Thomae Aq, in Psalmos Psa.36 Num.20


Numerus 21


Os justi meditabitur. Hic ostendit, quod bona justorum majora sunt, quantum ad usum virtutis, quia injusti habent os pronum ad malum. Primo ergo agit de spiritualibus bonis justorum. Secundo de perversitate malorum, ibi, considerat. Circa primum duo facit. Primo enim ponit spiritualia justorum praeeminentia. Secundo ponit fructum ipsorum bonorum, ibi, non supplantabuntur. Bona spiritualia in duobus consistunt: scilicet prout sunt in ore et prout sunt in corde. In ore justi non est nisi bonum et veritas Ep 4: deponentes mendacium, loquimini veritatem. Est autem duplex veritas: et utraque habet justi praemia. Prima est de divinis. Secunda est de humanis. Quantum ad primum dicit, os justi meditabitur sapientiam. Sed non videtur bene dicere: quia meditari est actus cordis, non oris. Respondeo dicendum, quod meditabitur, idest meditata loquetur, vel modulabitur.
Et multiplicare aliqui meditantur sapientiam. Quidam meditantur Christum, qui est sapientia Dei patris saltem credendo Dt 4: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis. Quidam acquiescendo cum intelligentibus: eccl. 6: si dilexeris audire, sapiens eris. Quidam in ea psallendo; colos. 3: psallentes in cordibus vestris Domino: Prov. ult.: Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. Sed os justi meditabitur sapientiam docendo 1Co 2: sapientiam loquimur inter perfectos. Origenes autem dicit: imperiti pessimum vitium habent, ut superfluos eos dicant, qui studium doctrinae impendunt: imitantes rerum vocabula, eorum studium contemnunt, loquacitatem suam, inertiam et imperitiam approbantes. Quantum ad secundum dicit, et lingua ejus. Hoc tripliciter exponitur, lingua ejus loquetur judicium, idest cum judicio et discretione sermonem proferet: ps. 111: disponet sermones ejus in judicio: eccl. 21: verba prudentum statera ponderabuntur. Alio modo secundum quod refertur ad judices: quia judex, sive os justi, sive lingua judicis, justum judicium loquitur in sententiando. Vel lingua justi loquetur de judiciis Dei: et convertet peccatores ad poenitentiam ex consideratione divini judicii: job 19: fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est. Sed quare dicit in futuro, meditabitur, et loquetur? Respondeo dicendum, quod loquitur in futuro, ut designet continuitatem meditationis; quasi dicat: continue loquitur et meditatur. Vel dicit hoc de futuro, quia modo modicum quid de sapientia possumus loqui, sed in futuro poterimus magna meditari de sapientia, et plura loqui de judiciis Dei. Sed contingit quod aliquis non habet in corde quod loquitur ore Mt 15: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Non sic de viro justo: sed sicut loquitur, ita habet in corde: quia infixam habet in memoria per meditationem, et in voluntate per amorem, legem Dei. Propter hoc dicit, lex Dei ejus in corde ipsius, idest legem et judicium loquitur et meditatur.
Et ideo, non supplantabuntur gressus ejus.
Et ponit hic fructum bonorum operum, quia non deficient neque fraudabuntur: quia qui habet sacram scripturam et legem Dei in corde, non decipitur a diabolo: ps. 118: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Nam lex est lucerna: et ideo qui sciunt eam, non offendunt.



Numerus 22


Considerat peccator. Hic agit de consideratione malorum.
Et primo ponit cogitationes malorum contra bonos. Secundo defensionem bonorum. Dicit ergo, considerat peccator justum, scilicet insidiose, quomodo possit nocere. Ps. 21: ipsi vero consideraverunt Pr 24: ne insidieris et quaeras impietatem in domo justi.
Et quaerit mortificare eum. Ubi ostenditur ejus crudelitas, vel intentio Pr 1: pedes ejus ad malum currunt, et festinat etc. Sg 2: morte turpissima condemnemus eum. Sed justi defenduntur. Primo, quia evadunt eorum persecutionem; unde dicit, Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus; quia licet ad horam impii habeant potestatem super justos, non tamen semper Ps 124: non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum etc.. Secundo, quia liberantur divino judicio. Unde dicit, quod non solum hic liberantur, sed nec damnabuntur. Cum judicabitur illi, idest justo, idest ad utilitatem justi. Vel, illi, idest peccatori condemnabitur Mt 12: resurgent in judicio, idest in condemnationem.



Numerus 23


Expecta. Multa locutus est psalmista in praemissis ad commendationem justorum et dejectionem malorum: et haec omnia retulit ad hoc ut sequamur justitiam, et declinemus malum; hic autem inducit exhortationem ad justitiam. In duobus servatur justitia: scilicet in his quae sunt ad Deum, et in his quae sunt ad proximum. Circa hoc ergo tria facit. Primo proponit exhortationem; secundo ostendit praemium, ibi, et exaltabit te; tertio probat quoddam quod proposuit ibi, vidi impium. Ordinat ergo exhortando ad Deum. Primo per expectationem; secundo per obedientiam. Dicit ergo, expecta Dominum: ubi dicit duo. Primo, quod si aliquam molestiam pateris, non statim desperes, nec turberis contra Deum, sed expecta quousque succurrat. Ps. 39: expectans expectavi Dominum, et intendit mihi.
Et sic hortatur ad sapientiam. Secundo hortatur ad longanimitatem; quasi dicat, si nondum remuneratus es de bonis tuis, non frangaris, sed expecta remunerationem. Habac. 2: si moram fecerit, expecta eum etc.. Jac. 3: expectat agricola pretiosum fructum terrae patienter ferens.
Et custodi vias ejus. Expectatio est in malis, custodia est in bonis. Custodi ergo vias, scilicet charitatis et praeceptorum, et serva cum diligentia Pr 4: omni custodia serva etc.. Job 23: vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi. Ps. 118: scrutabor legem tuam etc..
Et exaltabit te. Hic ponitur praemium sive fructus, hoc est fructum bonorum, ut ab eo exaltentur. Eccl. 15: exaltabit illum apud proximos suos. Sap. ult.: In omnibus honorasti populum.
Et ad quid? Ut haereditate capias terram. Mirum est quod dicit: cum terra sit infima, quomodo exaltabit, ut capias eam? Et dicendum quod terra de qua loquitur, est terra viventium: et haec est in alto, quasi stabilitas aeternorum et spiritualium bonorum: et ad hanc non pervenit, quamdiu mens jacet in imis, sed oportet quod exaltetur Is 58: sustollam te super altitudinem terrae. Vel etiam potest intelligi de ista terra. Illi ergo hereditate capiunt terram, qui terrae dominantur: et tales sunt qui habent cor elevatum a terra, quia non habent cor pressum ad terram, sicut sunt servi terrae et possessio terrae.
Et ideo oportet, ad hoc quod capiant eam, ut exaltentur Pr 4: glorificaberis ab ea, cum eam etc.. Cum perierint peccatores videbis. Isti laetabuntur de perditione malorum Ps 17: laetabitur justus, cum viderit vindictam etc.. Job 22: videbunt justi, et laetabuntur. Sed non propter perditionem impiorum, quia Deus non propter ipsam laetatur Sg 1: non laetatur in perditione virorum: sed de divina justitia. Isa. ult.: Egredientur et videbunt cadavera virorum, qui praevaricati sunt in me. Item de divina misericordia ipsis exhibita, qua sunt liberati a malis, sive a poenis damnatorum.
Et ad hoc videndum oportet quod sit etiam exaltatus: quia si es deprehensus, non videbis perditionem ipsorum Ps 72: hoc labor est ante me, scilicet facta peccatorum, donec etc..



Numerus 24


Vidi impium. Hic probat duo circa perditionem peccatorum. Primo ponit prosperitatem ipsorum; secundo perditionem; unde dicit: vidi impium, idest quemcumque peccatorem, superexaltatum, idest supra statum suae conditionis: et supra alios homines, quantum ad statum mundi. Job 21: quare impii vivunt, confortati sunt, roborati divitiis etc..
Et elevatum sicut cedros libani. Hic est duplex littera. Vel supra cedros libani, quae inter omnes arbores majorem altitudinem habet; quasi dicat: excellenter super alios vidi eum. Eccl. 10: positum stultum, idest peccatorem, in dignitate sublimi. Amos 2: altitudo cedrorum quasi altitudo illius, et fortis ipse quasi quercus. Sed quare impii vivunt, est duplex ratio. Una, quia quandoque sublimantur mali propter peccata hominum. Job 34: qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Et ideo mali sunt quasi flagella Dei ad populum cum dominantur Is 20: vae assur virga furoris mei, et baculus ipse est. Alia ratio est, ut mali cum dominantur, gravius pereant. Job 30: elevasti me, et quasi super ventum ponens elisisti me valide. Unde quandoque in eo quod magis desiderant, magis dejiciuntur. Alia ratio est ad instructionem justorum, ut non multum reputent haec temporalia, quae etiam boni habent et mali, ut dicit Augustinus. Job 21: verumtamen non sunt in manu eorum bona sua, sicut bona animae. Non curo de eis. Item ut juste damnentur, qui abutuntur bonis datis Is 1: filios enutrivi et exaltavi etc.. Vel hoc potest referri ad haereticum, qui elevatur in suo sensu.
Et finaliter dicitur, et transivi. Hic primo ostendit dejectionem peccatoris; secundo ostendit destructionem loci ejus. Dicit autem, transivi. Non dicit, transivit, quasi dicat, transivi ego per considerationem Ex 3: transibo, et videbo. Quamdiu homo defigit oculum in rebus mundi, videtur ei quod mali sunt potentes; quando autem mente transit ad spiritualia et Dei judicia, pro nihilo reputat eos. Unde, transivi, per conversionem: quia quamdiu aliquis est saecularis affectu et corpore, placent ei res mundi: sed quando affectu transit ab eis, pro nihilo habet in saeculo abundantes Ps 14: ad nihilum deductus est etc..
Et ideo sancti viri reputantur superbi, quia non appretiantur nec reputant homines propter divitias vel dignitates, si non suppetant eis virtutes; unde sequitur, et ecce non erat etiam in praesenti, quia nihil reputat justus homo gloriam peccatorum, quae videtur aliquid. 1M 2: gloria hominis peccatoris stercus et vermis est; hodie extollitur et cras non invenietur. Jer. 4: aspexi terram, idest gloriam terrenam, et ecce vacua erat, et nihil. Vel secundum Origenem, non erat, quia quando homo elevatur ad divina, conformatur divino intellectui: et quae sunt futura, sunt ei quasi praesentia. Unde qui videt quod tempus hujus vitae est breve, damnationem impiorum videt quasi praesentem 1Co 1: elegit Deus quae non sunt, ut ea quae sunt, destrueret. Unde dicit, quaesivi eum, et non est inventus locus ejus, idest dignitates ejus, vel familia et domus ejus; quasi dicat, non solum ipse, sed quicquid ad eum pertinet, destruitur. Job 20: oculus qui eum viderat, non videbit, neque ultra intuebitur eum locus ejus. Vel locus ejus, idest mundus in quo quiescit, quia transit mundus et concupiscentia ejus 1Co 7: praeterit enim figura hujus mundi.



Numerus 25


Custodi innocentiam, et vide aequitatem. Hic exhortatur ad justitiam quae est ad proximum: et circa hoc tria facit. Primo ponit exhortationem; secundo praemium, ibi, quoniam sunt; tertio exponit quod dixerat, ibi, salus. Proximo debet homo facere, ut primo ei non noceat; secundo, ut debita reddat. Quantum ad primum dicit, custodi innocentiam, nihil nocendo. Job 22: salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum.
Et vide aequitatem. Alia littera habet, directionem, idest rectitudinem et justitiam, vide, idest judica: job 6: id quod justum est, judicate. Quoniam sunt reliquiae homini pacifico, hoc est praemium justorum. Origenes dicit, quod quando spiritus separatur a carne, ossa hominis dicuntur reliquiae; ita quando anima recedit, quod remanet, scilicet corpus, dicitur reliquiae: et ideo non solum praemiabitur in anima, sed etiam corpus ejus ad immortalitatem perducetur 1Co 15. Vel reliquiae dicitur quicquid est homini post hanc vitam, quae sunt multae; quasi dicat, non terminabitur in vita ista, sed etiam in fine vitae sunt alia mala. Unde alia littera habet, extremum vitae ejus est pax. Consequenter ponit damnationem malorum. Mali habent duo. Primo quia ipsi pereunt; secundo, quia nihil dimittunt post eos. Ideo dicit, injusti autem disperibunt. Job 4: et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
Et simul reliquiae impiorum interibunt 1Co 2: quae interibunt cum eis in gehenna. Vel reliquiae, idest omnia quae habuerunt, scilicet divitiae quae pereunt, fama, quae putrescet, semen quod peribit. Job 22: nonne succisa est erectio, et reliquias eorum devorabit ignis? Salus autem justorum. Probat quod reliquiae justorum salvantur.
Et primo ostendit in generali quae sunt; secundo ostendit ordinem consequendi eas; tertio causam hujus salutis. Duo sunt in reliquiis: salus in bonis, et ereptio a malis. Quantum ad primum dicit, salus autem justorum a Domino est solo, in quo sperant, non ab alio. Origenes dicit, apud Dominum; quasi dicat, in nullo creato, sed in solo Deo Is 45: Israel salvatus est in Domino salute aeterna. Quantum ad secundum dicit, et protector eorum in tempore tribulationis, scilicet praesentis, ut nec etiam corporaliter opprimantur 1Co 10: faciet cum tentatione etiam proventum ut possitis sustinere, vel in die judicii, vel in morte. Nahum 1: bonus Dominus et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. Ordo est quadruplex. Primo adjuvatur ad bene operandum. Unde, adjuvabit, idest cooperabitur Ps 120: auxilium meum a Domino Is 28: omnia enim opera nostra operatus es in nobis.
Et liberabit, scilicet a malis, et eruet eos a peccatoribus, vel quantum ad praesentem statum, quando justi liberabuntur, et non sequentur peccatorum vias Ps 1: beatus vir qui non abiit etc.. Vel in die judicii, quando segregabit oves ab haedis. Vel a daemonibus in morte cujuslibet: quia tunc daemones veniunt, quaerentes si aliquid suum inveniant. Joan. 14: venit princeps mundi hujus.
Et finalis salus, quia salvabit eos.
Et causa est, quia speraverunt in eo, quia haec salus debetur sperantibus.



PSALMUS 37

(Ps 37)


Numerus 1


Supra psalmista imploravit divinum auxilium contra persecutores, ibi, judica: ostendit etiam eorum nequitiam, ibi, dixit injustus: docuit contemnere prosperitatem impiorum in praedicto psalmo, noli aemulari; in hoc autem Psalmo confitetur se pro peccatis suis afflictum. Circa hoc ergo facit duo. Primo proponit suam afflictionem. Secundo cautelam in futuro, ibi, dixi, custodiam. Titulus, psalmus david in rememoratione. Augustinus addidit, in rememoratione sabbati; sed hoc non habetur neque in hebraeo, neque in hieronymo.
Et est sciendum, quod hic est tertius psalmus poenitentialium: et diversitates Psalmi referuntur ad diversos actus poenitentiae, et commemorationem peccatorum.
Et ideo dicit ad commemorandum, scilicet peccata. Psa. 38: recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. Sed si addatur sabbatum, pertinet ad finem hujus commemorationis, quare scilicet sit affligendum et rememorandum, scilicet propter sabbatum, idest propter quietem repromissam Is 58: si averteris a sabbato pedem tuum, facere etc. Usque vocaberis sabbatum delicium, idest quies deliciosa. Dividitur ergo psalmus in partes duas. In prima petit misericordiam. Secundo exponit miseriam, ibi, quoniam sagittae. Misericordia petitur a judice, cujus poena timetur. Judex primo arguit verbis: ps. 49: arguam te. Postmodum corrigit factis. Psalmista ergo non petit quod non arguatur, sed quod non in furore; unde dicit, domine, ne in furore tuo arguas me. Furor et ira in Deo non ponunt commotionem: quiaSg 12: cum tranquillitate judicat. Sed quantum ad effectum dicuntur de Deo, quia furiosus non parcit. Unde petit corripi, sed non in ira; ideo dicit, neque in ira tua corripias me: quia, ut diciturPr 6, zelus et furor viri non parcet in die vindictae. Unde in furore arguit quando non parcit: sicutMt 25: esurivi, et non dedistis etc.. Item, ite maledicti in ignem aeternum. Unde peto corripi, sed non in furore. Secundo agit de poena judicis.
Et est duplex poena. Una est ad exterminationem, et haec infernalis: et hanc petit sibi non infligi, cum dicit, domine ne in furore etc.. Alia est ad correctionem: et hanc petit sibi infligi. Sed petit quod non corripiatur in ira, ibi, neque in ira tua, idest gravi poena, corripias me: hier. 10: corripe me, domine: verumtamen in judicio, et non in furore.



Numerus 2


Quoniam sagittae tuae. Misericordia non habet locum nisi ubi est miseria.
Et ideo circa hoc duo facit. Primo commemorat multiplicem suam miseriam. Secundo petit divinum auxilium, ibi, ne derelinquas. Miseriam ostendit primo, quam patitur a superiori, scilicet Deo infligente. Secundo ostendit miseriam quam patitur ab interiori, scilicet conscientia remordente, ibi, non est pax. Tertio ab exteriori, scilicet homine contemnente, ibi, amici. Circa primum duo facit. Primo ponit percussionem divinam. Secundo effectum percussionis, ibi, non est sanitas. Hic loquitur ut referatur uno modo ad percussionem tribulationis quam Deus immittit; alio modo ad commotionem contritionis. Primo modo congruunt haec tria. Percussio est gravis ex duobus: scilicet ex hoc quod intima penetrat: et ex hoc homo convertitur.
Et quantum ad hoc dicitur primo, quia pervenit usque ad intima: unde dicit, sagittae tuae, idest percussio tua, infixae sunt mihi, scilicet usque ad interiora: job 6: sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum. Secundo, quia hujusmodi percussiones non cito transeunt, sed manent; unde dicit: confirmasti super me manum tuam Is 30: erit transitus virgae fundatus quam requiescere faciet Dominus super eum He 10: horrendum est incidere in manus Dei viventis. Tertio quia sunt graves: et est ratio ejus quod dicit, non in furore, quia jam satis sum sagittatus. Non est sanitas. Hic ponit effectus sagittationis. Caro mea deordinata est, corruptioni et infectioni subjecta Rm 7: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Alio modo de commemoratione contritionis potest intelligi: et sic assignat rationem quare non vult a Deo puniri. Quoniam sagittae. Sagittae Dei verba Dei sunt Is 49: posuit me quasi sagittam electam. Quando autem peccator audit verba Dei, et infiguntur cordi ejus, tunc reponit in corde suo: et tamen eis non compungitur, et ex hoc est dignus furore: quia non est compunctus ex sermonibus Dei. Sed sicut dicit Gregorius, frustra laborat extra lingua praedicatoris, si intus non operatur virtus redemptoris.
Et ideo oportet, quod manus Dei infigat has sagittas usque ad intima; et ideo dicit, confirmasti super me manum tuam. In carne mea Ga 5: caro concupiscit adversus spiritum etc.. Quando caro sanitatem habet, spiritus est infirmus: et e converso, scilicet quando spiritus est sanus et fortis, caro est infirma: quia totum enervatur quidquid ad carnem pertinet: ps. 108: caro mea immutata est propter oleum. Effectus ergo verbi Dei immissi, vel infixi, est quod emarcet concupiscentiam carnis Col 3: mortificate membra vestra etc.. Origenes dicit secundum primam expositionem, a facie, idest a consideratione irae tuae, quia per verba tua consideratur ira futuri judicii.
Et ex hoc caro emarcet.
Et non est pax ossibus meis. Hic ostendit interiorem miseriam, idest peccatum propter quod patitur tribulationem; quasi dicat, aufertur sanitas carnis prae consideratione irae tuae; sed recognoscendo peccata mea, etiam spiritus concutitur; unde dicit, non est pax ossibus meis, idest spiritui meo Is 57: non est pax impiis, dicit Dominus.
Et hoc, a facie peccatorum meorum, idest prae multitudine et gravitate peccatorum non possum habere pacem mentis. Sed numquid habes tribulationem? Et dicit quod sic. Unde exposuit se habere.
Et primo peccata ponit. Secundo defectum pacis. Tria sunt quae exaggerant peccata: scilicet multitudo peccatorum, gravitas et reiteratio: quia si frequenter peccat, grave est. Dicit ergo quantum ad primum, quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum. Modus loquendi est. Per iniquitates signatur multitudo peccatorum: quia sicut aqua hominem obruit, ita peccata submergunt hominem.
Et hoc non facit aqua nisi quando tantum excrescit quod caput excedit. Quasi dicat: sic multiplicatae sunt quod super caput meum ascenderunt Ps 68: infixus sum in limo profundi, et non est substantia. 2 paral. Ult. Peccavi super numerum arenae maris, et multiplicata sunt peccata mea.
Et dicit, super caput meum, idest super mentem meam tractam in consensum peccati. Tripliciter se homo habet in peccato. Quandoque est tantum in concupiscentia, et mens resistit; et tunc non attingit caput. Quandoque consentit, sed ex passione; et tunc licet perveniat ad caput, non tamen supergreditur. Sed quando laetantur quod male fecerint et exultant in rebus pessimis (prover. 2), tunc iniquitates supergrediuntur caput. Quantum ad secundum dicit: sicut onus grave gravatae sunt super me. Dicuntur autem gravare peccata, quia deprimunt more rei gravis. Quanto ergo homo deprimitur, tanto a Deo recedit Za 1: iniquitas sedet super talentum Is 1: populo gravi iniquitate. Alia littera habet: sustulit in altum: quia quandoque peccata gravia inducunt in contemptum, et superbit impius cum pervenerit in profundum peccatorum (prov. 18). Quantum ad tertium dicit, propter recidivum: putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae. Cicatrix ex vulnere relinquitur: ita etiam quando quis peccavit, et dimissum est ei peccatum, sed adhuc est pronitas ad peccandum, est quasi cicatrix ex vulnere. Quandoque autem Deus sanat eam per satisfactionem et exercitium bonorum operum. Hier. 30: obducam cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te. Quandoque autem non bene custodimus nos; et sicut per imperitiam medici, quandoque infirmitas generat intus putredinem, et corrumpit membrum, sic est in peccatore: quia quando non curatur peccatum per correctionem, sive per poenitentiam, fit putredo interius, idest delectatio peccati praeteriti; et consentit in aliud simile. Joel. 1: computruerunt jumenta in stercore suo. Ex hoc sequitur corruptio, quando peccatum procedit in actum. Vel corruptio est quando non solum in se sunt putrefacti, sed exhalant per infamiam ad alios, a facie insipientiae meae. Medicus quando curat, per insipientiam suam aliquando vulnus putrefit; sic ex insipientia hominis nescientis sibi bene cavere, patitur recidivum. Prover. 14: errant qui operantur malum.



Numerus 3


Miser. Supra dixit psalmista: non est pax ossibus meis; et ostendit quae sunt sua peccata, quia multa, gravia et reiterata: hic agit de pacis sublatione; et circa hoc duo facit. Primo ponit inquietudinem contra pacem; secundo ponit remedium consolationis et spei, ibi, domine, ante te. Inquietudinem animi sui ostendit dupliciter. Primo quantum ad dejectionem, et quantum ad irascibilem; secundo quantum ad dejectionem cordis, quod pertinet ad commotionem concupiscibilis, ibi, tota die. Circa primum duo facit. Primo proponit causam dejectionis; secundo ipsam dejectionem. Causa dejectionis est, quia miser factus sum, idest miseriam meam ego cognosco. Miseria opponitur felicitati; et ideo in contrariis consistit. Felicitas humana consistit in rebus mundi Ps 143: beatum dixerunt populum cui haec sunt. Felicitas vera consistit in haesione ad Deum; et ideo sequitur: immo beatus populus cujus est Dominus Deus ejus. Miser ergo est ex hoc quod a Deo avertitur per peccatum Pr 14: miseros facit populos peccatum. Iste ergo sciens se separatum a Deo per peccatum, reputat se miserum; et ex hoc dicitur animus ejus dejectus: unde dicit: incurvatus sum. Haec incurvatio potest referri ad depressionem animi, propter gravedinem peccati, quia peccata faciunt sicut grave onus, quod hominem incurvat, et facit terram respicere: ita peccata faciunt inferiora respicere, et non permittunt per affectum tendere ad superiora. Paral. 36: incurvatus sum multo vinculo ferri. Vel potest referri ad humilitatem; quasi dicat: incurvatus sum propter humilitatem, quia cum recognoscit homo peccatum suum, non sapit alta Lc 18, de publicano, qui nolebat oculos suos ad caelum levare.
Et haec incurvatio non debet esse momentanea, sed in tota vita: unde dicit, usque in finem, scilicet vitae, quamdiu durat corruptio corporis Rm 7: infelix ego, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Consequenter agit de tristitia cordis; et facit tria. Primo proponit tristitiam; secundo tristitiae causam; tertio magnitudinem tristitiae. Dicit ergo: non solum humiliatus sum contra superbiam, sed etiam sum contristatus, contra delectationem peccati; et haec est tristitia bona 2Co 7: quae enim secundum Deum tristitia est, bona est.
Et tangit duo circa tristitiam. Primo, quod oportet esse continuam: unde dicit, tota die Rm 9: dolor continuus cordi meo Ps 6: lavabo per singulas noctes lectum meum. Jer. 9: et plorabo die ac nocte interfectos populi mei. Augustinus: semper doleat, et de dolore gaudeat. Secundo, quia est quaedam tristitia absorbens, quae in desperationem inducit 2Co 2: ne forte abundantiore tristitia absorbeatur qui ejusmodi est. Quaedam est aggravans; et haec est accidia, quae sic dejicit, ut non permittat agere bonum. Sed tristitia poenitentis non est sic, sed est cum spe, et exercitio bonorum operum: unde dicit, ingrediebar; idest, in vita et bonis operibus proficiebam. Processus boni est ingressus, quia bona spiritualia ad quae tendit bonus sunt interiora. Phil. 3: quae retro sunt obliviscens (idest bona temporalia, ad quae tendunt peccatores, quae sunt exteriora) ad ea quae priora sunt extendens me ipsum Pr 4: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris non arctabuntur gressus tui. Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus. Hic ponitur causa tristitia. Secundum glos. Exponitur, quod per lumbos intelligitur anima.
Et dicit, lumbi, quia ibi est delectatio.
Et non est sanitas in carne mea; ut ostendat se infirmum intus et extra. Sed melius exponitur aliter, quod affligitur per peccatum cum recognoscit miseriam suam. Miseria autem maxime recognoscitur in corruptione sensualitatis Rm 7: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae.
Et subdit: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Quasi dicat: ideo cognosco me miserum, et sum contristatus, quia lumbi mei impleti sunt illusionibus. Ad litteram, carnalis delectatio implet me illusionibus, quia diabolus utitur sensualitate nostra sicut instrumento, et ubi nos debiles conspicit, ibi impugnat nos Pr 14: stultis illudit peccatum. Istae autem illusiones variarum rerum ex duplici causa proveniunt. Quandoque ex corruptione, quia caro semper quaerit convenientia sibi, quantum est de se; et nisi spiritus retineat, oportet quod delectetur in eis; et impossibile est quod spiritus semper sit vigil; et ideo oportet quod illudatur. Quandoque proveniunt tales illusiones ex spiritu proprio, quando scilicet aliquis saepe inserit in se tales cogitationes carnales: et hoc est veniale peccatum primo; demum si consentiat, fit mortale; et hoc recognoscit, non quasi ex carne, sed ex se: unde ait: non est sanitas in carne mea Rm 7: scio quod non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum.



Numerus 4


Afflictus. Hic ponit magnitudinem tristitiae.
Et primo ponit talem magnitudinem. Secundo ponit signum, ibi, rugiebam. Duo posuit in tristitia. Primum, quod est contristatus. Secundum, quod est incurvatus. Per primum designat tristitiam, per secundum vero dejectionem: et haec duo habet repetere hic. Quantum ad hoc quod est incurvatus, dicit, humiliatus. Quantum ad hoc quod est contristatus dicit, afflictus: et de utroque nimis: et hoc propter magnitudinem mali quod incurrerat, quia peccatum est maximum malum.
Et ideo affligitur multis doloribus. Item, propter amissionem magni boni: jer. 2: vide et scito quam malum est dereliquisse Dominum etc.. Item secundum Origenem propter immutationem status de statu gratiae et virtutis in statum peccati. Boetius: magnum infelicitatis genus est, fuisse felicem: job 29: quis mihi det, ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me? Signum magnae tristitiae est rugitus: ideo dicit, rugiebam a gemitu cordis mei. Rugitus dicitur esse vox bestiarum, scilicet leonis et ursi, propter vehementiam doloris vel famis. Unde rugitus est vehementia fletus: job 3: quasi inundantis aquae sic rugitus meus: unde, rugiebam, scilicet amarissime flebam. Sed contingit aliquando quod aliquis flet extra, non tamen ex animi commotione. Sed non sic ego fleo, immo a gemitu cordis mei procedit hic rugitus: Thren. 1: multi gemitus mei, et cor meum moerens Is 59: rugiemus quasi ursi omnes.



Numerus 5


Domine ante te omne desiderium meum. Hic ponitur remedium consolationis.
Et primo ostendit quod in Deo solo est consolationis suae remedium. Secundo ostendit, quod hoc est sibi necessarium, quia nihil in se habet de quo consoletur, ibi, cor meum Os 13: perditio tua ex te Israel, tantummodo ex me auxilium tuum. Est autem duplex tristitia. Quaedam tristitia est inducens desperationem; et haec tollit desiderium et gemitum, quia utrumque istorum fit in occulto: ideo desiderium et gemitus interior notum est Deo; unde dicit, domine ante te omne desiderium meum. Ante te approbatum est quod desidero, et ideo spero mihi dari per te Pr 70: desiderium suum justis dabitur: ps. 9: desiderium pauperum exaudivit Dominus. Alio modo sic, ante te, idest tibi cognitum est, qui scrutaris corda 1S 16: Deus intuetur cor Pr 15: perditio et infernus coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum? Alio modo sic, ante te etc. Idest ad hoc est desiderium meum ut sim ante te: ps. 41: sitivit anima mea etc..
Et gemitus meus a te non est absconditus, idest tu approbas eum, vel tu cognoscis eum Ex 3: videns vidi afflictionem populi mei etc..



Numerus 6


Cor meum conturbatum est. Hic ostendit necessitatem consolationis suae esse a Deo, quia nihil est in eo de quo possit consolari. Tria sunt in homine, scilicet, intellectus, voluntas, et potentia executiva: intellectus dirigit, voluntas imperat, potentia exequitur: et haec tria deficiunt in me. Quia, cor, idest affectus, conturbatum est, idest commotum est tristitia et commotione: ps. 59: commovisti terram et conturbasti eam etc.. Vel conturbatum est prae solicitudine mundi. Item virtus executiva dereliquit me, quam habui ante peccatum. Vel loquitur ex persona humani generis. Virtus quam accepi in primo parente, ut non haberem corruptionem interiorem aut exteriorem, dereliquit me, propter peccatum Is 50: non est in me virtus.
Et lumen oculorum meorum, idest ratio et mens mea, non est mecum, idest privantur lumine rationis, per quod vitant malum et faciunt bonum. Vel, lumen oculorum meorum, idest Deus, non est mecum propter peccatum, quia peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis Is 59.



Numerus 7


Amici mei et proximi mei. Supra psalmista diligenter exposuit miseriam suam, quam a superiori et ab inferiori patitur; hic autem miseriam quam patitur ab aequali. Circa hoc duo facit. Primo ostendit quid patiatur ab hominibus. Secundo, qua de causa, ibi, inimici autem mei. Circa primum tria facit. Primo praemittit mala quae patitur ab hominibus. Secundo ostendit patientiam suam in illis, ibi, ego autem. Tertio ostendit patientiae causam, ibi, quoniam in te domine. Ostendit ergo se afflictum ab omni genere hominum: et pulchre, quia ostendit primo, se pati afflictionem ab amicis. Secundo ab inimicis, ibi, et vim faciebant. Amici affligunt dupliciter: persequendo et derelinquendo: quia ex hoc ipso quod non juvant, affligunt.
Et qui juxta me. Item amicorum est duplex genus. Quidam sunt soli amici et extranei. Quidam amici et cognati; et ab utrisque dicit se affligi. Quantum ad primum dicit, amici mei.
Et potest intelligi, vel ex persona Christi, qui in hoc Psalmo quandoque loquitur pro se, quandoque pro membris; vel ex persona poenitentis. Si legatur ex persona Christi, manifestum est quod judaei qui sunt proximi, fuerunt adversarii ei: unde dicit, adversum me appropinquaverunt et steterunt. Vel ex persona poenitentis: et tunc Origenes, aliquis in saeculo est inter peccatores, et quamdiu est in peccatis ostendunt ei amicitiam; sed quando deserit mundum et peccatum, tunc peccatores adversantur ei: unde dicit, amici mei, idest qui prius erant amici. Eccl. 6: est amicus qui convertitur ad inimicitiam.
Et proximi, idest in carne conjuncti: mich. 7: inimici hominis domestici ejus: jerem. 20: audivi contumelias multorum, et terrorem in circuitu. Adversum me appropinquaverunt et steterunt. Contingit quod amicus quandoque adversatur in dicto vel facto alicui; sed tamen tantam habet reverentiam ad amicitiam, quod non adversatur ei in facie.
Et ideo dicit quod non solum de longe steterunt, sed appropinquaverunt, idest in faciem inimici contradixerunt. Quandoque etiam amicus facto commovetur contra eum, tamen non perseverant. Sed de istis dicit quod steterunt, idest fuerunt mihi adversarii: ps. 2: astiterunt reges terrae etc..
Et qui juxta me erant, de longe steterunt. Hic ostendit quomodo est derelictus. Si exponitur de Christo, vere fuit derelictus Mt 26: relicto eo omnes fugerunt. Item poenitens derelinquitur, postquam est conversus ad Deum: unde, et qui juxta me erant, idest amici familiaritate vel carne, de longe steterunt: job 6: ecce non est auxilium mihi in me, necessarii quoque mei recesserunt a me: ps. 87: elongasti a me amicum et proximum etc..
Et vim faciebant, qui quaerebant animam meam.
Et non solum est sic ab amicis afflictus, sed etiam ab inimicis. Est autem duplex genus inimicorum. Quidam sunt inimici capitales, et occidunt. Alii sunt qui non sunt capitales, quia non quaerunt occidere: et de utrisque loquitur hic. De primis dicit, vim faciebant qui quaerebant animam meam, idest quaerebant me occidere. Ad litteram dicitur de Christo quem judaei quaerebant occidere: unde, vim faciebant, idest violentiam inferebant Pr 22: ne inferas violentiam pauperi, quia pauper est. Hieronymus, ut vim facerent. Vel, quaerebant, scilicet daemones, seu amici, qui volebant me inducere in malum postquam conversus sum ad Deum, et vim faciebant mihi. De secundo dicit, et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, idest mendacium contra me dixerunt. Ita accidit de judaeis contra Christum; qui mendacium loquentes dicebant,Lc 23: hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dari caesari. Item, dolos tota die meditabantur, ut caperent eum in sermone,Mt 22. Item hoc accidit cuilibet poenitenti: quia aliquis poenitens, ut Origenes dicit, confitetur peccatum suum, et si necesse fuerit, agit publicam poenitentiam: et deridetur ab aliis qui perseverant in peccato: job 12: deridetur justi simplicitas, et dicunt multa vana et falsa contra eum Ps 11: vana locuti sunt unusquisque.
Et etiam insidiantur, si inveniant aliquid unde confundant eum Pr 24: ne insidieris, et ne quaeras impietatem in domo justi.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.36 Num.20