Thomae Aq, in Psalmos Psa.47 Num.3


Numerus 4


Sicut audivimus. Hic ponitur confessio, et testimonium testium.
Et primo confitentur veritatem ejus quod audierunt. Sicut audivimus, per praedicationem apostolorum: ita et vidimus, idest percepimus verum esse. Hoc dixerunt quando conversi sunt ad Christum. Vel ut sit conversio judaeorum. Nos audivimus per prophetas, et ecce jam vidimus. Sed contingit aliquando quod aliquis audit aliquid magnum, et non credit sic esse donec experiatur: et hoc jacob dixit Gn 28: vere locus iste sanctus est etc.. 1R 10: regina saba quae venit experiri sicut audierat, non tamen credebat tantam sapientiam salomonis; quae plura incredibilia vidit in eo quam audisset.
Et sic sunt isti qui vident plura quam audiant antequam ad fidem veniant.
Et ubi videmus? In civitate Domini virtutum, scilicet caelestium. Ubi ostendit quod potest te illuc perducere.
Et ne credatur quod sit altus ne tu possis ire ad eum, dicit, in civitate Dei nostri; quasi dicat, sic est Deus virtutum, quod tamen est Deus noster.
Et iste fundavit eam, scilicet civitatem istam non ad tempus, sed in aeternum. Eccl. 26: fundamenta aeterna super petram solidam.



Numerus 5


Suscepimus. Supra posuit psalmista magnalia civitatis; hic autem ponit gratiarum actionem; et circa hoc duo facit. Primo ponitur gratiarum actio; secundo invitantur homines ad considerandum adhuc magnalia istius civitatis, ibi, circumdate. Sicut dicitur alibi, universae viae Domini misericordia et veritas. Unde gratiarum actio pertinet primo ad effectus divinae misericordiae. Secundo pertinet ad effectus justitiae, ibi, justitia plena est dextera tua. Circa primum duo facit. Primo proponit perfectionem divinae misericordiae; secundo effectum hujus perfectionis, ibi, secundum nomen tuum. Hoc secundum superficiem litterae legitur ex persona non judaeorum, sed admirantium et dicentium, sicut audivimus etc.. Suscepimus Deus misericordiam tuam. Hoc similiter potest legi ex persona judaeorum. Sed dicit, suscepimus etc.. Misericordia Domini tripliciter accipitur: scilicet effectus gratiae, qui effectus confertur in sacramentis Christi Tt 3: secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis etc..
Et in ecclesia omnes communiter suscipiunt misericordiam: sed boni cum sacramentis suscipiunt misericordiam, idest gratiam et effectum sacramenti; mali autem suscipiunt tantum sacramentum. Dicunt ergo boni; nos suscepimus misericordiam, idest gratiam tuam, in medio templi tui. In templo, in extremo sunt peccatores, in medio templi sunt virtuosi et justi. Alio modo misericordia est ipse Christus, qui datus est nobis ex Dei misericordia: ps. 101: quoniam venit tempus miserendi ejus.
Et sic potest exponi hoc de duplici templo, et de duplici susceptione: scilicet corporali; et sic haec verba sunt simeonis justi. O Deus, suscepimus misericordiam tuam, scilicet Christum, in ulnas nostras in medio templi tui, scilicet materialis. Item de susceptione fidei; et sic est sensus: o Deus, nos suscepimus Christum misericorditer datum per fidem. Jac. 1: in mansuetudine suscipite insitum verbum. In medio templi, idest in consensu ecclesiae: quia qui non suscipiunt communem doctrinam ecclesiae, non suscipiunt hanc misericordiam. Eccl. 15: in medio ecclesiae aperuit os ejus. Secundum nomen tuum Deus. Hic ponitur effectus hujus susceptionis; quasi dicat: per hoc quod nos nomen tuum suscepimus, laus tua diffusa est in omnem terram.
Et hoc, secundum nomen tuum Deus, qui est essentialiter bonus.
Et quicumque cognoscit Deum secundum illam mensuram, laudat eum secundum quod cognoscit eum; et ideo dicit, secundum nomen tuum Deus, idest secundum cognitionem quam habet de te; sic et laus tua.
Et quia ubique est notus, ideo dicit, in finis terrae : a solis ortu usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus. Vel, in finis terrae, idest in tota ecclesia, quae ubique diffusa est. Vel quia laus tua vera non est nisi in sanctis qui vere te laudant, quia vere te cognoscunt;Jn 7: scio eum. Justitia plena est dextera tua. Hic commendat justitiam.
Et primo ponit commendationem justitiae. Secundo ponit ejus effectum. Dico ergo quod, suscepimus misericordiam tuam; et hoc non sine justitia; immo justitia plena est dextera tua. Manus Dei dicitur virtus ejus operativa.
Et Deus habet duas manus: scilicet dexteram qua remunerat bonos, et sinistram qua punit malos Mt 25: statuet oves a dextris etc.. In utraque manu est justitia; sed in sinistra non est plena justitia, quia punit citra condignum; sed in dextera est plena justitia, quia abundanter remunerat Lc 6: mensuram bonam etc. Rm 8: existimo quod non sunt condignae passiones etc.. Dextera tua, idest gloria futura, est plena justitia, quia ibi nullus est nisi justus Is 66: populus tuus omnes justi. Laetetur mons sion. Hic ponitur effectus justitiae quam fecit sinistra; et est gemitus: sed effectus justitiae quam fecit dextera, est laetitia. Ps. 18: justitiae Domini rectae laetificantes corda. Supra dixit, quod effectus misericordiae se extendit usque ad fines terrae: hic autem attribuit effectum justitiae monti sion, et filiis judae. Hoc etiam Apostolus dicit Rm 15: dico autem Christum jesum ministrum fuisse circumcisionis propter etc.. Quia ergo promissus fuit filiae sion Za 9: exulta satis filia sion etc.. Laetetur mons sion, quia justitiae est quod promissio servetur ei. Sed quia non fuit facta promissio gentibus, misericordia fuit quod daretur. Potest tamen dici quod mons sion dicitur tota jerusalem.
Et exultent filiae judae, idest confessionis, idest totus populus judaeorum, exultent.
Et hoc faciant propter judicia tua, domine, quia recta sunt.



Numerus 6


Circumdate. Hic inducit ad diligentiorem considerationem, ut intelligatur quod reges jam aliquando viderunt magnalia; sed tamen david invitat omnes ut plus considerent.
Et primo invitat ad hoc. Secundo addit causam invitationis. Dicit ergo, circumdate, scilicet ecclesiam militantem vel triumphantem oculo contemplationis Ct 3: surgam et circuibo etc.. Aliqui circumdant iniquo oculo ecclesiam ad impugnandum; sed nos circumdamus eam ad amandum; et ideo dicit, complectimini eam, scilicet diligendo Ps 25: domine, dilexi decorem domus tuae. Hieronymus habet, circuite, quasi ite extra, et circuite per vicos, et narrate in turribus ejus. Hic inducit ad considerationem in spirituali. In civitate sunt tria magnifica: scilicet turris, muri et plateae. Quantum ad primum dicit, narrate in turribus ejus. Hieronymus habet, mirate turres ejus. Turres sunt ad videndum a longe. Turres ergo ecclesiae sunt praelati, et fuerunt apostoli; quasi dicat, mirate apostolos et praelatos. Vel, narrate, idest doctores secundum doctrinam apostolorum et doctorum. Quantum ad secundum dicit, ponite corda vestra in virtute ejus. Hieronymus, ponite cor vestrum in manibus ejus.
Et haec est virtus spiritus sancti, qui protegit hanc civitatem: Luc. ult.: Sedete in civitate donec induamini virtute. Haec virtus est dilectio Ct 8: fortis est ut mors dilectio. Quantum ad tertium dicit, et distribuite domos ejus. Hieronymus habet, separate domos ejus, distinguite palatia ejus. Distinguite, scilicet per rectum judicium. Sunt enim aliqui qui propter aliquos malos volunt totam ecclesiam damnare. Dicit ergo, distribuite, idest non debetis bonos propter malos damnare Gn 18: absit a te, domine, ut perdas justum cum impio. Vel distribuite domus ejus, scilicet dispensando diversas ecclesias diversis ministris, ut non sit confusio in ecclesia; sicut paulus fuit Apostolus gentilium, et petrus fuit minister circumcisionis, idest Apostolus judaeorum alia littera habet, gradus ejus, idest ordines diversos; quosdam subdiacones, quosdam diacones, et quosdam sacerdotes Ep 4: et ipse dedit quosdam quidem apostolos etc.. Finis hujus considerationis est laus Dei.
Et primo ponit quibus nuntietur laus Dei. Secundo, quare nuntietur. Dicit ergo, ut enarretis, scilicet quae audistis Is 21: quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, nuntiavi vobis: quia quod accepit unus, debet alii communicare: in progenie altera, scilicet peccatoribus. Vel, altera, idest futura.
Et quid enarretis? Duo: quia omnis praedicatio ad duo debet ordinari: scilicet ad ostendendam Dei magnificentiam, sicut quando praedicat fidem, vel ad annuntiandum beneficia Dei, ut accendatur charitas in eorum cordibus. Quantum ad primum dicit, quoniam hic est Deus, Deus noster: baruch 3: et post haec in terris etc.. Hebr. ult.: Christus jesus heri et hodie, ipse et in saecula. Quantum ad secundum dicit, ipse reget nos in saecula: Matth. ult.: Ecce ego vobiscum sum etc. Ps 22: Dominus regit me, et nihil etc..



PSALMUS 48

(Ps 48)


Numerus 1


Supra psalmista invitavit gentes ad gaudium et gratiarum actionem pro beneficiis populo Dei datis; hic autem monet eas ut confidant de Deo: et circa hoc duo facit. Primo excitat attentionem. Secundo prosequitur propositum. Titulus non est novus. Secundum autem titulum homo dupliciter redditur attentus. Uno modo dicitur attentus reddi aliquis ex parte auditorum, alio modo ex parte dicendorum, cum promittit se dicturum aliqua magna: prover. 8: audite me, quia de rebus magnis locutura sum.
Et hoc modo loquitur hic. Primo ergo reddit eos attentos ex parte eorum quibus loquebatur. Secundo ex parte dicendorum, ibi, os meum. Dicit ergo, quod ad omnem differentiam hominum et ad omnes pertinent, quae dicturus est.
Et tangit quatuor differentias hominum. Unam ex diversitate populorum: quia alius erat populus judaeorum, et alius gentium. Aliam ex parte locorum. Aliam ex parte originis. Quidam enim erant nobiles et insignes, quidam non. Aliam ex parte fortunae: quia quidam divites, quidam non. Primam ponit cum dicit, audite haec omnes gentes, non solum judaeorum, quia haec ad omnes pertinet audire: et est hoc necessarium Pr 1: audiens sapiens etc.. Secundam ponit cum dicit, auribus percipite qui habitatis orbem, idest quacumque parte orbis: et dicit, auribus percipite, quia oportet audire et percipere Mt 13: qui habet aures audiendi audiat, idest attendat. Hieronymus habet, habitatores occidentis. Quasi sit quaedam prophetia: quia fides Christi praecipue viget in populo occidentis: quia in aquilonari sunt adhuc multi gentiles, et in orientalibus sunt multi schismatici et infideles. Vel, audite haec omnes gentes, refertur ad malos; qui habitatis orbem, ad bonos qui dominantur terrae. Tertiam ponit cum dicit, quique terrigenae, idest ignobiles, et filii hominum, idest nobiles. Hieronymus habet, tam filii adam quam filii singulorum, quia quidam nihil habent insigne ex parentibus. Mystice terrigenae dicuntur peccatores, qui terrae adhaerent per affectum; unde serpenti comparantur Is 65: serpenti (idest terrenis) pulvis panis ejus. Filii hominum dicuntur boni, qui imaginem Dei et Christi, qui est filius hominis, habent. Quartam ponit cum dicit, simul in unum dives et pauper; quasi dicat: omnes audiatis haec documenta: quia omnibus sunt utilia.
Et quae sunt?Mt 5: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum: eccl. 31: beatus dives qui inventus est sine macula etc.. Tamen aliquis est dives actu, sed non affectu: et hic potest esse sanctus, sicut abraham et ludovicus rex franciae. Alius est dives actu et affectu: et hic non est sanctus. De hoc diciturMt 19: facilius est camelum intrare etc. Quia sicut est contra naturam intrare camelum per foramen acus; ita intrare divitem in regnum caelorum est contra justitiam divinam.
Et tales sunt terrigenae; sed primi sunt filii hominum.



Numerus 2


Os meum. Hic reddit attentos ex promissione dicendorum. Quicumque docet, aut docet res aut docet verba. Quando praedicamus fidem et mores, docemus res; quando exponimus scripturam, docemus verba. Primo ergo dicit de prima doctrina. Secundo de secunda, ibi, inclinabo. Rerum autem cognitio necessaria est ad duo: scilicet ad cognitionem veritatis, et ad usum operationis. Omnis ergo cognitio veritatis, quae nobis necessaria est de aliis rebus, referenda est ad cognitionem veritatis divinorum. Unde Augustinus dicit: qui scrutatur haec, non referens ad aeterna, est otiosus.
Et ideo omnis cognitio veritatis pertinet ad sapientiam; et ideo dicit, os meum loquetur sapientiam 1Co 2: sapientiam loquimur inter perfectos. Id autem quod est necessarium quantum ad usum operationis, pertinet ad prudentiam, qua habetur directio rerum humanarum; et ideo dicit, et meditatio cordis mei prudentiam, scilicet loquetur Pr 10: sapientia est viro prudentia, quia sapientia comparata ad res humanas et materiales est prudentia. Inclinabo. Hic agit de secunda doctrina, scilicet verborum obscurorum: et sunt circa ea duo necessaria. Primo, ut studeat intelligere. Secundo, ut studeat ea exponere aliis. Quantum ad primum dicit, inclinabo in parabolam aurem meam. Parabola est sententia aliqua, quando habet obscuram similitudinem; quasi dicat: dabo studium ad intelligendum aliorum dicta Pr 1: animadvertet parabolam et interpretationem ejus; verba sapientium et aenigmata eorum. Vel, inclinabo aurem meam in parabolam, quam loquitur Deus: quia aenigmatice loquitur; quasi dicat: inclinabo intellectum meum ad vocem Domini, qui loquitur parabolice. Aperiam in psalterio propositionem meam. Propositio dicitur dupliciter. Uno modo id, quod prae aliis opto, et est illud quod magis desidero, illud, aperiam in psalterio, idest in mea operatione, quia hic est optimus modus aperiendi propositum suum: quia si tu proponis intrare vitam aeternam, non manifestas propositum tuum, si non habes bonam operationem. Vel propositio est sermo obscurus, vel propositus causa tentationis; sic samson, judic. 14, proposuit problema: unde dicit: si non arassetis in vitula mea: et sic accipitur hic propositio.
Et ideo Hieronymus dicit quod est sermo obscurus. Hebraei habent, divinationem meam, quod idem est.



Numerus 3


Cur timebo. Proposito prooemio Psalmi in quo populi incitavit attentionem; hic procedit ad propositum principale, quod est inducere homines ad non timendum mala praesentia, ne confidant de bonis praesentibus; sed ejus timor et fiducia sit in Deo solo: et circa hoc duo facit. Primo ostendit de quo sit timendum. Secundo ostendit de quo non debeant timere, ibi, ne timueris. Circa primum duo facit. Primo proponit intentum. Secundo probat propositum, ibi, qui confidunt. Circa primum duo facit. Primo proponit quaestionem. Secundo ponit conclusionem. Quaestio est, cur timebo in die mala? Ubi primo videndum est, quae sit ista dies mala: quia omnes dies sunt a Deo. Sed dicuntur mali propter mala quae in eis contingunt Ep 5: redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Potest ergo dies mala dici in qua aliquod periculum evenit; et praecipue in qua imminet periculum aeternae damnationis, et haec est dies judicii: soph. 1: vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis. Ergo, cur timebo in die mala? Idest quid faciet me timere in die illa? Et respondet, iniquitas calcanei mei circumdabit me. Nihil enim timendum est, nisi peccatum: quia nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas Pr 28: fugit impius nemine persequente: eccl. 34: qui timet Deum nihil trepidabit; et ideo dicit, iniquitas calcanei. Per calcaneum possunt tria intelligi. Primo, quia est extrema pars corporis.
Et ideo iniquitas calcanei mei est iniquitas quae perseverat usque ad finem vitae; et hoc modo accipitur calcaneum Gn 3: ipsa (scilicet mulier) conteret caput tuum, scilicet ratio superior; sed ipsa conteret caput serpentis: et tu insidiaberis calcaneo ejus, idest insidiaberis ei usque ad finem vitae. Item per calcaneum potest intelligi infirmitas carnis: quia quando homo deficit, calcaneus labitur.
Et sic iniquitas calcanei, idest peccatum procedens ex infirmitate carnis, circumdabit me. Tertio persecutio injusta, quam quis movet contra alium; secundum illudJn 13: qui manducat panem meum, levabit contra me calcaneum.
Et sic iniquitas calcanei, idest persecutio injusta, retorquetur contra persequentem,Pr 5: iniquitates suae capiunt impium. Qui confidunt in virtute sua. Hic ponitur ratio quare sit timendum; quia propter peccatum.
Et est duplex ratio quare sit timendum peccatum. Primo, propter impossibilitatem evadendi poenam peccati: job 11: peribit ab eis refugium, et spes eorum abominatio animae. Alia ratio est propter mala quae malis imminent. Primo ergo ponit impossibilitatem evadendi poenam. Secundo ostendit mala imminentia malis, ibi, non videbit. Aliquis evadit poenas primo per auxilium extrinsecum. Secundo per propriam solicitudinem. Tertio propter defectum subjecti, ut quando moritur.
Et ostendit quod nullo istorum modorum evadere potest. Primo propter auxilium. Secundo, quod nec per remedium a se exhibitum. Tertio, quod nec per defectum subjecti. Qui vult liberari per auxilium, quandoque liberatur ex potentia sui exercitus Jn 18: si regnum meum esset de hoc mundo, ministri mei etc.. Quandoque per divitias Pr 6: omnem substantiam domus suae tradet, et liberabit se. Quandoque per amicos.
Et ostendit quod nullum istorum potest a poena peccati liberare.
Et licet secundum glossam legatur aliter, tamen secundum hebraeos legitur, quia Deus confidentes de se liberat. Frater non redimet; quasi dicat. Frater non redimet eos qui confidunt in eo.
Et ideo primo ostendit quod per auxilium amicorum non juvatur a poena peccati, quia virtus amicorum modica est.
Et ideo in virtute corporali amicorum non est confidendum. Ideo dicit, qui confidunt in virtute sua, scilicet amicorum suorum, vel in virtute propria speciali: quia, est via quae videtur homini recta, novissima autem illius ducunt ad mortem,Pr 14. Item qui confidunt in virtute divitiarum suarum, non liberantur per ista omnia a peccati poena: quiaPr 11: qui confidunt in divitiis suis, corruent. Non enim confidendum est in divitiis corporalibus vel spiritualibus, sed quaerat homo prout potest salutem suam: jer. 9: non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis. Nec persona conjuncta sibi quantumcumque potest eum redimere, idest liberare a peccato, sive a poena Ez 14: si fuerint tres viri in medio ejus noe, daniel et job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas. Sed postquam frater non potest redimere quantumcumque sibi propinquum, numquid redimet homo? Non, quia homo non potest aliquem eripere de manu Dei, sed solus Deus redimet eos.
Et homo, scilicet Christus: homo, ut pretium, idest mors locum in eo habere possit, et Deus ut habeat virtutem redimendi, vel aliter, frater, idest Christus, qui est verus frater noster: ps. 21: narrabo nomen tuum fratribus meis: can. 8: quis mihi det te fratrem meum etc.. Si non redimet iste, quis alius redimet? Quasi dicat, nullus. Non dabit Deo placationem suam. Hic ostendit quod non evadunt poenam propter aliquid quod faciunt dum sunt in peccato: quia duplici remedio indigent peccatores propter duplex malum quod incurrunt, scilicet offensam Dei, et reatum poenae.
Et ideo indigent placare Deum: quod ipsi facere non possunt, quia ex quo ipsi non placent Deo, et sunt inimici Dei, nec eorum munera accipit: unde dicit, non dabit Deo placationem suam, quia non placent exteriora Deo, nisi sit interior gratia, quam non potest purus homo dare. Item indigent absolvi a poena: et hoc etiam homo facere non potest; unde dicit, nec pretium redemptionis animae suae, scilicet purus homo potest dare; et ideo non potest liberare a poena: ps. 88: quis est homo qui vivit et non videbit mortem, eruet animam suam de manu inferi? Sed Christus qui est Deus et homo, dedit placationem pro nobis Rm 5: cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo etc.. Item solum pretium redemptionis: 1 pet. 1: redempti estis de vana vestra conversatione etc.. Vel, non dabit, idest non curabit dare placationem, et pretium redemptionis animae suae, ille scilicet qui confidit in divitiis.
Et secundum hoc potest continuari alia littera, quae dicit, frater, Christus scilicet, non redimit, quia illi non curant placare Deum per poenitentiam, quia Christus non juvat eos qui nolunt se juvare.
Et laborabit. Hic ostendit quod non evadet per defectum sui, quia semper punitur; unde dicit, laborabit in aeternum, idest punietur supplicio aeterno Mt 25: ibunt hi in supplicium aeternum, quia noluerunt hic laborare: ps. 72: in labore hominum non sunt.
Et quia quantum in se fuit, in aeternum peccaverunt, quia praeferunt peccatum legi Dei; et ideo non timent poenam, sed semper vellent facere peccatum.
Et vivet adhuc in finem, idest vita ejus non deficiet in poenis: job 20: luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur.



Numerus 4


Non videbit. Supra ostendit psalmista, quod timendum est propter peccatum, quia nullum remedium est ad evadendum poenam; hic autem agit de malis quae imminent eis propter improvidentiam eorum: et circa hoc tria facit. Primo commemorat improvidentiam eorum de malis futuris. Secundo commemorat mala quae imminent, ibi, relinquent alienis. Tertio ponit spem de Deo qua sperat liberari ab his malis, ibi, verumtamen. Circa primum duo facit. Primo ostendit eorum improvidentiam. Secundo ignorantiae causam, ibi, cum viderit. Dicit ergo iste talis cui imminent tot mala: non videbit, idest non considerabit interitum, idest damnationem suam. Justorum enim est novissima memorari, eccl. 7. Sed de istis diciturDt 32: gens absque prudentia et sine consilio.
Et quare injusti non praevident sibi? Redditur ratio eccl. 9: hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt.
Et ideo non considerant quid eis possit evenire in futurum.
Et ideo, cum viderit etiam sapientes morientes: sed videntes mortem corporalem non considerant eorum gloriam: sapien. 4: videbunt finem sapientis, et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus. Differentia est inter insipientem et stultum. Insipiens est qui habet scientiam humanam, et non considerat aeterna; stultus est qui non considerat etiam praesentia. Vel insipiens est qui non attendit mala praesentia, sed futura; stultus est qui attendit et non vitat; unde dicit, simul insipiens et stultus peribunt. Secundum Hieronymum, duplex est causa contemptus injustorum: diuturnitas vitae, et quia vident simul sapientes et insipientes mori.



Numerus 5


Et relinquent. Hic ponit mala quae contingunt peccatoribus.
Et primo ponit mala quae contingunt in praesenti. Secundo ponit mala quae evenient in futuro, ibi, sicut oves. Circa primum duo facit. Primo ponit mala quae eveniunt in praesenti, quantum ad bona extrinseca. Secundo quantum ad bona intrinseca, ibi, cum in honore.
Et ostendit primo quid perdit malus per mortem. Dicit quod perdit divitias; unde dicit, relinquent alienis divitias suas: hier. 17: fecit divitias, et non in judicio, in dimidio dierum suorum relinquet eas.
Et dicit, suas, quasi a se possessas; vel quia non usus est eis ad utilitatem aliorum: phil. 2: omnes quae sua sunt quaerunt.
Et dicit, alienis, quia saepe alieni, idest extranei secundum carnem, accipiunt divitias suas: ps. 38: thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea. Quod si aliquando, etiam filiis dimittat divitias, tamen alieni sunt, ut diciturLc 10: ille proximus qui fecit misericordiam in illo.
Et contingit quod filii et nepotes nihil boni faciunt mortuis; sed residua sunt eis duo de rebus mundi, sepulcrum et fama hominum. Secundum, ibi, tabernacula. Quantum ad primum dicit: habuerunt domos et vineas et currus et multa pretiosa. Sed quid habebunt in morte? Pro palatio habebunt sepulcrum, et hoc, in aeternum, idest usque in diem judicii habitabunt in sepulcris. Vel ex hoc quod faciunt curiosa sepulcra, credunt habitare in aeternum in eo; sed decipiuntur, quia et sepulcra destruentur. Unde licet secundum opinionem eorum illa sepulcra sint domus eorum in aeternum, tamen non est ita. Hieronymus tamen habet aliter: interiora eorum domus illorum in aeternum: quia homo habet duplicem domum: exteriorem scilicet; et haec non manet in aeternum; et interiorem, scilicet conscientiam, et haec manet Is 38: dispone domui tuae. Sive bona, sive mala, semper manet. Tabernacula. Hic ostendit, quod non remanet fama, seu memorabile hominis post mortem. Memorabilia hominis sunt aedificia fortia: ideo dicit, tabernacula eorum in progenie et progenie; quasi dicat, ita aedificantur ac si sint duratura usque in finem; sed decipiuntur, quia destruuntur: job 21: ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?Mc 13: vides has magnas aedificationes? Non relinquetur etc..
Et dicit, tabernacula, quia non diu manent in eis. Vocaverunt nomina sua in terris suis; quasi dicat: haec est intentio hujus aedificationis, ut essent nominati in terris suis Gn 11: venite, aedificemus civitatem et turrim, et celebremus etc.. Eccl. 40: aedificatio civitatis confirmavit nomen: unde vocant civitates ex nomine suo; et dicit, suis, quia nomen alicujus non multum extenditur extra terram suam.
Et ideo stultum est quod homo celebret nomen suum in terris. Vel, invocabunt nomina eorum, idest defunctorum, in terris suis, portando cibaria ad sepulcra.



Numerus 6


Et homo. Supra proposuit psalmista mala quae imminent malis, quantum ad amissionem exteriorum; hic autem ponit quae ex corruptione bonorum interiorum eis imminent: et circa hoc duo facit. Primo proponit malum interioris corruptionis. Secundo ostendit quid ex hoc malo sequitur, ibi, haec via illorum. Sciendum est autem quod homo est compositus ex natura rationali et sensitiva. Secundum naturam rationalem homo habet similitudinem cum Deo et angelis Gn 1: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram Ps 8: minuisti eum paulo minus ab angelis. Secundum autem sensitivam naturam habet communicationem cum bestiis. Primo ergo ponit honorem hominis quantum ad hoc quod habet similitudinem cum angelis; unde dicit, homo cum in honore esset. Secundum Philosophum, honor est excellentius quid quam laus: quia laus ordinatur ad aliud; honor autem est per se et in se.
Et dicit, esset, scilicet similis ad Deum.
Et ex hoc quod haec habet, praemittit tria: quia praemittit quod haec non considerat, scilicet quod sit similis Deo. Secundo, quod declinat in ignorantiam et ignobilitatem bestialem. Tertio quod consequitur actum bestialem. Quantum ad primum dicit, non intellexit, scilicet quod ad imaginem Dei sit factus: et quod esset aptus ad possidenda caelestia Sg 2: neque speraverunt mercedem justitiae: nec judicaverunt honorem animarum sanctarum. Quantum ad secundum dicit, comparatus est jumentis. Bruta animalia operantur ex passione; et hoc patet, quia canis statim cum irascitur, clamat, equus cum concupiscit, hinnit; sed non imputatur eis, quia carent ratione. Si ergo homo statim cum concupiscit, sequitur passionem, et iratus percutit, comparatus est in agendo jumentis insipientibus: ps. 31: nolite fieri sicut equus et mulus etc.. Quantum ad tertium dicit, et similis factus est illis: nam quando natura brutorum inclinatur ad aliquid, sic utitur passione, et consuetudo vertitur in naturam. Quando homo ergo assuescat secundum passionem vivere, jam vertitur in naturam: et ideo, similis factus est illis, per habitum ex malis operibus aggravatum: jer. 5: equi amatores in feminas, et emissarii facti sunt; et ideo dicit Philosophus, quod pejor est malus homo quam mala bestia; quia cum malitia habet intellectum, ut diversa mala adinveniat.



Numerus 7


Haec via. Hic ostendit quid sequitur ex hoc malo quod incurrunt, scilicet quod facti sunt bestiales: nam posset aliquis dicere, quod nihil mali inde sequitur. Sed non est ita. Immo aliquid aliud sequitur.
Et primo ostendit quid sequitur quantum ad eos. Secundo quantum ad alios. Quantum ad eos dicit, haec via, quia scilicet sequitur passiones, est scandalum ipsis, quia interius conturbantur: ps. 68: fiat mensa eorum coram ipsis in scandalum. Item exterius etiam conturbantur, quia puniuntur et infamantur. Philosophus, poenitudine replentur pravi. Quantum ad alios sequitur, quod postea in ore suo complacebunt.
Et exponitur dupliciter. Uno modo sic. Postquam interius scandalizantur et faciunt mala, vellent quod alii sequerentur eos.
Et ideo student aliis complacere, ut trahant eos ad peccandum Pr 1: si te lactaverint peccatores etc.. Alio modo sic reprehendit simulationem: quasi dicat: postea quam jam sic conturbantur et sequuntur mala, in ore suo complacebunt, idest student loqui sancta et blanda Mt 23: vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui similes estis sepulcris dealbatis etc. Usque ad et iniquitatem. Glossa, pejores sunt simulantes quam aperte mali. Sed numquid hoc verum est? Videtur quod non Is 3: peccatum suum sicut sodoma praedicaverunt. Glossa hieronymi: secunda tabula est occulte peccare. Dicendum, quod aliud est non publicare peccatum, et aliud est simulare innocentiam: nam publicare peccatum est malum, quia scandalizat alios; sed simulare innocentiam, ut alios trahat ad peccatum, majus malum est.
Et de his loquitur hic. Alia littera habet, et in ore suo benedicat Deum.
Et exponitur sic. Quamvis interius sint bestiae, tamen labiis exterius benedicent Deum Is 29: populus hic labiis me honorat etc.. Vel aliter. Benedicent Deum de malis quae fecerunt. Hieronymus habet: post eos justitiae eorum current: quasi dicat: non intellexit, et similis factus est bestiis, et inde scandalizantur, et ideo fit, quia voluerunt esse bestiae. Ideo, post eos, idest in finem comedentur a bestiis, idest a daemonibus; quasi dicat: current post daemones in inferno.



Numerus 8


Sicut oves. Hic ponit mala quae evenient peccatoribus post hanc vitam.
Et quia tria mala jam dixit: scilicet quod sunt similes bestiis, quod contemnunt sapientiam, tertium est quod confidunt in virtute.
Et contra primum dicit: quia isti sunt sicut bestiae, dignum est quod sicut bestiae puniantur; unde dicit, sicut oves in inferno positi sunt. Oves non habent auxilium a natura ad se defendendum, et ideo expositae sunt ad caedem Ps 43: aestimati sumus sicut oves occisionis. Quia ergo mali in inferno sunt omnino poenis expositi, ideo sunt sicut oves. Jerem. 12: congrega eos sicut gregem ad victimam. Item oves tonduntur, et tonsae occiduntur: ita prius tonduntur a lana mali, et privantur sive expoliantur exterioribus bonis, et postea occiduntur in inferno, mors depascet eos: apocalyp. 21: pars eorum est sulphur. Hic depascet eos: et dicit, depascet, quia etsi mors inferat poenam, non tamen totaliter auferet; sed reservat semper ad poenam. Vel, mors, idest diabolus Ap 6: nomen illi mors: depascet eos, idest deducet de pascuis ad pascua, idest de poenis ad poenas. Job 24: ad calorem nimium transiet ab aquis nivium. Alia littera habet, mors pastor eorum erit.
Et loquitur sic. In vita ista sunt sicut oves deputandi ad infernum; et diabolus est pastor eorum.
Et dominabuntur. Hoc est contra illud quod dixit supra, quod videntur sapientes simul mori cum insipientibus; hic dicit quod justi dominabuntur eorum, scilicet malorum. Vel sapientes, qui vocantur justi in matutino, idest in die judicii, quando accipient judiciariam potestatem : calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.
Et auxilium eorum. Hoc est illud quod dixit, et in multitudine divitiarum etc.: quasi dicat: auxilium eorum quod erat ab amicis et divitiis eorum, veterascet, idest peribit in inferno Is 10: ad cujus fugietis auxilium? Job 6: ecce non est auxilium mihi in me. A gloria eorum, idest juxta gloriam eorum. Apocalyps. 18: quantum glorificavit se, tantum etc.. Verumtamen redimet animam meam; quasi dicat: mali ista habent; sed ego liberabor ab istis.
Et per quid? Per effusionem sanguinis Christi. Redimet de manu inferi, idest de manu diaboli, sub qua erant homines ante adventum Christi. Oseae 13: de morte redimam eos. Cum acceperit me, idest cum acceperit animam meam He 2: nusquam angelos apprehendit, sed semen abrahae.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.47 Num.3