Scivias Hildegardis 1200


VISIO TERTIA.

1300
[Col. 0403]

SUMMARIUM.---Quod per visibilia et temporalia ea quae invisibilia sunt et aeterna manifestantur. De firmamento ad similitudinem ovi facto. De lucido igne et umbrosa pelle. De positione solis et trium stellarum. De ascensu solis. De descensu ejusdem et quid significet. Verba actus apostolorum ad idem De primo vento et turbinibus ejus. De secundo vento et turbinibus ejus. De tenebroso igne, et sonitu, et de acutis lapidibus. De purissimo aethere et positione lunae et duarum stellarum. De positione aliarum stellarum. De tertio vento et turbinibus ejus. De aquoso aere et alba pelle. De quarto vento et turbinibus ejus. De arenoso globo terrae. Verba David ad eamdem rem. De terraemotu et quid significet. De maximo monte inter aquilonem et orientem De iis qui perversa arte in creaturis futura scrutantur. Verba Evangelii. Qualiter diabolus hominibus illudit per magicam artem. Parabola de eadem re. Cum salus hominis et utilitas completa fuerit, saeculum mutabitur. Verba Job ad eamdem rem. Verba Dei de eodem. Quod Deus auguria in stellis et in caeteris creaturis amplius tolerare non vult. De stultitia et contumacia hominis. Similitudo de hoedo, et cervo, et lupo. Comparatio de medico. Verba Joannis.

[Col. 0403B] Post haec vidi maximum instrumentum, rotundum et umbrosum secundum similitudinem ovi superius arctum et in medio amplum, ac inferius constrictum; in cujus exteriori parte per circuitum lucidus ignis fuit quasi pellem umbrosam sub se habens. Et in igne illo erat globus rutilantis ignis tantae magnitudinis, ut instrumentum totum ab eo illustraretur, super se tres faculas sursum ordinate positas habens, quae suo igne eumdem globum ne laberetur continebant, et globus ille se aliquando sursum extulit et plurimus ignis ei occurrit, ita quod exinde flammas suas longius produxit, ac se aliquando deorsum inflexit, multumque frigus ei obviam venit: quapropter flammas suas citius subduxit. Sed et de igne illo qui instrumentum circumdederat [Col. 0403C] flatus quidam cum suis turbinibus exiebat, et de pelle illa quae sub eo jacebat alius flatus cum turbinibus suis ebulliebat, qui se in ipso instrumento hac et illac diffundebat. In eadem quoque pelle quidam tenebrosus ignis tanti horroris erat quod eum intueri non valebam, qui totam pellem illam sua fortitudine concutiebant plenus sonituum, tempestatum et acutissimorum lapidum majorum et minorum. Qui dum sonitum suum elevaret, ille lucidus ignis, et venti, et aer commovebantur, ita quod fulgura sonitum ipsum praevenerunt, quia ignis ille, primum commotionem ejusdem sonitus in se sentiebant. Sed sub eadem pelle purissimus aether erat sub se nullam pellem habens; [Col. 0403D] in quo etiam globum quemdam candentis ignis plurimae magnitudinis cernebam, super se duas faculas [Col. 0404B] sursum apparenter positas habentem ipsumque globum ne modum cursus sui excederet continentes et in eodem aethere multae et clarae spherae ubique positae fuerant; in quas idem globus interdum se aliquantulum evacuans claritatem suam emisit, et ita sub praefatum rubeum igneumque globum recurrens, et ab eo flammas suas restaurans: iterum illas in easdem sphaeras efflavit. Sed et ab ipso aethere quidam flatus cum suis turbinibus erumpebat; qui se in praefatum instrumentum ubique dilatabat. Sub eodem autem aethere, aquosum aerem videbam albam pellem sub se habentem qui se hac et illac diffundens, omni instrumento illi humorem dedit. Qui dum se interdum repente congregaret, repentinam pluviam multo fragore emisit; et dum [Col. 0404C] se leniter diffudit, blandam pluviam leni motu effudit. Sed et ex eo quidam flatus cum turbinibus suis exiens, per praedictum instrumentum se ubique expandit. Et in medio istorum elementorum quidam arenosus globus plurimae magnitudinis erat: quem eadem elementa ita circumdederant, quod nec hac nec illac dilabi poterat. Sed dum interdum eadem elementa cum praedictis flatibus se invicem concuterent, eumdem globum sua fortitudine aliquantulum moveri compellebant. Et vidi inter aquilonem et orientem velut maximum montem, qui versus aquilonem multas tenebras et versus orientem multam lucem continebat; ita tamen quod nec lux illa ad tenebras, nec tenebrae ad lucem pertingere poterant. [Col. 0404D] Audivique iterum vocem de coelo mihi dicentem: Deus qui omnia sua voluntate condidit, ea [Col. 0405A] ad cognitionem et honorem nominis sui creavit, non solum autem ea quae visibilia et temporalia sunt in ipsis ostendens, sed etiam illa quae invisibilia et aeterna sunt in eis manifestans. Quod et visio haec quam cernis demonstrat. Nam hoc maximum instrumentum quod vides rotundum et umbrosum secundum similitudinem ovi superius arctum, et in medio amplum ac inferius constrictum, declarat fideliter omnipotentem Deum in majestate sua incomprehensibilem, et in mysteriis suis inaestimabilem, et spem omnium fidelium existentem, cum primitus homines rudes et simplices in actibus suis essent, postea in veteri ac nova lege instructiores se mutuo molestant et affligunt, et tandem circa finem mundi multas aerumnas in angustiis suis passuri [Col. 0405B] sunt.

In cujus exteriori parte per circuitum lucidus ignis est, quasi pellem umbrosam sub se habens: designat quod Deus illos qui extra veram fidem sunt ubique per ignem ultionis suae exurit; eos vero qui intra fidem catholicam manent, ubique per ignem consolationis suae purificat; ita diabolicae perversitatis tenebrositatem prosternens, ut et factum est cum diabolus a Deo creatus se Deo opponere volens in perditionem devictus corruit. Et in igne isto est globus rutilantis ignis tantae magnitudinis, ut instrumentum totum ab eo illustretur; qui splendore claritatis suae ostendit quod in Deo Patre est ineffabilis unigenitus ejus sol justitiae fulgorem ardentis charitatis habens, tantaeque gloriae existens, ut omnis creatura [Col. 0405C] a claritate lucis ejus illuminetur, super se tres faculas sursum ordinate positas habens, quae suo igne globum ne labatur continent, videlicet sua administratione trinitatem omnia continentem et demonstrantes quod Filius Dei de coelo ad terras descendens, angelis in coelestibus relictis hominibus etiam qui in anima et corpore subsistunt coelestia manifestavit, qui claritatis ejus beneficio ipsum glorificantes: omnem noxium errorem abjiciunt, cum eum verum Dei Filium de vera virgine incarnatum magnificavit, postquam ipsis eum angelus praenuntiavit, et postquam homo in anima et corpore vivens eum fideli gaudio suscepit.

Quapropter et idem globus se aliquando sursum [Col. 0405D] elevat plurimusque ignis ei occurrit, ita quod exinde flammas suas longius producit: significans quia, ubi tempus illud venit quod Unigenitus Dei pro redemptione et sublevatione humani generis per voluntatem Patris incarnari debuit, Spiritus sanctus in virtute Patris superna mysteria in beata Virgine mirabiliter operatus est, ita quod eodem Filio Dei in virginali pudicitia fecunda virginitate mirificum fulgorem dante, virginitas gloriosa effecta est. Quoniam in nobilissima virgine, summe desiderabilis incarnatio demonstrata est. Et ita etiam se aliquando deorsum inclinat, multumque frigus ei obviam venit; quam ob causam flammas suas citius subducit, declarans quoniam idem Unigenitus Dei ex virgine natus, et ita ad paupertatem hominum [Col. 0406A] misericorditer inclinatus, plurimis miseriis ipsi occurrentibus multas corporales angustias sustinens, cum se mundo corporaliter ostenderat, de mundo transiens ad patrem rediit discipulis etiam ipsius astantibus, quemadmodum scriptum est: Videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum (
Ac 1,9). Quod dicitur: Filiis Ecclesiae in interiori scientia cordis sui Filium Dei suscipientibus: sanctitas corporis ejus elevata est in potentia divinitatis ipsius et in mystico miraculo nubes secreti mysterii suscepit eum a mortalibus oculis abscondens ipsum flabrisque ventorum ipsi famulantibus. Sed ut vides de igne illo qui idem instrumentum circumdederat flatus quidam cum suis turbinibus exiebat: qui ostendit quoniam ab omnipotente [Col. 0406B] Deo totum mundum sua potestate complente, vera disseminatio justis sermonibus processit quando ipse vivus et verus Deus hominibus in veritate demonstratus est. Et de pelle illa quae sub eo est alius flatus cum turbinibus suis ebullit, quia etiam de diabolica rabie quae Deum ignorans non timet, pessima fama cum nequissimis locutionibus exit; qui se in ipso instrumento hac et illac diffundunt, quoniam in saeculo diversis modis utiles et inutiles rumores inter populos se commiscent. In eadem quoque pelle quidam tenebrosus ignis tanti horroris est, quod eum intueri non potes: qui declarat quod in pessimis et in nequissimis insidiis antiqui proditoris, teterrimum homicidium tanti fervoris erumpit quod insaniam illius humanus intellectus [Col. 0406C] discernere non valet, qui totam pellem illam sua fortitudine concutit; quoniam homicidium omnes diabolicas malignitates suo horrore complectitur, cum in primogenitis ab ira odium ebulliens fratricidium perpetravit, ignis ille plenus sonituum erat, tempestatum et acutissimorum lapidum majorum et minorum: quia homicidium plenum avaritia est et ebrietatibus atque saevissimis nequitiis quae sine misericordia bacchantur tam in magnis homicidiis quam in minoribus vitiis. Qui dum sonitum suum elevat ille lucidus ignis et venti et aer commoventur; quoniam, dum homicidium in cupiditate effusionis sanguinis stridet superna judicia, celeres rumores, et ubique ad ruinam [Col. 0406D] homicidae extentae praeparationis in ultione recti judicii suscitantur: ita quod fulgura sonitum ipsum praeveniunt, quia ignis ille primum commotionem ejusdem sonitus in se sentit. Nam severitas divini examinis scelus illud superando opprimit, cum divina majestas, antequam fremitus illius insamae publice manifestetur eo oculo cui omnia nuda sunt aperte praevideat.

Sed sub illa pelle purissimus aether est sub se nullam pellem habens; quoniam sub insidiis antiqui proditoris serenissima fides lucet, in qua nulla incertitudo infidelitatis latet, a seipsa non fundata, sed in Christo sustentata, in quo etiam quemdam globum candentis ignis plurimae magnitudinis vides qui vere designat junctam Ecclesiam, in fide candorem [Col. 0407A] innocentis claritatis plurimique honoris ut tibi demonstrent praetendentem, et super se duas faculas sursum clare positas habentem ipsumque globum ne modum cursus sui excedat continentes, quod sua significatione sunt ostendentes; quod Ecclesiam de supernis aedita duo Testamenta videlicet veteris et novae auctoritatis, ad divina praecepta coelestium secretorum trahunt; quia ipsa eamdem ne in varietatem morum se praecipitanter extendat continent, et quia et vetus et nova testificatio beatitudinem supernae haereditatis ipsi ostendunt. Quapropter etiam in eodem aethere multae et clarae spherae ubique positae sunt in quas idem globus interdum se aliquantulum evacuans claritatem suam emittit; quoniam in puritate fidei plurima et splendida opera [Col. 0407B] pietatis ubique apparent, in quibus Ecclesia certo quodam tempore conculcationem aliquantulum sustinuit, et decor mirabilium suorum aliquantulum evanuit, cum ipsa velut in moerore jacens, claritatem tamen priorum operum in perfectis hominibus admirabatur; et ita sub praefatum rubeum, igneumque globum recurrens et ab eo flammas suas restaurans: iterum illas in easdem sphaeras efflavit, quoniam ipsa in contritione posita sub protectionem Unigeniti Dei properans, et ab eo sufferentias divinae confortationis accipit amorem supernorum in beatis operibus declarans. Unde et ab ipso aethere quidam flatus cum suis turbinibus erumpit, qui se in praefatum instrumentum ubique dilatat; quia ab [Col. 0407C] unitate fidei validissima fama cum veris et perfectis assertionibus in auxilium hominum emanans; fines totius orbis multa celeritate percussit. Sub eodem autem aethere aquosum aerem vides albam pellem sub se habentem, qui se hac et illac diffundens omni instrumento illi humorem praestat; quoniam sub fide quae tam in antiquis tam in novis patribus erat, baptismus in Ecclesia ad salutem credentium (ut tibi verissime manifestatur) in innocentia beatissimae stabilitatis fundatus se divina inspiratione ubique dilatans universo orbi irrigationem salutis in credentibus attulit. Qui dum se interdum repente congregat, repentinam pluviam multo frigore emittit; et dum se leniter diffundit, blandam pluviam leni motu dat, quia, dum baptismus aliquando [Col. 0407D] per assertores veritatis in velocitate praedicationis et in profunditate mentis ipsorum multiplicabatur, celeri copia verborum in inundatione praedicationis eorum, attonitis hominibus manifestabatur, interdum etiam baptismus suavi temperamento praedicatione dilatatus, suavi irrigatione cum discretionis adjutorio populis attractis propalabatur.

Quapropter et ex eo quidam status cum turbinibus suis exiens, per praedictum instrumentum se ubique diffundit; quoniam ab inundatione baptismatis salutem credentibus afferentis verissima fama cum verbis fortissimorum sermonum egrediens omnem mundum manifestatione beatitudinis suae perfudit, ut jam in populis infidelitatem deserentibus [Col. 0408A] et fidem catholicam appetentibus: aperte declaratur. Et in medio istorum elementorum, quidam arenosus globus plurimae magnitudinis est, quem elementa ita circumdant quod nec hac nec illac dilabi potest: qui manifeste ostendit in fortitudine creaturarum Dei, hominem profundae considerationis degentem de limo terrae mirabili modo multa gloria factum, et virtute creaturarum ita circumdatum quod ab eis nullo modo separari valet; quia elementa mundi ad servitutem hominis creata ipsi famulatum exhibent, dum homo velut in medio eorum sedens ipsis divina dispositione praesidet, ut etiam per me inspiratus David dicit: Gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum (Ps 8,7). Quod dicitur: O tu [Col. 0408B] Deus qui omnia mirabiliter fecisti, aurea et purpurea corona intellectus et dignissimo indumento visibilis speciei coronasti hominem; ita ponens eum quasi principem super altitudinem perfectorum operum tuorum, quae in creaturis tuis juste et bene disposuisti. Tu enim prae aliis creaturis tuis magnas et mirandas dignitates homini indidisti. Sed, ut vides, dum interdum elementa illa cum praedictis flatibus se invicem concutiunt, ipsum globum sua fortitudine aliquantulum moveri compellunt; quia, dum congruo tempore, creaturae Dei cum fama miraculorum creatoris sibi invicem congrediuntur, ita quod miraculum miraculo magno tonitruo verborum involvitur, homo illorum miraculorum magnitudine [Col. 0408C] perculsus concussionem mentis et corporis sui sentit, dum in mirabilibus illis attonitus imbecillitatem fragilitatis suae considerat.

Et vides inter aquilonem et orientem velut maximum montem, qui versus aquilonem multas tenebras et versus orientem multam lucem habet, quoniam inter diabolicam impietatem et divinam bonitatem magnus casus hominis apparet per pessimam maligni deceptionem in reprobis multas miserias damnationis et per optabilem salutem in electis plurimam felicitatem redemptionis tenens, ita tamen quod nec lux illa ad tenebras, nec tenebrae illae ad lucem pertingere possunt; quia opera lucis operibus tenebrarum se non interserunt, nec opera tenebrarum ad opera lucis ascendunt, quamvis diabolus [Col. 0408D] ea frequenter per malos homines offuscare laboret, quemadmodum evenit in paganis, in haereticis, et in pseudoprophetis, et in iis quos isti sua fallaci deceptione post se trahere conantur. Quomodo? Quia volunt ea scire, quae ipsis scienda non sunt; illum imitantes, qui se altissimo similem esse voluit. Et quoniam illum subsequuntur; ideo et ille mendacium quasi veritatem eis secundum voluntatem ipsorum demonstrat, unde mecum non sunt: nec ego cum illis, quia vias meas non ambulant, sed extraneas semitas amant, inquirentes quid eis stulta creatura de futuris causis fallaciter ostendat, et hoc ita volunt scire secundum quod illud perverse exquirunt me contemnentes, et sanctos meos abjicientes; qui sincero corde me diligunt. Sed hujusmodi [Col. 0409A] homines qui perversa arte tam pertinaciter me tentant, ita quod creaturam illam quae ad servitutem ipsorum facta est perscrutantur, sciscitantes ut rem illam quam scire volunt eis secundum voluntatem ipsorum ostendat: nunquid possunt in scrutatione suae artis elongare vel abbreviare tempus vitae quod eis a creatore suo constitutum est? Certe hoc nec diem nec horam facere praevalent. Aut nunquid possunt praedestinationem Dei avertere? Nullo modo, o miseri, nonne permitto creaturas vobis passiones vestras interdum demonstrare, quae signa tunc ideo habent, quia me Deum timent, velut servus facultatem Domini sui aliquando ostendit, et ut bos et asinus ac caetera animalia voluntatem dominorum suorum manifestant, [Col. 0409B] cum eam in servitute sua fideliter adimplent. O stulti, cum me oblivioni traditis, nec ad me respicientes, nec me adorantes, sed aspicientes ad subjectam vobis creaturam quid ipsa portentet et ostendat, tunc pertinaciter me abjicitis infirmam creaturam pro Creatore vestro colentes. Quapropter et ego tibi dico: o homo, cur creaturam illam colis quae te nec consolari nec tibi auxiliari potest, et quae tibi nullam prosperitatem in felicitate confert? velut mathematici mortis instructores et in incredulitate gentilium sequaces temere affirmare solent: stellas hominibus vitam tribuere et omnes actus vestros disponere. O miseri, quis stellas fecit? Sed stellae interdum ex permissione mea cum quibusdam signis hominibus declarantur, ut etiam [Col. 0409C] Filius meus in Evangelio ostendit, ubi ait: Erunt signa in sole, et luna, et stellis. (Lc 21,25) Quod dicitur: In lumine horum luminum hominibus ministratur, et circuitu ipsorum tempora temporum ostenduntur. Unde etiam in novissimis temporibus lamentabilia et periculosa tempora permissione mea in ipsis demonstrabuntur, ita quod radius solis, et splendor lunae, et claritas stellarum aliquando subtrahetur, ut corda hominum ex hoc concutiantur. Sic et per stellam ex voluntate mea incarnatio filii mei ostensa est. Homo autem propriam stellam quae vitam ipsius disponat non habet, velut stultus et errans populus asserere conatur, sed omnes stellae omni populo in servitute communes sunt. Sed quod [Col. 0409D] stella illa caeteris stellis praeclarior effulsit: hoc est quia Unigenitus meus prae aliis hominibus virginali partu sine peccato natus est. Ipsa autem nullum aliud juvamen filio meo attulit, nisi quod solam incarnationem ejus populo fideliter nuntiavit, quoniam omnes stellae et creaturae me timentes, jussionem meam tantum perficiunt, nec ullius rei in ulla creatura significationem ullam habent. Nam cum mihi placuerit, creaturae jussionem meam ostendunt, velut cum faber nummum faciens in eo sibi placentem formam celat; tunc nummus formam sibi impositam declarat, illius rei nullam de se potestatem habens, non enim novit quando faber aliam formam illi imponere velit, quoniam nec longum, nec breve tempus suae formae discernit. [Col. 0410A] Quid est hoc? O homo, si lapis coram te jaceret in quo aliqua signa passionum tuarum diligenter eum intuens conjectares: tunc secundum fallacem existimationem tuam aut de infelicitate tua contristatus aut de prosperitate tua elatus in deceptione diceres: Ah! moriar, vel evah! vivam, aut heu! quanta infelicitas; seu evah! quanta prosperitas mea est? Et quid tunc lapis ille tibi conferret? Num quidquam tibi auferret aut daret? Sed nec tibi obesse vel prodesse valeret. Sic etiam nec stellae, nec ignis, nec aves, nec alia hujusmodi creatura in signis scrutationis suae quidquam te laedere vel juvare possunt. Quod si in creaturam hanc quae ad servitutem tuam facta est confidis abjiciens me, tunc et ego justo judicio meo ex oculis meis te projicio, felicitatem [Col. 0410B] regni mei tibi auferens. Nam ego nolo ut stellas, aut ignem, aut volatilia, seu alias tales creaturas de futuris causis scruteris, quoniam, si illas pertinaciter inspexeris, oculi tui mihi molesti sunt, et te velut perditum angelum dejicio, qui veritatem deseruit et seipsum in damnationem praecipitavit. O homo, cum stellae et caeterae creaturae factae sunt, ubi fuisti? Nunquid de institutione earum consilium dedisti? Sed praesumptio hujusmodi sciscitationis orta est in primo schismate: videlicet cum homines Deum ita oblivioni dedissent, quod gens et gens diversas creaturas superbe inspexit, et de futuris causis varia signa in eis quaesivit. Et sic etiam error ille in Baal exortus est: quod scilicet homines creaturam Dei pro Deo decepti colebant, ad quod [Col. 0410C] eos etiam diabolica irrisio excitavit, quia post creaturam magis quam post Creatorem suum respexerunt: hoc scire cupientes quod scire non debuerunt. Unde etiam pejora his apparuerunt: cum homines per diabolum magica arte insanire coeperunt, ita quod diabolum vident et audiunt; ipse eis fallaciter loquens et ostendens, quod velut creaturam unam inspiciant et alia existat. Tacendum autem quomodo per diabolum primi seductores edocti sint, ita et eum vident et audiunt qui cum hoc modo quaerunt, sed ipsi de hac nequitia sua valde reprehensibiles sunt; cum me Deum suum hoc modo negant et antiquum seductorem sequuntur. O homo, ego in sanguine Filii mei te quaesivi non cum malitia [Col. 0410D] et iniquitate, sed cum magna aequitate; attamen tu me verum Deum deseris et illum qui mendax est sequeris. Ego sum justitia et veritas; et ideo admoneo te in fide, et exhortor in amore, ac reduco te in poenitentia, ut, quamvis sanguinolentus sis in pollutionibus peccatorum; tamen exsurgas de casu ruinae tuae. Quod si me contempseris, parabolam hujus similitudinis in te senties.

Quidam Dominus multos servos sub se habens unicuique eorum, suorum plurima arma bellica dedit, dicens eis: Estote probi et fortes, tarditatem et socordiam abjicientes. Sed dum quoddam iter cum eo agerent servi illi, quemdam illusorem et extraneae artis pessimum adinventorem secus viam viderunt, unde et quidam ex eis decepti dixerunt, [Col. 0411A] hominis hujus artes discere volumus. Et arma quae habebant abjicientes, ad illum cucurrerunt. Quibus alii dicebant: Quid facitis? hunc illusorem sequentes, et Dominum vestrum ad iracundiam provocantes? Et illi responderunt: Quid hoc domino nostro oberit? Et dominus eorum ait illis: O servi nequam, cur arma quae vobis dederam abjecistis? Et cur charius est vobis hanc vanitatem amare, quam mihi domino vestro cujus naturales servi estis inservire? Ite ergo post illusorem illum, ut cupitis, quia mihi amplius servire non valebitis, et videte quid vobis fallacia ejus proderit; et abjecit eos abs se. Quod dicitur: Dominus ille est Deus omnipotens, omnes populos sub potestate sua regens, qui omnem hominem ratione et intellectu armavit: mandans ei ut strenuus et [Col. 0411B] vigilans in instrumentis virtutum sit, pravitatem et negligentiam a se excutiens. Sed dum homines viam veritatis arripiunt in divinis mandatis pergere disponentes: ipsis multae tentationes occurrunt, ita quod diabolum totius orbis seductorem et multiplicium victorum nequissimum artificem, non in via veritatis sed in deceptione in insidiis positum attendunt. Unde et quidam eorum injustitiae magis quam rectitudinis amatores per diabolum seducti: plus student antiqui seductoris vitia imitari quam virtutes Dei amplecti. Et intellectum quem ad divina mandata convertere deberent; ad vitia terrenae iniquitatis retorquentes diabolo se submittunt. Quibus directores eorum velut consodales et conservi per sacras Scripturas saepe numero occurrentes [Col. 0411C] facta eorum improperant, et cur diabolica figmenta sequentes divinam ultionem in se inducant, illis increpant. Sed illi admonitiones eorum saepissime deridentes se in paucis peccare et Deum suum minime offendere per superbiam suam affirmant. Unde cum in obduratione illa perseverant, divinam sententiam accipiunt, quoniam ipsis servis iniquitatis objiciebatur cur intellectum desuper sibi datum suffocaverint, et cur magis deceptiones antiqui seductoris susceperint quam Creatorem suum cui strenue famulari debuerant contempserunt, ita ipsi a Deo contempti diabolicis illusionibus secundum opera sua (quia Deo servire noluerunt) deputantur, ubi considerare coguntur: quid nequissima seductio [Col. 0411D] ipsis profuerit, quoniam hoc modo abjecti damnationem incurrunt, quod divina praecepta postponentes plus diabolum quam Deum sequi contenderunt. Nolo enim ut me homines contemnant, qui me in fide scire debent, quoniam, si me abjecerint et creaturam sibi subjectam inspexerint, antiquum seductorem in hoc imitantes; tunc et ego permitto ut eis et cum creatura et cum diabolo secundum concupiscentiam cordis sui fiat, quatenus ita experiantur quid ipsis prosit creatura quam adoraverunt, vel quid eis diabolus conferat quem secuti sunt.

Et, o stulti homines, cur creaturam de tempore vitae vestrae inquiritis? Nullus enim vestrum potest tempus vitae suae aut scire, aut illud devitare, aut illud transilire quod per me sibi constitutum est vivere, [Col. 0412A] quia, o homo, cum salus tua tam in saecularibus quam in spiritualibus completa fuerit, praesens saeculum mutabis, et ad illud quod terminum non inveniet transibis. Nam cum homo tantae fortitudinis est quod prae aliis ardentius in me ardet, ita quod in conscientia terrenae fecis fetentium peccatorum non torpens insidias antiqui serpentis devitet; hujus spiritum a corpore suo non excutio antequam dulces fructus suos in suavissimo odore ad bonum finem perducat, illum autem quem tantae fragilitatis considero, quod tener debilis est in gravi dolore sui corporis, et in attractione pessimi insidiatoris jugum meum ferre; de hoc saeculo substraho antequam in tempore marcescentis animi sui incipiat arescere, omnia enim scio. Volo autem humano [Col. 0412B] generi omnem justitiam ad suam cautelam dare, ita ut nullus hominum se possit excusare, cum homines moneo et hortor justitiam facere, quando ipsis judicium mortis incutio velut jam sint morituri, cum adhuc diutius victuri sunt: hoc facio quoniam nemo nisi secundum fructum quem in homine video et secundum voluntatem meam qua ei vivere concedo, aliud tempus habere vel sibi disponere poterit, quemadmodum etiam Job per me testatur, cum dicit: Constituisti terminos ejus qui praeteriri non poterunt (Jb 14,5). Quod dicitur: Tu qui super omnes es, et omnia antequam fiant praevides: etiam in secreto majestatis tuae constituisti terminos humanae vitae, ita quod nec scientia, nec prudentia, nec astutia ullius rei praeteriri poterunt [Col. 0412C] in ulla aetate seu in infantia, seu in juventute, seu in senectute hominum, nisi secundum providentiam secretorum tuorum, qui homines ad gloriam nominis tui fieri voluisti. Ego enim, o homo, ante constitutionem mundi novi te; sed tamen dies tuos in operibus tuis volo considerare et fructum eorum discernere, et quaeque opera tua diligenter et acutissime examinare. Quemcunque autem subito de temporali vita subtraho, hujus vitae utilitas completa est, ita ut si vita ipsius longius protraheretur nullam ubertatem bonorum fructuum amplius afferret, sed velut teporem carneae fidei habens, tantum quasi vacuo sono verborum fumum emitteret nec intimo tactu cordis sui me tangeret. Unde ipsi inducias hujus vitae non tribuo, sed antequam [Col. 0412D] in teporem hujusmodi infertilitatis cadat, cum ab hoc saeculo subduco. Sed ad te sermo meus, o homo. Cur me contemnis? Nonne prophetas meos ad te misi, et Filium meum pro salute tua in lignum crucis dedi, et apostolos meos ut tibi viam veritatis per Evangelium ostenderent ad te destinavi? Unde non potes te excusare quin omnia bona habeas per me. Et cur nunc postponis me? Sed errorem hujus perversitatis, scilicet quod signa actuum tuorum in stellis aut in igne, aut in avibus seu in alia hujusmodi creatura quaeris: amplius nolo tolerare, quoniam omnes qui errorem hunc diabolica visione primum adinvenerunt: Deum contemnentes, praecepta illius omnino abjecerunt, [Col. 0413A] quapropter et ipsi contempti sunt. Ego autem super omnem creaturam in claritate divinitatis meae fulgeo: ita quod miracula mea in sanctis meis tibi manifesta sunt quare ulterius nolo ut amplius hunc errorem auguriandi exerceas, sed ut in me aspicias. O stulte, considera quis sum ego; considera quia ego sum summum bonum. Unde omnia bona tibi tribuo cum diligenter quaesieris me. Et quem credis me esse? Deus sum super omnia et in omnibus. Sed tu vis me haberi velut rusticum; qui dominum suum timet. Quomodo? Tu vis ut voluntatem tuam faciam, cum tu praecepta mea contemnas. Non autem sic Deus est. Quid hoc? Ipse enim nec opinionem initii, nec timorem finis habet. Coeli in laudibus meis sonant me inspicientes, et secundum justitiam illam qua [Col. 0413B] per me positi sunt mihi obedientes. Sol etiam, luna et stellae in nubibus coeli secundum tenorem suum apparent: necnon flabra ventorum et pluviae in aere ut eis constitutum est currunt, et haec omnia Creatori suo secundum jussionem ipsius obediunt. Tu autem, o homo, praecepta mea non imples, sed voluntatem tuam sequeris: velut justitia legis tibi nec posita nec ostensa sit. In tanta enim contumacia es, quamvis cinis sis, quod tibi non sufficit justitia legis meae quae arata et culta est in sanguine Filii mei et bene trita in sanctis meis tam Veteris quam Novi Testamenti.

Sed in magna stultitia vis me apprehendere, cum mihi hoc modo insultas, dicens: Si Deo placet ut [Col. 0413C] justus et bonus sim, quare non facit me rectum? tu ita me capere volens ac si petulans hoedus cervum velit capere, qui fortissimis cornibus cervi valide retruditur et perforatur. Sic et ego eum mecum petulanter in moribus tuis ludere vis in praeceptis legis meae quasi cornibus, meis justo judicio meo te comminuo. Haec enim sunt tubae in aures tuas resonantes; sed tu illas non sequeris, sed post lupum curris quem te putas ita domasse ut te laedere non possit. Sed famelicus lupus devorat te, dicens: Ovis ista secus viam erravit nec pastorem suum sequi voluit, sed post me cucurrit, quare illam deglutire volo, quia me elegit et pastorem suum deseruit. O homo, Deus justus est: et ideo omnia quae in coelo et in terra fecit, [Col. 0414A] justa ordinatione disposuit. Ego enim sum magnus medicus omnium languorum: faciens velut medicus qui languidum videt, qui medelam ardenter desiderat. Quid hoc! Si languor parvus est, cum facile curat; si vero gravis est, languido dicit. Ego argentum et aurum a te exigo. Quod si illa mihi dederis, te juvabo. Sic et ego, o homo, facio. Minora peccata in gemitu, et lacrymis, ac in bona voluntate hominum abstergo; in gravioribus autem culpis mando, o homo, age poenitentiam et morum correctionem, et ostendam tibi misericordiam meam et vitam aeternam tibi dabo. Et stellas et alias creaturas de causis tibi occurrentibus ne inspicias, nec diabolum adores, nec eum invoces, nec quidquam ab eo perquiras, quoniam, si plus volueris [Col. 0414B] scire quam te oporteat nosse, ab antiquo seductore decipieris, quia, cum primus homo plus quaesivit quam quaerere deberet; ab illo deceptus est et in perditione ivit. Sed tamen diabolus nescivit hominis redemptionem, ubi Filius Dei mortem occidit, et infernum confregit, diabolus enim in initio per mulierem devicit hominem; sed Deus in fine temporum per mulierem contrivit diabolum, quae Filium Dei genuit, qui diabolica opera mirabiliter ad nihilum duxit, quemadmodum Joannes dilectus meus testatur, dicens: In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli (1Jn 3,8). Quid hoc? Propter salutem et salvationem hominum apparuit maxima claritas, scilicet Filius Dei, paupertatem [Col. 0414C] humani corporis induens; sed velut ardens stella in umbrosis nubibus fulgens, ita positus in torculari, ubi vinum sine sorde fermenti, exprimendum erat, quoniam ipse lapis angularis super torcular cecidit; et tale vinum expressit quod maximum odorem suavitatis dedit. Ipse enim absque inundatione polluti sanguinis in humano genere clarus homo effulgens, pede militiae suae os antiqui serpentis conculcavit: dissolvens a jecore iniquitatis illius omnia jacula, quae et furore et libidine plena erant, eum omnino contemptibilem reddidit. Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet; iste admonitionem meam non transgrediatur, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.





Scivias Hildegardis 1200