Thomae Aq, in Psalmos Psa.20 Num.9


Numerus 10


Exaltare. Hic ponitur conclusio.
Et primo petit id quod est ex parte Dei; secundo promittit id quod est ex parte nostra. Dicit ergo, exaltare domine in virtute tua, ut scilicet in ea rex laetetur Is 26: exaltetur manus tua ut non videant et confundantur. Tamen secundum mysterium, exaltare, Christe, in resurrectione, quae erit, in virtute tua. Joan. 10: potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam, per resurrectionem et ascensionem. Exaltare, quae erit in virtute tua Is 63: gradiens in multitudine virtutis suae.
Et nos, cantabimus, scilicet interius, et psallemus, exterius, virtutes suas. Vel, cantabimus, idest praedicabimus et annunciabimus excellentiam potestatis tuae. 1 pet. 2: ut virtutes annuncietis ejus, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.



PSALMUS 21

(Ps 21)


Numerus 1


In praecedentibus prius videtur esse actum de tribulatione quam sustinuit david a filio et a saule; hic autem in tertia decade agitur de persecutione quam passus est a toto populo, qui eum abjecit ad mandatum saulis. Dividitur ergo psalmus iste in tres partes. In prima narratur tribulatio. In secunda funditur oratio ad Deum pro liberatione; in tertia ponitur gratiarum actio. Secunda incipitPs 24: ad te domine levavi: tertia ibi, afferte Domino, ps. 28. Circa primum duo facit. Primo exponit tribulationem; secundo ostendit quomodo a Deo juvatur in tribulatione, ibi, ps. 22: Dominus regit me. Sicut supra dictum est, sicut in aliis prophetis, ita hic agitur de aliquibus tunc praesentibus inquantum erant figura Christi et quae ad ipsam prophetiam pertinebant.
Et ideo quandoque ponuntur aliqua quae ad Christum pertinent, quae excedunt quasi virtutem historiarum.
Et inter alia specialiter iste psalmus agit de passione Christi.
Et ideo hic est ejus sensus litteralis. Unde specialiter hunc psalmum in passione dixit cum clamavit, heli heli lammasabactani: quod idem est quod Deus Deus meus etc. Sicut hic psalmus incipit.
Et ideo licet figuraliter hic psalmus dicatur de david, tamen specialiter ad litteram refertur ad Christum.
Et in synodo toletana quidam theodorus mopsuestenus, qui hunc ad litteram de david exponebat, fuit damnatus, et propter hoc et propter alia multa; et ideo de Christo exponendus est. Sciendum est autem quod quinque Psalmi agunt de passione Christi prolixe: quorum iste psalmus primus est. Alii enim brevius tangunt passionem Christi. Secundus est, judica domine nocentes me, ps. 34. Tertius est, ibi, exaudi Deus orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam. Quartus, ps. 68: salvum me fac Deus, quoniam intraverunt aquae. Quintus, ps. 108: Deus laudem meam ne tacueris.
Et hoc propter quinque plagas Christi: vel propter quinque effusiones sanguinis.
Et unus est modus procedendi in omnibus, quia incipiunt a gemitu, et terminantur in salutem populorum: quia ex passione facta est salus omnibus hominibus. Titulus hieronymi est: victori pro cervo matutino. In nostra littera, victori pro assumptione vel pro cerva matutina. In hoc Psalmo principaliter agitur de passione Christi. Secundo tangitur in eo de resurrectione: quia per eam datur intelligi passio, et passio ordinatur ad resurrectionem; sicut si dicam, iste est manumissus, ostendit quod fuit servus. Ergo iste psalmus est david, idest Christi.
Et est pro assumptione, idest resurrectione, et haec fuit matutina; unde, pro cerva, idest pro humana natura, vel pro cervo matutino, idest Christo: ps. 107: exurgam diluculo. Hic autem titulus est quando david ibat profugus, et latebat in desertis sicut cervus. Unde supra dixit, ps. 17: et posuit pedes meos tamquam cervorum. Unde pro ista tribulatione quae figurabat passionem Christi, intitulatur iste psalmus. Hoc modo tamen melius refertur ad Christum, ut per cervum intelligatur humana natura in Christo, quia cervus transit spineta sine laesione pedum; sic Christus transivit per istam vitam praesentem sine sui inquinatione. Item cervus optime salit: sic Christus de fovea mortis ascendit ad gloriam resurrectionis.
Et ideo cervus dicitur, et matutinus dicitur, quia tunc surrexit. Psalmus iste dividitur in tres partes. In prima ponitur conquestio. In secunda narratio passionis, ibi, ego autem sum vermis. In tertia ponitur liberationis petitio, ne elongaveris auxilium tuum a me. Circa primum tria facit. Primo ponitur conquestio sive quaestio. Secundo ponitur expositio conquestionis, ibi, longe a salute. Tertio ponitur ratio conquerendi, ibi, tu autem in sancto habitas. Haec est translatio septuaginta. In graeco autem et in hebraeo non est, respice in me; sed habetur sic, Deus Deus meus quare me dereliquisti? Quia haec verba dixit Christus in cruce: sed, respice, interpositum est. Ponitur ergo petitio cum dicit, Deus Deus meus. Repetitur autem bis Deus ad majorem certitudinem Gn 41: quod autem secundo vidisti ad eamdem rem pertinens, indicium est firmitatis. Respice in me, idest miserere mei: ps. 24: respice in me, et miserere mei, quia unicus etc.. Quare me dereliquisti? Haec fuerunt verba Christi in cruce. Ex his autem verbis arius occasionem sumpsit erroris: scilicet quod in morte Christi separata est divinitas ab humanitate. Unde de hoc, secundum eum, conqueritur Dominus, dicens, quare me dereliquisti. Sed hoc erroneum est. Est autem sciendum, quod aliquis dicitur derelictus a Deo quando non adest ei Deus, sicut videtur adesse quando protegit eum, et implet ejus petitionem: hier. 20: Dominus Deus mecum est tamquam bellator fortis: idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt.
Et quia Christus non est liberatus a passione corporali cum esset in passione, secundum hoc dicitur ad horam derelictus, idest passioni expositus Rm 8: proprio filio suo non pepercit etc.. Item illa petitio. Pater si fieri potest, transeat a me calix iste, ut diciturMt 26, non videtur impleta, quia erat secundum carnem Is 34: ad punctum et in modico dereliqui te, idest passioni te exposui; et in miserationibus magnis congregabo te, scilicet in resurrectione.
Et ideo dicit, quare me dereliquisti? Idest passioni me exposuisti. Longe a salute mea verba delictorum meorum. Hic exponitur conquestio sive quaestio.
Et primo in generali. Secundo in speciali, ibi, Deus meus clamabo. Dicit ergo, dereliquisti me.
Et hoc, quia longe sunt verba delictorum meorum a salute mea, idest mei veri hominis, inquantum habeo humanam naturam: ps. 118: longe est a peccatoribus salus.
Et haec verba, scilicet, dereliquisti, et longe, et quare, non videntur esse hominis justi sive justitiae, sed videntur esse verba delictorum meorum, scilicet hominis peccatoris, idest ostendunt me non esse justum, sed peccatorem. Unde haec verba dixit Christus in persona peccatoris, sive ecclesiae.
Et haec est una de regulis supra in principio psalterii positis, quod ea quae pertinent ad membra, dicit Christus de se, propter hoc, quod sunt sicut unum corpus mysticum Christus et ecclesia; et ideo loquuntur sicut una persona, et Christus transformat se in ecclesiam, et ecclesia in Christum Rm 12: multi unum corpus sumus in Christo. In membris autem Christi, idest in ecclesia, sunt delicta sive peccata. In capite vero, idest in Christo, nullum est delictum, sed similitudo delicti Rm 8: misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum 2Co 5: eum qui peccatum non noverat, peccatum pro nobis fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in Christo. Christus autem imminente passione oravit, pater si fieri potest transeat etc. Mt 28. Sed haec verba Christi orantis possunt dupliciter exponi. Uno modo ut Christus ea protulerit quasi gerens infirmorum personam, qui sunt in ecclesia: quia futurum erat ut aliqua membra sua debilia, quando immineret eis passio, formidarent. Alio modo quod protulit hanc petitionem gerens officium carnis infirmae in Christo, quae naturaliter timet et fugit mortem. Quod petiit ergo liberari, fuit verbum vel membrorum in quibus delictum invenitur, vel carnis Christi in qua est similitudo delicti sive peccati: et ideo dicit, verba, quibus petiit liberari, quae sunt, delictorum meorum, idest fidelium, pro quorum delictis patior; vel sunt infirmae carnis quae habet similitudinem delicti: longe a salute corporali, quia calix, sive passio, non transit a me ut petii; quasi dicat, non consequor salutem quam intendo, si petitio mea quam peto, exaudiretur, pater, transeat a me calix iste.
Et ideo littera hieronymi habet, longe a salute mea verba gemitus mei. Aliter exponit Augustinus in lib. De gratia novi testamenti: haec verba quibus peto liberari a passione et conqueror quod sum derelictus passioni, sunt longe a salute mea quam secundum quod Deus debeo facere Mt 1: ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
Et assignat rationem quare sit derelictus: est enim duplex salus: una corporalis, quae est communis hominibus et jumentis: ps. 35: homines et jumenta salvabis domine. Alia spiritualis et aeterna; et haec est propria Christi: unde dicit, mea, quia salus novi testamenti est per Christum facta Is 45: Israel salvatus est in Domino salute aeterna.
Et haec differunt: quia prima quaerebatur in veteri testamento; secunda quaeritur in novo. Quare ergo derelictus est passibilis? Quia ipse venit in novo testamento.
Et haec verba quae hic dixit, longe a salute mea, spirituali, quia sunt pro corporali salute. Longe. Christus loquitur in persona peccatorum, qui quandoque propter peccata derelinquuntur a Deo: unde dicit, verba delictorum meorum, idest peccatorum, sunt longe a salute, spirituali: quia haec est causa quare peccatores non salvantur, quia sunt peccatores Jn 9: peccatores Deus non audit. Vel secundum Augustinum, loquitur, a me, quasi derelinquendo me, fecisti me longe a salute mea, idest corporali: et haec verba sunt delictorum meorum.



Numerus 2


Deus. Haec in speciali prosequuntur. Per diem et noctem duo intelligere possumus. Uno modo ad litteram diem et noctem temporalem et sic clamare, est clamare assidue; unde dicit. Non exaudies; quasi dicat: quamvis assidue clamem, non sum tamen exauditus. Littera hieronymi habet, et nocte et non est silentium mihi, quasi non sileo die et nocte orare. Alio modo, ut per diem intelligatur prosperitas, et per noctem adversitas.
Et secundum Augustinum verba quae pro salute corporali dicuntur, fiunt per diem pro prosperis; per noctem, ut tollatur adversitas. Ergo Christus clamat per diem, quando est in prosperitate, et non exauditur, quia petit ut non pereat: et per noctem, ut tollatur adversitas, et non tollitur. Sed contra dicitur de Christo (hebr. 5) quod exauditus est etc..
Et dicendum, quod oratio est actus rationis: unde omnis oratio Christi procedens ex rationis judicio est exaudita. Secus est de oratione exprimente infirmitatem naturae passibilis et proprium motum membrorum, quia nec ipse voluit eam exaudiri Jn 12: nunc anima mea turbata est, et quid dicam, pater etc..
Et quare non est exauditus in prosperis et adversis, ostendit, et non ad insipientiam mihi: quia haec petitio non pertinet ad salutem novi testamenti, quam ego intendo, quae est salus aeterna; sed pertinet ad salutem veteris testamenti. Ut ergo hanc sapientiam discas, scias quod salus temporalis non pertinet ad novum testamentum, sed ad vetus. Haec est sapientia quae stultitia est apud homines 1Co 4: nos stulti propter Christum: ibid. 1: nonne Deus stultam fecit sapientiam hujus mundi etc..



Numerus 3


Tu autem. Supra posita est quaestio Christi inquirentis causam passionis suae; hic autem ostendit quod hujusmodi quaestio est rationabilis, et rationabile est quod est derelictus.
Et primo dicit hoc esse mirabile ex parte Dei. Secundo ostendit hoc experimento antiquo, ibi, in te speraverunt. Hoc quod hic dicitur, tripliciter refertur ad praedicta, secundum tres expositiones. Una est, quia est longe a salute temporali, et sic facta est ista divisio. Unde illud est mirabile ex parte Dei propter duo. Primum est, cum Deus in sanctis habitet, et non defendat eos: judith 6: si Dominus nobiscum est, cur haec mala omnia apprehenderunt nos? Ubi sunt mirabilia ejus quae patres nostri narraverunt nobis? Et ideo dicit, tu autem in sancto habitas Jr 14: tu in nobis es domine, sed specialiter habitat in Christo. Alia ratio est, quia quidquid boni habemus, totum est in laudem Dei.
Et ideo si nobis est bene, melius a nobis laudatur Deus.
Et ideo sequitur, laus Israel Jr 17: sana me domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. Secundum aliam expositionem, quare me dereliquisti? Ideo scilicet quia, verba delictorum meorum sunt longe a salute mea, spiritualiter: sed ego clamo pro temporali: tu vero qui habitas in sancto, ut sis, laus Israel, non exaudies, quia non exaudis quando quis non clamat pro spirituali salute. Vel secundum tertiam expositionem, ut loquatur Christus in persona peccatoris; quasi dicat, ideo es longe a salute mea, quia non habitat in peccatoribus; sed in sancto.



Numerus 4


In te. Hic ponitur alia ratio quae sumitur ex antiqua consuetudine et experimento quo sancti patres liberabantur a tribulationibus invocantes Deum; sicut patetEx 14, quod liberati sunt de persecutione aegyptiorum: et de susanna quae liberata est ab iniqua sententia senum,Da 13: daniel liberatus de ore sive de lacu leonum,Da 14. Quomodo ergo sum derelictus a te, et non sum liberatus a passione? Duo ergo facit circa hoc. Primo facit mentionem de malo corporalis afflictionis. Secundo de malo confusionis. Quantum ergo ad liberationem primi mali duo faciebant. Primo sperabant in eum; unde dicit, in te, non in mundo, speraverunt patres nostri Is 26: sperasti in Domino in saeculis aeternis, in Domino Deo forti in perpetuum etc..
Et liberasti eos; et iste est fructus spei, quia liberasti eos. Secundo clamabant; unde dicit: ad te clamaverunt, ex magna cordis affectione, et salvi facti sunt Ps 119. Ad Dominum cum tribularer clamavi etc.. Quantum ad secundum malum, scilicet confusionem, dicit, in te speraverunt, et non sunt confusi. Sed contra Da 3: non est confusio confidentibus in te Rm 5: spes non confunditur. Dicendum quod patres pertinebant ad vetus testamentum in quo temporalia dabantur: et ideo, ut ostendat quod divina providentia temporalia etiam disponat, liberat eos etiam temporali liberatione. Sed Christus promittit et donat spiritualia: et ut ostendat contemnenda temporalia et speranda aeterna, noluit temporalem liberationem secundum rationem: et tamen aliqui in novo testamento sunt temporalibus liberationibus liberati, et in veteri testamento aliqui sunt spiritualibus afflictionibus eruditi, ut ostendatur Deus auctor esse utriusque testamenti.



Numerus 5


Ego autem. Hic ponit passionem suam.
Et primo proponit confusionem suam quam passus est. Secundo exponit eam, ibi, omnes videntes me. Tertio causam ejus assignat, ibi, quoniam tu es. Prima pars dupliciter potest legi. Uno modo, ut primo proponat similitudinem confusionis. Secundo exponat opprobrium. Dicit ergo, illi sunt liberati, ego autem non sum liberatus a confusione; sed sic viliter conculcatus ac si essem vermis et non homo: job 25: homo putredo, et filius hominis vermis: Thren. 3: factus sum in derisum omni populo, canticum eorum tota die.
Et quomodo exponit, opprobrium hominum, et abjectio plebis Mt 27: praetereuntes blasphemabant eum, vah qui destruis templum.
Et qui crucifixi erant conviciabantur ei. Alios salvos facit, seipsum non potest salvum facere.
EtJn 19: plectentes coronam de spinis etc..
Et ideo, opprobrium factus sum hominum, in verbis eorum, ut dictum est, et abjectio plebis, quia spreverunt eum, et quia abjecto eo petierunt barabbam,Mt 27. Thren. 3: abjectionem posuisti me in medio populorum. Secundo modo ut pertineat ad Christi dignitatem: vermis enim non generatur ex coitu, sed ex terra, solo calore solis caelestis. Ipse enim quasi tenerrimus ligni vermiculus, ut dicitur2S 23, sic Christus ex virgine sola operatione spiritus sancti Ps 84: Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. Ideo dicit, ego autem sum vermis et non homo, scilicet tantum, sed etiam Deus. Vel aliter secundum Augustinum. Per hominem intelligitur homo vetus, scilicet adam, qui sic fuit homo quod non filius hominis. Per vermem intelligitur Christus, qui sic fuit homo quod filius hominis, idest virginis: ideo dicit. Sum vermis et non homo, scilicet gaudens temporalibus, sed filius hominis gaudens spiritualibus. Abjectio plebis, hic non mutatur. Consequenter ponit derisionem: et primo ostendit quomodo sit universalis; secundo quomodo sit multiplex. Quod sit universalis, ostendit cum dicit. Omnes videntes me deriserunt me Jr 20: tota die omnes subsannabant mihi: quia populi et principes: et haec distributio, omnes, pro toto populo intelligitur, scilicet malo. Quod illusio fuerit multiplex, ostendit: quia verbis; unde dicit quia locuti sunt labiis Mt 27: praetereuntes blasphemabant eum Is 57: super quem lusistis, et super quem dilatastis os, et ejecistis linguam Sg 2: si verus filius Dei est, suscipiet illum. Item factis: et moverunt caput Mt 27: moventes capita sua (scilicet prae derisu) dicentes, alios salvos fecit etc..



Numerus 6


Speravit. Ostendit quae sint illa verba quae in ejus confusionem loquebantur: quia primo improperabant sibi spem quam habebat de Deo: unde dicit, speravit in Domino, eripiat eum Mt 27: confidit in Deo, liberet eum si vult. Quasi dicat: si sperasset in Domino, liberasset eum: quia dictum est supra statim, quia speraverunt in te patres nostri, et liberasti eos. Sed decipiuntur: quia non intelligitur de salute sive de liberatione temporali. Secundo improperant Christo, quod non sit Deo acceptus; unde dicit, salvum faciat eum quoniam vult eum Sg 2: filium Dei se nominat.



Numerus 7


Quoniam. Consequenter ponitur causa confusionis; et circa hoc duo facit. Primo ponit causam. Secundo prorumpit in orationem, ne discesseris. Causa irrisionis consuevit esse stultitia. Unde temporales reputant bonos homines stultos, quia non confidunt de mundo: ps. 13: consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est. In hac causa duo facit. Primo ponit divinum beneficium motivum ad sperandum. Secundo ipsam spem, ibi, spes mea; quasi dicat: derident me, quia spes mea est in te; et ideo dicit: quoniam tu es qui extraxisti me de ventre matris meae. Hic ponit primo quae pertinent ad caput. Quaecumque nascuntur naturaliter et universaliter ex utero matris, virtute divina producuntur, et ipsa est omnium causa Ga 1: qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam. Sed singulariter dicit Christum abstractum ex utero matris, quia mirabiliter conceptus est, et sine semine natus, servata matris integritate: hoc est beneficium, et ex hoc sequitur spes: et circa hoc tria ponit. Primo ipsam spem. Secundo ejus perfectionem. Tertio ejus rationem. Dicit ergo, spes mea ab uberibus matris meae: idest, tu es spes mea ex quo homo sum et suxi ubera matris meae: quia cum erat verbum apud Deum, non conveniebat ei sperare Ps 70: spes mea a juventute mea. Sed contra. Christus ab instanti conceptionis habuit usum liberi arbitrii, ergo ex tunc speravit. Respondeo. Dicendum quod ubera, idest lac uberum, in eodem tempore praeparatum fuit, quo fuit conceptus: unde ubera ad ipsam conceptionem referuntur. In te projectus sum ex utero. Contra. Si postquam egressus est ex utero, projectus est in Deum, ergo antequam exiret uterum, non fuit projectus in Deum. Dicendum, quod ille projicitur in alterum, qui non in se, sed ei innititur: 1 pet. 5: omnem solicitudinem vestram projicientes in eum: unde, projectus sum ex utero, quia tibi soli innitor.
Et sic describitur perfectio spei.



Numerus 8


De ventre. Hic ponitur ratio spei: quasi dicat: in te speravi, quia te habui semper ut Deum Ps 27: in Deo speravit cor meum, et adjutus sum; et ideo dicit: tu es Deus meus de ventre matris meae, idest ex quo factus sum homo, quia ante non erat Dei filius homo. Sed si exponatur de membris Christi, projectio sive extractio est de uno in aliud secundum carnem; Christus autem semper tendebat in Deum. Sed loquitur de membris quae secundum carnem semper sunt in ventre carnali, scilicet concupiscentiis mundanis; sed per Deum ab hujusmodi concupiscentiis extrahuntur, et projiciuntur in Deum: ut nihil nisi Deum sperent et quaerant. Consequenter concludit orationem cum dicit, ne discesseris a me, scilicet defendendo, vel in me, vel in membris meis quantum ad spiritualia; quasi dicat, dereliquisti me, exponendo passioni corporali. Ne recedas a me, fovendo me spirituali auxilio.



Numerus 9


Quoniam. Hoc, secundum Hieronymum, est principium versus sequentis: et ideo potest, ut dictum est, convenienter cum praecedentibus legi; et etiam cum sequentibus.
Et ut dicit Hieronymus, convenientius legitur cum sequentibus: nam psalmus ex persona Domini exponens passionem, praemittit primo orationem; postea ordinem passionis subsequitur, ibi, circumdederunt me etc.. Circa primum duo facit. Primo proponit orationem. Secundo necessitatem orandi ostendit, quoniam tribulatio. Dicit ergo, tu es Deus meus de ventre matris meae, et ideo oro ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est. Haec enim intelligenda sunt ut Christus loquatur in persona membrorum suorum, ut non derelinqueret ea in tribulationibus 1Co 10: fidelis Deus qui non patitur vos tentari supra id quod potestis Ps 70: ne derelinquas me, quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum. Non autem dicit hoc pro se. Necessitas autem est duplex; tribulatio quae imminet, et auxilium quod deficit: unde dicit: tribulatio proxima est, scilicet tempore Mt 26, ecce appropinquabit hora, et filius hominis tradetur etc.. Sed objicitur, quod cum haec verba sint Christi jam in cruce existentis, quomodo dicit: quoniam tribulatio proxima est etc.? Possumus dicere quod david mutat tempora. Augustinus aliter solvit. Tribulatio quandoque est propinqua, quandoque remota. Sensus doloris est in anima: propinquum animae est corpus, remota sunt bona exteriora. Quando ergo est afflictio in exterioribus tribulatio non est propinqua; sed quando est in proprio corpore, tunc est propinqua et proxima: et impossibile est quin homo sentiat. Christus autem in proprio corpore affligebatur Ps 114: tribulationem et dolorem inveni. Item deficit auxilium: quoniam non est qui adjuvet.
Et ideo est orationi instandum Is 63: circumspexi, et non erat auxiliator; quaesivi, et non erat qui adjuvaret: quia etiam apostoli relicto eo fugerunt.



Numerus 10


Circumdederunt. Supra ostendit psalmista in persona Christi suam conquestionem sive querelam rationabilem esse, et ex parte Dei, et ex antiquorum consuetudine, sive experimento: hic autem prosequitur ordinem passionis quantum ad afflictionem carnis.
Et proponit primo persecutores. Secundo persecutionis effectum, ibi, sicut aqua. Tertio persecutionis modum, ibi, circumdederunt me canes. Primo ergo introducuntur persecutores invadentes opere: quorum quidam minores, ut plebs et ministri; et quantum ad hos dicit, circumdederunt me vituli multi: eccl. 1: stultorum infinitus est numerus. Circumdederunt me, quia undique invaserant Ps 117: circumdederunt me sicut apes etc.. Quidam sunt majores; unde dicit, tauri pingues obsederunt me: eccl. 6: ne extollas te in cogitatione tua, sicut taurus qui ex pinguedine et fortitudine, nec jugo premitur, et multum generat et superbit. Dicitur quod taurus est animal melancholicum: et propter hoc diu retinet iram.
Et sicut minores habent audaciam propter multitudinem, ita majores propter divitias.
Et ideo dicit, pingues: job 15: pingui cervice armatus est. Obsederunt me: job 19: obsederunt in gyro tabernaculum meum. Consequenter ponit persecutores insurgentes ore: unde dicit, aperuerunt super me os suum.
Et quidem multipliciter eum tentando Mt 22: quid me tentatis hypocritae? Accusando, invidendo, ad mortem expetendo, dicentes, crucifige: Thren. 3: inimici mei aperuerunt os suum super me. Consequenter adhibet similitudinem, sicut leo rapiens et rugiens, cui comparantur propter crudelitatem: hier. 12: facta est mihi hereditas mea quasi leo in sylva: dedit contra me vocem: nam leonis est ut capta praeda rugiat Am 3: numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid apprehenderit? Et dicit, rapiens, insidiando, et rugiens, manifeste in mortem expetendo Ez 22: sicut leo rugiens rapiensque praedam animam devoraverunt.



Numerus 11


Sicut. Consequenter ponit persecutionis effectum.
Et primo proponit hunc effectum. Secundo exponit eum, ibi, dispersa. Dicit ergo, persequuntur me et nocent: quia quantum ad corporalem salutem totaliter invaluerunt: et ideo dicit: sicut aqua effusus sum. Si effundatur oleum; aliquid remanet in vase; si effundatur vinum, saltem remanet odor in vase; sed de aqua nihil remanet; quasi dicat, totaliter effusus sum secundum eorum opinionem 2S 14: quasi aquae dilabimur, quae non revertuntur super terram. Aqua leviter effunditur et projicitur: sic ego effusus sum. Sicut etiam judaei non solum eum delere desuper terram conati sunt, sed etiam famam ejus perdere voluerunt. Vel assimilatur Christus aquae, quia aqua lavat; sic passio Christi de omnibus peccatis et omnes sordes lavat Ap 1: dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Item aqua rigat et facit fructificare: sic passio Christi: eccl. 24: dixi, irrigabo hortum meum etc..
Et fructificat fructum vitae aeternae: eccl. 24: flores mei (idest passionis meae) fructus honoris et honestatis. Item facit viam lubricam: sic passio Christi disponit judaeos ad casum 1Co 1: nos autem praedicamus Christum crucifixum: judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis judaeis atque graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Consequenter exponit hunc effectum: et ideo dicit, dispersa sunt etc.; quasi dicat, quicquid videbatur in me forte, est dissolutum: quidquid pulchrum, emarcuit.
Et ideo dicit, dispersa etc.. In homine est duplex fortitudo. Una est fortitudo corporis, et haec consistit in ossibus et nervis; et quantum ad hoc dicit, dispersa sunt omnia ossa mea: quasi dicat: omnis virtus mea corporalis defecit. Tamen de Christo dicitur spiritualiter: nam apostoli qui sunt ossa Christi, dispersi fuerunt Za 13: percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Alia est fortitudo animae, quae consistit in corde; unde dicit, factum est cor meum tamquam cera liquescens. Quaerit Augustinus quomodo de Christo capite verum sit: quia hoc videtur provenire ex superabundanti timore, quod non est dicendum de Christo: quia etsi fuerit in eo timor naturalis, non tamen fuit tantus quod liquesceret cor.
Et ita intelligitur de Christo non secundum se, sed quantum ad membra; quae quidem sunt cor Christi, quae et praecipue diligit: phil. 1: eo quod vos habeam in corde.
Et sequitur, testis est mihi Deus, quomodo cupiam vos esse in visceribus jesu Christi. Hi fuerunt apostoli qui fuerunt ossa ad sustentandum infirmos in ecclesia, sicut ossa sustentant carnes Rm 15: debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere.
Et fuerunt corda eorum sicut cera liquescens. Primo mala liquefactione per timorem, sicut in fuga discipulorum Mt 26: tunc relicto eo fugerunt omnes.
Et in negatione petri Lc 22: at ille negavit, dicens, homo nescio quid dicis. Secundo bona liquefactione, sicut in conversione discipulorum, ut patet in petro et andrea. Vel dicendum quod liquefactio etiam est amoris Ct 5: anima mea liquefacta est. Res antequam liquefiat, dura est et constricta in se; si liquescit, diffunditur et tendit a se in aliud. Timor etiam quandoque indurat, quando scilicet non est magnus: et sic est etiam de amore: quia quando supervenit amor, tunc homo tendit in aliud quod ante in se erat.
Et de hac liquefactione potest exponi etiam de Christo secundum quod est caput: nam hoc liquefieri et est a spiritu sancto, et est in medio ventris, idest affectus. Vel per cor Christi intelligitur sacra scriptura, quae manifestat cor Christi. Hoc autem erat clausum ante passionem, quia erat obscura; sed aperta est post passionem, quia eam jam intelligentes considerant, et discernunt quomodo prophetiae sint exponendae.



Numerus 12


Aruit. Hic ostendit quod quicquid pulchrum fuit in Christo evanuit. Florere videbantur in Christo ante passionem tria: operatio miraculorum, facundia doctrinae, fama et gloria populorum. De primo,Jn 6: multitudo magna sequebatur eum, quia videbant etc..
Et haec virtus aruit in passione quantum ad opinionem eorum: unde clamabant, alios salvus fecit etc.. Aruit, idest viluit, tamquam etc.. Vel testa, quando arescit induratur: sic in passione virtus Christi fuit indurata ad sustentandum: eccl. 27: vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. De secundo,Mt 7: erat docens eos tamquam potestatem habens; sed in passione, adhaesit lingua mea faucibus meis, prae taciturnitate Ez 3: adhaerere faciam linguam tuam palato tuo, et eris mutus.
Et hoc est factum in passione; quia non respondebat herodi Lc 23: interrogabat eum herodes multis sermonibus. At ipse nihil respondebat ei. De tertioMt 21: plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Alii autem caedebant ramos de arboribus etc.. Tunc impletum est quod david prophetaverat de Christo dicens, (ps. 117) domine salvum me fac, o domine bene prosperare; benedictus qui venit in nomine Domini, Deus Dominus et illuxit nobis. Sed in passione viluit; unde dicit, et in pulverem mortis deduxisti me, idest vilem mortem me pati fecisti Sg 2: morte turpissima condemnemus eum. Vel si referatur ad membra, in pulverem mortis deduxisti me, idest membra mea quae sunt incinerata, non autem Christi. Vel in pulverem etc., idest in potestatem judaeorum dedisti me qui sunt sicut pulvis etc..



Numerus 13


Quoniam. Hic ponitur modus passionis.
Et primo ponit ea quae facta sunt ante crucifixionem. Secundo quae facta sunt in ipsa crucifixione. Tertio quae facta sunt post crucifixionem. Ante crucifixionem facta fuerunt duo. Primo fuit captus; et quantum ad hoc dicit, circumdederunt me canes multi Ph 3: videte canes, videte malos operarios Is 56: canes impudentissimi nescierunt saturitatem. Item secundo quomodo fuit illusus; unde dicit, consilium malignantium obsedit me. Consequenter ponit ea quae facta sunt in ipsa crucifixione.
Et primo quantum ad affixionem, foderunt manus meas et pedes meos, grossis clavibus affigentes ligno Za 13: quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum? Item quantum ad distensionem dicit, dinumeraverunt omnia ossa mea, idest dinumerabilia fecerunt.



Numerus 14


Ipsi vero. Hic ponuntur illa quae facta sunt post passionem; unde dicit, ipsi vero consideraverunt, convenientes ad spectaculum ut illuderent Lc 23: milites illudentes impleverunt spongiam aceto dicentes, si rex Israel es, salvum te fac etc..
Et inspexerunt, scilicet quid eveniret de me. Diviserunt inter se vestimenta mea, quae erant plura et divisibilia: et super vestem meam, scilicet inconsutilem, miserunt sortem, et hoc fecerunt vel propter cupiditatem, vel propter quamdam illusionem. Per haec vestimenta divisa signantur ecclesiae sacramenta; sed per vestem quae non dividitur, signatur unitas ecclesiae quam quilibet credit habere; sed non habet nisi unus, quia sola est unitas ecclesiae Ct 6: una est columba mea, perfecta mea.



Numerus 15


Tu autem. Narrata passione, hic procedit ad orationem: et circa hoc duo facit. Primo petit divinum auxilium. Secundo petit praestiti auxilii fructum, ibi, narrabo nomen tuum. Circa primum duo facit. Primo petit divinum auxilium in generali. Secundo per se in speciali, ibi, erue a framea. Circa primum duo facit. Primo petit accelerationem auxilii. Secundo auxilii necessitatem. Dicit ergo quantum ad primum: sic fecerunt: foderunt manus meas et pedes meos etc. Sed tu domine, ne elongaveris auxilium tuum a me, idest ne differas praebere mihi homini Christo auxilium divinitatis; quasi dicat: factum est, quia liberatus est a morte per gloriam resurrectionis, quae non est elongata: quia post triduum resurrexit.
Et fuit Christus resurgens 1Co 15: Christus resurgens ex mortuis primitiae dormientium: ps. 56: exurgam diluculo. Ad defensionem meam conspice: quasi dicat: ad hoc necessarium est auxilium tuum mihi, scilicet ad defensionem. Sub umbra alarum tuarum protege me etc.. Defende me, scilicet contra persequentes ad mortem, et contra daemones ne detineant in limbo. Sic ergo petiit ne corpus resolvatur in cineres, et ne anima detineatur in inferno Ac 2: solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum Ps 37: ne derelinquas me etc..



Thomae Aq, in Psalmos Psa.20 Num.9