Thomae Aq, in Psalmos Psa.49 Num.10


Numerus 11


Intelligite haec qui obliviscimini Deum. Hic hortatur ad peccatorum considerationem.
Et primo ad considerandum Dei severitatem. Secundo ostendit, quid sit acceptum Deo in sacrificiis. Primo ergo hortatur ad intelligendum; unde dicit, intelligite haec qui obliviscimini Deum, scilicet quae dicta sunt considerate.
Et hoc necessarium est, quia estis obliti Dei Dt 32: oblitus es Dei creatoris tui. Secundo, quid intelligat, nequando rapiat, scilicet diabolus, et non sit qui eripiat, scilicet de ejus potestate. Quando diabolus rapit ad poenam inferni, non est qui eripiat. Aliquando rapit ad peccatum, et Deus eripit peccatorem Ps 90: eripiat eum. Quod non eripiat de potestate diaboli ad poenam, non est ex impotentia, sed ex sua justitia non vult. Sacrificium laudis honorificabit me. Hic concludit, quid sit acceptum Deo in sacrificiis.
Et ostendit duplicem fructum in eis. Unus fructus ex parte Dei, ut excellentia ejus manifestetur; et hoc fit per sacrificium laudis vocalis 1Co 10: omnia in gloriam Dei, facite. Alius fructus est ex parte nostra, scilicet vera salus; unde dicit, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei, idest ad videndum Deum Is 52: levaverunt vocem: simul laudabunt. Hieronymus habet, et qui ordinate ambulat, ostendam illi salutare Dei; quasi dicat, duo autem necessaria sunt ad salutem, idest sacrificium laudis, et quod ordinate ambules.



PSALMUS 50

(Ps 50)


Numerus 1


In praecedentibus psalmis hujus decadis videtur psalmista egisse de his quae pertinent ad statum regni, cujus gloriam descripsit, et alios ad eam invitavit; nunc autem quia gloria hujus regni impedita est per peccatum, agit de abolitione peccati. Ubi duo consideranda sunt. Primum, quod in ordine psalmorum hic psalmus est quinquagesimus, et hic est numerus jubilaeus, ut diciturLv 27, in quo fiebat remissio omnium debitorum. Unde congruit hic numerus huic psalmo, in quo agit de plena remissione peccatorum. Similiter quantum ad poenitentiales iste ponitur quartus, et convenienter: nam primus pertinet ad cordis contritionem: unde dicit, ps. 6: lavabo per singulas noctes etc.. Secundus pertinet ad oris confessionem, ps. 31: dixi confitebor etc.. Tertius pertinet ad satisfactionem; unde dicit, ps. 37: afflictus sum etc.. Hic autem quartus pertinet ad effectum poenitentiae. In quo ostenditur quomodo poenitentia restaurat hominem ad perfectum: et ideo inter omnes alios psalmus iste magis frequentatur in ecclesia, quia iste solum implorat misericordiam, et sic impetrat veniam; et hoc facile est, et cuilibet potest competere. In aliis autem sex psalmis poenitentialibus sunt quaedam gravia, sicut, ps. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum.
Et ps. 101: et cinerem tamquam panem manducabam etc., quae non possunt cuilibet competere. Titulus talis est, psalmus david quando venit ad eum nathan propheta cum intravit ad bersabee. Haec historia habetur expresse2S 11 et 12 cap. Quando david erat in prosperitate, vidit mulierem lavantem se, et concupivit eam, et adulteravit, et fecit occidere virum ejus.
Et hoc displicuit Deo, et missus est ad eum nathan propheta, et reduxit eum in detestationem sui peccati, sub similitudine ovis perditae.
Et david dixit, peccavi Domino.
Et dimissum est ei peccatum.
Et haec est materia hujus psalmi, scilicet dimissio peccati. Sed sciendum est in titulo hujus psalmi, quod david in aliis psalmis loquitur de aliis; sicut ibi, ps. 21: Deus Deus meus, loquitur praenuntians passionem Christi; et sic in diversis psalmis loquitur de diversis; sed istum psalmum propter seipsum fecit. In quo ostendit culpam quam fecit mundo manifestam, et similiter veniam; et sic impletur illud quod Dominus dixit,2S 12: tu fecisti hoc in occulto; et ego faciam illud manifestum. Ratio autem hujus manifestationis est divina misericordia; nam utilis est justis haec manifestatio, ut non praesumant de sua justitia; quia si david post tot victorias, post donum spiritus sancti, post tantam familiaritatem cum Deo et prophetiam peccavit, quantum debemus cavere nos, qui fragiles et peccatores sumus?1Co 10: qui se existimat stare, videat ne cadat. Item utilis est peccatoribus, ut non desperent Pr 24: si desperaveris lapsus, in die angustiae imminuetur fortitudo tua; nam david post homicidium et adulterium recuperavit gratiam prophetiae. Notandus est autem modus loquendi in titulo: quando venit: ubi designat veniam, de qua agitur in psalmo, quia per eum audivit eum Dominus, et transtulit peccatum illius; sed cum dicit, quando intravit ad bersabee, designatur culpa. Ubi duo ostensa sunt. Primum, quod nominat culpam cum dicit, et intravit;Ps 10: eloquia Domini eloquia casta. Item cum commisisset duo peccata, scilicet adulterium et homicidium, scriptura nominavit adulterium tantum.
Et hoc propter duo. Primo, ut designet quod in scrutandis et publicandis peccatis aliorum non simus prompti, sed valde parci. Proverb. 24: ne insidieris ut quaeras impietatem in domo justi; et hoc signaturMt 25, ubi Dominus merita bonorum enumerat diligenter, demerita malorum transiit. Item adnotandum, quod quando quis facit duo peccata, et unum facit propter aliud, unum transit in speciem alterius: sicut qui committit furtum ut fornicetur, dicitur Potius fornicator. Dividitur autem iste psalmus in duas partes. Primo enim implorat misericordiam; secundo promittit emendam, ibi, docebo iniquos. Circa primum duo facit. Primo petit culpae relaxationem; secundo petit sanctitatis et gratiae restaurationem, ibi, quoniam iniquitatem. Petit ergo primo misericordiam Dei, cum dicit, miserere mei Deus. Ubi sciendum est, quod, sicut diciturPr 14, miseros facit populos peccatum. Sicut enim non est vere felix qui abundat divitiis, fruitur voluptatibus, pollet honoribus, sed qui fruitur Deo; ita non est miser qui est pauper, miser, et debilis et infirmus; sed qui est peccator; et ideo iste qui est peccator, dicit, miserere mei Deus, tu scilicet qui misereris omnium, et nihil odisti eorum quae fecisti Sg 11: et secundum Apostolum miserere cui vis Rm 9: miserebor cui voluero. Ergo si voluntati tuae subest misereri, miserere mei, scilicet peccatoris. Non vult contendere, non quaerit disputare, sed brevi utitur via, miserere. Item non allegat misericordiae causam, non servitia quae fecit Deo, non pericula quae sustinuit pro eo, sed solum Dei misericordiam implorat; unde dicit, secundum magnam misericordiam tuam Da 9: non in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam; sed in miserationibus tuis multis.
Et notandum, quod aliquis potest sperare de misericordia divina, duplici ratione. Una ratio est ex consideratione divinae naturae: alia ratio est ex consideratione et secundum multitudinem effectuum ejus. Primo ergo ostendit quod sperat de misericordia Dei ex consideratione naturae divinae, quia naturae divinae proprium est quod sit ipsa bonitas. Unde Dionysius dicit, quod Deus est ipsa substantia bonitatis.
Et Boetius de Trin. Similiter. Unde nihil aliud est haec Dei misericordia, nisi bonitas relata ad depellendam miseriam. Ergo cum considero quod bonitatis miseriam repellere est proprium, et tamen est ipsa bonitas, confidenter ad misericordiam recurro.
Et dicitur magna sua incomprehensibilitate, qua implet omnia. Ps. 32: misericordia Domini plena est terra.
Et in omnibus habet locum: nam justi innocentiam servaverunt propter misericordiam Dei. Augustinus: domine gratiae tuae deputo mala quae non feci. Item peccatores sunt conversi ad justitiam propter Dei misericordiam 1Tm 1: misericordiam consecutus sum. Item in peccato existentes misericordiam Dei experti sunt. Thren. 3: misericordiae Domini multae, quod non sumus consumpti. Item dicitur magna sublimitate, quia miserationes ejus super omnia opera ejus; nam misericordia non signat in Deo passionem animi, sed bonitatem ad repellendam miseriam. Item magna duratione Is 54: in misericordia sempiterna misertus sum tui. Item magna virtute, quia Deum hominem fecit, de caelo Deum ad terram deposuit, et immortalem mori fecit Ep 2: Deus autem qui dives est in misericordia. Item magna per effectum, quia ex omni miseria potest homo per misericordiam elevari. Ps. 85: misericordia tua magna est super me, et remisisti impietatem peccati mei, (ps. 31).
Et ideo confidenter peto: miserere mei Deus. Item alia ratio est, quia in omnibus a principio mundi inveni effectus misericordiae tuae.
Et ideo dicit, et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam; quasi dicat: miserere mei, secundum quod multipliciter et in diversis misertus es omnibus hominibus; unde diciturIs 63: miserationum Domini recordabor; ps. 24: reminiscere miserationum tuarum etc.. Dele iniquitatem meam. Hic ponit effectum miserendi. Nathan dixit,2S 12: Dominus transtulit peccatum tuum etc..
Et sic erat securus de venia; sed volebat totaliter peccatum extirpari. Remanet autem duplex effectus peccati: scilicet reatus poenae, et macula in anima. Primo ergo petit removeri reatum poenae; et ideo, amplius lava me ab iniquitate mea. Sciendum est, quod jer. 17, dicitur quod peccatum judae scriptum fuit stylo ferreo in ungue adamantino; ad similitudinem judicis qui scribit culpam, quae tamdiu servatur scripta, quamdiu habet animum puniendi; sed si deponit hunc animum, non servat scripturam.
Et sic scriptum stylo adamantino dicitur, quando peccatum non deletur.
Et hoc est quod dicit, dele iniquitatem meam, idest non imputes mihi iniquitatem ad poenam. Is. 43: ego sum qui deleo iniquitates vestras. Item ibidem 44: delevi ut nubes iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua. Amplius. Hic petit removeri immunditiam culpae. Homo qui habet mentem bene dispositam, plus abhorret immunditiam culpae, quam austeritatem poenae; et ideo dicit, amplius lava me; quasi dicat, peto ut deleas poenam; sed amplius peto quod mundes maculam. Vel, amplius lava, quam ego intelligo Rm 8: nam quid oremus sicut oportet nescimus Ep 3: hi qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus. Duo sunt necessaria ad removendum maculam: scilicet ablutio praecedens, et munditia sequens. In corporibus ablutio fit per aquam, et sic secundum glossam psalmus per aquam praefigurat virtutem baptismi, qua Deus dimissurus erat peccatum Ez 36: effundam super vos aquam mundam etc Za 13: erit fons patens domui david in ablutionem peccatorum et menstruatae.
Et licet baptismus nondum institutus esset, tamen virtus Dei lavans erat in baptismo. Ergo, lava me ab iniquitate mea. Jer. 4: lava a malitia cor tuum jerusalem, ut salva fias. Item peto, ut mundes me a peccato, quia nullus mundatur nisi a te; job 14: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Eccl. 34: ab immundo quis mundabitur? Et dicit duo: scilicet iniquitatem et peccatum; iniquitas est contraria justitiae; peccatum vero munditiae: et hoc est adulterium.
Et sic iniquitas fuit, inquantum laesit alium per homicidium; sed peccatum est per adulterium in quem se polluit.



Numerus 2


Quoniam. Hic confitetur culpam.
Et primo confitetur culpam. Secundo ostendit hanc confessionem esse Deo acceptam. Primo ergo confitetur culpam. Secundo ipsam culpam exaggerat, ibi, tibi soli peccavi. Tertio ejus originem demonstrat, ibi, ecce enim. Recognoscit ergo culpam suam, dicens, quoniam iniquitatem. Quidam sunt qui peccata sua non cognoscunt propter tres causas: quia aggravatur ratio ex gravitate peccati Pr 18: impius cum in profundum peccatorum venerit, contemnit Ps 39: comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Item quia non recordantur: eccl. 5: oblitus est deliciarum suarum. Item propter adulationes hominum Ps 9: laudatur peccator in desideriis animae suae.
Et ideo, quia alii laudant eum de peccatis, ipse non recognoscit. Sed felix qui peccatum suum recognoscit sicut david Pr 4: cor novit amaritudinem animae suae: in gaudio ejus non commiscetur extraneus. Quantum ad secundum dicit, et peccatum meum contra me est semper. Quidam sunt qui etsi cognoscant peccatum suum, tamen non detestantur; sed iste semper peccatum suum contra se habet ut contrarium, et nocivum et detestabile.
Et dicit, semper. Quidam sunt qui ad horam detestantur peccatum: jac. 1: consideravit se et abiit etc. Is 38: recogitabo tibi omnes annos meos etc.. Psalmus: iniquitatem meam ego cognosco. Alia littera, coram me: et sic designatur quod recognoscit culpam, et quod continue meditatur de ea.
Et hoc statutum est coram Deo per nathan prophetam sub similitudine. Tibi soli peccavi. Supra psalmista posuit recognitionem propriae culpae, hic autem exaggerat culpam suam: et circa hoc duo facit. Primo exaggerat ipsam. Secundo ponit id quod ad exaggerationem consequitur, ibi, ut justificeris. Hanc culpam exaggerat per respectum ad Deum; et dupliciter, ut dicitur jer. 29: ego ero judex et testis. Videtur autem Deum judicem contemnere, qui non timet peccare propter judicium ejus.
Et similiter contemnit Deum testem qui peccat in oculis ejus; et ideo dicit, tibi soli peccavi. Sed numquid non peccavit contra uriam quem occidit? Sic. Sed dicit, tibi soli, idest Deo, quia ipse non est obnoxius famulo suo, sed sententiae Dei. Cum enim peccat Dominus qui est super servum, non peccat servo, sed Deo Sg 6: potestas vobis data est a Domino, et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera tua, et cogitationes scrutabitur. Vel, tibi soli, idest per comparationem ad te solum peccavi.
Et potest hoc referri, sive ad Deum, sive ad Christum. Deo dicitur peccare per comparationem ad justum; et sic, tibi soli peccavi, quia solus est sine peccato.
Et similiter Christus omnino fuit sine peccato. Tibi ergo soli peccavi, contemnendo judicium tuum. Item contempsi te testem, quia, malum coram te feci, vidente et praesente feci Pr 15: infernus et perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum: eccl. 23: oculi Domini multo lucidiores supra solem. Ut justificeris. Hic ponitur quod consequens est ad istam exaggerationem: et hoc potest multipliciter legi. Sed primo quod magis videtur dicam. Ut enim quandoque ponitur causaliter, quandoque ponitur consecutive tantum, et tunc est ejus sensus, malum coram te feci ut justificeris tu, quia nullus propter peccatum justificatur, sed hoc consequitur ex peccato, quia ex hoc ipso quod homo peccat, justitia Dei manifestior redditur: nam ex peccatis ejus apparuit quod eum Deus punivit. Haec autem punitio consistit in duobus. Primo comminatur. Secundo infert poenam; et in utroque est justus. Quantum ad primum dicit, in sermonibus, quibus poenam comminaris Pr 8: justi sunt sermones mei. Quantum ad secundum dicit, vincas cum judicaris, idest cum aliis in judicio compararis. Frequenter Deus ad ostendendam suam justitiam et nostram etiam, vult nobiscum judicari Is 5: judicate inter me et vineam meam.
Et in hoc Deus justior invenitur: job 9: si contendere cum Deo voluerit, non poterit ei respondere unum pro mille.
Et quod haec sit intentio psalmi, patet ex apostoloRm 3: est autem Deus verax, omnis homo mendax, sicut scriptum est. Sed in Glossa loquitur, ut hoc quod dicitur, justificeris in sermonibus etc. Non continuetur cum, malum coram te etc. Sed cum hoc quod dicit, tibi soli, idest ad tui comparationem, qui solus es justus, et intantum quod omnes sermones tui sunt justi.
Et sic ly ut ponitur causaliter; quasi dicat, intantum es justus, ut justificeris. Vel si referatur ad Christum, sic est sensus, tibi soli, scilicet Christo, peccavi, quia es justus, et vincas, omnes homines, cum judicaris, licet judiceris a pilato. Vel aliter, ut justificeris, in hoc amplius peto ut laves me ad hoc, ut justificeris, scilicet promissiones nostrae perfecte verae sint, scilicet de Christo nascituro, cui promissum est, ps. 131: de fructu ventris tui etc.
Et quod peccatum remitteretur 2S 12: Dominus transtulit tibi etc.. Vincas cum judicaris, ab hominibus quod non debeas implere promissa, et non debeas delere peccata mea.



Numerus 3


Ecce enim. Hic ponit radicem culpae. Radix omnis culpae actualis est peccatum originale, quod a parentibus contrahitur infectis illo peccato: haec infectio erat in patre ipsius david, et in matre. Quantum ad patrem dicit, in iniquitatibus conceptus sum, non actualibus, quia non de adulterio, sed de matrimonio et sancto jesse natus sive generatus est, ut dicitur ruth ult.: sed in originali: nam in hoc peccato omnes nascuntur Rm 5: per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit. Sed cum originale sit unum, quare dicit, in iniquitatibus etc.? Dicendum est, quod peccatum originale est unum in essentia, ut sic dicatur, multa tamen in virtute, quia occasionem praebet ad omnia alia peccata Rm 7: peccatum quod est in carne mea operatur.
Et hoc diminuit culpam; quasi dicat, non est mirum si pecco, quia in eis conceptus sum. Quantum ad matrem dicit.
Et in peccatis concepit me mater mea. Sed numquid non erant mundati parentes david per circumcisionem ab originali peccato? Dicendum est, quod baptismus et circumcisio mundant animam a culpa originali, sed adhuc remanet fomes, et circumcisio fiebat in carne, et homo generat filios carnales secundum carnem; et ideo necesse erat quod iterum filius natus circumcideretur: sic modo natus ex parentibus baptizatis baptizatur. Alia littera habet, aluit me mater mea.
Et hoc ad actualia peccata refertur, quia etiam in pueris inordinati motus inveniuntur, ut Augustinus in 6 confessi. Dicit, alia littera habet peperit me etc..
Et sic quia quidam sanctificantur in utero; sed omnes praeter Christum concipiuntur in originali: et ideo dicit quod non est sanctificatus in utero, sed natus in originali. Ecce enim veritatem dilexisti. Qui vult satisfacere debet diligere ea quae Deus diligit. Deus autem diligit veritatem fidei Jn 18: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam. Item justitiam Ps 88: misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
Et haec necessaria est in poenitente, ut in se puniat quod deliquit. Item est necessaria confessio, ut confiteatur peccata.



Numerus 4


Incerta. Hic petit totaliter reparationem.
Et primo ponit spem quam habet. Secundo petitionem.
Et primo ponit acceptum beneficium per quod erigitur in spem. Secundo ponit suam fiduciam, ibi, asperges me. Commemoravit beneficium potentiae cum dixit, incerta et occulta, quia scilicet rex habui beneficium prophetiae: 2 regum 23: spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
Et ponit tria, scilicet materiam prophetiae, modum et causam. Materiam prophetiae ostendit cum dicit, incerta et occulta. De his est prophetia, scilicet incerta et occulta, quae per sapientiam tuam comprehenduntur. In nobis est aliquid ignotum dupliciter, quod tamen est de Deo notum. Aut propter defectum est nobis aliquid ignotum, aut propter excessum. Propter defectum est nobis ignotum aliquod futurum contingens: quia nondum habet determinatam veritatem. Propter excessum est nobis ignota divina substantia, et quae excedunt capacitatem nostram. Utraque enim fuerunt revelata david per spiritum prophetiae Am 3: non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Incerta ergo manifestasti mihi, idest illa quae de sui natura habent variabilitatem: et haec fuerunt sibi revelata, ut patet in psalmo. Occulta vocantur quae excedunt oculum mentis nostrae: job 29: sapientia trahitur de occultis: eccl. 24: ego in altissimis etc.
Et haec sunt Sapientiae dei; quasi dicat, licet nobis sint occulta, tamen a sapientia tua comprehenduntur: et inter occulta commemorat mysterium incarnationis, quod etiam manifestasti mihi. Item misericordia Dei inter ista annumeratur, quia remittit peccata. Sed melius est ut accipiatur universaliter. Modus revelationis ponitur cum dicit, manifestasti mihi. Triplex est modus prophetiae. Unus, in quo revelatur supernaturalis et intelligibilis veritas sub similitudinibus corporalibus et imaginationibus: et sic diciturIs 6: vidi Dominum sedentem etc.. Alius est in quo fit revelatio supernaturalis et intelligibilis veritatis, absque nebula imaginationis phantasticae: immo nondum revelatur, et sic facta est revelatio moysiNb 12: palam et non per aenigmata et figuras vidit Deum.
Et talis etiam fuit revelatio david 2S 23: Deus Israel locutus est mihi.
Et infra: sicut lux aurorae manet oriente sole absque nubibus rutilat. Asperges me hyssopo. Supra commemoravit psalmista Dei beneficium sibi praestitum quantum ad gratiam prophetiae, ex quo consurgebat in spem; hic autem ostendit quid a Deo sperabat.
Et fuerunt duo. Primo enim sperat remotionem malorum quae incurrerat per peccatum. Secundo sperat restitutionem bonorum quae amiserat, ibi, auditui. Sciendum est autem, quod homo per peccatum primo incurrit immunditiam: jer. 2: maculata es in iniquitate tua. Secundo incurrit turpitudinem: unde thr. 4: denigrata est super carbones facies eorum.
Et haec duo sperat a se removeri: immunditiam scilicet et turpitudinem spiritualem. Immunditia contingit ex hoc, quod affectus hominis inhaeret rebus temporalibus quibus similis efficitur; unde si adjungatur vilioribus, ut aurum plumbo, vilis efficitur Os 9: facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Sed turpitudo ex eo quod inhaeret rebus terrenis, obscuratur in eo lux rationis, quia comparatur animalibus brutis Ps 48: homo cum in honore etc..
Et ideo anima efficitur nigra sive obscura.
Et ideo quantum ad primum dicit, asperges me hyssopo, ubi alludit ritui veteris testamenti numer. 19, ubi tertio die aspergebatur immundus aqua lustrationis, et die septimo lavabatur aqua, et vestimenta etiam lavabantur. Aqua lustrationis fiebat de hyssopo.
Et ideo dicit, asperges me hyssopo.
Et illa aqua fiebat ex cinere vitulae rufae, per quam figurabatur Christus. Unde per illam aspersionem quam petit, signatur aspersio sanguinis Christi: 1 pet. 1: in aspersionem sanguinis Christi He 12: accessistis ad montem.
Et infra: et sanguinis aspersionem melius loquentem quam abel. Hoc fiebat cum hyssopo. Hyssopus est herba quae terrae inhaeret, et curat inflationem, ut in Glossa dicitur; et convenit fidei quae humilitatem habet, quia per fidem subjicitur intellectus Deo 2Co 10: in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Item radicata est in petra, idest Christo Mt 16: super hanc petram etc.. Petra autem erat Christus,2Co 10. Item depellit spiritus humani elationem, quae est in illis qui non obediunt fidei Christi: 1 timoth. ult.: si quis aliter docet et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri jesu Christi, hic non est ejus (rom. 8). Dicit ergo: domine ego habeo firmam spem, quod tu asperges me aqua lustrationis Ez 36: effundam super vos aquam etc.. Lavabis me: nam post fidem necessarius est baptismus Za 13: erit fons patens domui jacob etc. Is 1: lavamini, mundi estote. Effectus hujus lavationis, dealbabor super nivem, quia nigredo tolletur, et hoc scilicet quia anima erit albior nive Is 1: si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur.
Et dicit, super nivem, quia candor animae sanctificatae excedit omnem pulchritudinem corporalem, ut patetMt 17, in transfiguratione Christi, cujus vestimenta facta sunt alba sicut nix. Omnes justi pertinent ad vestimenta Christi Is 49: omnibus his, quasi vestimento vestieris.
Et per hoc designat se ad vestimentum Christi pertinere per baptismum, quotquot baptizati estis, Christum induistis, dicit ApostolusGa 3.



Numerus 5


Auditui. Hic ponit quomodo habet spem de recuperatione bonorum, quae perdiderat: et sunt duo: scilicet donum prophetiae, et gaudium conscientiae. Donum prophetiae assimilatur auditui, quia propheta non videt Dei essentiam ut in ea videat revelata, sed quaedam signa veritatis revelatae fiunt in anima prophetae, et haec signa habent se per modum locutionis etc. 1S 3: loquere, domine, quia audit servus tuus Is 21: quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. Hic auditus erat ei interruptus per peccatum, et sperabat se recuperaturum: et ideo dicit, auditui meo dabis etc.. Vel, auditui, quo audivi a nathan translatum esse peccatum meum quo concepi laetitiam. Sed quantum ad gaudium conscientiae sciendum est, quod spirituale gaudium habet tres gradus. Primo existit in complacentia affectus; secundo in dilatatione cordis; tertio in progressu ad exteriora. Complacentia designatur per gaudium cum dicit, auditui meo etc., ex hoc scilicet quod audiam quae loqueris, vel quae locutus est nathan Ph 4: gaudete in Domino etc.. Quando vero affectus quiescit in re amata, tunc animus ejus dilatatur ad plus percipiendum dilatationem; et hoc etiam apparet in sensibilibus 2Co 6: cor nostrum dilatatum est: et ideo dicit, laetitiam, quae hic importat dilatationem quasi laetitiam. Sed ulterius quoque laetitia redundat usque ad corpus Pr 17: animus gaudens aetatem floridam facit, spiritus tristis exsiccat ossa: et ideo in visione gloriae in patria post resurrectionem ex gaudio mentis corpus glorificabitur: Isa. ult. Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt.
Et sic dicit ipse, exultabunt ossa humiliata: et hoc ad glorificationem praesentem: nam per tristitiam poenitentiae cor hominis conteritur: et ideo quando sunt homines laeti, est signum quod ossa quae sunt contrita et afflicta, participant gaudium Pr 12: moeror in corde viri humiliabit eum Is 58: implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit. Vel, exultabunt ossa, idest virtutes spirituales, quae per laetitiam spiritualem augmentantur.
Et quia per hanc laetitiam roboratur justus.



Numerus 6


Averte. Hic petit recuperationem innocentiae.
Et quia considerat in se malum culpae esse, et bonum gratiae; petit primo removeri malum sive peccatum; secundo petit removeri effectum peccati, ibi, cor mundum crea in me Deus. Peccatum enim removetur non hoc modo quod peccatum non fuerit; sed quod non imputetur ei peccatum commissum ad poenam, secundum illud Ps 31: beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum.
Et loquitur ad similitudinem judicis punientis, qui primo considerat quantitatem culpae, et postea taxat poenam: ideo petit ut non consideret peccatum ejus, sed sit immemor ejus; et ideo dicit, averte faciem tuam a peccatis meis. Secundo petit ut non inferatur poena: unde dicit, et omnes iniquitates meas dele; quasi dicat: scio quod malum coram te feci: et ideo rogo ut avertas faciem tuam a peccatis meis, idest non consideres peccata mea ad puniendum Ez 18: omnium iniquitatum ejus non recordabor. Item merui poenam damnationis; sed rogo ut deleas: quia Deus etsi non mutet consilium, tamen sententiam mutat cor mundum. Supra psalmista petiit removeri peccatum; hic autem petit removeri effectus peccati, qui sunt duo: scilicet inquinatio animae, et inordinatio affectus. Primus effectus fit per hoc quod homo afficitur ad terrena: unde petit cordis munditiam Mt 5: beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; et ideo dicit, cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum. Istam munditiam cordis solus Deus restituere potest: job 14: quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Nonne tu quis solus es, scilicet mundus simpliciter.
Et dicit, crea. Creatur aliquid ad esse naturae, quando ex nihilo producitur ad esse Gn 1: in principio creavit Deus etc.. Item quando ad esse gratiae producitur 1Co 23: si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia etc. Nihil sum in esse gratiae. Sed quando Deus operatur operatione gratiae in habente gratiam, dicitur magnificare eum. Quando vero de peccatore facit justum, tunc dicitur proprie creare Ep 2: ipsius creatura sumus creati in Christo jesu in operibus bonis: jac. 1: ut sitis initium aliquod creaturae Dei, scilicet spiritualis ejus. Secundum quod sequitur ex peccato, est inordinatio mentis, quae fit per aversionem a fine debito. Sicut ergo per conversionem ad aliquod commutabile bonum animus efficitur immundus, ita per aversionem a fine deordinatur; et hujusmodi deordinationi opponitur rectitudo qua homo dirigitur in Deum: cantic. 1: recti diligunt te: et ideo dicit, et spiritum rectum innova, idest de novo tribuas, quia per peccatum amisi Ep 4: renovamini spiritu mentis vestrae.
Et, innova, non exterius, sed, in visceribus meis, ut scilicet non labia tantum ad loquendum, sed cor sit rectum ad cognoscendum. Ne projicias me a facie tua et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Hic petit restitutionem gratiae.
Et primo petit ipsam gratiam. Secundo petit gratiae effectum, ibi, redde. Gratiam Dei dicitur quis habere dupliciter: nam aliquis dicitur habere gratiam Dei et hominis; et quantum ad aliquid similiter; scilicet quando est utrique gratus, scilicet Deo et homini.
Et haec vocatur gratia gratum faciens Ep 1: in qua gratificavit nos in dilecto filio suo.
Et secundum hoc gratia dicitur benevolentia Dei, qua Deus diligit hominem ad vitam aeternam.
Et quantum ad aliquid est dissimile: gratia enim hominis non facit eum bonum, sed ex sua bonitate efficitur gratus homini: sed apud Deum est e converso: quia ex Dei benevolentia sequitur quod homo fiat bonus. Duo ergo sunt in gratia Dei: scilicet ipsa benevolentia, et effectus ejus in anima; et utrumque petit, cum dicit, ne projicias me etc..
Et hoc potest dupliciter intelligi. Ille qui est in facie alicujus, videtur ab eo, et potest illum videre. Iste dicitur esse in facie Dei, secundum illud 1R 17: vivit Dominus in conspectu sancto Gn 32: Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres nostri.
Et hoc, quia ipsi recti sunt ad videndum Deum: ps. 26: unam petii a Domino etc.. Per peccatum utrumque perditur: quia peccatores deserunt Deum, deseruntur a Deo: et amittunt fiduciam confidendi de Deo Is 39: peccata et iniquitates diviserunt inter vos et Deum vestrum etc. Quantum ad primum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, quantum ad secundum. Iste est ergo a facie Dei per peccatum projectus: et ideo petit ne finaliter projiciatur utroque modo. Item nota, quod in homine duo sunt: scilicet culpa, ex qua dignus est poena: et natura, ex qua habet congruitatem ad gratiam: et ideo petit ut non prospiciat culpam, sed naturam; et ideo dicit, ne projicias me. Item donum gratiae datur per caritatem: et tale donum datur per spiritum sanctum; et ideo dicit, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me, cujus templum fueram, sed perdidi propter peccatum Sg 1: spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum. Ne ergo auferas, scilicet finaliter. Redde mihi: nam duo facit gratia in homine: unum respectu superiorum, quia scilicet dat jucunditatem, quia qui habet gratiam, habet caritatem, et qui habet caritatem, amat Deum, et habet ipsum; et qui habet quod amat, gaudet. Ergo ubi caritas, ibi gaudium: ro. 14: non est regnum Dei esca et potus, sed gaudium in spiritu sancto. Hoc gaudium perdiderat psalmista; et ideo petit restitui sibi, cum dicit, redde mihi laetitiam: non de mundanis, sed, salutaris tui idest de tua salvatione. Alia littera habet laetitiam jesu, scilicet salvatoris, per quem fit remissio peccatorum: habac. Ult.: exultabo in Deo jesu meo. Alius effectus est respectu inferiorum: et hic effectus est confirmatio in gratia, quae fit per spiritum sanctum, et spiritu principali confirma me. Spiritus autem sanctus firmat dupliciter: uno modo contra mala Is 8: in forti manu erudivi te. Alio modo in bono Is 40: qui sperant in Domino mutabunt fortitudinem. Haec fortitudo habetur per spiritum sanctum: nam corpus non est firmum ad sustinendum nec ad faciendum nisi propter fortitudinem spirituum; ita homo non est fortis sine spiritu sancto. Sed ille non praeberet fortitudinem, nisi esset spiritus principalis; quia virtus inferior non est sufficiens ad praebendum auxilium contra superiorem. Potestas autem diaboli est magna: job 41: non est potestas super terram quae comparetur ei. Ergo contra diabolum indiget homo juvari spiritu principali, scilicet principante et dominante super omnia.
Et hoc spiritu indiget homo contra spiritum carnis Nb 16, fortissime Deus spiritum universae carni. Item contra spiritum mundi 1Co 2: nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui est ex Deo. Item contra spiritum diaboli 1S 18: invasit spiritus Domini malus saul. Notandum est quod in hac lectione fit triplex mentio de spiritu: quia dicitur spiritus rectus, spiritus sanctus et spiritus principalis.
Et secundum glossam quidam accipiunt spiritum essentialiter dictum, secundum quod est spiritus omne quod non est corpus. Unde spiritus dicitur pater et filius et spiritus sanctus. Sed melius est ut accipiatur personaliter. Tria autem facit spiritus sanctus in homine. Primo rectitudinem intentionis: ps. 142: spiritus tuus bonus etc.. Item sanctificat nos Rm 1: secundum spiritum sanctificationis. Item nobilitat et facit nos principes Ga 4: quoniam estis filii Dei, misit Deus spiritum filii sui in corda vestra.



Thomae Aq, in Psalmos Psa.49 Num.10