Thomae Aq, in Psalmos Psa.18 Num.7


Numerus 8


Delicta. Hic orat pro delictis illorum qui praetereunt legem.
Et primo proponit occultationem peccatorum. Secundo petit eorum remissionem, ibi, ab occultis. Tertio ponit rationem petitionis, ibi, si mei etc.. Dicit ergo: legem frequenter offendimus, sed, delicta quis intelligit? Quasi dicat, nullus.
Et hoc propter tria. Primo, quia delictum excaecat oculos peccantis, unde non de facili discernuntur parva peccata Sg 2: excaecavit eos malitia eorum. Secundo, quia peccata sunt multa Ps 39: circumdederunt me mala quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Item propter eorum subtilitatem: ps. 39: multiplicati sunt super capillos capitis mei, ex subtilitate: sed non dicit peccata, sed, delicta. Duplex est peccatum: scilicet transgressionis: et hoc facilius cognoscitur, quia homo scit se fecisse actum pravum. Item omissionis: et hoc difficile cognoscitur, quia haec non obligant ad semper, sed pro loco et tempore.
Et distingue. Quando est locus et tempus, est difficile affirmare: et quando danda est eleemosyna, qualiter etc.
Et ubi. Consequenter ponit peccatorum remissionem. Est autem duplex genus peccati. Unum quod sumit initium a nobis; et hoc est praecipue originale, et quae ex corruptione fomitis procedunt, ut peccata carnalia; et haec animam inquinant, quia conjungunt eam rebus terrenis.
Et ideo dicit, ab occultis meis munda me, idest quae ab occulta radice procedunt, vel quae in occulto fiunt, vel quae a secreta voluntate oriuntur Ep 5: quae in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. Aliquando sumunt originem ab alio: ideo dicit, ab alienis parce servo tuo. Sed numquid alicui imputatur alienum peccatum?Ez 18: anima quae peccaverit, ipsa morietur. Dicendum, quod non, quando totaliter est alienum; sed quando transit ad te per imitationem: eccl. 13: qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Vel persuasionem, vel consensum Pr 1: fili mi, si te lactaverint peccatores, non acquiescas eis. Vel per dissimulationem tempore et loco debito, tunc fit tuum, et imputatur Rm 1: non solum qui faciunt ea, digni sunt morte, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Et hoc maxime in praelatis quando dissimulant scienter scelera subditorum.
Et dicit, parce servo tuo, quia haec peccata videntur in nobis ex divina ira provenire, quod scilicet hujusmodi occasiones peccati dentur nobis. Vel, ab alienis, superbis hominibus Ps 17: filii alieni mentiti sunt mihi.



Numerus 9


Si mei. Hic ponitur ratio petitionis.
Et primo ex parte david petit immunitatem a malo. Secundo perfectionem in bono, et erunt ut complaceant. Petit autem immunitatem a malo.
Et hoc dupliciter: a futuro et a praeterito. Dicit ergo, si mei non fuerint dominati, vel, dominata, scilicet peccata: ps. 62: in matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, idest omnia peccata, quae terra dicuntur propter multas proprietates terrae. Ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem, idest omnes operationes iniquas. Vel dominati, scilicet superbi. Vel, alieni, idest peccatores, vel daemones qui dicuntur tunc dominari, quando pertrahunt ad consensum Jn 8: qui facit peccatum, servus est peccati. Si ergo non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, idest servabo me sine macula peccati mortalis, etsi non venialis: job 15: quid est homo ut immaculatus sit? De praeterito dicit, et emundabor a delicto maximo: is. 1: si fuerint peccata vestra sicut coccinum, quasi nix dealbabuntur; job 11: si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non permanebit in tabernaculo tuo injustitia, tunc levare poteris faciem tuam. Vel maximo, scilicet superbia, quia est initium omnis peccati: eccl. 10: non est majus peccatum quam apostatare a Deo: et hoc fit per superbiam. Unde peccatum quod est ex superbia, Potius est eo quod fit ex ignorantia, vel ex infirmitate: superbia namque est initium et causa omnis peccati; et qui caret illa, est vere immaculatus. Consequenter ponit illud quod pertinet ad perfectionem in bono.
Et primo oris; unde dicit, et erunt ut complaceant eloquia oris mei. Quamdiu homo est in peccatis, eloquia sua non placent Deo: eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris Ps 49: peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Item ponit perfectionem cordis quae requirit placentiam Dei; unde dicit, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper, idest coram angelis: vel, qui intus vides et conscientiam inspicis.
Et hoc dico, quia tu, domine, es adjutor meus, in bonis agendis, et redemptor meus, a malis cavendis Is 44: revertere ad me, quia redemi te.



PSALMUS 19

(Ps 19)


Numerus 1


In praecedentibus psalmis agebatur de liberatione a persecutione, et gratias egit pro liberatione; hic autem liberatus, vel in spe liberationis existens, petit ad majora promoveri. Dividitur ergo psalmus iste in duas partes. In prima parte ponitur petitio exaltationis. In secunda proponitur promissio, ibi, domine in virtute etc.. Circa primum tria facit. Quia primo ponitur petitio. Secundo ponitur spes exauditionis, ibi, nunc cognovi. Tertio ponitur conclusio psalmi, ibi, domine salvum fac etc.. Circa primum duo facit. Primo ponitur petitio pro malis. Secundo pro promotione ad bonum, ibi, retribuat tibi. Psalmus iste procedit alio modo quam praemissi. In aliis autem psalmis inducitur quasi oratio david pro se petentis; hic inducitur quasi oratio aliorum pro ipso: et quamvis secundum litteram ea quae hic dicuntur, aliqualiter referuntur ad david, tamen proprie et vere pertinent ad Christum. Secundum mysterium autem pertinent ad ecclesiam et virum justum: et qualitercumque intelliguntur, circa istam partem psalmus duo facit. Primo ponitur exauditio deprecantis. Secundo ponitur ratio exauditionis, ibi, protegat te. Dicit ergo: o david, vel Christe, exaudiat te Dominus; mach. 1: exaudiat orationes vestras etc.. Exaudiat te Dominus. David passus est tribulationes, et Christus in passione similiter: et ideo dicit, in die tribulationis et correptionis Is 37: dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae dies haec.
Et in hac exauditus est Christus pro se et pro aliis He 5: in die carnis suae cum clamore valido et lacrymis offerens exauditus est.
Et justus homo dicit, cum tribularer, clamavi et exaudivit me. Est ergo triplex causa quae facit orationem exaudibilem. Prima est divina bonitas. Secunda sanctorum suffragia. Tertia proprium meritum; quia, ut dicitur jo. 9, Deus peccatores non audit; sed si quis Dei cultor est, hunc exaudit. Ratio exauditionis ponitur, cum dicit, protegat te nomen Dei jacob. Prima causa, idest propter suum nomen, idest propter suam bonitatem. Protegat te, si referatur ad Christum. Si autem ad alios pertineat, sic ponitur. Deprecantem, protegat te nomen Dei jacob. Quem Deum ipse adoravit quando apparuit ei in bethel Gn 28: Deus jacob, qui terrenos ad caelos ducit, et de caelis auxiliatur terrenis. Iste ergo, protegat te Pr 18: turris fortissima nomen Domini Ps 30: proteges eos in tabernaculo tuo etc.. Hoc nomen est omnipotens Ex 15: qui potest salvare etc.. Item est nomen misericordiae Lc 1, sanctum, idest misericors, nomen ejus: can. 1: oleum effusum nomen tuum. Sic ergo ex potentia et misericordia Dei protegimur Is 49: sub umbra manus suae protexit me Ps 16: sub umbra alarum tuarum protege me. Secunda causa, mittat tibi auxilium de sancto, idest de collegio sanctorum.
Et est duplex collegium sanctorum. Unum regnantium cum Deo in gloria; aliud est militantium in terra; et ex utrisque adjuvamur, quia angeli intercedunt pro nobis: 2 jo. 1: advocatum habemus, scilicet collegium angelorum Ap 8: ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli, coram Deo. Fumus est ex humore et calore. Item Christus, qui est rex eorum, pro nobis assistit He 7: accedens per semetipsum ad Deum, ad interpellandum pro nobis.
Et ideo dicit, mittat tibi auxilium de sancto, idest de filio incarnato, qui anagogice dicitur sanctus;Lc 1: quod nascetur ex te sanctum, vocabitur filius Dei Da 9, ungatur sanctus sanctorum. Vel, de sancto, idest de Christo passo, quia in passione sua sanctificavit se pro nobis: jo. 17: pro eis sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate 1S 11: cras erit vobis salus cum incaluerit sol. Vel, mittat tibi auxilium de sancto, scilicet de beatorum collegio Ps 2: tu autem in sancto habitas.
Et de sion tueatur te. Sion, idest specula, idest de arce david, ubi erat arca; tunc ibi colebatur Deus; quasi dicat: ex precibus illorum qui speculantur in hoc mundo caelestia, tueatur te, idest faciat te esse tutum. Vel e converso, de sancto, scilicet collegio eorum qui sunt in mundo: et de sion, scilicet illis qui sunt in gloria. Tueatur te. Vel, de sancto, quantum ad eos, qui sunt in vita activa.
Et de sion, quantum ad illos qui sunt in vita contemplativa, omnium scilicet istorum precibus tueatur te. Tertia causa est ut Deo sua opera sint placita; unde dicit, memor sit omnis sacrificii tui. Omne opus bonum est sicut sacrificium: quia omnia debent Deo offerri 1Co 10: omnia in gloriam Dei facite. Ergo omnia nostra sunt sacrificium quodammodo: sive eleemosynae: Hebr. ult.: Beneficientiae et communionis nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus; sive jejunium Rm 12: exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. In veteri quidem testamento quaedam sacrificia fiebant, quae non totaliter comburebantur, sed pars; et pars in usum offerentium veniebat, sicut hostiae pacificae quaedam quae totaliter comburebantur, quae dicebantur sanctissima, quae vocabantur holocaustum ab olon quod est totum, et cauma quod est incensum.
Et ideo est duplex genus bonorum operum. Quaedam quae dicuntur sacrificium, quando aliquis de bonis suis dedicat Deo, ut si quis conjugatus aliquibus diebus abstineat: eccl. 3: tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus. Sed quando aliquis totum dat, nihil sibi reservans, vel totaliter continet, sic dicitur holocaustum; ideo dicit, memor sit omnis sacrificii tui: ps. 50: sacrificium Deo etc..
Et holocaustum tuum pingue fiat, idest acceptum Deo: eccl. 35: oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Domini.
Et dicit, pingue: quia holocaustum incendebatur et odorem faciebat, quia pinguia plus odoris habent.
Et ideo qui plus devote sacrificium offert, magis est acceptum, quantumcumque sit illud. Haec referri possunt ad sacrificium Christi, qui totum se obtulit in ara crucis.
Et sic, memor sit, idest memores nos faciat esse passionis et mortis: thre. 3: recordare paupertatis et transgressionis meae, absinthii et fellis. Vel memor sit bonorum operum nostrorum quae sacrificavimus ei.



Numerus 2


Tribuat. Supra petiit psalmista orando promotionem in bonum, quod est exterius desideratum; hic petit illud bonum quod est interius petitum: et circa hoc duo facit. Primo petit impleri quod postulat. Secundo ponit rationem, ibi. Laetabimur. Circa primum duo facit. Primo petit illud quod est in interiori motu animae, secundum voluntatem finis. Secundo petit impleri consilium de his quae sunt ad finem, et omne consilium tuum etc.. Dicit ergo, tribuat tibi secundum cor tuum, idest secundum voluntatem quae est de fine; quasi dicat, perducat te ad finem quem intendis, qui debet esse Deus Pr 10: desiderium suum justis dabitur.
Et omne consilium tuum confirmet, hoc est de his quae sunt ad finem... Consilia enim nostra, debilia sunt, quia non possumus providere omnia Sg 9: cogitationes mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae. Sed Deus est qui confirmat dirigendo consilium nostrum, quod debet esse de aeternis petendis: jo. 16: petite ut gaudium vestrum sit plenum: et dando efficaciam ad nostra consilia exequenda. Sed consilium pravorum dissipat, ut dicitur job 5.



Numerus 3


Laetabimur. Hic ponitur ratio exauditionis. Deus libenter dat bona eis, qui communicant aliis 1P 4: in alterutrum illam administrantes.
Et ideo ratio exauditionis est, quando debet aliis bonum quod petitur, communicari.
Et hoc fit primo quantum ad multorum laetitiam; quasi, nos exaltati, laetabimur in salutari tuo, non in nobis. Gregorius: justum est ut in se semper moerorem inveniat, qui derelicto Deo in se gaudium quaerebat.
Et magnificabimur in nomine Dei nostri, per invocationem ejus qui te exaltavit: Sap. ult.: In omnibus magnificasti populum tuum, et honorasti, et non despexisti, in omni loco et in omni tempore assistens ei.
Et ideo dicit, magnificabimur etc. Idest magni erimus.



Numerus 4


Impleat. Hic agit de petitionibus exterioribus: et hoc quando Deus quae petimus exaudit, quia Christus pro nobis multas petitiones fecit,Jn 16: nunc cognovi. Hic ponitur spes exauditionis, et dicit: considerans quod de bono tuo multiplicabimur, nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum; ut intelligatur vel de Christo, per quem multi salvati sunt, vel de david, quem salvum fecit in praedestinationem. Nunc, quasi ex nunc antequam fiat: 1 petr. de qua salute exquisierunt prophetae praenunciantes quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias.
Et non solum est hoc quod salvum fecit Christum jesum suscitando eum a mortuis,Ps 15: non dabis sanctum tuum videre corruptionem; et sic salvo capite salvabuntur membra; sed exaudiet illum, scilicet Christum orantem pro membris: jo. 11: pater, scio quia semper me audis. Vel david.



Numerus 5


Exaudiet. Hic commendatur virtus exaudientis.
Et primo ponit virtutem. Secundo experimentum virtutis, ibi, hi in curribus. Potentatus dicit multitudinem potentiae. Potentatus est opus validum dominatoris.
Et potest referri ad homines, ut sit sensus, salus dexterae tuae, qua salvas Christum et nos per eum, apparet in potentatibus, idest in omni loco, qui virtuose et potenter est in nobis. Vel potest referri ad Deum: et sic, salus dexterae tuae est in potentatibus, idest in magnitudine potestatis tuae: ps. 67: qui educit vinctos in fortitudine.
Et dicit, dexterae, quia duplex est salus Dei. Una scilicet sinistra, qua salvat in temporalibus, bona temporalia largiendo: ps. 48: homines et jumenta salvabis domine. Alia est salus dexterae, quae est aeternorum, qua salvat justos, dona tribuendo Sg 10: reddidit Deus mercedem laborum sanctorum suorum. Consequenter ponit experimentum virtutis.
Et primo ponit diversitatem fiduciae et gloriae quae est in hominibus. Secundo ponit eventum utrorumque, ibi, ipsi obligati sunt. Est enim duplex genus hominum. Quidam enim ponunt totam spem suam in potentia saeculari: contra quos dicitur hier. 17: maledictus homo, qui confidit in homine: ps. 51: videbunt justi et irridebunt, et dicent etc.. Quidam ponunt spem in Deo Ps 117: bonum est sperare in Domino.
Et ideo dicit, hi in curribus, et hi in equis; quasi dicat, quidam confidunt in potentia saeculari, de quibus dicitur hi in curribus etc.. Vel refertur ad pugnam, vel ad triumphos; quia quidam pugnant in curribus quidam in equis Ex 15: ingressus est pharao cum curribus et equitibus. Vel ad triumphos, et tunc non confidunt, sed gloriantur: quia secundum glossam, antiquitus erat duplex genus triumphi; unus major, alter minor. Primus dicebatur laureatus, quia victor coronabatur lauro; et hoc fiebat in curru. Secundus dicebatur ovatio; et fiebat in equo. Quasi dicat: quidam gloriantur in magnis, quidam in equis, ut in ovatione. Ovo, ovas idem est, quod laetari; et est tractum a pueris qui laetantur quando datur eis ovum. Sed nos magnis, idest gloriamur in nomine Domini. Triumphus dicitur a tris, quod est tres, et phonos, quod est sonus; quia triplex sonus revertentibus victoribus exhibebatur. Primo enim totus populus ei obviam exibat. Secundo omnes captivi sequebantur currum ejus ligatis manibus. Tertio ipse indutus tunica jovis sedebat in curru quem trahebant quatuor equi albi; et sic ducebatur ad capitolium. Sed in curru ponebatur cum eo servus quidam, qui colaphizabat eum dicens, cognosce teipsum.



Numerus 6


Ipsi. Hic ponitur diversus eventus, quia est eventus malorum. Hieronymus habet, incurvati, et tunc planum est, quia incurvatio est via ad casum, et sic potentia mundi paulatim deficit. Vel, obligati, quia bona temporalia ligant, et maxime peccatores Sg 14: creaturae Dei factae sunt in odium et in muscipulam pedibus insipientium, idest peccatorum. Unde dicit, et ceciderunt, quia finaliter conterentur Is 8: cadent, et conterentur; et irretientur, et capientur. Item eventus potentiae, cum dicit, nos autem surreximus paulatim; michaeae 7: cecidi, consurgam; cum in tenebris sedero, Dominus lux mea est.
Et erecti sumus. Sicut inclinatio est via ad casum, ita erectio, est via ad rectitudinem status.
Et hoc in sanctitate est.



Numerus 7


Domine. Ponitur conclusio totius istius Psalmi: qui quidem ad duo videtur tendere. Quia vel petit pro Christo vero, vel pro Christo figurative. Quantum ad primum dicit, domine salvum fac regem, idest Christum. Vel pro david.
Et sic deprecatur pro ipsis orantibus. Exaudi nos in die qua invocaverimus te: ps. 137: in quacumque die invocavero te, exaudi me.



PSALMUS 20

(Ps 20)


Numerus 1


Supra in praecedenti Psalmo facta est petitio pro exaltatione regis: hic autem quasi exauditus praenunciat eam. Titulus, in finem psalmus david. Dividitur ergo psalmus iste in duas partes. In prima praenunciat regis exaltationem. In secunda hostium dejectionem, ibi, inveniatur. Circa primum tria facit. Primo prenunciat regis gaudium. Secundo ponit causam gaudii, ibi, desiderium.
Et tertio meritum causae, ibi, quoniam rex sperat in Domino. Hic psalmus exponitur de Christo qui est rex, et de david qui fuit ejus figura; et ideo de utroque potest exponi; de Christo secundum veritatem, de david secundum figuram. Est ergo duplex gaudium: unum de Deo, aliud de Dei beneficio. Quantum ad primum dicit: o domine Deus pater, rex, idest Christus, laetabitur in virtute tua, idest tuae divinitatis: ps. 71: Deus judicium tuum regi da.
Et tunc laetatus est, quando vicit diabolum, et mortem morte sua: et quando fecit miracula, et quando ascendit in caelum: ps. 46: ascendit Deus in jubilo Is 23: regnabit rex et sapiens erit etc. 1Co 1: Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Similiter si dicatur de david: o domine Deus, rex, scilicet david et alii sancti, laetabuntur in virtute tua: can. 1: laetabimur et exultabimus in te: memores uberum tuorum. Quantum ad secundum dicit.
Et super salutare tuum etc. Idest super adeptionem salutis per te factae. Praecipue Christus exultabit per hoc, quod per eum salvas genus humanum Lc 1: ipse salvum faciet populum suum.



Numerus 2


Desiderium. Hic ponitur causa gaudii, quae est impletio desiderii Pr 13: desiderium si compleatur, delectat animam. Sicut se habet desiderium ad gaudium, sic motus ad quietem, ad quam per motum pervenitur. Unde primo ponitur impletio desiderii. Secundo ponitur in quibus desiderium implevit, ibi, quoniam praevenisti. Est autem duplex desiderium: unum quod est tantum in corde, aliud quod exprimitur ore: et utrumque impletur, quia Deus antequam oretur, exaudit. Quantum ad primum dicit, desiderium cordis ejus tribuisti ei Lc 22: desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum; et dicitur de quolibet viro justo. Quantum ad secundum dicit, et voluntate labiorum ejus, idest quam expressit per labia: non fraudasti eum, quia exaudisti eum He 5: exauditus est pro sua reverentia: is. 46: consilium meum stabit, et omnis voluntas mea implebitur.



Numerus 3


Quoniam. Hic ponit in quibus impletur desiderium.
Et primo dicit de impletione desiderii cordis. Secundo de impletione desiderii orationis, quod idem est quod desiderium labiorum, ibi, vitam. Est autem duplex beneficium; et ideo primo ponit beneficium spirituale interius, quod est beneficium gratiae: et quantum ad hoc dicit, quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. Benedicere est bonum dicere; et dicere Dei est ejus facere. Unde in benedictione Dei intelligitur infusio bonitatis Gn 26. Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum etc..
Et 17: benedicam ei, et multiplicabo eum, et augebo eum valde. Haec ergo benedictio est dulcis Sg 12: o quam bonus et suavis est spiritus tuus in nobis. Ergo, in benedictionibus dulcedinis, idest in bonis gratiae, et in immunitate a peccatis, praevenisti eum, idest Christum, tempore: quia a principio conceptionis fuit plenus omni gratia: jo. 1: vidimus eum plenum gratia et veritate, quasi unigenitum a patre: quia quam cito conceptus fuit unitus divinae naturae, et tam cito fuit plenus gratia. Item, praevenisti eum, quantitate: quia prae omnibus aliis gratiam accepit, et non ad mensuram. Sancti etiam dicuntur praeveniri; 1 jo. 4: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos Sg 6: praeoccupat eos qui se concupiscunt.
Et sic in figura Christi david speciali gratia praeventus est: quia unctus fuit in regem, cum adhuc esset puer, antequam ipse cogitaret de regno. Beneficium exterius ostendit dicens, posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso. Si haec referuntur ad Christum, tunc est sensus. Posuisti in capite ejus coronam de lapide etc. Idest fecisti eum regem. Corona autem est signum regiae dignitatis: quia, ut diciturIs 33: regem in decore suo videbunt Ct 3: egredimini filiae sion, et videte regem in diademate, quo coronavit eum mater sua: idest divinitas. Propter hoc dicit, de lapide pretioso, idest de divinitate: quia regnum suum non est de hoc mundo, jo. 18: hieron. De auro obrizo, idest purissimo Ap 6: data est ei corona. Vel corona de lapide pretioso sunt apostoli: qui dicuntur lapides pretiosi propter pretiositatem doctrinae Ap 12: in capite ejus scilicet Christi, corona stellarum duodecim. Eccl. 25: corona senum multa peritia. Unde coetus apostolorum est quasi corona Christi. Vel, posuisti in capite ejus coronam, idest ecclesiam Pr 12: mulier, idest ecclesia, diligens corona est viro suo idest Christo. Vel potest dici hoc de quolibet sancto: quia corona, sive merces, est ipse Deus Is 18: in die illa erit Dominus corona gloriae. De lapide, propter soliditatem, pretioso, quia david ad litteram ab ipso Deo coronatus est. Consequenter ostendit, quomodo impletur petitio labiorum ejus: unde dicit, vitam petiit a te, quando petiit a te resurrectionem: ps. 40: tu autem domine miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis.
Et hoc datum est ei: ps. 2: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem Lc 11: omnis qui petit accipit. Similiter etiam quilibet sanctus petit hoc, scilicet vitam, et maxime vitam aeternam: ps. 26: unam petii a Domino, hanc requiram etc.
Et david similiter hoc petit. Secundo ostenditur quomodo impletur petitio quoad alios; unde dicit, tribuisti ei etc.. Petiit quod corpus ejus, scilicet ecclesia, servetur in longitudinem dierum: et hoc ei tribuit Deus. Matth. ult. Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Hoc etiam petebat david2S 7: insuper locutus est de domo servi sui in longinquum.



Numerus 4


Magna. Hic ponitur consummatio bonorum: et circa hoc duo facit. Primo ponit magnificationem istius regis praeventi, in quo inchoata est benedictio. Secundo exponit magnitudinem, ibi, gloriam et magnum decorem. Dico quod praevenisti eum etc. Sed adhuc plus: quia, gloria ejus, scilicet Christi et hominis est magna in salutari tuo, idest in verbo cui unita est natura humana. Vel, magna est gloria ejus, apud homines: et hoc, in salutari tuo, quia suscitasti eum He 5: in diebus carnis suae preces supplicationesque etc.. Vel magna est gloria ejus in salutari tuo, idest in auxilio tuo: in quo institutum est, ut habeat magnam gloriam; et hanc exponit quantum ad tria. Primo per comparationem ad seipsum; et ideo dicit, gloriam et magnum decorem imposuisti super eum, qui quidem decor impositus est super Christum in sua resurrectione, et gloria in aliorum admiratione. Vel ut accipiatur pro eodem, gloriam et magnum decorem imposuisti super eum: job 40: circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus. Secundo in comparatione ad alios; unde dicit, quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi, quia per ipsum derivata est benedictio in omnes alios Gn 22: in semine tuo benedicentur omnes gentes. Tertio in comparatione ad Deum; unde dicit, laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo, idest laetificat Christum hominem laetitia sempiterna: et in vultu tuo, idest in visione vultus tui: ps. 15: adimplebis me laetitia cum vultu tuo. Vel gloriam imposuit super eum, quando sanctis suis dedit facere miracula: et hoc super Christum, quia totum ad gloriam Christi factum est, scilicet quod benedixit eis, et quod perduxit eos, ad visionem suam Is 66: videbitis, et gaudebit cor vestrum Jn 16: gaudium vestrum nemo tollet a vobis.



Numerus 5


Quoniam. Supra psalmista nunciavit regis Christi exaltationem; hic autem meritum hujus declarat: et hoc meritum est, quia Christus secundum quod homo, et quilibet justus non ponit nisi in Deo spem suam: hiere. 17: benedictus vir qui sperat in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
Et ideo quia speravit in Domino, non commovebitur Ps 124: qui confidunt in Domino etc.. Quia spes in Deo est firmamentum: 1M 2: omnes qui sperant in eo, non infirmantur. Ideo haec comparatur anchorae. Sed notandum, quod tria sunt quae debent movere ad sperandum in Domino. Primo divina providentia. Homo non consuevit sperare in illis ad quos sui cura non pertinet. Ad Deum autem pertinet cura nostra; ideo dicit, sperat in Domino, cujus est gubernare. Secundum est misericordia Lc 1: misericordia ejus a progenie in progenies. Tertium est potestas; et ideo dicit, altissimi: ps. 90: qui habitat in adjutorio altissimi.



Numerus 6


Inveniatur. Supra praenunciavit psalmista regis exaltationem; hic autem agit de hostium dejectione: et circa hoc duo facit. Primo ponit hostium dejectionem. Secundo infert conclusionem, ibi, exaltare. Circa primum duo facit. Primo proponit poenam hostium. Secundo culpam, ibi quoniam etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit inflictionem poenae. Secundo ipsam poenam, ibi, pones etc.. Inflictor poenae est manus Dei; unde dicit, inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis. Hieronymus habet, inveniat manus dexterae Dei inimicos odiens; sed hoc videtur repetitio psalmistae, quia idem est manus et dextera Dei, et inimicus et odiens.
Et consuetum est in psalmis. Vel si distinguitur, omnis dextera ejus est manus; sed non omnis manus, dextera. Per manus ergo Dei intelligitur potentia Dei operativa: et haec est quaedam dextera qua exaltat bonos in spiritualibus bonis Pr 3: longitudo dierum in dextera ejus. Sinistra est, qua punit malos, et largitur temporalia. Ibidem: in sinistra illius divitiae. Dicit ergo, manus, idest potentia, inveniatur, idest tradet ad votum, omnes inimicos Is 9: in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Et dextera; quia hoc quod Deus punit malos, pertinet ad dexteram, inquantum talis punitio ordinatur ad salutem electorum. Sic ergo inquantum punit malos, dicitur manus; et inquantum ordinatur ad bonum justorum, dicitur dextera. Vel dextera est Christus et manus; unde, manus tua, idest Christus, inveniatur, idest cognoscatur in bonum ab his qui sunt amici tui, scilicet gentibus Rm 10,Is 65: invenerunt me qui non quaesierunt me. Vel in malum, inveniatur etc. Idest cognoscatur, ab inimicis tuis, idest judaeis in judicio, cum venerit ad judicium Lc 21: videbunt filium hominis venientem etc..
Et dextera tua, idest filius tuus, inveniat, idest puniat, omnes qui te oderunt.



Numerus 7


Pones. Hic ponitur poena hostium.
Et primo quantum ad mala eis inflicta; secundo quantum ad bona eis sublata, ibi, fructum. Ponit autem triplicem ordinem poenae: et si referatur ad mysterium patet: quia in futuro judicio erunt tria. Primo erit ignis incendens superficiem mundi Ps 96: inflammabit in circuitu inimicos ejus: ideo dicit, pones eos ut clibanum ignis, scilicet, in tempore vultus tui, idest Christi, quo tempore apparebit ad judicium. Ps. 16: de vultu tuo judicium meum prodeat etc..
Et dicit, ut clibanum, quasi undique igne oppressi Mt 6: sicut fenum quod hodie est, et cras in clibanum mittitur. Vel ut clibanum, idest in se ignem continens; et per hunc intelligitur ignis quem mali patientur interius pravae cupiditatis et iracundiae. Bona affectio est bonus ignis. Thren. 1: de excelso misit ignem in ossibus meis etc.. Mala affectio est malus ignis. Ps. 57: supercecidit ignis, et non viderunt solem, idest semper ardent in conscientia impietatis suae. Oseae 7: omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Adulterantes omnes sunt, quicumque alii quam Deo se conjungunt inordinate. Coquens est diabolus, qui malas cogitationes ministrat: sicut coquens ministrat ligna. Thren. Ult.: pellis nostra velut clibanus exusta est a facie tempestatum famis.
Et hoc, in tempore vultus tui, idest in tempore manifestationis tuae ad judicium. Secundo ponitur disceptatio judicii: in qua improperabit impiis peccata, et proferet sententiam damnationis, sive vocaliter, sive mentaliter.
Et ideo Dominus in ira sua conturbabit eos, idest turbationem inducet tristitiae de malis illatis, et de bonis sublatis; tertio ab igne involventur: unde, et devorabit eos ignis. Job 20: devorabit eos ignis, qui non succendetur, scilicet humano flatu; sed succendetur virtute divina: unde Hieronymus habet, dejecisti eos. Haec omnia possunt satis david convenire.



Numerus 8


Fructum. Hic ponitur privatio bonorum. Bona quae habent homines in hoc mundo, quaedam sunt quibus cupiunt homines in hac vita frui, et quaedam desiderant dimittere post se: et utraque perdent.
Et ideo quantum ad primum dicit, fructum eorum de terra perdes, quo frui quaerebant Sg 3: vana est spes etc. Rm 6: quem fructum etc.. Quantum ad secundum dicit, semen eorum, scilicet peribit, a filiis hominum, scilicet a societate sanctorum Is 14: perdam babylonem etc.
Et hoc ideo accidit, quia, ut dicitur eccl. 14, omne opus corruptibile in fine deficiet Sg 3: nationes enim iniquae dirae sunt consummationis etc..



Numerus 9


Quoniam. Hic ponitur culpa peccatorum, et describitur quantum ad duo. Primo quantum ad conatum operis; et quantum ad hoc dicit, hic, quoniam declinaverunt etc.: quia licet non possint facere, tamen conantur quantum possunt mala inferre. Ps. 34: retribuebant mala mihi. Vel, declinaverunt, quia mala eis imminentia volunt aliis inferre. Imminebat enim duplex malum judaeis: scilicet malum poenae: et hoc in Christum retorquere conati sunt, quando, ne romani auferrent dominium, occiderunt Christum. Secundo imminebat eis malum culpae. Jo. 8: vos ex patre diabolo estis, et hoc torquebant in Christum quando dicebant. Jo. 8: nonne bene dicimus etc.. Ipsi daemoniaci erant, et Christo peccatum imponebant. Secundo describitur culpa judaeorum sive peccatorum quantum ad conatum cogitationis: unde dicit, cogitaverunt consilia etc. Idest cogitaverunt ut fidem ejus destruerent. Hier. 11: cogitaverunt consilium etc.. De hoc ligno diciturSg 14: benedictum est lignum per quod fit justitia: sed non stabilierunt, idest non potuerunt perficere cogitatum Is 8: inite consilium, et dissipabitur etc. Quare? Quia non est consilium contra Dominum,Pr 21.
Et rationem hujus dicti assignat, quare non stabilierunt consilium contra, dicens, dorsum. Littera hieronymi planior est, quoniam pones eos humerum, finium tuorum firmamentum contra faciem eorum. Dupliciter contingit quod hostes contra aliquem consilia non stabiliunt. Uno modo, si ab eo vincantur. Alio modo, si fines hostium sint firmati; et ideo dicit, non potuerunt stabilire consilium eorum: quoniam pones eos dorsum, idest fugient ante te. Item finium tuorum firmamentum contra eorum faciem. Hoc spiritualiter intelligitur de Christo, cujus nullus potuit irrumpere fines. Joan. 10: non rapiet eas quisquam de manu mea.
Et in littera nostra habetur, in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum, idest contra vultum eorum, secundum glossam. Supra psalmista posuit poenam malorum futuram; hic autem ponit poenam eorum praesentem.
Et est duplex poena spiritualis, quae est in anima: scilicet secundum aversionem a Deo, et secundum conversionem ad malum. Quantum ad primum dicit, tu secundum tuam providentiam, pones eos dorsum. Quantum ad secundum dicit, in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum.
Et hoc multipliciter exponitur, secundum glossam. Uno modo de his quae Christus reliquit, scilicet temporalia quae contempsit. Joan. 18: regnum meum non est de hoc mundo; quia in cupiditate rerum temporalium relinques vultum eorum, idest praeparabis intentionem eorum, ut propter hoc occidant Christum, sicut cum dixerunt, jo. 11: ne forte veniant romani etc.. Vel in reliquiis eorum, idest gentibus quas relinquis convertendas Rm 15: in eum gentes sperabunt. Praeparabis vultum eorum, idest cognitionem tuam, quae est eorum, idest judaeorum, idest eis promissam. Vel reliquiae Christi extrema vitae ejus dicuntur, idest passio et mors ejus; et in istis fuit praeparata mala eorum intentio ad ejus passionem. Vel praeparationem vultus in bonum, idest in reliquiis judaeorum qui convertentur Rm 9: licet ponantur ut dorsum modo, tamen reliquiae convertentur et cognoscent.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.18 Num.7