Thomae Aq, in Psalmos Psa.34 Num.5


Numerus 6


Consequenter cum dicit, veniat illi laqueus quem etc., ponitur poena conveniens culpae: et hoc, quia eodem judicio judicantur, quo judicare volebant Mt 7: in quo judicio judicaveritis, judicabimini. Isti fraudulenter intendebant mortem ipsius; ideo psalmista petit contra eos, vel conformando voluntatem suam voluntati divinae, vel praenunciando.
Et petit tria: scilicet quod laqueus eis praeparetur, quod capiantur, quod non evadant. Quantum ad primum dicit, veniat illi laqueus, scilicet populo, vel ei qui principalis est inter eos. Laqueus hic tripliciter potest intelligi. Vel propter laqueum poenae, quia propter mortem Christi illaqueati sunt Is 8: offendent ex eis plurimi, et cadent et conterentur et irretientur et capientur: quia captivi sunt apud omnes gentes. Quem ignoraverunt, dicit, quia nec suspicari quidem poterant talem poenam Lc 21: erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic; et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes Mt 24: erit enim tunc tribulatio magna, qualis nunquam fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet. Vel de laqueo culpae: 1 tim. ult. Qui volunt divites fieri, incident in tentationem, et in laqueum diaboli. Quasi dicat, veniat illi laqueus culpae quem praevidere non potest; quia peccatori non videtur quod sit ligatus, sed quod faciat voluntatem suam; in veritate tamen laqueatus est, quiaPr 5: funibus peccatorum suorum constringitur. Vel de laqueo justitiae; quasi dicat, veniat illi laqueus, constringens ad bonum. Quem ignoraverunt, quia1Co 2: animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus. Quantum ad secundum dicit, et captio quam abscondit apprehendat eum, idest capiatur, sicut in abscondito me voluit capere Pr 5: iniquitates suae capiunt impium. Quantum ad tertium dicit, in laqueum cadat, idest dejiciatur a laqueo, ut inde se non eximat, in idipsum, idest in laqueo quem paravit aliis Ps 9: in laqueo suo humiliabit eum, inclinabit se, et cadet, cum etc.. Sic evenit judaeis, quia ipsi Christum gentibus tradiderunt, gentibus postmodum traditi sunt.



Numerus 7


Deinde cum dicit, anima autem mea exultabit in Domino, et delectabitur super etc., ponit fructum condemnationis impiorum.
Et ponit fructum ex parte sua duplicem. Primo exultationis specialis. Secundo reverentiae divinae, ibi, omnia ossa mea. Circa primum duo facit. Primo enim ponit exultationem ex Dei judicio provenientem. Secundo materiam exultationis ibi, et delectabitur. Dicit ergo, peto ut sic fiat; sed cum hoc feceris, anima mea exultabit in Domino. Habac. 3: exultabo in Domino jesu meo.
Et ratio hujus est, quia per eum adeptus sum salutem: unde dicit, et delectabitur super salutari suo, idest super Christum, vel super salutem factam per Christum Lc 1: exultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
Et potest hoc referri ad ecclesiam. Consequenter cum dicit, omnia ossa mea, ponitur secundus fructus, qui est reverentiae divinae: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit reverentiam ad Deum. Secundo rationem assignat, ibi, eripiens. Dicit ergo, omnia ossa mea. Omnis fortitudo hominis Deo comparata debilitas est: unde quanto quis plus habet de cognitione Dei, tanto minus esse suam virtutem intelligit. Sed quia posset credi quod illud quod infirmum est in nobis, sit Deo incomparabile, non tamen quod est firmum; ostendit non sic esse, quia omne quantumcumque firmum est, Deo incomparabile est. Sunt enim illa infinita, ista vero finita; et ideo dicit, omnia ossa mea, idest virtutes: per ossa quippe intelligitur virtus. Vel apostoli dicent, quis similis tui? Job 28: non adaequabitur ei aurum, vel vitrum: non commutabuntur pro eo vasa auri. Vel ex persona dicentis, omnia ossa mea, idest quidquid virtuosum est in me. Vel cognitio veritatis. Vel fervor charitatis et hujusmodi. Dicit, domine quis similis tui? Ex hoc asseritur, quod nihil est Deo comparabile. Sed contra. Videtur quod aliquid sit simile Deo. UndeGn 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Respondeo dicendum. Similia dicuntur quae habent eamdem formam et characterem. Sed est duplex similitudo. Una, quae facit similes perfecte: quando scilicet duo participant eandem formam unius rationis. Quaedam vero similitudo dissimilium, quando videlicet forma invenitur in aliquo vere, et in aliquo per remotam participationem: et sic istud est simile illi, non quia habeat eamdem formam, sed quia accedit ad hoc secundum debilem participationem.
Et sic quae de Deo et de homine dicuntur similia, de homine dicuntur per remota; quasi dicat, Deus est et tu: sed tuum esse est participatum, suum vero essentiale; et similiter de aliis; et ideo haec similitudo est dissimilium.
Et quae dicit, manifestat per effectum. Fortis enim videtur aliquis, quando liberat aliquem debilem a potente: hoc enim est magnae fortitudinis.
Et haec facit Deus in mundo isto. Fortes sunt divites Pr 18: substantia divitis, urbs roboris etc.. Deus autem liberat pauperes ab eis. Divites namque primo invadunt pauperes, secundo expoliant debiles: sed Deus ab his liberat eos. Quantum ad primum dicit, eripiens inopem, sine ope, de manu fortiorum ejus. Quantum ad secundum dicit, et egenum et pauperem a diripientibus eum. Egenus dicitur quis, quasi egens necessariis; sed pauper, quasi nihil habens in pera.
Et idem sunt ista tria: scilicet inops, egenus et pauper Pr 28: leo rugiens, et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem Ez 22: principes ejus in medio illius, quasi lupi rapientes praedam.



Numerus 8


Surgentes. Secunda pars principalis est. Superius psalmista petivit impiorum repulsam; hic autem assignat causam.
Et primo prosequitur eorum malitiam; secundo petit divinum auxilium, ibi, domine quando respicies? Circa primum duo facit. Primo enim ostendit eorum iniquitatem: secundo eorum pertinaciam in malum, ibi, ego autem cum mihi molesti. Iniquitatem ostendit primo quantum ad falsitatem; secundo quantum ad ingratitudinem, ibi, retribuebant. Dicit ergo quantum ad primum, surgentes testes iniqui, sicut principes judaeorum, et inducti ab eis, sicut populus, quae ignorabam, scientia probationis: quasi dicat: quae non approbabam, interrogabant me, quia scilicet faciebant accusationem de peccatis quae non approbabam 2Co 5: eum qui non noverat peccatum, pro nobis etc.. Quantum ad secundum dicit, retribuebant mihi mala pro bonis, factis eis in veteri testamento. Mich. 6: popule meus quid feci tibi etc..
Et in novo testamento, quia caecos illuminavit, et alia multa beneficia eis contulit. Joan. 10: multa bona opera ostendi vobis ex patre meo. Hier. 18: numquid redditur pro bono malum etc..
Et quae mala? Sterilitatem animae meae. Alludit ei parabolae Is 5, de vinea quam plantavit electa, quae fecit labruscas. Populus judaeorum plantatus fuit ad bonum fructum faciendum, sed sterilis factus est.
Et hanc sterilitatem ostendit populus contra animam Christi, quam expetierunt.
Et ideo dicit, sterilitatem animae meae.



Numerus 9


Ego autem. Supra psalmista praemisit judaeorum nequitiam; hic autem ostendit eorum pertinaciam, qua perdurant in malo.
Et reprobatur pertinacia aliquorum, ex eo quod nullo remedio reducuntur ad bonum. Est autem duplex remedium, quo aliqui solent revocari ad bonum. Primo per sanctitatem ejus quem persequuntur; secundo ex divino flagello. Primo ergo ostendit eorum pertinaciam ex eo quod non sunt revocati per sanctitatem; secundum ibi, dissipati. Circa primum duo facit. Pro primo ponit sanctitatem suam contra tribulationes; secundo pertinaciam eorum in malum, ibi, et adversum me. Circa primum facit tria, secundum quod sanctitas in tribus consistit, scilicet in carnis maceratione, in spiritus devotione, et affectus pietate.
Et haec tria ponit psalmista per ordinem: nam primo ait de carnis maceratione; secundo de spiritus devotione, ibi, et oratio mea; tertio de affectus pietate, ibi, quasi proximum. Circa primum duo facit. Quia enim caro indiget tegumento et alimento; afflictio carnis habet fieri, vel asperitate tegumenti, vel subtractione alimenti.
Et ideo primo dicit quod affligitur tegumento aspero; secundo alimento, subtracto, ibi, et humiliabam. Dicit ergo quantum ad primum: ego autem cum mihi molesti essent, induebar cilicio. Hic cilicium metaphorice dicitur si exponatur de Christo; quia non legitur portasse cilicium. Hoc autem fit de pilis caprarum.
Et in lege hircus caprarum immolabatur pro peccato; et ideo cilicium signat peccatum. Christus ergo dicitur portare cilicium, quia indutus est carne non peccatrice quidem, sed habente similitudinem carnis peccati.
Et nos etiam portare cilicium debemus, idest poenitentiam de peccatis Is 3: erit pro fascia pectorali cilicium. Quantum vero ad secundum dicit, et humiliabam in jejunio animam meam; quasi dicat: non solum tegumento aspero afflixi carnem meam, sed et alimento, dum illud a me subtraxi jejunando. De jejunio corporali Christi habeturMt 4. Potest etiam dici de spirituali jejunio Christi. Christus enim desiderabat salutem humanam. Haec est illa aqua, quam petit a samaritana, jo. 4.
Et in cruce ait, sitio. Joan. 19. Sed jejunabat ad hoc, quia invenit homines longe a salute. Si autem dicatur in persona justi, tunc dupliciter potest intelligi. Uno modo, quod jejunium sit causa humilitatis in justo: et per animam intelligatur via carnalis, ut sit sensus, humiliabam etc. Idest superbiam carnalis vitae humiliabam macerando eam. Ps. 98: genua mea infirmata sunt etc.. Judith 8: humiliemus illis animas nostras in spiritu etc.. Item potest dici, quando humilitas est socia jejunii: quia quando jejunio non jungitur humilitas, illud jejunium non est Deo acceptum Is 58: quare jejunavimus, et non aspexisti etc.. Quando vero humilitas jejunio jungitur, tale jejunium est Deo gratum.
Et ideo dicit, humiliabam in jejunio. Sed quia nihil valet humiliare carnem nisi impinguet spiritum et confortet, hostis enim debilitandus est, et pugnator fortificandus, spiritus autem confortatur per orationem; ideo addidit, et oratio mea in sinu meo convertetur. Tob. 12: bona est oratio cum jejunio. Oratio est speciale praesidium in tribulatione. Jac. Ult.: tristatur aliquis vestrum? Oret aequo animo, et psallat Ps 76: renuit consolari anima mea, memor fui etc.. Sed dicit, in sinu meo convertetur. Si de Christo accipiatur, intelligitur dupliciter. Uno modo, ut referatur ad Deum quem adorat; quia ad patrem in cujus sinu erat. Joan. 1: unigenitus filius qui est in sinu patris. Alio modo, ut referatur ad illos pro quibus orabat, quia orabat pro his qui erant in sinu Christi. Sinus autem Christi est secretum Dei, et hoc est propositum praedestinationis: unde pro praedestinatis orabat. Joan. 17: ego pro eis rogo, non pro mundo. Si autem referatur ad justum aliquem qui orat pro alio, non semper obtinet pro eo. Hier. 7: tu ergo noli orare pro populo hoc etc., quia scilicet peccata ejus non merentur exaudiri. Tamen exauditur pro seipso, cum oratio sua efficitur meritoria; unde in sinu, idest ad me ipsum Mt 10: pax vestra ad vos revertetur. Sed verum est quod praedicta utilia sunt, parum tamen valent nisi habeat aliquis pium affectum ad proximum; et ideo subjungit.



Numerus 10


Quasi proximum. Affectus autem ad proximum ostenditur in duobus: scilicet in complacentia boni alterius, et in displicentia mali Rm 12: gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus. Primum ostendit cum dicit, quasi proximum; secundum cum subdit, quasi lugens. Dicit ergo quantum ad primum, quasi proximum. Haec constructio est mirabilis, quia non habent hi accusativi, unde regantur. Glossa, casus pro casu ponitur, accusativus scilicet pro ablativo; quasi dicat: sic complacebam mihi in eis, quasi in proximo et in fratre. Vel secundum Hieronymum, et deest hic unum ad: sic enim habet Hieronymus: quasi ad amicum et quasi ad fratrem meum. Vel dicitur, quasi sic complacebam, Deo habens me ad eos, sicut ad proximos et ad fratres: judaei namque fuerunt proximi Christo, quia cum eis conversabatur. Baruch 3: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Fuerunt et fratres ejus per originem Rm 9: ex quibus Christus secundum carnem. Joan. 4: salus ex judaeis est. Sed job 30: frater fui draconum, et socius struthionum. Quantum ad secundum, scilicet displicentiam in malis, dicit, quasi lugens etc.. Hoc maxime fuit in Christo,Lc 19; quando flevit super civitatem.
Et dicit, lugens. Luctus enim est planctus pro mortuis. Tunc ergo homo luget pro aliis, quando plorat mala eorum quae ipsi non sentiunt velut mortui. Peccatores namque in peccatis mortui sunt, nec sentiunt mala sua; sed justi inde dolent ex compassione Jr 9: quis dabit capiti meo aquam etc.? Aliquando etiam dolet quis pro malis alicujus, quae etiam in se sentit.
Et hoc est contristari. Unde Hieronymus habet pulchrius: quasi lugens mater tristis incurvabar, scilicet super eos; quasi dicat: dolebam de eis, sicut si essem eorum mater. Hanc ergo sanctitatem affectus ostendi eis per quam debuissent converti, sed amplius obstinati sunt, quia, et adversum me laetati sunt et convenerunt.



Numerus 11


Et circa hoc duo facit. Primo posuit eorum malitiam; secundo suam patientiam, ibi, et ignoravi. Circa primum tria facit. Ponit enim tria, quae in Christi passione fuerunt. Primo ponitur judaeorum in malo jucunditas; secundo eorum consensus in malum, ibi, et convenerunt; tertio dura Christi afflictio, ibi, et congregati sunt etc.. Dicit ergo: adversum me laetati sunt, insultando in morte. Thren. 1: omnes inimici mei audierunt malum meum. Laetati sunt etc.. Contra quod diciturPr 24: cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas etc..
Et convenerunt etc.. Ecce consensus eorum in malum. Convenerunt enim principes in mortem Christi ad invicem et cum plebe, et judaei cum gentibus Ps 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum.
Et congregata sunt super me flagella. Ecce afflictio Christi dura: quia a judaeis et gentibus caesus fuit. Thren. 1: multi gemitus etc.. In hebraeo habetur congregati sunt super me flagellantes. Deinde cum dicit, et ignoravi, ostenditur patientia Christi: quia, ignoravi, idest ad modum ignorantis me habui, tacendo scilicet, et non loquendo Ps 37: ego tamquam surdus non audiebam etc. Is 53: sicut ovis ad occisionem ducetur etc.. Hier. 11: ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam, et non cognovi etc.. Vel, ignoravi, secundum aestimationem eorum: quia eis videbar quod nescirem consilia eorum. Alia littera habet, ignorabant. Ignorabant enim tria: scilicet quem flagellarent, quia si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 1Co 2. Item causam quare. Joan. 18: si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, cur me caedis? Item effectum iniquitatis: pro hac enim perpetuo sunt privati Lc 21: et ira populo huic. Secundo cum dicit.



Numerus 12


Dissipati sunt nec compuncti, ostendit, quod non sunt revocati nec mutati ad bonum per secundum remedium, quod est flagellum divinum: et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit malum quod patiebantur; secundo defectum compunctionis ipsorum, ibi, nec compuncti; tertio eorum obdurationis effectum, ibi, tentaverunt me etc.. Dicit ergo, dissipati sunt. Hoc dupliciter exponitur: et primo sic, dissipati sunt, idest corde stupefacti, dum nescirent rationem eorum quae fiebant, idest miraculorum in passione: quiaMt 27: multa corpora sanctorum quae dormierant surrexerunt: et exeuntes de monumentis venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Obscuratus est sol etc.. Unde revertentes percutiebant pectora sua. Vel, dissipati, idest divisi: quiaJn 7: alii dicebant, quia bonus est: alii autem dicebant, non, sed seducit turbas.
Et non sunt compuncti, idest conversi ad poenitentiam.
Et hoc patet per effectum, quia tentaverunt me dicentes Jn 10: si tu es Christus, dic nobis palam. Vel ad passionem Christi non sunt conversi. Nam post mortem ipsius adhuc insultabant ei dicentes verba blasphemiae contra Christum, quia dicebant verba irrisionis Mt 27: vah qui destruis templum Dei etc..
Et quantum ad hoc dicit, subsannaverunt me. Subsannatio est irrisio quae fit rugato naso Is 37: cui exprobrasti, et quem blasphemasti, et super quem exaltasti vocem tuam etc.. Item verba indignationis Mt 27: recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens.
Et quantum ad hoc dicit, frenduerunt etc.. Hoc est aprorum qui crudeles sunt, sic et judaei. Thr. 2: frenduerunt dentibus, et dixerunt: devorabimus.



Numerus 13


Domine quando respicies. Supra psalmista ex persona Christi, vel justi, nequitiam persecutorum et pertinaciam ostendit; hic autem contra utrumque invocat Deum.
Et primo petit divinum auxilium; secundo ostendit divini auxilii fructum, ibi, confitebor. Circa primum duo facit. Primo petit accelerationem; secundo ipsum auxilium, restitue. Dicit ergo, domine quando respicies? In hoc ergo auxilii accelerationem exprimit, et affectum animi non valentis amplius pati moram; quasi in anxietate positi.
Et ideo dicit, domine quando respicies? Hoc est enim proprie non ferentis moram Ps 41: quando veniam, et apparebo ante faciem Domini? Et potest hoc dupliciter intelligi, secundum quod duplex est respectus Dei. Unus est misericordiae quoad justos ad salutem Sg 4: gratia Dei et misericordia ejus in sanctos ejus, et respectus ejus in electos illius. Alius est quoad malos ad puniendum. Judith 9: respice castra assyriorum nunc sicut castra aegyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant.
Et de utroque respectu potest intelligi si de Christo exponatur, domine quando respicies me, ut resuscites me. Ps. 12: respice et exaudi me domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando dicat inimicus meus; praevalui adversus eum. Vel, quando respicies super adversarios meos. Habac. 1: quare respicis super iniquitates, sive inique agentes, et taces devorante impio justiorem se. Deinde cum dicit, restitue, ipsum auxilium quod petit, exponit: et in hac petitione dat duo intelligere: primo scilicet necessitatem quam patiebatur; secundo malitiam adversariorum, ibi, a malignitate. Dicit ergo quantum ad primum, restitue, quia necessitas grandis est, nam periculosa res est, quia in periculo animae. Restitue, inquam, animam meam, corpori scilicet a quo separata fuit in morte, licet a divinitate non fuerit separata: 1 joan. 10: potestatem habeo ponendi animam meam etc.. Hoc poterat potentia divinitatis, quae non est alia quam potentia patris: unde ita facit a se quidquid facit, quod tamen habet a patre. Hoc etiam dicat quilibet vir justus, quando est in periculo, vel corporali vel spirituali; quasi dicat, libera me a periculis. Malitia hostium duplex. Primo quantum ad fraudulentiam: unde dicit, a malignitate eorum, quia malitiose contra me procedunt Jn 2: vicistis malignum. Item quantum ad crudelitatem, et a leonibus unicam meam, quia anima unica liberatur a leonibus, idest a daemonibus, vel a tyrannis: ps. 56: animam meam eripuit de medio catulorum leonum: eccl. 51: a rugientibus praeparatis ad escam.



Numerus 14


Confitebor. Hic ponit fructum auxilii.
Et primo ex parte sua. Secundo ex parte hostium, ibi, non supergaudeant. Tertio ex parte justorum, ibi, exultent. Fructus ex parte liberati est laus Dei; unde dicit, confitebor tibi, et laudabo te, quia liberasti me: ps. 65: reddam tibi vota mea etc..
Et si referatur ad Christum, fructus resurrectionis Christi est instructio ecclesiae, et fides qua ecclesia confitetur Deum Rm 10: corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Vel describitur ecclesia ex multitudine credentium. Secundo ex virtute eorum. Quantum ad primum dicit, in ecclesia magna quidem numero et diffusione terrarum : magnum est nomen meum in gentibus. Item magna constantia et virtute, quia portae inferni non praevalebunt adversus eam,Mt 16. Ps. 39: annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna. Quantum ad secundum dicit, in populo gravi laudabo te. Gravitas quandoque sumitur in bono, quandoque in malo; quia similitudinarie est duplex proprietas in corporali gravitate. Una est ponderositatis, quae tendit deorsum; et haec est mala: quia homo dicitur gravis, secundum quod ad terrae ponderositatem et similitudinem tendit: ps. 4: filii hominum usquequo gravi corde?Is 1: populo gravi iniquitate, semini nequam, filii sceleratis. Alia proprietas est stabilitas, quae opponitur levitati, et non commovetur. Levis homo dicitur, qui movetur omni vento,Ep 4. Qui stabilis in bono est, dicitur gravis 1Co 10: epistolae graves sunt et fortes. Hieronymus habet, in populo forti laudabo te. Non supergaudeant mihi inimici mei. Hic ponitur fructus ex parte hostium: ubi petit quod eorum exultatio reprimatur.
Et primo proponit hunc fructum. Secundo ponit radicem insultationis, ibi, adversantur. Tertio ponit radicis commotionem, ibi, vidisti domine. Dicit ergo, non supergaudeant; quasi dicat, peto restitui; ut non supergaudeant mihi, quasi vincentes me.
Et hoc, quia Christo resuscitato eorum gaudium versum est in confusionem. Vel, non supergaudeant mihi, in membris meis, quae non sunt gravia, quia sustentantur per Christum: mich. 8: non laeteris inimica mea. Qui adversantur. Hic ponit causam insultationis. Causa et radix insultationis est triplex. Ex parte cordis, operis et oris. Ex parte operis, illi supergaudeant qui adversantur inique. Si pro justitia adversarentur et supergauderent, bonum esset et justum; sed quia inique gaudent, indecens est Ps 35: iniquitatem meditatus est in cubili suo. Ex parte cordis est odium indebitum; unde dicit, et qui oderunt me gratis, idest sine causa: ps. 119: dum loquebar illis, impugnabant me gratis Jn 15: ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis: ps. 37: retribuebant mala pro bonis. Item odium similantium, quia cum odio cordis, annuunt oculis. Hoc dupliciter. Uno modo, ad ostendendum palliationem odii, quasi annuentes quod diligerent. Vel annuebant sibi invicem oculis, concitantes se ad malum Pr 6: homo apostata vir inutilis. Ex parte oris dupliciter. Primo quantum ad verba fraudulenta. Secundo quantum ad irrisoria. Quantum ad primum dicit, quod in ore. Secundo, quod in corde, in ore verba pacis: unde dicit, quoniam mihi quidem pacifice loquebantur Mc 12: scimus quia verax es: ps. 27: loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. In corde habebant dolos, idest verba dolosa: hier. 9: sagitta vulnerans eorum lingua, dolum locuta est.
Et hoc, in iracundia terrae, dolos cogitabant, idest habentes iram contra me pro terrenis Jn 11: ne forte veniant romani etc.. Hieronymus habet, in rapina terrae verba irrisoria. Qui irridet aliquem, duo facit: quia hujusmodi verba molestant derisum, et laetificant irridentem; et ideo dicit, dilataverunt super me os suum, quasi, audacter et gaudenter loquuntur malum de alio Is 37: super quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in altitudinem oculos tuos? Dilataverunt super me os suum. Gaudium eorum ostendit cum dicit, euge: interjectio congratulantis Mt 25: euge serve bone etc. Quasi dicat, sibi ipsis congratulantes de victoria quam videbant se habere de me.
Et hoc quia, viderunt oculi mei, scilicet Christi, passionem quam desideraverunt Mt 27: vah qui destruis templum Dei etc.. Thren. 2: haec est dies quam expectabamus, invenimus, vidimus.



Numerus 15


Vidisti. Supra psalmista posuit radicem insultationis, quae fuit eorum malitia; hic autem removet illam radicem, sive causam, implorans Dei judicium. Circa quod tria proponit. Primo cognitionem necessariam ad judicium praecessisse. Secundo petit judicium, ibi, ne sileas. Tertio judicii effectum, ibi, non dicant. Judex non potest juste ferre sententiam nisi prius instructus de facto. Hoc autem divino judicio non deest, quia videt ea quae aguntur ex utraque parte; unde dicit, vidisti, scilicet eorum malitiam, et meam justitiam He 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Consequenter petit judicium divinum.
Et primo agit de judicii dilatione. Secundo petit processum judicii. Quod judicium differatur, procedit ex duobus, scilicet ex patienti tolerantia defectus iniquorum, et ex hoc quod judex non diligit eum pro quo sententia dari debet, et ex hoc concludit eum. Quantum ad primum dicit, ne sileas, scilicet eorum malitiam, quam vidisti, pertranseundo: habac. 1: quare respicis contemptorem, et taces conculcante impio justiorem se? Quantum ad secundum dicit, ne discedas a me, quasi non referendo auxilium in necessitate Os 9: vae eis cum recessero ab eis.



Numerus 16


Exurge. Hic ponit processum judicii. Tria enim requiruntur in judicio. Primo, quod judex sumat judicandum. Secundo, quod consideret merita causae. Tertio, quod proferat sententiam justam. Quantum ad primum dicit, exurge, idest a torpore, et assume animum judicandi Ps 43: exurge, quare obdormis domine? Quantum ad secundum dicit duo, quibus judex intendere debet: scilicet judicium proferendum, et causam super quam debet sententiam ferre; unde dicit, intende judicio meo, idest pro me ferendo Ps 71: Deus, judicium tuum regi da etc.. Quantum ad secundum dicit, Deus meus et Dominus meus in causam meam. Uno modo, in litem, sicut in hebraeo, in litem meam: job 29: causam quam nesciebam, diligentissime investigabam. Vel, in causam, secundum quod causa idem est quod principium, ex quo sequitur aliud; quasi dicat, intende in causam pro qua ego patior.
Et haec est obedientia patris: phil. 2: factus est obediens usque ad mortem etc.. Item causa est caritas quam habuit ad nos, propter quam causam patiebatur. Quantum ad secundum dicit, judica me. Una littera habet, secundum justitiam tuam; alia littera habet, judica me secundum justitiam meam. Primum idem est, ac si diceret, judica me secundum legem tuam et justitiam: nam justitia Dei est reddere unicuique secundum merita: et quae non possunt falli et flecti a veritate,Rm 2. Judicium Dei est secundum veritatem. Secundum justitiam meam, scilicet quam ego sum secutus.
Et potest dici quod idem est justitia mea et tua; Dei scilicet justificantis, hominis quasi justificati, quia justitia nostra est ex Deo Rm 10: volentes justitiam suam statuere etc.. Consequenter petit effectum judicii, ut non supergaudeant mihi: et circa hoc duo facit. Primo petit insultationis reprehensionem. Secundo petit eorum confusionem, ibi, erubescant. Exterior exultatio nascitur ex interiori gaudio. Primo ergo petit ut reprimatur eorum gaudium intus. Secundo exterior insultatio. Dicit ergo quantum ad primum, non supergaudeant mihi; quasi dicat: ita judicium tuum reprimat eos, ut non gaudeant super me: Thren. 1: omnes inimici mei audierunt malum meum, et laetati sunt. Quantum ad secundum dicit, ne dicant in cordibus suis. Insultatio in duobus fit, sicut et gaudium. Gaudium autem vel est de praesentibus bonis, vel de bonis futuris. Similiter insultatio, vel est propter mala jam facta, vel propter fienda. Primo ergo petit removeri insultationem de praeteritis: et ideo dicit, ne dicant in cordibus suis, euge, euge, animae nostrae, idest non congratuletur anima ejus super aliquibus de me, et dicant animae nostrae, devorabimus eum. Aliquando enim aliquis opprimit aliquem non exultatione, sed surreptione ex infirmitate: et hoc patet quod statim poenitet. Sed quando ex malitia opprimit, tunc gaudet se fecisse: et hoc est quod dicit, nec dicant, devorabimus eum, scilicet in futurum: ps. 56: lingua eorum gladius acutus: habac. 3: exultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.



Numerus 17


Erubescant. Hic petit eorum confusionem: et petit duo correspondentia duobus praemissis, de quibus fit insultatio: scilicet de factis et fiendis. Primo petit ut confundantur de malis jam factis. Secundo ut confundantur super futuris, ibi, induantur confusione. Primo ergo petit erubescentiam eorum, vel bonam confusionem, vel aeternam: et hoc dicit per modum praenuntiationis vel conformationis ad Deum Is 65: servi mei laetabuntur, et vos confundemini. Secundo petit eorum diffidentiam sive timorem: unde, et revereantur simul. Vel in bonum, quasi, incipiant Deum timere: nam timor initialis et castus proprie reverentia dicitur; et hic timor inducit in salutem: quia, ut dicitur eccl. 1, timor Domini initium sapientiae. Vel semper sint in timore Sg 17: cum sit timida nequitia, dat testimonium condemnata: job 15: sonitus terroris semper in auribus ejus.
Et quare haec eveniunt eis? Quia gloriantur in malis meis. Consequenter petit confusionem de futuro et aliqua petit per alium modum, quia idem est confusio quod erubescentia; et sicut illa possunt accipi in bono et in malo, ita hic confusio et reverentia. Sed quod additur, induantur confusione, aliquid addit. Indumentum enim dicit habitum. Qui ergo simpliciter et in principio timet, non potest dici habere habitum timoris; sed qui firmantur in malo, et desiderant malum: hier. 17: duplici contritione contere eos.
Et quare plus petit modo quod affligantur quam ante? Quia est major culpa, quasi scilicet non sunt contenti his quae fecerunt, sed adhuc maligna cogitant contra me. Sicut judaei etiam post mortem Christi volebant occultare ejus resurrectionem corrumpendo custodes Pr 30: verbum malignum, vanitatem et verba mendacia longe fac a me: Hieronymus habet, qui maligna loquuntur contra me: reg. 2: nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes.



Numerus 18


Exultent. Hic est tertius fructus, qui consurgit ex parte divini auxilii: et hic fructus est gaudium sanctorum.
Et primo ponit fructum exultationis, dicens, exultent et laetentur. Ponit autem pro fructu sanctorum jucunditatem, quia laetitia dicit latitudinem cordis, unde signat interius gaudium: ps. 118: dilatasti cor meum.
Et haec laetitia est proprie in justis: ps. 96: lux orta est justo, et rectis corde laetitia. Exultatio dicit gaudium prorumpens exterius ab interiori; et haec exultatio competit justis: ps. 32: exultate justi in Domino.
Et hoc competit rectis; unde dicit, qui volunt justitiam meam, scilicet imitari. Vel si dicatur ex persona david, volunt justitiam meam, idest congaudent bonis meis, sic est gaudium cordis, et ex hoc sequitur exultatio oris Is 51: gaudium et laetitia invenientur in ea, gratiarum actio, et vox laudis.
Et ideo subdit, dicant semper, magnificetur Dominus, idest magnificent Deum sancti. Non enim secundum veritatem magnum faciendo, sed nuntiando et praedicando eum magnum: ps. 33: magnificate Dominum mecum etc.. Eccl. 43: admirabilis magnificentia ejus. Item ibidem: quis magnificabit eum sicut est? Et qui sunt illi qui hoc faciunt? Certe, qui volunt pacem servi ejus, scilicet Christi secundum humanam naturam: quam pacem Christus fecit et dat, quia ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum,Ep 2: pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis,Jn 14: et in me pacem habetis,Jn 17. Si autem intelligitur dictum ex persona david, sic est sensus, qui volunt pacem servi ejus, idest illi exultent et laetentur, qui volunt quod servus ejus, scilicet ego, habeam pacem. Sed et lingua mea. Hic ostendit quod etiam ipse est particeps gaudii hujus; quasi dicat, non solum illi qui habent gaudium, sed et ego etiam gaudii sanctorum sum particeps.
Et de hoc ponit duo. Primo ponit interiorem meditationem. Secundo ponit interiorem laudem. Dicit ergo quantum ab primum, sed et lingua mea meditabitur justitiam tuam. Sed contra. Meditari non pertinet ad linguam, sed ad cor.
Et est triplex responsio. Uno modo lingua meditatur, idest meditata loquitur: ps. 48: os meum loquetur sapientiam, scilicet meditatam. Qui est justus, loquitur ex praemeditatione: sic et sapiens. Alio modo est duplex os, sive duplex locutio; scilicet interius, et exterius Mt 15: quae procedunt de ore, scilicet cordis, haec sunt quae coinquinant hominem.
Et sic accipitur hic lingua, scilicet interior. Tertio modo, sic meditabitur, idest decantabitur, et modulabitur, tota die laudem tuam, idest semper cogitabit quomodo laudet te: ps. 33: benedicam Dominum in omni tempore etc..



Thomae Aq, in Psalmos Psa.34 Num.5