congregabo justos, venite benedicti,Mt 25.
Et hoc per labia mea, vel per praedicatores meos. Sed dicetur eis, ite maledicti etc.. Hier. 15: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Hieronymus habet: multiplicata sunt idola eorum: post tergum sequentium non libabo libamina eorum de sanguine, neque assumam nomina eorum in labiis meis; quasi dicat, te colo, non idola. Sed illorum idola multa sunt. Oseae 8: multiplicavi post dorsum recedentes a te Jr 2: verterunt ad me tergum et faciem, nec ero particeps libaminum eorum Dt 33: de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum. Nec jurabo per illa idola.



Numerus 5


Dominus. Hic assignat rationem suae inhaesionis soli Deo, quia scilicet ipse solus est hereditas sua; quasi dicat: ideo solum huic inhaereo, quia haec est hereditas mea. Primo dicit Deum esse suam hereditatem. Secundo commendat eam, quod est contentus de ea, ibi, etenim hereditas mea etc.. Ipsa est bonum nostrum quo fruimur: homines in mundo isto quaerunt possessiones et usus earum, sed possessio sua est Deus; unde Dominus, pars hereditatis meae, intransitive, idest hereditas quae venit mihi in partem. Quidam habent pro hereditate delectationes carnis Sg 2: haec est pars et haec sors nostra. Alii autem alia delectabilia mundi; sed Deus est sors mea. Thren. 3: pars mea Dominus, dixit anima mea. Sed non solum est hereditas mea, sed, pars calicis mei, idest calix meus veniens mihi in sortem; quia tota delectatio mea et potus est Deus. Ps. 22: calix meus inebrians quam praeclarus est. Vel Christus habet hereditatem fideles; et hujusmodi hereditatis, scilicet fidelium, Deus est pars, sicut dictum est, Dominus pars calicis mei, quia passio mea ordinatur ad Deum. Ipse etiam est dator hujus hereditatis: tu es qui restitues hereditatem meam mihi, scilicet aeternae gloriae.
Et sic Christus loquitur ex persona suorum, qui eam perdiderunt peccante primo parente. Vel, hereditatem, idest claritatem corporis, quam perdidit homo peccando. Funes extenderunt mihi in praeclaris. Divites terram mensurant fune Dt 32: jacob funiculus hereditatis ejus.
Et ideo portio dicitur quasi funiculus funis, idest portio mea cedit mihi in rebus optimis, quia nihil melius ipso Deo. Hier. 3: tribuam tibi terram desiderabilem, praeclaram hereditatem. Secundo ostendit quod sit ea contentus: etenim hereditas mea praeclara est mihi; quasi dicat: non solum hereditas mea in se praeclara est; sed est ita praeclara mihi, quod nullo modo mutarem eam. Ps. 131: haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi eam.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.12 Num.4