Thomae Aq, in Psalmos Psa.28 Num.1


Numerus 2


Afferte. Hic ostendit quid debeat offerri.
Et primo ponit corporalem sacrificium. Secundo spirituale, ibi, afferte Domino gloriam. De tribus generibus animalium fiebat oblatio: scilicet de bobus, capris, et arietibus: et super caetera animalia agnus maxime consuetum sacrificium erat. UndeEx 29, dicitur, quod quolibet mane et vespere unus agnus immolabatur: quia per agnum maxime et expressius figurabatur Christus Jn 1: ecce agnus Dei.
Et ideo dicit, afferte Domino filios arietum, idest agnos. Mystice arietes sunt principes gregis, idest apostoli Ps 46: principes populorum congregati sunt. Filii eorum sunt fideles 1Co 4: in Christo jesu per evangelium ego vos genui. Afferte, ergo vos ipsos Deo, qui estis filii arietum.



Numerus 3


Afferte. Consequenter ponit spirituale sacrificium.
Et primo ponit ipsum. Secundo manifestat, ibi, afferte Domino gloriam nomini ejus. Notandum, quod Dominus voluit sibi offerri ista non propter se, quia ipse dixit, numquid manducabo carnes taurorum etc. Sed ut cognoscamus eum principium omnium bonorum nostrorum, et finem, in quem omnia sunt referenda: et ideo nulli licet offerre sacrificium nisi Deo. Deus enim est finis, et nihil possumus ei addere; et ideo debemus eum glorificare, ut omnia quae facimus, in ejus gloriam faciamus 1Co 10: omnia in gloriam Dei facite. Item Deus est principium, et ideo debemus ei honorem : si ego Dominus, ubi est honor meus? Et ideo dicit, afferte Domino gloriam et honorem 1Tm 1: soli Deo honor et gloria. Adorate Dominum. Hic manifestat spirituale sacrificium.
Et primo ostendit quomodo debemus ei gloriam. Secundo quomodo debemus sibi honorem. Dicit ergo quod ipse Deus est gloriosus, et ideo debemus sibi gloriam; unde dicit, afferte Domino gloriam nomini ejus. Ipse in se gloriosus est; sed nomen ejus debet in nobis gloriosum esse, idest ut in notitia nostra sit gloriosum.
Et quo sit ipse in nobis gloriosus et clarus, debemus ei honorem dare: et ideo dicit, adorate Dominum in atrio sancto ejus, idest in ecclesia ista, quae est sicut atrium caeleste. Vel in atrio, idest in mente Jn 4: veri adoratores etc..



Numerus 4


Vox Domini super aquas etc.. Hic ponit divina beneficia.
Et primo praeterita. Secundo futura, ibi, Dominus diluvium etc.. Circa primum duo facit. Primo enumerat beneficia praestita. Secundo concludit gratiarum actionem, ibi, et in templo ejus. Praestita beneficia possunt exponi figuraliter et mystice. Figuraliter quidem; et sic in prima parte ponit duo beneficia praestita: scilicet in exitu, secundo post exitum de eo, ibi, vox Domini confringentis.
Et primo commemorat beneficium eductionis de aegypto. Secundo manifestat illud. Dicit ergo. Vox, idest imperium, Domini, fuit super aquas, maris divisi, ut diciturEx 14.
Et magnificat hoc tripliciter. Primo ex parte auctoritatis. Deus majestatis, qui scilicet est ipsa majestas Is 6: plena erat omnis terra majestate ejus. Intonuit, quia cum elevasset moyses manus, flavit ventus.
Et hunc flatum dicit, intonuit, quia tonitruum ex commotione ventorum fit. Item ex parte materiae: quia siccavit non parvas aquas, sed multas, scilicet maris Is 41: numquid non siccasti mare?Sg 10: transvexit eos per aquam nimiam. Item ex parte effectus, ex hoc quod fuit magnae virtutis in hoc quod dejecit inimicos Ex 15: dextera tua domine, percussit inimicum: propter quod dicitur, vox Domini in virtute. Item alius effectus est magnificentiae; unde dicit, vox Domini in magnificentia, quia fecit transire per siccum mare; unde sequitur ibidem, scilicet exo. 15: magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis etc.. Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus etc..



Numerus 5


Consequenter commemorat beneficia praestita post transitum.
Et hoc potest dupliciter intelligi. Primo per remotionem a malo. Secundo per collationem bonorum, ibi, vox Domini concutientis. Circa primum duo facit. Primo ponit beneficium. Secundo facilitatem conferendi beneficium, ibi, et comminuet dicit ergo, vox Domini confringentis cedros. Cedri sunt homines magni: et signat amorrhaeos qui erant magni et fortes Am 2: exterminavi ante faciem ejus amorrhaeum, cujus altitudo cedrorum altitudo illius, et fortis ipse quasi quercus. Item in tota terra quae promissa erat eis, erant amorrhaei et aliae gentes, quae non poterant exterminari et subjugari usque ad tempus david. Omnes amorrhaei adhuc habitabant circa libanum, ut dicitur josue 15.
Et ideo dicit, confringet Dominus cedros libani, idest amorrhaeos, qui adhuc habitabant ibi, et comminuet eos tamquam vitulum libani, et saron tamquam filium unicornium. Hebraei habent sic, et comminuet eas tamquam vitulum libani et saron sicut filium bubalorum.
Et est sensus litteralis: quia differentia est inter bubalos et boves; quia bubali in paludibus nutriuntur, boves autem in montibus. Erant enim in monte libani multa pascua in quo crescebant magni cedri. Item erant ibi vituli, et boves. Dicit ergo, ita erit facile Deo comminuere cedros libani, sicut si comminueret vitulum saron. Saron est locus quidam Is 35: decor carmeli et saron. Hic locus est aquosus, ubi bubali pascuntur; quasi dicat, etiam saron comminuet sicut filium bubali, vel vitulum. Mystice vox Domini super aquas. Duplex beneficium innuit, scilicet conversionis et donorum quae dantur conversis. Vox Domini in virtute. Secundum mysterium potest dupliciter exponi. Uno modo, ut referatur ad praedicationem Christi; et sic agitur de conversione judaeorum et gentium: judaeorum, cum dicit, super aquas. Homines assimilantur aquis: quia sicut aquae homines fluunt, et non revertuntur,2S 14. Unde super aquas dicitur vox, idest praedicatio Domini, idest super populum judaeorum, quia ex doctrina Dei nondum incarnati, sed expectati, judaei conversi sunt ad Deum. De conversione gentium sequitur cum dicit, Deus majestatis intonuit. Tonitruum formatur in nube, in qua signatur ipsa incarnatio quae est sicut nubes;Is 19: ecce Dominus ascendit super nubem levem. Deus ergo majestatis intonuit, idest omnipotens intonuit per praedicationem de nube carnis suae: job 37: tonabit voce sua mirabiliter.
Et dicit, super aquas multas; quia vox Domini incarnati fuit non tantum super judaeos, sed super gentiles Is 49: dedi te in lucem gentium etc.. Vel, super aquas, baptismi: unde ex tempore quo Christus est baptizatus, iste psalmus cantatur, vox Domini in virtute. Supra psalmista secundum mysticum intellectum tetigit mysterium conversionis judaeorum et gentium; hic autem ponit beneficium temporalium donorum: et circa hoc tria facit. Primo proponit spiritualia dona. Secundum ponit vitiorum extirpationem quae sequitur ex eis, ibi, vox Domini confringentis. Tertio profectionem seu promotionem ad bona ibi, vox Domini praeparantis. In spiritualibus donis haec est differentia, quia quibus dantur spiritualia dona, quibusdam dantur ad ea quae conveniunt communiter, et agenda sunt, et sunt de necessitate salutis: quibusdam ad quaedam ardua, sicut ad miracula facienda, et hujusmodi. Quantum ad primum dicit, vox Domini in virtute; idest ex imperio Domini datur virtus ad implendum praecepta. Quantum ad secundum dicit, vox Domini in magnificentia, idest ex imperio Domini datur virtus sanctis suis magna faciendi: ps. 67: super Israel magnificentia ejus. Glossa haec adaptat donis spiritus sancti.
Et primum, scilicet conversionem fidelium ad donum timoris qui fit divina virtute, ad quam pertinet timores admittere. Magnificentia pertinet ad donum scientiae, quia ad scientiam pertinet magna agere: eccl. 25: quam magnus est qui invenit sapientiam. Vox Domini confringentis. Hic agit de exclusione vitiorum, et tangit primo vitium superbiae. Secundo concupiscentiae, ibi, vox Domini intercidentis flammam ignis. Tertio vitium infidelitatis sive contemptus, ibi, vox Domini concutientis desertum. Ostendit ergo primo exclusionem superbiae. Unde notandum est quod sicut abietes sunt magnae, ita et cedri; et ideo per eas signatur superbia. Dicit ergo, vox Domini confringentis cedros, idest virtus imperii divini super omnes superbos Is 14: detracta est ad inferos superbia tua: et comminuet cedros libani, idest vox Domini super arrogantes et superbos ipsos comminuendo sua potentia: quia omnes reges per hoc conversi sunt ad Christum; et finaliter super cedros libani, quia majores judaeorum conversi sunt, sicut de nicodemo,Jn 3.



Numerus 6


Item, et comminuet eos tamquam vitulum. Hic ponitur perfectio conversionis. Mons libani est valde pascuosus, et sacerdotes propter copiam victimae faciebant pascere ibi boves: et ideo, comminuet eos tamquam vitulum libani, idest humiliabit eos sicut vitulum libani, ut scilicet seipsos in sacrificium offerant, sicut offertur vitulus qui nutritur in monte libani.
Et hoc patet, quia multi magni se martyrio exposuerunt pro Christo Mt 22: tauri mei et altilia occisa sunt.
Et dilectus quemadmodum filius unicornium. Hoc potest dupliciter legi. Primo, ut significet auctoritatem comminutionis; quasi dicat; dilectus faciet ea.
Et secundum hoc dilectus ponitur singulariter, quasi auctoritatem habens. Hic est filius meus etc. Mt 3.
Et haec faciet, quemadmodum filius unicornium. Idest filius judaeorum, quia mysterium incarnationis haec operabatur; et judaei unicornes dicuntur, inquantum gloriantur in cultu unius Dei. Vel unicornis dicitur, quia secundum generationem aeternam est sine matre, et secundum temporalem generationem fuit filius sine patre. Aliter, dilectus etc. Idest Christus in exemplum hujus comminutionis patietur, dabit exemplum aliis patiendi 1P 2: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus.
Et patietur non inquantum Deus, sed inquantum filius unicornium judaeorum. Revertamur ergo ad sensum litteralem.



Numerus 7


Vox Domini intercidentis flammam. Hic commemorat beneficium, quo liberati sunt a malo inflicto divinitus Nb 11, dicitur quod propter murmur populi ignis invasit partem castrorum, et ad levationem manus moysi ignis extinctus est: et hoc est quod dicit, vox, idest imperium, Domini intercidentis, idest destruentis, flammam ignis. Consequenter commemorat beneficia quae promovent in bono.
Et ponit tria. Primo beneficia multiplicationis populi. Secundo nutritionis parvulorum. Tertio ducatus per desertum. Littera hieronymi habet, vox Domini parturientis desertum. Sic legitur in Josue. nullus Eorum qui exierunt de aegypto, et venerunt in desertum, intraverunt terram promissionis, nisi josue et caleb, ut patetNb 14. Sed omnes qui intraverunt in eam, nati sunt in deserto.
Et ideo commemorat hoc beneficium quod populus non est extinctus; unde dicit, vox Domini parturientis, idest parturire facientis, et specialiter desertum cades: quia quantum ad intentionem moysi fuit, quod statim exeuntes de aegypto intrarent terram promissionis, et venirent in cades. Unde miserunt exploratores, et illi dissuaserunt et timuerunt intrare: et propter illud peccatum omnes mortui sunt.
Et quia ex illo dimiserunt intrare, ideo in hoc deserto omnes mortui sunt. Vel secundum litteram nostram, vox Domini concutientis desertum; idest commoventis ad generationem per desertum cades. Vox Domini praeparantis cervos. Hieronymus habet, obstetricantis cervos. Hebraeus habet praeparantis mulos. Cervi in desertis manent.
Et quia filii Israel quadraginta annis fuerunt in deserto, ideo dicuntur cervi Ps 17: statuit pedes meos tamquam cervorum, quia mulieres habuerunt opportunitatem pariendi et enutriendi.
Et revelabit condensa, vel saltus quia ducatum ei praestitit per columnam ignis per noctem et nubis per diem: ps. 135: transduxit populum suum per desertum. Mystice, in hoc quod dicit, vox Domini confringentis, signat donum fortitudinis.
Et ponit hic exclusionem peccati concupiscentiae, cum dicit, vox Domini intercidentis flammam ignis, scilicet concupiscentiae Sg 6: concupiscentia Sapientiae deducet ad ignem perpetuum.
Et haec nutrit alia mala de qua 1 joan. 2: omne quod est in mundo aut est concupiscentia oculorum etc..
Et haec consumit: job 31: ignis est usque ad consumptionem devorans. Basilius exponit sic. Vox Domini intercidentis, etc. Quia in die judicii virtute divina ignis dividetur, quia ardor sine luce erit in igne involvente reprobos. Ignis splendens sine ardore erit ad gloriam electorum.
Et hoc quod dicit, pertinet ad donum consilii. Vox Domini concutientis desertum. Hic ponit exclusionem duplicis infidelitatis: scilicet gentilium et judaeorum. Quantum ad primum dicit, vox Domini concutientis desertum, idest gentes ad fidem commovit convertendo ad eam Is 54: multi filii desertae (idest populi gentilis) magis quam ejus quae habet virum, idest synagogae. Quantum ad secundum dicit, desertum cades, quod interpretatur sanctum legis: quia judaei sanctificati per legislatorem convertentur in fine mundi Is 1: terra nostra deserta etc..
Et hoc pertinet ad donum intellectus. Consequenter commemorat beneficium quod pertinet ad promotionem in bonis.
Et primo ponit collationem sapientiae. Secundo ejus actum. Dicit ergo, vox Domini praeparantis cervos, idest sanctos et perfectos viros: quia sicut cervi repellunt venenosa, ita sancti repellunt omne peccatum: et sicut cervi per spinas incedunt sine laesione, ita sancti per vanitatem mundi sine delectatione. Gen. penul.: Nephtalim cervus emissus, dans eloquia pulchritudinis.
Et isti praeparantur per Deum, non per se: et ipse Deus, revelabit, eis, condensa, idest ea quae aliis sunt abscondita Mt 11: revelasti ea parvulis.
Et hoc pertinet ad donum sapientiae. Consequenter concludit gratiarum actionem pro praedictis beneficiis, dicens, in templo ejus omnes dicent gloriam Ps 148: juvenes et virgines, senes cum junioribus laudent nomen Domini. Alia littera habet, omnis dicet vel loquetur gloriam. Verum est quod quilibet habet dona communia, et etiam specialia.
Et pro hoc speciali dono quilibet dicet gloriam: eccl. Ult.: danti mihi justitiam, dabo gloriam.



Numerus 8


Dominus. Hic agit de beneficiis speratis.
Et primo commemorat potentiam benefactoris. Secundo ponit sperata beneficia, ibi, Dominus virtutem populo suo dabit. In hebraeo habetur, Dominus diluvio sedit, et hoc habet planum sensum; quasi dicat: verum est quia hoc fecit populo israeli. Numquid non ejusdem potestatis aliquando fuit? Immo a principio mundi judicia ejus manifesta fuerunt.
Et commemorat unum manifestum, quod ex judicio pro peccato hominum induxit diluvium.
Et sedebit Dominus rex in aeternum, judicans scilicet populos in aequitate. Hieronymus habet, Dominus diluvium inhabitat, vel inhabitare facit. Diluvio inundante, terra evacuata est ab habitatoribus. Postea iterum, inhabitare facit terram, dissipatam tunc per multiplicationem hominum. Mystice potest tripliciter legi. Uno modo, ut ly diluvium sit quasi accusativus appositus ad hoc infinitum, inhabitare: quia in arca noe soli illi habitaverunt diluvium: et sic per arcam noe signatur ecclesia, et sancti qui sunt in ea, securi habitant diluvium tribulationum. Alio modo e converso, quasi, diluvium inhabitat in templo suo. Diluvium est mundum, et carnales homines mundi: nah. 1: in diluvio praetereunte consummationem faciet. Hoc ergo diluvio faciet inhabitare in templo suo, quando convertentur, et sedebit rex in aeternum, ut supra expositum est. Alio modo diluvium inhabitat, idest aquas baptismales, quas ipse inhabitat per effectum gratiae. Consequenter commemorat beneficia sperata.
Et primo pertinentia ad progressum. Secundo ad finem. Quantum ad primum dicit, Dominus virtutem populo suo dabit, per quam possint proficere Is 40: qui dat lapso virtutem, et his qui non fuerunt fortitudinem etc.. Quantum ad secundum dicit, Dominus benedicet populo suo in pace Is 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae, in requie opulenta.



PSALMUS 29

(Ps 29)


Numerus 1


In praecedenti Psalmo hortatus est propheta alios ad gratiarum actiones; hic autem ipse gratias agit. Titulus, psalmus cantici in dedicatione domus david. Sicut supra dictum est, Psalmi cantici dicuntur, quia prius cantabatur, et post sequebatur psalmus: quasi, psalmus sequens canticum. Sed legimus quod david domum Deo non dedicavit, quia prohibitus fuit per nathan a Domino,2S 7. Sed hic non dicitur domus Domini, sed david. Legitur 2 regum 5, quod post mortem saulis cepit hierusalem, et ibi fecit domum suam.
Et consuetum est, quod quando quis intrat domum, facit solemnitatem.
Et posset dici quod tunc iste psalmus cantatus fuit ab ipso david, quando primo intravit domum illam novam ut inhabitaret ibi. Tamen melius intelligitur quod referatur ad mysterium domus david, idest Christi, qui est ecclesiae caput et corpus.
Et haec eadem dicitur tabernaculum. Supra dictum est, pro consummatione tabernaculi; hic autem, in dedicatione domus. Tabernaculum est militantium: et sic praesens ecclesia dicitur tabernaculum Ap 21: ecce tabernaculum Dei cum hominibus etc.. Domus est quiescentium: sic ecclesia expectat quietem patriae Ps 121: in domum Domini ibimus. Utraque haec habet constructionem, quae fuit in ordinatione suae incarnationis: et dedicationem, quae fuit in resurrectione, quando corpus Christi indutum est gloria immortalitatis. Super corpus Christi continue construitur; et per conversionem fidelium dedicabitur, quando erit in gloria. Psalmus iste dividitur in duas partes. In prima in generali commemorat beneficia pro quibus gratias agit. Secundo in speciali, ibi, ego autem dixi. Circa primum duo facit. Primo agit gratias de propriis beneficiis. Secundo invitat alios ad gratias agendas de communibus, ibi, psallite Domino sancti ejus. Circa primum tria facit. Primo ponit gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia, ibi, quoniam suscepisti me. Tertio exponit, ibi, domine Deus. Dicit ergo, domine, exaltabo te, non faciendo te altiorem, sed confitendo et laudando tuam altitudinem: eccl. 43: benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis.
Et assignat duo beneficia, quare exaltat: unum ex parte Dei, et aliud ex parte inimicorum: et secundum est effectus primi. Ex parte Dei, quia suscepisti me in tuam protectionem, quando elegit eum et protexit, ut habetur1S 16, usque in finem. Vel Deus suscipit justos, quando unit sibi, qui per unionem caritatis adhaerent sibi. Sed Christum hominem univit sibi suscipiendo in unitatem perfectam Ps 3: tu autem domine susceptor meus es etc.. Ex parte inimicorum: quia, non delectasti. Hoc enim non est odiosum valde quod inimici gaudeant de eo; quia non gaudent nisi de malo suo, et nullus optat malum nisi sibi exoso: eccl. 18: si praestes concupiscentias ejus animae tuae, faciet te in gaudium inimicis tuis. Sed certum est quod david non venit in gaudium inimicis, quia saul non est assecutus propositum suum de eo. De Christo autem non videtur Mt 27: insultabant enim ei jam crucifixo: vah qui destruis templum Dei etc.. Item, etiam viris justis mali insultant, et laetantur super eos: job 30: derident me juniores tempore, nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum in proverbium eis. Sed dicendum, quod si ad horam judaei de Christo gavisi sunt, non tamen finaliter: quia Christo resurgente nomen ejus magis invaluit: mich. 7: ne laeteris inimica mea, quia cecidi; consurgam.



Numerus 2


Deinde cum dicit, domine Deus meus, ostendit quomodo liberatus sit.
Et primo a malis interioribus. Secundo ab exterioribus, ibi, domine eduxisti. Malum interius est infirmitas, vel corporalis vel spiritualis. Haec duo potuerunt esse in david et in nobis, sed in Christo non nisi corporalis, propter passibilitatem: et ideo dicit, clamavi, scilicet david: ps. 119: ad Dominum, cum tribularer, clamavi. Item Christus clamavit, etsi inquantum Deus sit exauditor He 5: cum clamore valido et lacrymis etc.. Sequitur, et sanasti me. Dicit quia ab utraque infirmitate; Christum vero sanavit a corporali solum passibilitate. Consequenter dicit se esse liberatum ab exterioribus malis, domine eduxisti.
Et primo ab imminentibus. Secundo ab illis a quibus est praeservatus, ibi, salvasti. Dicit ergo, domine eduxisti etc. Hoc ad litteram non potest intelligi de david: quia non erat erutus de inferno, quando hunc psalmum fecit. Potest intelligi de eo secundum metaphoram, quasi liberatus sit a mortali periculo. Sed ad litteram intelligitur de Christo, cujus anima educta est de inferno a Deo Ps 15: ne derelinquas animam meam in inferno. Item convenit illis qui per Christum resuscitati sunt Za 9: tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos tuos de lacu in quo non erat aqua. Secundo dicit se praeservatum a mortali periculo, cum subdit, salvasti me a descendentibus in lacum. Ad litteram lacus accipitur pro concavitate: mos enim fuit antiquitus quod sepeliebantur in profundis concavitatibus: salvasti me, ait, a descendentibus in lacum; quasi dicat, liberasti me a periculis mortis. Sed de Christo exponitur optime, quia per lacum intelligitur damnatio aeterna: quia licet Christus descenderit in infernum; non tamen illuc descendit tamquam ad damnationem, sed ut liberaret eos qui erant in lacu; quasi dicat, dedisti mihi, ut non assimilarer descendentibus in lacum Ps 87: factus sum sicut homo sine adjutorio, inter mortuos liber. Vel, in lacum, idest in peccatum; immunis enim fuit a peccato.



Numerus 3


Deinde cum dicit, psallite Domino sancti ejus etc., inducit alios primo ad gratiarum actionem. Secundo commemorat beneficia, ibi, quoniam ira in indignatione ejus. Ubi duo facit: quia primo ostendit qui sunt qui gratias Deo debent. Secundo de quo, ibi, confitemini. Dicit ergo, psallite. Ecce qualiter psalmus cantici. Psallite, inquam vos sancti: quia eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris Ap 19: laudem dicite Deo nostro omnes sancti ejus. Sed de quo? Confitemini, gratias agendo, memoriae sanctitatis ejus. Uno modo memoriae potest intelligi, quia Deus memor est nostri: hier. 2: recordatus sum tui, etc..
Et dicit, sanctitatis ejus.
Et dupliciter potest intelligi: vel quia haec memoria provenit ex sanctitate, idest ex misericordia et bonitate sua Lv 11: sancti estote, quia ego sanctus sum: vel quia memor est nostri ut sanctificet nos Lv 20: ego Dominus qui sanctifico vos. Alio modo, memoriae, scilicet nostrae, quia nos recordamur sanctitatis Dei; quasi dicat, confitemini commemorando sanctitatem ejus Is 63: miserationum Domini recordabor.



Numerus 4


Secundo, cum dicit, quoniam ira, commemorat beneficia omnibus exhibita. Ubi duo facit. Primo proponit haec beneficia, quae spectant ad Dei clementiam. Secundo clementiae ejus ostendit signum, ibi, ad vesperum. Dicit ergo, quoniam ira etc.. Misericordia Dei non est sine justitia; ideo ponit primo justitiam. Secundo misericordiam: justitiam, cum dicit, quoniam ira. Hic ira accipitur pro effectu irae, idest pro vindicta; indignatio vero non pro commotione irae in Deo, sed pro justitia Dei, secundum quam detestatur impium: quiaSg 14: similiter odio sunt Deo impius et impietas ejus; quasi dicat, in indignatione ejus, idest Dei justitia judicante peccata in ira, idest vindicta. Hieronymus planius, quoniam ad momentum est ira ejus; quasi dicat, si aliquando irascatur suis, hoc est ad correctionem brevi tempore Is 54: in momento indignationis abscondi etc. Ez 18: nolo mortem peccatoris morientis. Hieronymus, vita in propitiatione ejus; quasi dicat, punit ad momentum, et post repropitiatur, et reddit vitam: job 5: percutit, et manus ejus medetur. Ostendit autem clementiae et misericordiae ejus signum secundum litteram, cum subdit, ad vesperum demorabitur; quasi dicat, in brevi tempore Dominus a tristitia ducit ad consolationem: quia si aliquis tristis sit vespere, mane erit laetus. Triplex autem ratio assignari potest, quare vespere tristitia insit, et mane laetitia. Una est ex exteriori dispositione: quia vespere principium est tenebrarum, quae contristant; mane vero lucis, quae laetificat: unde caeci ut laetentur cantant: tob. 5: quale gaudium mihi erit, qui in tenebris sedeo, et lumen caeli non video? Secundo ex interiori: mane est hora sanguinis, qua homo disponitur ad gaudium; vespere est hora melancholiae, qua homo disponitur ad tristitiam. Tertio ex natura somni. Somnus enim est quies animalium: unde tristitia per somnum quietatur. Mystice littera est plana: quia, ad vesperum dominicae sepulturae fuit tristitia, quia adhuc fideles flebant mortem Christi. Sed ad matutinum, propter nuncium resurrectionis, laetitia. Si ad totum genus humanum referatur, sic, ad vesperum, idest peccatum primi parentis, tristitia; quia, ut habeturGn 3, post meridiem vergente jam sole ad occasum peccavit adam.
Et iste fletus non potest dici brevis, quia etiam post reparationem gratiae manent reliquiae ejus. Sed in matutino, idest in Christo, laetitia. Vel vespere quando lux spiritualis incipit in homine deficere, et tunc in eo est fletus; sed quando relucet in eo, tunc est gaudium Ps 5: mane astabo tibi, et videbo.



Numerus 5


Ego autem dixi in abundantia. Supra gratias egit de beneficiis divinis, hic autem prosequitur totum ordinem quomodo hoc sit adeptus. Ubi tria facit. Primo ponit processum suae directionis. Secundo suum recursum ad orationem, ad te domine clamabo. Tertio ostendit orationis exauditionem, ibi, audivit Dominus. Secundum glossam prima intelliguntur de Christo, et de quolibet homine.
Et primo exponamus quomodo intelliguntur de quolibet homine: eccl. 10: initium omnis peccati superbia.
Et ideo in processu directionis primo ponitur praesumptio de se confidentium. Secundo falsitas praesumptionis, ibi, domine in voluntate. Tertio praesumptionis poena, ibi, avertisti faciem tuam a me. Dicit ergo, ego dixi, idest corde praesumpsi, in abundantia, corporalis prosperitatis: non movebor, idest non deficiam Ap 18: sedebo regina etc.. Eccl. 11: in die bonorum ne immemor sis etc.. Vel in abundantia, spiritualium bonorum, sicut adam erat in paradiso Ez 28: plenus sapientia, perfectus decore in deliciis.
Et in hac abundantia dicunt, non movebor. Contra quod dicitur1Co 10: qui se existimat stare, videat ne cadat. Falsitatem praesumptionis ostendit cum dicit, domine in voluntate tua etc.. Decor hominis temporaliter est prosperitas temporalis: ideo comparatur flori Is 40: omnis caro fenum. Hic autem decor de sui natura non habet virtutem per mensuram, sicut habetur jac. 1: sicut flos feni pertransibit. Exortus enim est sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives etc.. Sed unde habet virtutem et firmitatem et constantiam? Certe, ex voluntate Dei.
Et ideo dixi, sed praesumptuose, quia non movebor. Sed non est ita; immo quamdiu tibi placuit, praestitisti decori meo virtutem. Bene in perpetuum, quia haec sanctis in patria sunt aeterna; hic autem ad velle suum. Item decor potest accipi pro virtute spirituali: Prov. ult.: Fortitudo et decor etc.. Hic etiam ex sui natura non est fortis: quia habemus hunc decorem in vasis fictilibus,2Co 4, Luc. ult.: Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto.
Et ideo dicit, praestitisti decori meo virtutem, sed in voluntate tua Rm 9: cujus vult miseretur.
Et hoc probat per effectum: quia quando avertisti faciem tuam, perii. Dicitur autem Deus avertere faciem suam ab homine, ut eum non videat, vel ut non videatur ab eo. Videt autem omnes simplici visione et notitia; sed quosdam visione misericordiae: ps. 24: respice in me, et miserere mei. Avertisti ergo faciem tuam a me, ne mei miserearis.
Et statim, factus sum conturbatus, vel spiritualiter incidendo in peccatum, vel temporaliter in adversitatem. Vel, avertisti faciem tuam, ne videaris a me.
Et hoc videtur sonare littera hieronymi. In adversis quibuscumque fortitudo hominis est habere oculos ad Deum Ps 76: memor fui Dei, et delectatus sum. Avertisti ergo ne viderem.
Et factus sum conturbatus. Sed si exponatur de Christo tunc in hoc, ego dixi, non quidem praesumptuose, sed scientiae certitudine, in abundantia mea, idest virtutum et gratiarum Jn 1: vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a patre. Non movebor, a voluntate Dei Jn 8: quae placita sunt ei, facio semper.
Et hoc, quia, praestitisti decori meo virtutem, scilicet faciendi miracula, et resistendi adversariis Rm 1: praedestinatus est filius Dei in virtute.
Et hoc patet: quia quando avertisti faciem tuam a me: in passione Ps 21: Deus Deus meus, quare me dereliquisti, factus sum conturbatus, non in ratione, sed in sensualitate Jn 12: nunc anima mea turbata est.



Numerus 6


Ad te. Consequenter recurrit ad orationem cum dicit, ad te domine, clamabo etc..
Et primo ponit orationem. Secundo assignat rationem, ibi, quae utilitas. Tertio ostendit orationis exauditionem, ibi, audivit Dominus. Circa primum duo facit. Quia primo orat pro amotione mali. Secundo pro assecutione boni, ibi, et ad Deum meum deprecabor, dicit ergo, ad te domine clamabo, ut clamor intelligatur oratio quae fit ad remotionem mali, in Christo passionis, in peccatore peccati, in homine adversitatis.
Et ad Deum meum deprecabor. Deprecatio est propter bonum dandum: Christo scilicet gloriam, peccatori gratiam, homini afflicto prosperitatem. Vel clamor referatur ad afflictionem cordis, deprecatio ad assiduitatem orationis: jac. Ult.: multum valet deprecatio justi assidua.



Numerus 7


Deinde cum dicit, quae utilitas in sanguine. Dupliciter assignat.
Et primo in universali. Secundo in speciali, ibi, numquid confitebitur. Dicit ergo, quae utilitas? Si de Christo exponatur, in sanguine Christi maxima fuit utilitas Mt 26: pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Sed si cito resuscitatus non fuisset, sed ejus resurrectio fuisset dilata usque ad finem mundi, nulla utilitas fuisset in eo, vel et jam si corpus ejus fuisset totaliter putrefactum. Sed numquid suffecit passio ad salutem? Sic. Sed si hoc non fuisset, scilicet quod non surrexisset, et cito, non fuisset credita ejus divinitas: et sic homines non fuissent utilitatem consecuti. In speciali ostendit, dicens numquid confitebitur tibi. Dupliciter dicitur pulvis. Uno modo pulvis peccatorum intelligitur Ps 1: tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae. Per mortem Christi peccatores, qui pulvis sunt, ad duo bona post resurrectionem pervenerunt; ut scilicet confiterentur peccata sua Ac 2: his auditis compuncti sunt corde etc..
Et ideo dicit, numquid confitebitur tibi pulvis? Scilicet peccator, si descendam in corruptionem putrefactionis; quasi dicat, non. Aliud bonum est confessio veritatis fidei; unde, aut annunciabit veritatem tuam? Vel numquid pulvis resolutus ex corpore, modo erit materia, ut per apostolos confiteantur tibi populi veritatem, vel ipsi apostoli veritatem tuam? Si exponatur de homine, tunc sic: numquid confitebitur, idest si moriar, non potero te laudare.



Numerus 8


Tertio cum dicit, audivit Dominus. Ostendit orationis exauditionem.
Et primo ponitur exauditio. Secundo exauditionis modus, ibi, et misertus. Tertio fructus, ut cantet. Dicit ergo, audivit Dominus etc.. Dixerat supra, clamabo; hic autem dicit se exauditum, audivit enim Dominus, quia exaudivit: Isa. penul.: Eritque antequam clament, ego exaudiam, adhuc illis loquentibus ego audiam Jn 11: pater, gratias ago tibi, quoniam exaudisti me: ego autem sciebam quia tu semper me audis. Deinde ponitur modus: et misertus est mei.
Et primo ipsum modum ostendit. Secundo exponit, ibi, convertisti etc.. Dicit Glossa, clamabo, contra mala, et deprecabor pro bonis; et in utroque sum exauditus. Quia quantum ad primum, misertus est mei, removendo omne malum poenalitatis. Quantum ad secundum, Dominus factus est mihi adjutor.
Et quod consecutus sum gloriam immortalitatis Ps 27: adjutor meus et protector meus; in ipso speravit cor meum, et auditus sum.
Et floruit caro mea. Exponit modum, cum dicit, convertisti. Secundum quod loquitur de Christo, duo dicit. Primo enim ostenditur commutatio de malis ad bonum, quantum ad interiora. Secundo quantum ad exteriora, ibi, conscidisti. Christus planctum habuit in tempore passionis in se: quia, tristis est anima mea etc Mt 26.
Et in suis,Jn 16: quia plorabitis et flebitis etc.. Hunc planctum convertisti, ait, in gaudium resurrectionis. Quantum ad se Ps 20: domine, in virtute tua laetabitur rex, scilicet Christus. Quantum ad suos: quia gavisi sunt discipuli viso Domino,Jn 20. Secundo ostenditur commutatio facta de malis ad bona, quantum ad exteriora: quia, conscidisti. Saccus est pannus austerus, et imponitur renibus tempore tristitiae, et fit de pilis caprarum. Sic saccus est caro Christi secundum quod habet similitudinem carnis peccati. Caprae enim et haedi peccatores significant: quia pro peccatis offerebantur, ut habetur in Glossa. Concidisti saccum meum, idest scindi permisisti clavis et lancea, et restituisti mihi immortalitatem: et ideo dicit circumdedisti. Vel de quolibet justo potest intelligi planctum commutatum in gaudium Jn 16: tristitia vestra vertetur in gaudium: tob. 3: post lamentationem et fletum exultationem infundis.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.28 Num.1