Thomae Aq, in Psalmos Psa.30 Num.17


Numerus 18


Consequenter cum dicit, benedictus, refert gratiarum actionem. Ubi duo facit. Primo enim gratias agit. Secundo inducit alios ad hoc, quibus praedicta beneficia sunt collata, ibi, diligite. Circa primum tria facit. Primo enim prorumpit in gratias. Secundo proponit misericordiam gratiarum, ibi, quoniam mirificavit etc.. Tertio exponit causam, ibi, ego autem dixi. Dicit ergo, benedictus Dominus; quasi dicat: ex quo protectus est sic populus sanctorum a Deo, nihil aliud restat nisi benedicere Deum, idest attribuere hoc ejus bonitati; tob. 12: benedicite Deum, et enarrate omnia mirabilia ejus.
Et quare? Quia mirificavit, idest mirabilem fecit, misericordiam suam mihi. Tunc enim videtur homo teneri ad gratiarum actiones, quando mirabiliter liberatur a magnis periculis.
Et quomodo mirificavi? In civitate, inquit, munita; quasi dicat: ita liberavit me, quod fecit me sicut civitatem munitam. Alia littera, in civitate circumstantiae. Hebraei habent, obsessa. Hoc autem potest referri ad duas intentiones: et utrumque misericordiam Dei ostendit mirabiliter; quia in civitate munita ita liberavit me, quia fecit me sicut civitatem munitam contra mala.
Et haec civitas est ecclesia: hier. 1: dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et murum aeneum. Vel, in civitate obsessa, similiter mira misericordia est: quia sumus liberati a minori malo. Periculum enim magnum perferunt obsessi; et ideo dicit, eram in civitate obsessa, seu circumdata, et tamen liberavit me velut centrum a circumferentia. Circumferentia namque ponitur in gyro, centrum in medio. Populus judaeorum qui in medio erat gentium, qui circumstabant judaeam, ubi dicebantur laudes Deo, ubi sacrificia offerebantur, ubi prophetiae non cessabant. Modo autem in omnibus gentibus circumstantibus diffusa est misericordia Dei: Marc. ult.: Euntes in mundum universum, praedicate evangelium omni creaturae. In civitate ergo ait circumstante, scilicet in toto populo gentium.



Numerus 19


Deinde cum dicit, ego autem, exponit materiam gratiarum. Ubi primo ponit magnitudinem. Secundo ponit exauditionem, ibi, ideo exaudisti etc.. Dicit ergo, ego dixi in excessu mentis meae. Excessus contingit quandoque ex causa interiori; et hoc quando videt stupenda ex quibus fit extra se Ac 3: repleti sunt stupore et extasi. Quandoque a causa superiori, quando scilicet contemplatur quis divina, et rapitur extra se supra se 2Co 5: sive mente excedimus Deo. Sic ergo elevatus ad divina dicit, projectus sum etc. Idest perpendi me longe esse a te: quia quanto homo magis accedit ad Deum, tanto se minorem advertit. Job ult.: auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt te etc.. Vel si intelligatur quantum ad excessum causae inferioris, quod innuit littera hieronymi, aliquando homo considerat gravitatem peccatorum vel malorum imminentium, et ex hoc reputat se derelictum: sicut Christus in persona suorum dixitMt 27: Deus Deus meus, ut quid me dereliquisti? Et sic dicit hoc david. Considerans mala quae mihi veniunt, projectus sum: jonae 2: abjectus sum a conspectu oculorum tuorum.



Numerus 20


Secundo cum dicit, ideo exaudisti, ponit exauditionem; quasi dicat, ideo, quia hoc dixi, exaudisti Ps 10: respexit in orationem humilium. Sic publicanusLc 18, quoniam recognovit se peccatorem, descendit justificatus in domum suam: eccl. 35: oratio humiliantis se nubes penetrat. Vel secundum Hieronymum, ponitur interrogative, ego dixi etc.. Ergo ne exaudies? Quasi dicat: mirum est cum sim ita longe a te, quod me exaudias. Dum clamarem ad te. Glossa Augustini, clamor fit ad Deum non voce, sed corde; quia multi silentes labiis, corde averso nihil impetrare potuerunt. Clama ergo intus ubi Deus audit.



Numerus 21


Consequenter cum dicit, diligite Dominum, inducit illos quibus praedicta beneficia sunt collata ad gratias exhibendas.
Et ordinat eos primo quantum ad affectum. Secundo quantum ad effectum, ibi, viriliter agite. Circa primum duo facit. Primo inducit eos ad diligendum Deum. Secundo rationem diligendi assignat, quoniam veritatem requiret. Dicit ergo quia exaudivit, et quia mirificavit, diligite Dominum Dt 4: et nunc, Israel, audi praecepta et judicia, quae ego doceo te etc..
Et qui sunt qui diligere debent, ostendit: quia, sancti Ct 1: recti diligunt te. Quoniam veritatem. Assignat causam diligendi. Redditur autem duplex causa, quare Deum diligere tenentur: quia quod diligunt sancti Deus diligit; et quod odiunt, Deus odit. Secunda est, ibi, et retribuet. Quantum ad primum dicit, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam; quasi dicat: diligere debetis Dominum, quia diligit quod diligitis, et hoc requirit. Sancti diligunt veritatem; et ideo Deus qui veritatem requirit, debet a nobis diligi. Requirit autem Deus veritatem justitiae Rm 2: judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. Item vitae Is 38: obsecro, domine, memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto. Item doctrinae Mt 22: scimus, quia verax es, et viam Dei in veritate doces. Secunda ratio quare tenemini diligere Deum, est, quia punit quod oditis: punit enim Deus superbiam, quam sancti odiunt: et hoc est, quod dicit, et retribuet poenam scilicet, abundanter, idest supra seipsos: quia ipsi supra se extollunt Is 16: superbia ejus et arrogantia ejus et indignatio ejus plusquam fortitudo ejus.



Numerus 22


Deinde cum subdit, viriliter, ordinat eos quantum ad effectum.
Et primo, ut sint fortes in opere, cum ait, viriliter agite Pr 18: qui mollis, et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis. Item ut sint fortes in corde, et confortetur cor vestrum Ps 26: expecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.



PSALMUS 31

(Ps 31)


Numerus 1


Hic incipit quarta deca primae quinquagenae.
Et sicut in prima decade sunt Psalmi in quibus fit mentio de persecutione absalonis; in secunda de persecutione saulis; in tertia de persecutione populi, ita in ista quarta de tribulatione quam boni a peccatoribus sustinent 2P 2: habitans apud eos qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant. Dividitur autem haec deca in duas partes. Quia primo commendatur justorum dignitas. Secundo imploratur auxilium contra persecutiones impiorum, in 4Ps 34: judica domine nocentes me. Circa primum duo commemorat. Primo gratiam justificantem. Secundo dignitatem justorum, ibi, ps. 32: exultate justi etc.. Tertio monet justos ut in justitia sistant, ibi, ps. 33: benedicam Dominum. Hujus Psalmi novus est titulus, scilicet intellectus david. Hieronymus habet, eruditio david. In multis psalmis sequentibus est invenire titulum hunc.
Et signatur per hoc, quod in omnibus psalmis in quibus hic titulus dicitur, tractatur aliqua veritas communis, non solum pertinens ad unam personam, sed quasi ad providentiam Dei, vel ad aliquid aliud arduum.
Et licet in omnibus psalmis quaedam sint ad eruditionem, ista tamen ad hoc principaliter ordinantur. Specialiter vero iste psalmus intitulatur ab intellectu quem debet habere poenitens, qui debet intelligere se peccatorem, et gratiam Dei liberantis: lev. 5: si intellexerit homo delictum etc.. Hunc intellectum dat vexatio,Is 28: beati quorum. Iste est secundus psalmus poenitentialium. In primo enim egit de contritione cordis, in isto vero de confessione; et dividitur in tres partes. In prima enim ponitur remissio peccatorum. In secunda, via ad remissionem, ibi, quoniam tacui etc.. Tertio desiderium sanctorum de remissione, ibi, pro hac orabit. Circa primum duo facit. Primo enim ponitur aliquid quod est ex parte Dei. Secundo illud quod est ex parte hominis, ibi, nec est in spiritu. In peccato namque primo est offensa Dei. Secundo macula. Tertio reatus poenae. Contra haec tria ordinat tria. Quia Deus remittit offensam, maculam tegit, reatum poenae tollit, non imputando peccatum. Quantum ad primum dicit, beati quorum remissae sunt etc.. Sed quia beatitudo est duplex, scilicet rei et spei, isti tales, scilicet quorum remissae sunt iniquitates, sunt beati in spe; qui tandem erunt beati in re. Beatus enim ille est spe, in quo praecedit causa beatitudinis, et via quae est virtus, et praecipue perfecta: unde in quo virtus perfecta apparet, potest dici beatus in spe: sicut arbor bene florens potest dici fructificans. Post corruptionem enim primi hominis isti flores non erant, sed spinae peccatorum.
Et ideo beatitudo peccatoris quae est in spe, non est hujusmodi, sed quod Deus remittat peccatum, et sic fructificat: hier. 4: novate vobis novale etc.. Remissae Is 40: dimissa est iniquitas illius Lc 6; dimittite, et dimittetur vobis. Quantum ad secundum dicit, et quorum tecta sunt peccata. Peccata sunt maculae animae: hier. 2: quam vilis facta es etc.. Quando quis habet in se turpe, et illud tegitur, tunc oculos intuentis turpitudo non offendit. Deus autem tegit turpitudinem peccatorum: sed quomodo? Totaliter, scilicet abluendo animam. In peccato enim duplex est deformitas. Una scilicet ex privatione gratiae qua privatur peccator: et haec totaliter tollitur, et non tegitur, quia datur ei gratia. Alia macula est ex actu peccati praeterito: et haec non deletur, quia non datur ei quod non fecerit, sed quod non imputetur ei ad culpam: et haec tegitur. Quantum ad tertium dicit, beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. De reatu poenae intelligitur, quia poena non ei reservatur pro peccato Da 3: omnia induxisti super nos etc.. Secundum glossam, triplex peccatum hic insinuatur: peccatum originale, actuale mortale, et actuale veniale. Primum signatur per iniquitatem, quae est quaedam inaequalitas: et hoc est in originali, inquantum in ea vires animae recedunt ab aequalitate innocentiae; et hoc dimittitur et diminuitur, quia aufertur reatu et remanet actu. Dicit autem pluraliter iniquitates, quia in diversis diversa originalia, et in uno unum. Secundum signatur per peccatum actuale mortale. Actualia enim peccata mortalia dicuntur tegi, quando non imputantur peccatori jam ad culpam. Tertium signatur per peccatum veniale, quod non imputat Dominus. Peccatum enim veniale non imputatur ad poenam aeternam. Vel primum dicit propter peccatum quod est ante baptismum. Secundum propter peccata quae sunt post baptismum. Tertium vero post confessionem, quia non imputabitur peccatum ad poenam. Sed ex parte hominis requiritur quod non fictus confiteatur; alias non consequitur gratiam Sg 1: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.
Et ideo, nec est in spiritu ejus dolus, ut aliud habeat interius, et aliud praetendat exterius.



Numerus 2


Quoniam tacui. Secunda pars est, ubi ponitur via perveniendi ad remissionem peccatorum: et circa hoc tria facit. Primo enim ponit statum peccati. Secundo conversionem, quae est causa remissionis peccati, ibi, delictum meum. Dicit ergo, quoniam tacui etc.. Contradictio videtur hic. Cum enim clamet tota die, dicit se tacere. Respondeo. Tacebat ab eo quod dicendum erat, sed clamabat quod dicendum non erat, nedum clamandum.
Et in utroque est peccatum. De primoIs 6: vae mihi quia tacui. Debet enim peccator dicere peccata sua: job 16: si tacuero, non recedit a me; nunc autem etc.. Ergo quoniam tacui peccata mea, inveteraverunt ossa mea, idest interior fortitudo defecit. Saepe in scriptura sacra per membra corporalia intelliguntur virtutes interiores. Unde per ossa in quibus est fortitudo, intelligitur interior virtus.
Et quia inveterascit quod deficit, idest minuitur, inde dicit: inveteraverunt ossa mea: baruch 3: quid est Israel, quod in terra inimicorum es, inveterasti etc.. De secundoIs 5: expectavi, ut faceret judicium, et ecce iniquitas: justitiam, et ecce clamor.
Et hoc est quod dicit. Dum clamarem tota die. Clamabat enim se justum, clamabat de poena, et tacebat de culpa. Sed quid fecit Dominus? Convertit eum aggravando manum Domini, gravamen inferentem, quoniam die ac nocte. Secundo conversione consequente, conversus sum etc.. Dicit ergo, die ac nocte, idest continue, gravata est etc.. Manus Domini aliquando consolatur Ez 3: manus Domini erat mecum confortans me. Aliquando aggravat, sicut hic1S 5, dicitur manus Domini gravissima Is 26: in tribulatione etc..
Et ideo dicit, conversus sum in aerumna mea, idest in miseria quam patior pro peccatis. Dum configitur spina, dum spina, idest remorsus conscientiae, infigitur cordi meo. Vel pro spina dorsi quae tenet totum hominem rectum, dum configitur.
Et signat superbiam, quae quando constringitur, corrigitur homo. Vel quare clamabas? Propter gravitatem, inquit, manus tuae.
Et hoc ideo quia non sum conversus ad te, sed ad peccatum.
Et hoc dum spina peccatorum configitur, idest firmatur in me, et sic spina, idest peccatum, intelligitur. Vel dum ratio, quae sicut spina est, regens dorsum deprimitur. Vel secundum hebraeos, conversus est humor meus in siccitatem aestatis, idest ex aggravatione manus tuae, quicquid in me carnale et humidum fuit, conversum est in siccitatem aestatis. Hieronymus habet, versatus sum in miseria mea dum exardescit messis, idest ad modum messis arui.



Numerus 3


Deinde cum dicit, delictum. Primo ponit confessionem. Secundo ejus efficaciam ostendit, ibi, dixi, confitebor. Sed quia duo debet homo confiteri, scilicet bona omissa, et mala commissa; quantum ad primum dicit, delictum meum, scilicet quod dimisi facere quod debui: cognitum tibi feci: non quod Deus non cognoscat; sed quando homo recognoscit peccatum suum, tunc vult etiam quod Deus cognoscat, ut ignoscat. Quantum ad secundum dicit, injustitiam meam non abscondi: job 31: si abscondi quasi homo peccatum meum etc. Pr 28: qui abscondit scelera sua etc.. Efficacia vero confessionis ostenditur, cum dicit, dixi, confitebor. Confessionis effectus est remissio peccatorum. Dicit ergo, dixi, idest proposui in corde me: confitebor Domino, idest ad honorem Domini: jos. 7: da gloriam Domino Deo Israel, et confitere etc.. Injustitiam meam, non bona mea: adversum me, non pro me. Aliquis confitetur peccatum suum, sed contra proximum, dicens, alius induxit me. Contra naturam, ex fragilitate sic accidit. Contra Deum, non potui resistere: 2 reg. ult.: ego sum qui peccavi, ego sum qui inique egi. Vel, adversum me, idest propositum meum, quo manere in peccato proponebam. Sequitur remissio, et tu remisisti: eccl. 2: remittit in tempore tribulationis peccata. Sed contra: tanta est efficacia confessionis, quod non solum quando quis actu confitetur, sed habens propositum confitendi consequitur remissionem. Ante ergo remittitur ei quam confiteatur Is 65: et erit antequam clamet, ego exaudiam. Quid ergo facit confessio? Dicendum quod propositum operandi operatur ex virtute rei propositae, ut fiat. Unde si cesset operatio illius rei, cessat effectus.
Et ideo necesse est perseverare in proposito. Tamen in confessione actuali peccatorum, et absolutione virtute clavium, dimittitur ei de poena, et propter verecundiam amplius ei gratia confertur, et multa bona consequitur.



Numerus 4


Hic tertio ponit desiderium sanctorum de remissione peccatorum: et circa hoc tria facit. Primo enim proponitur sanctorum ad hoc desiderium. Secundo peccatorum monitio, nolite fieri sicut equus. Tertio concluditur psalmus in gratiarum actione, ibi, laetamini. Circa primum duo facit. Primo enim exprimit desiderium sanctorum ad remissionem peccatorum in generali. Secundo in speciali suiipsius refugium ostendens, ibi, tu es. Circa primum duo facit. Primo enim proponit desiderium sanctorum signo orationis; secundo orationis effectum ostendit, ibi, verumtamen in diluvio. Dicit ergo, dixi, confitebor... Pro hac re, idest pro remissione peccatorum.
Et dicit tria. Primo quid orandum, scilicet ut remissionem consequamur: omnes enim peccavimus; 1 joan. 1: si dixerimus quia peccatum non habemus etc..
Et ideo petenda est remissio: eccl. 38: ora Dominum, et ipse curabit te Mt 6: dimitte nobis debita nostra. Secundo quis debet orare, scilicet, sanctus omnis: jac. Ult.: multum valet deprecatio justi assidua. Tertio, quando; quia, in tempore opportuno, scilicet gratiae et praesentis vitae, quia novissime clausa est janua,Mt 25;2Co 6: ecce nunc tempus acceptabile etc.. Jo. 9: venit nox, quando nemo potest operari.



Numerus 5


Deinde cum dicit, verumtamen, ostenditur effectus orationis, quia, in diluvio aquarum multarum. Aqua potest hic accipi tripliciter. Uno modo voluptates: Gen. pen.: Effusus es sicut aqua. Alio modo falsae doctrinae Pr 9: aquae furtivae dulciores sunt. Tertio tribulationes: ps. 68: intraverunt aquae usque ad animam meam. Sequitur, ad eum non approximabunt. Quod dicit, ad eum, dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut ly, eum, referatur ad sanctum; quasi dicat, quamvis oret sanctus, patitur tamen aquas multas, sed eum non obruunt, sive sint aquae voluptatis, sive falsae doctrinae; sive tribulationis: unde, non approximabunt Is 43: cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te Ps 43: transivimus per ignem et aquam etc.. Alio modo ut ly eum referatur ad Deum: et sic loquitur mutata persona: quia primo ad Deum loquitur, modo ad alios; quasi dicat, qui sunt in diluvio aquarum multarum, sicut dictae sunt, non appropinquabunt ad Deum.



Numerus 6


Consequenter cum dicit, tu es refugium etc.. Exprimitur desiderium sanctorum in speciali: et circa hoc duo facit. Primo exprimit desiderium ut liberetur. Secundo effectum desiderii, ibi, intellectum. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit, unde concipit spem orandi. Secundo subdit petitionem, erue a circumdantibus me. Spem autem petendi concipit ex duobus. Primo, quia Deus est speciale justorum refugium. Secundo, quia eorum speciale refugium in tribulatione. Ergo dicit, tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me. Tribulatio circumdat quando undique opprimit, ita quod non patet refugium ab aliqua parte Ps 39: circumdederunt me mala quorum non est numerus etc.. Sed in hac tribulatione non est refugium nisi ad Deum: 2 paral. 20: cum ignoremus quid agere debeamus etc. Ps 90: qui habitat in adjutorio altissimi etc.. Sic ergo habeo, inquit, ad quem refugiam, habeo et in quo consoler, quia, exultatio mea 2Co 1: qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ps. 93: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Deinde exprimit quid petit cum dicit, erue me a circumdantibus, idest a tribulatione quae circumdedit me.
Et quia tribulatio debet fieri ab aliquo, oportet quod si tribulatio circumdat, quod innitentes sint circumdantes, scilicet daemones et persecutores: et ideo dicit, a circumdantibus me.



Numerus 7


Secundo, cum dicit, intellectum, ostendit effectum suae orationis. Deus est qui loquitur, intellectum tibi dabo etc. Quasi dicat Deus, petis a me ut eruam te, et ego tria tibi faciam: dabo enim tibi donum intellectus, et te instruam et te custodiam. Tria enim sunt necessaria homini a Deo. Primo, ut gratiae donum percipiat, ut per hoc anima hominis perficiatur ad prompte agendum. Sed quia quantumcumque homo haberet donum gratuitum, nisi Deus movet animam ad opus bonum, non sufficit; ideo oportet quod post gratiam praevenientem Deus operetur et moveat ad bonum. Sed gratia et donum recipitur secundum modum naturae nostrae: et non eo modo, quo possit ad omnia vitanda; et ideo necessaria est super hoc protectio Dei et defensio.
Et ideo primo ponit donum intellectus, cum dicit, intellectum tibi dabo: eccl. 15: implevit eum Dominus spiritu Sapientiae et intellectus.
Et hoc necessarium est homini, ut scilicet cognoscat peccatum suum: et quod non possit salvari nisi per Deum. Secundo ponit debitum usum hujus doni, cum dicit, instruam te Is 54: ponam filios tuos doctos a Domino. Tertio custodiam, cum dicit, in via hac, scilicet mandatorum, qua gradieris, firmabo super te oculos meos, idest protegam te: 2 par. 16: oculi Domini contemplantur universam terram, et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum.



Numerus 8


Consequenter cum dicit, nolite, convertit se ad peccatores, ut ad poenitentiam redeant: et circa hoc duo facit. Primo ponit monitionem. Secundo comminationem, ibi, in camo. Dicit ergo: Deus dat homini intellectum, sed et intellectu excedit animalia. Qui ergo indignum se reddit dono intellectus, comparatur animalibus; et ideo dicit, nolite fieri sicut equus et mulus etc.. Secundum glossam equus est animal superbum; mulus vero animal pigrum, unde non currit. Illi sunt ergo sicut equi, qui per superbiam extolluntur: hier. 8: omnes reversi sunt ad cursum suum quasi equus impetu vadens ad praelium. Illi sunt sicut mulus, qui tarde ad viam Dei veniunt Pr 13: vult et non vult piger. Vel per mulum intelliguntur luxuriosi. Mulus luxuriosus est, tamen non generat: sic peccata luxuriae infructuosa sunt Rm 6: quem ergo fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis? Vel equus portat sessorem indifferenter, et mulus onus quodcumque: peccatori duo imponuntur, sessor, scilicet diabolus, et onus, scilicet peccatum. Non ergo sitis sicut equus, non discernens inter sessores, an scilicet Christus sit, vel diabolus. Nec sicut mulus, qui quodlibet onus, scilicet peccatum, indifferenter portat.



Numerus 9


Deinde cum dicit, in camo, ponitur comminatio.
Et primo per modum orationis. Secundo per modum praenunciationis, ibi, multa. Dicit ergo, in camo etc.. Sic metaphorice. Si homo se habet sicut homo, Deus tractat eum sicut hominem, monitionibus et doctrinis; sed quando recedit a dignitate hominis, tractatur sicut brutum animal, quod coercetur poenis et violentia, scilicet, in camo et fraeno; quasi dicat, monui quod non fiant sicut equus et mulus: quod si non acquiescunt, fac eis sicut equo et mulo, scilicet, in camo et fraeno maxillas eorum constringe, comprimendo scilicet loquacitatem, et subtrahendo cibos, quibus utuntur ad voracitatem. Locutioni enim et gustui deservit maxilla Is 37: ponam circulum in naribus tuis, et fraenum etc.. Vel, in camo et fraeno, idest in majori et minori tribulatione.



Numerus 10


Secundo cum dicit, multa, praenunciat; et primo quid paratur malis: quia multa flagella: a Deo: ps. 49: arguam te, et statuam contra faciem tuam. A sua conscientia Pr 12: quasi gladio pungitur conscientiae. A potestate Rm 13: vindex est in iram ei qui male agit Pr 26: flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. Secundo quid paratur bonis. Sperantem etc.. Misericordia potest esse nominativi casus, ut sic intelligatur quod ipsum misericordia circumdabit qui sperat in Domino. Vel potest esse ablativi casus, ut intelligatur quod Dominus misericordia sua circumdabit sperantem in se.
Et hoc est quando undique subvenit in miseriis hominum: ps. 102: qui coronat te in misericordia etc.. Ultimo concluditur psalmus gratiarum actione, cum dicit.



Numerus 11


Laetamini. Haec est autem consuetudo in psalmis poenitentialibus, quod incipiunt in luctu, et finiunt in laetitia: quia hoc facit poenitentia. In hac autem conclusione hortatur justos et rectos ad bonam operationem, et rectam intentionem, dicens, laetamini in Domino et exultate justi; quasi dicat: duo sunt necessaria homini: scilicet recta operatio: et hoc facit justitia: et recta intentio: et hoc facit laetitia. Dicit ergo, laetamini justi, et exultate. Secundum glossam, laetari est tacita suavitate gaudere; exultare vero est concitati animi fervore gaudere. Unde exultatio provenit ex interiori gaudio. Sed in quo? In Domino, inquit, non in mundo: phil. 4: gaudete in Domino, iterum dico gaudete. Sequitur, et gloriamini omnes recti corde. Recti corde sunt, qui conformant voluntatem suam voluntati divinae: hi habent gloriari in Deo 2Co 10: qui gloriatur, in Domino glorietur.



PSALMUS 32

(Ps 32)


Numerus 1


Titulus non est novus. Est enim, in finem psalmus david. In Psalmo praecedenti egit psalmista de sui justificatione; in hoc autem agit de dignitate justorum: et circa hoc duo facit. Quia primo exhortatur justos ad spiritualem laudem. Secundo exprimit eorum dignitatem, ibi, beata gens. Circa primum duo facit. Primo enim exhortatur ad spiritualem jucunditatem et laudem. Secundo assignat rationem gaudii et laudis, ibi, quia rectum est. Circa primum duo facit. Primo enim exhortatur ad jucunditatem et laudem. Secundo modum eorum exponit, ibi, confitemini Domino etc.. Circa primum duo facit. Ponit enim primo exhortationem. Secundo assignat ejus rationem, rectos decet collaudatio. Dixerat enim, dixi, confitebor...
Et tu remisisti...
Et pro hac orabit etc.. Ergo, justi, quia justificati estis, exultate in Domino, non in mundo: alias non estis justi: non enim est justus qui non gaudet in justitia. Deus autem ipse est justus, et ipse est justitia; ps. 10: justus Dominus etc..
Et ideo, justi exultate in Domino: habacuc 3: ego autem in Domino gaudebo, et exultabo in Deo jesu meo. Sed quare dicit, exultate justi in Domino, et non dicit, exultate omnes in Domino? Ratio est: quia, rectos decet collaudatio, scilicet Dei. Videndum est igitur si sunt recti, et quomodo eos decet laus. Res non dicitur recta nisi per hoc quod conformatur regulae et mensurae. Mensura autem et regula voluntatis humanae est justitia et voluntas divina. Illi ergo qui non habent rectum affectum, non possunt bene collaudare Deum, quia nolunt voluntatem suam conformare voluntati divinae, sed divinam volunt Potius conformari suae.
Et ideo multa Deus facit, quae ipsi non approbant. Sed qui Dei voluntati se aptant, illi gaudent in prosperis et adversis; et ideo dicit, collaudatio, quia de omnibus laudant, non in aliquibus tantum. Item unanimiter. Eccl. 15: non est speciosa laus in ore peccatoris Is 4: exultatio his qui salvati fuerunt de Israel.



Numerus 2


Deinde cum dicit, confitemini Domino. Ponit modum laudis et jucunditatis. Sciendum est autem quod in laude Dei praecipue intenditur quod affectus hominis tendat in Deum, et dirigatur. Item consonantiae musicae immutant hominis affectum. Unde pythagoras videns quod juvenis insaniret ad sonum phrygium, mutari modum fecit; ita furentis adolescentis animum ad statum mentis pacatissimae temperavit, ut dicit Boetius in proemio musicae suae. Inde est quod excogitatum est, quod in omni cultu aliquae consonantiae musicae exerceantur, ut animus hominis excitetur ad Deum. Hujus autem consonantiae dupliciter consueverunt exerceri: quandoque scilicet in instrumentis musicis, quandoque vero in cantionibus.
Et ideo primo ostendit primum modum: quia, in cithara. Secundo secundum, ibi, cantate ei. Affectus enim hominis per instrumenta et consonantias musicas dirigitur, quantum ad tria: quia quandoque instituitur in quadam rectitudine et animi firmitate: quandoque rapitur in celsitudinem: quandoque in dulcedinem et jucunditatem.
Et ad hoc, ut vult Philosophus in 8 pol., c. 7, tria genera cantus sunt instituta. Quia ad primum est cantus doristicus, qui est primi et secundi toni, ut volunt quidam. Ad secundum est cantus phrygius, qui est tertii toni. Ad tertium est cantus hippolidicus, qui est quinti toni et sexti. Alii sunt post superinventi.
Et sic est in instrumentis, quia quaedam instrumenta faciunt primum, sicut tibia, et tuba: quidam faciunt secundum, ut organum: quidam tertium, ut psalterium et cithara: ps. 80: psalterium jucundum cum cithara. Sed quia psalmista intendit hic inducere ad exultationem, non facit mentionem nisi de istis duobus, scilicet psalterio et cithara. Verum quia omnia in figura contingebant illis,1Co 10: non solum istis instrumentis utebantur ad hoc, sed in figura. Cithara habet sonum ab imo, et signat laudem quae surgit ab imis, idest terrenis; psalterium vero habet sonum a supremo, et signat laudem quae est de bonis caelestibus. Dicit autem, decem chordarum, quia per eas signantur decem praecepta decalogi, in quibus tota doctrina spiritualis consistit.



Numerus 3


Consequenter cum dicit, cantate, agit de cantu humanae vocis. Sciendum est autem secundum litteram, quod duplex est modulatio: quaedam enim est per simplicem cantum, et quaedam est organizando. Primum tangit, cum dicit, canticum novum. Secundum, ibi, in vociferatione. Secundum spiritualem intellectum, de duobus debet homo exultare: scilicet de bonis gratiae susceptis, et de bonis gloriae expectatis. Per prima bona innovamur Ep 4: renovamini spiritu mentis vestrae Rm 6: in novitate vitae ambulemus. Ille ergo cantat canticum novum, qui exultat in Deo de renovatione gratiae Ap 14: cantabant sancti canticum novum. Ille vero bene psallit in vociferatione, qui de bonis gloriae cantat, et canticum quod homo corde concipit, exprimit verbis. Vel in jubilatione, seu in jubilo, secundum Hieronymum. Est autem jubilus laetitia ineffabilis, quae verbis exprimi non potest; sed voce datur intelligi gaudiorum latitudo immensa. Illa autem quae non possunt exprimi, sunt bona gloriae 1Co 2: oculus non vidit, nec auris audivit etc..
Et ideo dicit, bene psallite ei in jubilatione, quia cantu exprimi non valent. Sed dices. In veteri testamento erant musica instrumenta, et cantica vocis. Quare ergo ecclesia illa dimisit, haec vero assumpsit? Ratio duplex mystice assignatur: quia erant figuralia. Secunda ratio est, quod Deus laudatur mente et voce, non instrumentis. Alia ratio habetur ex verbis Philosophi, qui dicit quod contra sapientiam est quod homines instruantur in lyris et musicis, quia occupant animum in sui operatione; sed simplex debet esse musica, ut a corporalibus retrahantur divinis laudibus mancipati.



Numerus 4


Secundo cum dicit, quia, assignat rationem gaudii et laudis. Ratio autem laudis et gaudii duplex est. Una ex parte Dei, de quo est exultandum. Secunda ex parte effectuum ejus, ibi, verbo Domini. Circa primum tria facit. Primo ponit ex quibus ex parte Dei.
Et primo, quia rectum est verbum Domini, idest instructio: ps. 118: lucerna pedibus meis etc.. Vel ipsa promissio Pr 8: justi sunt omnes sermones mei etc. Usque recti sunt intelligentibus. Secundo quia, omnia opera ejus in fide, idest fideles Ps 144: fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis. Multum autem habetur gaudium, quando invenitur homo fidelis Pr 20: virum autem fidelem quis inveniet? Vel, in fide, ait, quia opera Dei sunt bona merita. Haec autem non sunt meritoria nisi fiant in fide, quia sine fide impossibile est placere Deo,He 11. Vel, rectum verbum, et opera ejus. Sed quibus? In fide idest in fidelibus: in infidelibus enim non apparent opera Dei et verba recta. Tertio quia diligit: et circa hoc duo facit. Primo enim ostendit affectum Dei cum dicit, diligit Dominus. Secundo manifestat per signum, ibi, misericordia Domini plena est terra. Inter omnia quae faciunt gaudere de Domino, sunt duo, scilicet misericordia et justitia Pr 20: misericordia et veritas custodiunt regem. Per justitiam enim subditi defenduntur. Tolle justitiam, et nullus securus et laetus erit. Item sine misericordia omnes timent, et non diligunt. Hoc de Deo dat intelligi, cum dicit, diligit Dominus misericordiam et judicium. Diligit enim in seipso, quia in opere sunt haec: ps. 24: universae viae Domini misericordia et veritas. Item diligit in unoquoque: mich. 6: indicabo tibi o homo quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te. Utique etc..
Et ideo ait, exultate, quia vere misericordiam diligit Deus: nam misericordiam Domini plena est terra. Ecce manifestat per signum. Omnis enim plenitudo terrae procedit ex misericordia Dei, quia terra est non temporalibus, sed spiritualibus bonis plena; et maxime post adventum Christi Ac 2: repleti sunt omnes spiritu sancto etc.. Omnia enim haec sunt ex misericordia Dei Rm 9: non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis. Dicit autem, terra etc. Non caelum, quia in caelo nulla est miseria, et ideo non indiget misericordia; sed terra ubi repletur homo multis miseriis, indiget plenitudine misericordiae.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.30 Num.17