Thomae Aq, in Psalmos Psa.36 Num.7


Numerus 8


Deinde cum dicit, mansueti, ponit fructum justorum. Hic autem est duplex. Unde primo ponit fructum divitiarum. Secundo voluptatum, ibi, et delectabuntur. Hoc enim homines in isto mundo desiderant, et utrumque promittitur justis. Dicit ergo, mansueti etc.. Per mansuetos signat justos: illi enim sunt justi, qui possident cor suum in puritate.
Et quia nihil ita trahit hominem extra se sicut ira, et mansuetudo temperat eam; ideo vocat justos mansuetos. Hieronymus dicit, mites Mt 5: beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, idest dabitur eis in possessionem terra viventium. Augustinus contra valentinum dicit, quod Christus nihil accepit de veteri testamento quantum ad promissiones: quod patetMt 5. In veteri autem testamento promittebantur temporalia et terrena. Ad litteram. Mansueti autem inhabitant terram istam, quia illi infestantur qui alios infestant. Sed mansueti nullos infestant. Non debent ergo ab aliis merito infestari. Sed tamen specialiter hereditabunt illam terram viventium, sicut jam dictum est. Secundo ponuntur eorum deliciae, cum dicit, et delectabuntur in multitudine pacis. Haec enim pax est valde delectabilis. Dicit autem, in multitudine, quia ibi est multiplex pax; hic vero sunt bella. Quoddam est enim ad homines; sed hoc non erit ibi, quia omnes erunt in unum pacifici Is 32: sedebit populus meus in pulchritudine pacis etc.. Item hic est bellum contra carnem, quae concupiscit adversus spiritum Ga 5: caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: haec enim sibi invicem adversantur etc. Sed tunc habebunt pacem ad invicem: job 5: sciens, quod pacem habeat tabernaculum tuum. Item voluntas contra se est divisa per diversa desideria; tunc autem non erit divisa, sed unita in Domino Ps 75: in pace factus est locus ejus. Item hic est bellum ad Deum propter peccata Is 59: peccata sive iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum; sed illic omnes habebunt pacem cum illo: job 22: acquiesce ei, et habeto pacem cum eo etc..



Numerus 9


Observabit. Supra posuit unam rationem, quare non debent viri Dei indignari super peccatorem, quia scilicet ejus prosperitas non est stabilis; hic ponit aliam, quia scilicet peccatores non possunt nocere justis: et circa hoc duo facit. Primo enim proponit eorum malignitatem, quam in corde cogitant contra justos. Secundo eorum conatum exteriorem, ibi, gladium evaginaverunt. Circa primum duo facit, secundum quod interior eorum malitia est duplex. Primo enim ostendit quod mali insidiantur bonis. Secundo, quod turbantur contra eos, ibi, et stridebit. Dicit ergo. Observabit peccator justum, si aliquid forte possit habere contra eum Lc 14: ipsi autem observabant eum. Sic peccatores observant bonos insidiando eis, et sancta eorum studia pervertendo. Ecclesiae enim bona in mala convertentes insidiantur etc.. Sed contra hoc diciturPr 24: ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi etc.. Secundo turbantur contra justum. Dicunt enim,Sg 2: quoniam dissimilis est aliis vita illius etc.. Unde, stridebit super eum dentibus suis, scilicet commovebuntur ad iram. Loquitur ad modum aprorum: ps. 111: peccator videbit, et irascetur Ac 7: stridebant dentibus in eum.



Numerus 10


Deinde eum dicit, Dominus autem, ostendit, quod haec eorum malitia non habet effectum intentum, quia irridentur a Deo: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit irrisionem. Secundo ejus rationem, ibi, quoniam prospicit. Dicit ergo, Dominus irridebit eum, idest facit eum vel considerat irrisibilem.
Et ratio est, quia Dominus vidit eum attentare magna, et tamen scit quod statim debet mori; et ideo subdit, quoniam prospicit quod veniet dies ejus, scilicet in promptu; et hoc est ei debitus dies, scilicet condemnationis: job 21: in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur. De hac die dicit hic. Non ergo turbari debetis contra eos, dicit psalmista, quia non possunt praevalere contra vos.



Numerus 11


Consequenter cum dicit, gladium, addit de conatu malorum exteriori: et circa hoc tria facit. Primo enim ostendit eorum conatum. Secundo finem intentum, ibi, ut decipiat. Tertio conatus hujus eventum, ibi, gladius eorum. Circa primum duo facit, secundum quod est duplex conatus eorum contra bonos. Primo enim ostendit conatum eorum per apertam persecutionem. Secundo per fraudulentam calumniam, ibi, intenderunt arcum. Dicit ergo quantum ad primum, gladium evaginaverunt peccatores. Per gladium intelligitur omnis aperta facti persecutio Lc 22: si percutimus in gladio? Persecutio etiam verbi dicitur gladius: ps. 56: lingua eorum gladius acutus.
Et hic gladius est gladius diaboli, qui per linguam hominis multos interficit. Hic autem gladius est in vagina, quamdiu est in corde; sed quando profertur, est sicut jam evaginatus. Cavendum est ergo primum ut non habeamus eum. Secundo, et si haberetur, non evaginemus eum. Quia si tenetur in vagina, primo contrahit rubiginem, tandem tamen consumitur et tepescit odium et voluntas injuriandi. Quantum ad secundum dicit, intenderunt arcum suum. Arcus a longinquo percutit, et non videtur trahens cum eo, sicut videtur percutiens cum gladio: et ideo arcus signat persecutionem dolosam. Consequenter ostendit quid intendunt, cum dicit, ut decipiat. Circa quod duo facit, secundum quod duo intendunt. Primo enim intendunt decipere. Secundo occidere, ibi, ut trucident. Dicit ergo, ut decipiant etc.. Decipere est per actum dolosum: job 12: ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. Sed, pauperem et inopem. Pauper est qui parum habet: inops est qui eget ope. Vel secundum glossam: pauper est qui sibi non sufficit; inops vero, qui non sustentatur alterius ope.
Et hoc dicit, quia tales non habent subvenientem. Occisio designatur per gladium, vel corporaliter vel spiritualiter He 11: in occisione gladii mortui sunt. Eventus autem conatus eorum est, quia revertetur in caput suum.
Et primo ostendit quantum ad gladium, dicens, gladius eorum etc.. Tu eximis gladium contra alium, et forte non percutis eum, quia forte ei nocere non potes; tamen ex ipso spiritualiter tu es percussus Pr 1: ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur etc.. Secundo quantum ad arcum; unde dicit, et arcus eorum confringatur: ps. 75: ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium et bellum. Hoc autem erit quando destruetur dolositas eorum ne implere possint quod coeperunt: job 5: qui dissipat cogitationes malignorum ne possint etc..



Numerus 12


Melius. Supra psalmista assignavit rationem quare non debemus aemulari malos et prosperitatem eorum, ex dejectione eorum sumptam; hic autem assignat sumptam ex parte justorum.
Et primo ostendit dignitatem justorum. Secundo subjungit monitionem ad sectandam justitiam, ibi, expecta. Circa primum duo facit. Primo proponit intentum. Secundo manifestat propositum, ibi, quoniam brachia. Dicit ergo, melius est modicum etc.. Intentio ejus est probare quod bona justorum praeeminent bonis peccatorum.
Et sic minus habentes non aemulantur plus habentes; unde dicit, melius etc. Quasi dicat: contingit justum parum habere et peccatorem satis. Sed quid melius? Respondet, quod parum justi Pr 16: melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate. Cujus ratio est, quia quae rationem boni habent, ex hoc solum habent, quod utilia sunt ad finem, et non propter aliud: intantum enim bona sunt inquantum utilia; postquam autem incipiunt esse nociva, non sunt bona; sicut est de medicina, si plus quam ad sanitatem sit necessaria, accipias, jam non est bona. Res autem mundi bonae sunt, inquantum instrumentaliter deserviunt ad virtutem. Quando ergo habes tantum de eis quod sufficiunt ad virtutem, bonae sunt; si autem a virtute abducuntur, sunt malae: et ideo melius est parum habere de eis cum justitia, quia hoc est bonum, quam multum cum injustitia, quia hoc est malum.
Et hoc etiam intelligendum est de omnibus aliis divitiis spiritualibus, scilicet parum de sapientia cum justitia, et sic de aliis.



Numerus 13


Deinde cum dicit, quoniam, probat quod melius est. Cujus triplex est ratio. Primo ex parte diuturnitatis. Secundo utilitatis, ibi, mutuabitur. Tertio virtutis, ibi, os justi. Circa primum duo facit. Primo enim proponit contritionem malorum. Secundo firmitatem bonorum. Dicit ergo, quoniam brachia etc.: quasi dicat: ideo bona justorum pauca sunt meliora quam impiorum multa, quia sunt stabilia, illa vero non.
Et hoc est quod dicit, quoniam brachia. Nomina membrorum corporalium designant virtutes, seu actus eorum membrorum. Nomine ergo brachii designatur virtus hominis operativa: unde, brachia peccatorum conterentur, idest virtus operativa ipsorum destruetur: job 38: brachium excelsum confringetur. Sed hoc brachium conteritur quandoque a Deo, quandoque a diabolo, quandoque simul ab utroque. A Deo conteritur, quando intendit nocere justis, et impeditur in suo proposito: job 5: dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod ceperant. A diabolo vero, quando homo proponit facere bonum, et impeditur a satana: 1 thes. 2: voluimus venire ad vos, sed impedivit nos satanas: sicut cum quis proponit facere eleemosynam, et retrahitur a cupiditate. Ab utroque autem simul, a Deo quidem per auctoritatem ad probandum, a diabolo vero per executionem: job 1 et 2 cap.. Secundo cum subdit, confirmat autem etc., ostendit quod justi sunt diuturni, et firmi, et stabiles. Dicit ergo, confirmat autem justos Dominus. Licet justitia sit virtus et firmitas animi, tamen non inest homini a seipso: unde1Co 1: non glorietur omnis caro in conspectu ejus; ex ipso autem vos estis in Christo jesu etc. Usque in Domino glorietur. Homo enim in se factus est infirmus: ps. 6: miserere mei Deus, quoniam infirmus sum.
Et ideo indiget confortari ab aliquo, maxime a Deo, a quo quidem confirmatur, quandoque in temporalibus, inquantum expedit justo ad salutem; sed in spiritualibus semper, et hoc interiori gratia. Item bonis verbis. Item bonis exemplis. De primoRm 1: gratiae spiritualis ad confirmandos vos 2Th 2: in gratia exhortetur corda vestra, et confirmet etc.. Ps. 10: spiritu principali confirmat me. De secundoPs 118: confirma me in verbis tuis Ac 15: verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt eos. De tertioLc 22: conversus confirma fratres tuos: 1 pet. 2: christus passus est pro nobis etc..
Et 4: Christo igitur in carne passo etc.. Unde in 5: ipse perficiet confirmabit etc.. Confirmatur per exemplum crucis de qua dicitur (ab Augustino enar. In hunc Psalm. ser. 2, n. 4), crux enim finita est in poena, sed manet in gloria: a locis enim suppliciorum transit ad frontes imperatorum. Qui tamen dedit honorem suis poenis, quid faciet fidelibus suis?



Numerus 14


Consequenter cum dicit, novit Dominus, manifestat propositum.
Et primo dicit de stabilitate justorum. Secundo de contritione injustorum, ibi, quia peccatores. Justi autem dupliciter confirmantur a Deo: quia primo bona eorum stabiliuntur; secundo a malis curantur, ibi, non confundentur. Sed duplex est bonum, scilicet bonum viae et bonum finis: et in utroque justi stabiliuntur. Quantum ad primum dicit, novit Dominus. Quantum ad secundum dicit, et hereditas. Dicit ergo, novit Dominus He 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Sed praecipue quod sibi affinis et familiaris fuerit 2Tm 2: novit Dominus qui sunt ejus; et eos quos approbat: et sic dicitur hic, novit Dominus, idest approbat, dies immaculatorum. Sed job 15, dicitur: quis est homo ut immaculatus sit, et ut justus etc.. Respondeo dicendum, quod verum est quod ex se nullus est immaculatus, si macula intelligatur peccatum mortale; sed tamen per gratiam, sic. Si vero macula intelligatur originale peccatum, sic nullus est immaculatus. Dies isti tripliciter possunt intelligi. Quia primo dies praesentis vitae; et licet sint communes bonis et malis, tamen boni eis bene utuntur Gn 25: mortuus est in senectute bona provectaeque aetatis et plenus dierum. Impii autem male utuntur eis Ps 54: viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.
Et quia dies justorum sunt pleni et ideo approbati, illorum vero dimidiati, et ideo non approbantur. Item et isti sunt mali et pauci, tamen Deus novit eos. Alii opera virtutum Rm 13: sicut in die honeste ambulemus: et isti sunt approbati a Deo. Alii dies aeternitatis et justitiae: et isti sunt dies justorum, sed soli Deo noti Is 64: oculus non vidit absque te, quae praeparasti expectantibus te. Bonum vero finis ostendit, cum dicit, et hereditas eorum in aeternum erit. Istud dicitur hereditas in quo est stabilimentum et finis alicujus. Justi finem suum habent in re aeterna Ps 15: Dominus pars hereditatis meae: Thren. 3: pars mea.
Et ideo non potest eorum hereditas deficere. Impii autem ponunt finem suum in mundanis Sg 2: haec est pars nostra etc.
Et ideo non manet.
Et de istis dicitur 1 pet. 1: in hereditatem conservatam in caelis.



Numerus 15


Deinde cum dicit, non confundentur, ostendit quomodo justi tueantur contra mala.
Et hoc dupliciter: quoddam enim est malum, quod bono est contrarium; et quoddam est malum per defectum boni, ibi, et in diebus famis. Dicit ergo quantum ad primum, non confundentur in tempore malo, idest in tempore adversitatis Am 5: prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est. Est enim tempus malum dupliciter: vel de praesenti, et hoc est tempus adversitatis quod est malum; unde non confundentur in tempore malo, idest in tempore adversitatis. Mali enim in tempore adversitatis confunduntur, non boni: tunc nempe confunditur quis, quando perdit in quo sperat; sed quando id manet in quo sperat, non confunditur. In adversitate autem perduntur temporalia, in quibus boni non sperant: et ideo non confunduntur tempore adversitatis. Vel de futuro in die judicii: et in eo impii confundentur per erubescentiam de peccatis Ps 6: confundantur et erubescant valde velociter. Justi autem honorabuntur Rm 2: his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem etc.. Quantum ad secundum malum, quod est per defectum boni, subjungit, et in diebus famis saturabuntur. Hoc tripliciter exponitur. Ad litteram enim hoc potest exponi de fame temporali: nam aliquando Deus providit quod fames esset apud infideles, apud fideles vero abundantia, quia fideles sibi invicem communicabant quae habere poterant. Aliquando etiam providetur a Deo fidelibus ne egeant: job 5: in vastitate et fame ridebis, sic et elias satiatur tempore famis, 1R 17. Ad probationem tamen nostram aliquando famis necessitas servos Dei praeoccupasse probatur. Unde Apostolus ait de seipso2Co 11: in fame et siti etc.. Vel quia servi Dei modico contenti saturantur: phil. Ult.: scio et humiliari, scio et abundare: ubique et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Impii autem multa volunt et multa quaerunt; et ideo in diebus famis non saturabuntur. Exponas etiam de fame verbi Dei.
Et in his diebus hoc saturantur justi Mt 5: beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Vel tertio exponitur de fame quae erit in futura vita, ubi justi saturabuntur, et injusti esurient Is 65: servi mei comedent, et vos esurietis. Origenes in Glossa,Ex 16: qui non colligebat manna in die sexto, esuriebat in die septimo. Nunc est dies sextus: et ideo qui non colligit nunc, esuriet tunc, ibi, consequenter cum dicit, quoniam peccatores peribunt, ostendit quomodo conterentur brachia peccatorum.
Et ponit tria. Primo casum impiorum. Secundo ordinem cadendi, ibi, inimici. Tertio modum: ibi, quemadmodum fumus. Dicit ergo, quia peccatores peribunt; quasi dicat: ideo justi conservantur, quia perditio debetur solis peccatoribus, sed salus justis: job 3: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Ordo cadendi est, quia tolluntur in altum ut fortius cadant: job 30: elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide.
Et ideo dicit, inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati,Ps 72: dejecisti eos dum allevarentur. Sed modus est sicut fumus, quia si dispergitur non reparatur.
Et hoc est quod ait, deficientes quemadmodum fumus deficient; jac. 4: quae est vita vestra? Vapor est ad modicum parens.



Numerus 16


Mutuabitur peccator. Supra ostendit quod pauca justorum bona praeponderant multis malorum bonis ratione stabilitatis; hic autem ostendit idem ratione utilitatis.
Et primo ostendit quod bona justorum sunt fructuosa, sed malorum e converso. Secundo ostendit hoc experimento, ibi, junior fui. Tertio concludit principale intentum, ibi, declina. Circa primum duo facit, secundum quod duplex fructus provenit homini: unus enim est ex bonis possessis, alius ex operibus quae fecit. Unde primo ostendit quod fructuosi sunt boni, quantum ad primum. Secundo quantum ad secundum, ibi, apud Dominum. Circa primum duo facit. Primo enim praemittit fructuositatem bonorum, et contrarium malorum. Secundo assignat rationem, ibi, benedicentes. Circa primum duo facit. Primo ostendit infructuositatem malorum. Secundo fructuositatem bonorum, ibi, injusti autem. Dicit ergo, mutuabitur peccator. Legatur primo, secundum superficiem litterae. Duplex signum est quod aliquis deficiat in temporalibus. Unum, quando indiget mutuum accipere Dt 28: ipse foenerabitur tibi, et tu non foeneraberis ei.
Et ideo dicit, mutuabitur peccator, idest mutuum accipiet. Aliud signum est, quando quis mutuum consumpsit, et reddere non potest: unde dicit, et non solvet, eccl. 29: solidi vix reddet dimidium.
Et e converso, unum signum abundantiae est, quod habeat unde gratis det: unde dicit, justus autem miseretur, idest per misericordiam gratis subvenit indigentibus: job 31: ab infantia crevit mecum miseratio etc.. Aliud est signum, quando homo est promptus reddere quod debet: unde dicit, et retribuet, scilicet debitum Rm 13: reddite omnibus debita. Sed quid est hoc quod dicit? Numquid justi semper abundant terrenis, et mali non? Immo videtur contrarium; jac. 2: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo? Sed Deus secundum istam expositionem loquitur secundum statum veteris testamenti, in quo servantibus legem promittuntur temporalia bona, transgredientibus vero mala, ut saltem per temporalia traherentur ad spiritualia. Tamen in illis bonis signantur promissa quaedam spiritualia: et ideo oportet exponere etiam quantum ad illos qui in veteri testamento pertinebant ad novum testamentum. Oportet ergo hoc altius exponere, mutuabitur etc..
Et potest referri ad duplex mutuum. Homo enim aliquid a Deo mutuatur, et aliquid a ministro Dei, scilicet homine. Dicitur autem peccator homo quicumque. Dicit ergo, mutuabitur, scilicet a Deo, quia, quid habes quod non accepisti?1Co 4.
Et hoc est quasi mutuum: quia ad hoc dat nobis Deus quaecumque bona, ut ex eis crescamus in his quae ad honorem Dei sunt Lc 19: et ego veniens cum usuris utique exegissem illam.
Et sic retribuimus ei per gratiarum actionem. Sed Deus peccatori dedit bona naturalia; temporalia vero aliquando largitur et spiritualia: sed peccator non solvit per spiritualem profectum et gratiarum actionem Is 1: filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. A ministro enim Dei accipit homo mutuum. Praelati namque et doctores sunt quidam campsores. ItemLc 19: vocatis decem servis dedit eis decem mnas, et ait ad illos, negotiamini dum venio. Ergo sunt negotiatores. Doctor ergo dat populo doctrinam, quasi pecuniam Ps 11: eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum etc.. Sed dat verba Domini, non sua. Boni autem retribuunt, quia faciunt quod audiunt; sed mali non, quia non implent obediendo Ez 33: audient verba tua, et non facient ea. Justus autem quod accepit a Deo, quicquid sit illud et quocumque modo, expendit in alio: 1 pet. 4: unusquisque prout accepit gratiam in alterutrum illam administrantes: et sic miserebitur. Item regratiatur Deo, et sic retribuet Ps 115: quid retribuam Domino etc.. Ratio assignatur, quia benedicentes. Hic sunt tres sensus secundum glossam. Benedicentes ei, scilicet Deo in omnibus gratias agentes et jussa sequentes, hereditabunt terram, scilicet viventium 2Co 9: qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam aeternam. Vel secundum literam, haereditabunt terram, idest terram promissionis.
Et loquitur populo carnali Is 1: si volueritis, et audieritis me, bona terrae comedetis. E contrario qui maledicunt Deo, scilicet non solum verbo, sed facto, vel occasionaliter, disperibunt Ps 1: iter impiorum peribit. Origenes exponit aliter, benedicentes ei, scilicet justo, benedicentur. Quicquid enim fit justo, Deus accipit sibi factum Lc 10: qui vos spernit, me spernit.
EtMt 25: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Hereditabunt terram, justo debitam Mt 10: qui recipiunt justum in nomine justi etc.. Maledicentes autem ei, scilicet justo, disperibunt Gn 27: qui maledixerit tibi, sit ille maledictus. Sed Hieronymus habet aliter, peccator deficiet, ut non solvet; sed justus miseretur et retribuet. Qui benedicti a Deo, hereditabunt terram Pr 10: benedictio Domini divites facit. Injusti vero qui maledicti sunt a Deo, idest puniti, disperibunt; et ideo sunt steriles Gn 3: maledicta terra in opere tuo.



Numerus 17


Deinde cum dicit, apud, ostendit bonorum fructuositatem quantum ad opera. In operibus autem duo ostenduntur.
Et primo eorum prosperitas. Secundo eorum reparatio, ibi, cum ceciderit. Sed quia prosperitas est ex electione Dei, primo ostenditur quod est ex parte Dei diligentis. Secundo, quod est ex parte hominis dilecti, ibi, et viam ejus volet. Dicit ergo, apud Dominum gressus hominis dirigentur, idest a Deo processus hominis dirigetur quod homo directe intendat in finem ultimum. Hoc enim non est homini a se: hier. 10: non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos; sed est a Deo Pr 10: hominis est animum praeparare, et Domini gubernare linguam: omnes viae hominum patent oculis ejus Ps 16: perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea. Dirigit autem Deus gressus hominis in via veritatis cognoscendae, ut non labatur in errorem Ps 24: dirige me in veritate tua, et doce me etc.. Item in via justitiae ut declinet a malo et faciat bonum Ps 26: dirige me in semitam rectam etc.. Quantum ad secundum dicit, et viam ejus volet. Hoc dupliciter potest intelligi: ut dicatur primo: et homo directus a Deo volet viam ejus, scilicet Dei; quasi dicat: Deus sic dirigit hominem quod non cogit eum, sed facit eum recte et eligere bonum, et id quod est Dei. Phil. 2: qui operatur in nobis et velle et perficere. Vel aliter.
Et Dominus volet, idest acceptabit et remunerabit viam ejus, idest bona opera nostra Pr 4: quae a dextris sunt novit Dominus. Consequenter cum dicit, cum ceciderit, ostendit bonorum in operibus infructuositatem, quantum ad eorum reparationem: et circa hoc duo facit. Primo enim ponit ipsam reparationem. Secundo ipsius causam assignat et rationem, ibi, quia Dominus supponit manum suam. Dicit ergo, cum ceciderit. Directio viatoris sic est, ut aliquando cadat: sed comprehensoris est non cadere. Viator tamen etsi forte ceciderit, Deus reparat eum: et hoc est quod dicit, non collidetur. Hoc autem potest intelligi de secundo casu, scilicet temporalis adversitatis 2S 1: quomodo ceciderunt fortes, nolite annunciare in geth etc..
Et sic justus si cadit non collidetur, quia patienter sustinet: jac. 1: patientia opus perfectum habet etc.. Sed peccator dum cadit colliditur, quia impatiens est. Vel de casu venialis peccati, quia nullus est qui tale peccatum non committat aliquando: jac. 3: in multis offendimus omnes.
Et sic sensus est. Si ceciderit hoc casu, non collidetur, ut mortaliter peccet; unde diciturPr 24: septies in die cadit justus, et resurgit. Quod si referatur ad casum peccati mortalis, quo aliquando justus cadit, ut david per adulterium et homicidium, et sicut petrus negando Christum; sic peccatores ex casu colliduntur, dum desperati nolunt ad poenitentiam redire. UndeEp 4: desperantes semetipsos tradiderunt etc. 2Co 12: lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam etc.. Sed justus non colliditur per desperationem, sed redit ad poenitentiam: unde david dicit, peccavi Domino: et dictum est ei,2S 12: Dominus transtulit peccatum tuum. Item petrus flevit amare,Mt 26. Mich. 7: non laeteris inimica mea, quia cecidi, consurgam. Ratio autem quod non colliditur, est, quia Dominus supponit manum suam, scilicet gratiae confortantis eum Ez 13: manus Domini erat mecum confortans me: ps. 138: et tenebit me dextera tua.



Numerus 18


Deinde cum dicit, junior fui, ostendit experimento quod bona justorum sunt fructuosa, sed non malorum.
Et ponit illud diuturnum de duobus. Primo de immunitate bonorum a malis. Secundo de profectu eorum in bono, ibi, tota die. Circa primum duo facit. Primo enim ostendit immunitatem a malo, quantum ad ipsum justum. Secundo quantum ad semen ejus, ibi, nec semen ejus. Circa primum duo facit. Primo enim ponit diuturnitatem experimenti. Secundo ipsum experimentum, ibi, non vidi. Dicit ergo, junior fui. Ac si diceret ei aliquis: unde habes haec omnia quae dicis de bonis justorum etc.. Respondet, quia ab experimento, junior fui etc.. Hoc dupliciter potest exponi. Primo de aetate corporali secundum quod homo primo floret in juventute, et postea senex fit: ps. 89: mane floreat, et transeat. Sed contra hoc dicit Augustinus, tu david, semper fuisti in terra tua: et si in illa non fuit justus derelictus, non tamen est mirum si alibi est derelictus.
Et ideo vult Augustinus quod loquatur in persona ecclesiae.
Et haec habet aetatem pueritiae in abel, juventutis in patriarchis, senectutis in apostolis, senectam in fine mundi. Praetermittit duas medias aetates, et ponit extremas: et sic fuit a principio mundi, et erit usque ad finem.
Et haec distinctio poniturGa 4. Vel potest intelligi de spiritualitate: quia quamdiu homo delectatur in puerilibus et vanis, sic est puer mente; sed quando delectatur in maturis, fit senex.
Et haec distinctio ponitur1Co 13: cum essem parvulus, loquebar etc.. Cum autem factus sum etc..
Et ideo dicit: sive in statu puerili, sive in statu senectutis, hoc judicavi, quod scilicet ipse justus sit immunis a malis, et quantum ad se, et quantum ad semen ejus. Ideo ostendit dicens, non vidi justum derelictum, quantum ad se. Si hoc referatur ad bona temporalia, non videtur hoc verum, quia de justis diciturHe 11, egentes, angustiati etc.. Respondeo. Dicendum, quod licet subtrahantur eis bona temporalia, non tamen deseruntur a Deo, quia totum hoc cedit in bonum eorum, vel pro bonis, vel ut tollatur causa alicujus mali, ut dicit Augustinus Mt 6: primum quaerite regnum Dei, et haec omnia, scilicet spiritualia, adjicientur vobis. Verum est, sed si Deus videt expedire ad nostram salutem. Quantum ad semen ejus dicit: nec semen ejus quaerens panem Ex 20: ego sum Deus zelotes, reddens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea Lc 1: misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
Et ideo sicut ipsi non derelinquuntur, ita nec semen eorum.
Et potest referri ad panem temporalem, quantum ad vetus testamentum; sed secundum spiritualem intellectum panis iste intelligitur participatio Christi, scilicet veritas, sapientia et justitia Jn 6: ego sum panis vivus etc.. Hic est panis qui dat delicias regibus,Gn 49.
Et dicit, quaerens panem, quia iste panis praesto est quaerentibus eum. Sed contra: abraham justus fuit et isaac: ismael autem et esau, qui fuerunt filii justorum, non habent spiritualem panem. Respondeo. Apostolus solvit, quod filii promissionis computantur filii justorum. Ergo semen est ille qui imitatur eum. Unde tam filii carnales qui imitantur patres in bono, quam discipuli qui imitantur magistrum, sunt semen spirituale, scilicet illi qui imitantur eorum doctrinam in opere. Tota die. Hic ostendit aliud signum experientiae, sive aliud experimentum, et dicit quod aliud quod expertus de viro justo est quia tota die, idest toto tempore vitae suae, miseretur, miseriis aliorum, et commodat, scilicet spiritualia et temporalia: ps. 111: jucundus homo qui miseretur et commodat: vel actu, vel promptitudine.
Et ideo, semen illius in benedictione erit Gn 22: multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli etc..



Numerus 19


Declina a malo. Supra ostendit psalmista quod bona justorum sunt meliora quantum ad fructum; hic autem prorumpit in exhortationem ad illa. Circa hoc duo facit. Primo enim ponitur exhortatio ad ista. Secundo ponitur fructus, ibi, Dominus amat. Justitia habet duas partes: recedere a malo, et facere bonum.
Et ideo dicit, declina a malo, et fac bonum. Hae autem duae partes justitiae correspondent praeceptis legis: justitia enim regulatur lege. In lege sunt quaedam praecepta affirmativa, quae implentur faciendo bonum; et quaedam sunt negativa, quae implentur declinando a malo. Item per haec duo perficitur naturalis inclinatio appetitus, cujus sunt duo objecta; scilicet bonum et malum; quia appetitus naturaliter tendit in bonum, et refugit malum falsum. Sed dicit, declina a malo. Est autem duplex malum. Unum, quod facit homines malos, et hoc vere dicitur malum. Aliud malum est, quod non facit homines malos, scilicet malum poenae. Primum est peccatum; et de hoc intelligitur cum dicit, declina a malo, idest a peccato: eccl. 9: non zeles hominem in peccato suo.
Et non dicit quod non faciat malum, quia in hoc intelligitur sola negatio, sed, declina a malo, ut scilicet voluntatem faciendi non habeat Is 1: quiescite agere perverse, discite benefacere. Haec duo frequenter introducuntur in sacra scriptura. Sed quandoque praemittitur bonum, sicut ibi, ps. 44: dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem. Quandoque praemittitur vitatio mali, sicutIs 7: ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
Et ratio est, quia duplex est ordo. Unus scilicet intentionis; et secundum hunc ordinem semper prius debet praemitti bonum quam vitatio mali, quia ad hoc vitat malum, ut faciat bonum. Alius est ordo executionis: et secundum hunc ordinem prius praecipitur ut vitet malum: quia omnes nascimur filii irae; et non possumus fieri justi nisi expellamus malum.
Et inhabita in saeculum saeculi. Hic ponitur fructus justitiae; quasi dicat: si declinaveris a malo, et feceris bonum, inhabitabis, sed non dicit explicite ubi, sed quantum, quia in saeculum saeculi. Sed est sensus, inhabita, quasi intus habita. Sensibilia dicuntur exteriora bona, quia exteriori sensu capiuntur. Interiora bona sunt spiritualia et intelligibilia. Cum ergo dicit, inhabita, dicit intra possessionem spiritualium bonorum habitabis Ct 1: introduxit me rex in cellaria sua.
Et dicit, in saeculum saeculi, idest in perpetuum Ex 15: introduces eos, et plantabis, etc.. Quia Dominus amat judicium. Hic ponitur ratio quare inhabitet in saeculum saeculi; quasi dicat, ideo inhabitabit, quia hoc statutum est ex divino judicio. Probat hoc, scilicet quod inhabitet semper et libenter, quia Dominus amat judicium Is 61: ego Dominus diligens judicium.
Et inducitur quod hic dicitur, duplici ratione: quia sic est ratio ejus quod dicit, declina a malo etc. Ut scilicet sis, scilicet imitator Dei, quia Dominus amat judicium; et hoc est declinare a malo et facere bonum. Vel ad hoc refertur, inhabita in saeculum saeculi, quia hoc justum est.
Et Deus amat judicium. Justum enim est ut si homo non velit relinquere Deum, non relinquatur ab eo, qui est aeternus.
Et ideo non relinquentur ab eo justi, qui volunt esse cum eo.
Et ideo dicit, non derelinquet sanctos suos.
Et ex hoc sequitur quod, in aeternum conservabuntur, quia aeternus est et potens: ps. 11: tu, domine, servabis nos et custodies nos etc. Is 33: non rumpentur funiculi.



Numerus 20


Injusti. Hic ponitur forma judicii, quae erit bonis et malis. Primo ergo ponit quid dabitur malis in judicio. Secundo, quid bonis, ibi, justi. Malis immittet punitionem: quia, injusti punientur: eccl. 21: in finem illorum, scilicet peccatorum, inferni et tenebrae et poena: 2 thes. 1: dabunt poenas in interitu aeternas. Item exterminationem, quia semen impiorum peribit. Hic loquitur secundum existimationem hominum. Mali autem cum moriuntur, credunt saltem in filiis vivere. Sed dicit quod semen eorum peribit, idest vel carnales filii qui proprie imitantur eorum malitiam, vel sectatores falsae doctrinae aliquorum, sicut semen arii. Justis autem duo retribuet: contra punitionem dabit remunerationem; unde dicit, justi autem hereditabunt terram, quasi hereditate eam possidentes: ps. 68: hereditate acquirent eam etc. 1P 1: regeneravit nos in spem vivam. Contra exterminationem hereditatem, quia, inhabitabunt in saeculum saeculi super eam, idest in hac terra viventium semper erunt.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.36 Num.7