Summa Contra Gentiles Lib.4 Cap.30

Capitulus 30. De errore valentini circa incarnationem.


1. His autem et valentinus propinque de mysterio incarnationis sensit. Dixit enim quod Christus non terrenum corpus habuit, sed de caelo portavit: et quod nihil de virgine matre accepit, sed per eam quasi aquaeductum transivit. Occasionem autem sui erroris ex quibusdam verbis sacrae scripturae accepisse videtur. Dicitur enim Jn 3,13 nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit, filius hominis, qui est in caelo.... Qui de caelo venit, super omnes est. Et Jn 6,38, dicit Dominus: descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me. Et 1Co 15,47: primus homo de terra, terrenus; secundus homo de caelo, caelestis. Quae omnia sic intelligi volunt ut Christus de caelo etiam secundum corpus descendisse credatur.
2. Procedit autem tam haec valentini positio, quam manichaeorum praemissa, ex una falsa radice: quia credebant quod haec omnia terrena a diabolo sint creata. Unde, cum filius Dei in hoc apparuerit ut dissolvat opera diaboli, sicut dicitur 1Jn 3,8, non ei competebat ut de creatura diaboli corpus assumeret: cum etiam paulus dicat, 1Co 6,14 quae societas lucis ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad belial?
3. Et quia quae ab eadem radice procedunt, similes fructus producunt, in idem falsitatis inconveniens relabitur haec positio cum praedicta. Uniuscuiusque enim speciei sunt determinata essentialia principia, materiam dico et formam, ex quibus constituitur ratio speciei in his quae sunt ex materia et forma composita. Sed sicut caro humana et os et huiusmodi sunt materia propria hominis, ita ignis, aer, aqua et terra, et huiusmodi, qualia sentimus, sunt materia carnis et ossis et huiusmodi partium. Si igitur corpus Christi non fuit terrenum, non fuit in ipso vera caro et verum os, sed omnia secundum apparentiam tantum. Et ita etiam non fuit verus homo, sed apparens: cum tamen, ut dictum est, ipse dicat: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
4. Adhuc. Corpus caeleste secundum suam naturam est incorruptibile et inalterabile, et extra suum ubi non potest transferri. Non autem decuit quod Dei filius dignitati naturae assumptae aliquid detraheret, sed magis quod eam exaltaret. Non igitur corpus caeleste aut incorruptibile ad inferiora portavit, sed magis assumptum terrenum corpus et passibile incorruptibile reddidit et caeleste.
5. Item. Apostolus dicit, Rm 1,3, de filio Dei, quod factus est ex semine david secundum carnem. Sed corpus david terrenum fuit. Ergo et corpus Christi.
6. Amplius. Idem Apostolus dicit, Ga 4,4, quod Deus misit filium suum factum ex muliere. Et Mt 1,16, dicitur quod Iacob genuit ioseph, virum mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. Non autem vel ex ea factus, vel de ea natus diceretur, si solum per eam sicut per fistulam transisset, nihil ex ea assumens. Ex ea igitur corpus assumpsit.
7. Praeterea. Non posset dici mater Iesu maria, quod evangelista testatur, nisi ex ea aliquid accepisset.
8. Adhuc. Apostolus dicit, He 2,11 qui sanctificat, scilicet Christus, et qui sanctificantur, scilicet fideles Christi, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur eos vocare fratres, dicens: narrabo nomen tuum fratribus meis. Et infra: 14 quia ergo pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem. Si autem Christus corpus caeleste solum habuit, manifestum est, cum nos corpus terrenum habeamus, quod non sumus ex uno cum ipso, et per consequens neque fratres eius possumus dici. Neque etiam ipse participavit carni et sanguini: nam notum est quod caro et sanguis ex elementis inferioribus componuntur, et non sunt naturae caelestis. Patet igitur contra apostolicam sententiam praedictam positionem esse.
9. Ea vero quibus innituntur, manifestum est frivola esse. Non enim Christus descendit de caelo secundum corpus aut animam, sed secundum quod Deus. Et hoc ex ipsis verbis Domini accipi potest. Cum enim diceret, Jn 3,13, nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo, adiunxit, filius hominis, qui est in caelo: in quo ostendit se ita descendisse de caelo quod tamen in caelo esse non desierit. Hoc autem proprium deitatis est, ut ita in terris sit quod et caelum impleat: secundum illud Jr 23,24: caelum et terram ego impleo. Non ergo filio Dei, inquantum Deus est, descendere de caelo competit secundum motum localem: nam quod localiter movetur, sic ad unum locum accedit quod recedit ab altero. Dicitur igitur filius Dei descendisse secundum hoc quod terrenam substantiam sibi copulavit: sicut et Apostolus eum exinanitum dicit, inquantum formam servi accepit, ita tamen quod divinitatis naturam non perdidit.
10. Id vero quod pro radice huius positionis assumunt, ex superioribus patet esse falsum. Ostensum est enim in secundo libro quod ista corporalia non a diabolo, sed a Deo sunt facta.


Capitulus 31. De errore apollinaris circa corpus Christi.


1. Irrationabilius autem his circa incarnationis mysterium apollinaris erravit in hoc tamen cum praedictis concordans, quod corpus Christi non fuit de virgine assumptum, sed, quod est magis impium, aliquid verbi dicit in carnem Christi fuisse conversum: occasionem erroris sumens ex eo quod dicitur Jn 1,14, verbum caro factum est, quod sic intelligendum putavit quasi ipsum verbum sit conversum in carnem, sicut et intelligitur illud quod legitur Jn 2,9, ut gustavit architriclinus aquam vinum factam, quod ea ratione dicitur, quia conversa est aqua in vinum.
2. Huius autem erroris impossibilitatem ex his quae supra ostensa sunt, facile est deprehendere. Ostensum est enim supra quod Deus omnino immutabilis est. Omne autem quod in aliud convertitur, manifestum est mutari. Cum igitur verbum Dei sit verus Deus, ut ostensum est, impossibile est quod verbum Dei fuerit in carnem mutatum.
3. Item. Verbum Dei, cum sit Deus, simplex est: ostensum est enim supra in Deo compositionem non esse. Si igitur aliquid verbi Dei sit conversum in carnem, oportet totum verbum conversum esse. Quod autem in aliud convertitur, desinit esse id quod prius fuit: sicut aqua conversa in vinum, iam non est aqua sed vinum. Igitur post incarnationem, secundum positionem praedictam, verbum Dei penitus non erit. Quod apparet impossibile: tum ex hoc quod verbum Dei est aeternum, secundum illud Jn 1,1, in principio erat verbum; tum quia post incarnationem Christus verbum Dei dicitur, secundum illud Ap 19,13, vestitus erat veste aspersa sanguine, et vocabatur nomen eius: verbum Dei.
4. Amplius. Eorum quae non communicant in materia et in genere uno, impossibile est fieri conversionem in invicem: non enim ex linea fit albedo, quia sunt diversorum generum; neque corpus elementare potest converti in aliquod corporum caelestium, vel in aliquam incorpoream substantiam, aut e converso, cum non conveniant in materia. Verbum autem Dei, cum sit Deus, non convenit neque in genere neque in materia cum quocumque alio: eo quod Deus neque in genere est, neque materiam habet. Impossibile est igitur verbum Dei fuisse in carnem conversum, vel in quodcumque aliud.
5. Praeterea. De ratione carnis, ossis et sanguinis et huiusmodi partium est quod sit ex determinata materia. Si igitur verbum Dei sit in carnem conversum, secundum positionem praedictam, sequetur quod in Christo non fuerit vera caro nec aliquid aliud huiusmodi. Et sic etiam non erit verus homo, sed apparens tantum, et alia huiusmodi quae supra contra valentinum posuimus.
6. Patet igitur hoc quod ioannes dicit, verbum caro factum est, non sic intelligendum esse quasi verbum sit conversum in carnem: sed quia carnem assumpsit, ut cum hominibus conversaretur et eis visibilis appareret. Unde et subditur: et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius etc.: sicut et in baruch de Deo dicitur quod in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.


Capitulus 32. De errore arii et apollinaris circa animam Christi.


1. Non solum autem circa corpus Christi, sed etiam circa eius animam aliqui male sensisse inveniuntur.
2. Posuit enim arius quod in Christo non fuit anima, sed quod solam carnem assumpsit, cui divinitas loco animae fuit. Et ad hoc ponendum necessitate quadam videtur fuisse inductus. Cum enim vellet asserere quod filius Dei sit creatura et minor patre, ad hoc probandum illa scripturarum assumpsit testimonia quae, infirmitatem humanam ostendunt in Christo. Et ne aliquis eius probationem refelleret, dicendo assumpta ab eo testimonia Christo non secundum divinam naturam, sed humanam convenire, nequiter animam removit a Christo, ut, cum quaedam corpori humano convenire non possint, sicut quod miratus est, quod timuit, quod oravit, necessarium fiat huiusmodi in ipsum filium Dei minorationem inferre. Assumpsit autem in suae positionis assertionem praemissum verbum Ioannis dicentis, verbum caro factum est: ex quo accipere volebat quod solam carnem verbum assumpserit, non autem animam. Et in hac positione etiam apollinaris eum secutus est.
3. Manifestum est autem ex praemissis hanc positionem impossibilem esse. Ostensum est enim supra quod Deus forma corporis esse non potest. Cum igitur verbum Dei sit Deus, ut ostensum est, impossibile est quod verbum Dei sit forma corporis, ut sic carni pro anima esse possit.
4. Utilis autem est haec ratio contra apollinarem, qui verbum Dei verum Deum esse confitebatur: et licet hoc arius negaret, tamen etiam contra eum praedicta ratio procedit. Quia non solum Deus non potest esse forma corporis, sed nec etiam aliquis supercaelestium spirituum, inter quos supremum filium Dei arius ponebat:- nisi forte secundum positionem origenis, qui posuit humanas animas eiusdem speciei et naturae cum supercaelestibus spiritibus esse. Cuius opinionis falsitatem supra ostendimus.
5. Item. Subtracto eo quod est de ratione hominis, verus homo esse non potest. Manifestum est autem animam principaliter de ratione hominis esse: cum sit eius forma. Si igitur Christus animam non habuit, verus homo non fuit: cum tamen Apostolus eum hominem asserat, dicens, 1Tm 2,5: unus est mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus.
6. Adhuc. Ex anima non solum ratio hominis, sed et singularium partium eius dependet: unde, remota anima, oculus, caro et os hominis mortui aequivoce dicuntur, sicut oculus pictus aut lapideus. Si igitur in Christo non fuit anima, necesse est quod nec vera caro in eo fuerit, nec aliqua alia partium hominis: cum tamen Dominus haec in se esse perhibeat, dicens, Lucae, ult.: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
7. Amplius. Quod generatur ex aliquo vivente, filius eius dici non potest nisi in eandem speciem procedat: non enim vermis dicitur filius animalis ex quo generatur. Sed si Christus animam non habuit, non fuit eiusdem speciei cum aliis hominibus: quae enim secundum formam differunt, eiusdem speciei esse non possunt. Non igitur dici poterit quod Christus sit filius mariae virginis, aut quod illa sit mater eius. Quod tamen in evangelica scriptura asseritur.
8. Praeterea. In evangelio expresse dicitur quod Christus animam habuit: sicut est illud Mt 26,38, tristis est anima mea usque ad mortem; et Jn 12,27, nunc anima mea turbata est.
9. Et ne forte dicant ipsum filium Dei animam dici, eo quod, secundum eorum positionem, loco animae carni sit: sumendum est quod Dominus dicit, Jn 10,18, potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam; ex quo intelligitur aliud esse quam animam in Christo, quod habuit potestatem ponendi animam suam et sumendi. Non autem fuit in potestate corporis quod uniretur filio Dei vel separaretur ab eo: cum hoc etiam naturae potestatem excedat. Oportet igitur intelligi in Christo aliud fuisse animam, et aliud divinitatem filii Dei, cui merito talis potestas tribuitur.
10. Item. Tristitia, ira et huiusmodi passiones sunt animae sensitivae: ut patet per Philosophum in VII phys.. Haec autem in Christo fuisse ex evangeliis comprobatur. Oportet igitur in Christo fuisse animam sensitivam: de qua planum est quod differt a natura divina filii Dei.
11. Sed quia potest dici humana in evangeliis metaphorice dici de Christo, sicut et de Deo in plerisque locis sacrae scripturae loquuntur, accipiendum est aliquid quod necesse sit ut proprie dictum intelligatur. Sicut enim alia corporalia quae de Christo evangelistae narrant, proprie intelliguntur et non metaphorice, ita oportet non metaphorice de ipso intelligi quod manducaverit et esurierit. Esurire autem non est nisi habentis animam sensitivam: cum esuries sit appetitus cibi. Oportet igitur quod Christus habuit animam sensitivam.


Capitulus 33. De errore apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam.


1. His autem testimoniis evangelicis apollinaris convictus, confessus est in Christo animam sensitivam fuisse: tamen sine mente et intellectu, ita quod verbum Dei fuerit illi animae loco intellectus et mentis.
2. Sed nec hoc sufficit ad inconvenientia praedicta vitanda. Homo enim speciem sortitur humanam ex hoc quod mentem humanam et rationem habet. Si igitur Christus haec non habuit, verus homo non fuit, nec eiusdem speciei nobiscum. Anima autem ratione carens ad aliam speciem pertinet quam anima rationem habens. Est enim secundum Philosophum, VIII metaphys., quod in definitionibus et speciebus quaelibet differentia essentialis addita vel subtracta variat speciem, sicut in numeris unitas. Rationale autem est differentia specifica. Si igitur in Christo fuit anima sensitiva sine ratione, non fuit eiusdem speciei cum anima nostra, quae est rationem habens. Nec ipse igitur Christus fuit eiusdem speciei nobiscum.
3. Adhuc. Inter ipsas animas sensitivas ratione carentes diversitas secundum speciem existit: quod patet ex animalibus irrationalibus, quae ab invicem specie differunt, quorum tamen unumquodque secundum propriam animam speciem habet. Sic igitur anima sensitiva ratione carens est quasi unum genus sub se plures species comprehendens. Nihil autem est in genere quod non sit in aliqua eius specie. Si igitur anima Christi fuit in genere animae sensitivae ratione carentis, oportet quod contineretur sub aliqua specierum eius: utpote quod fuerit in specie animae leonis aut alicuius alterius belluae. Quod est omnino absurdum.
4. Amplius. Corpus comparatur ad animam sicut materia ad formam, et sicut instrumentum ad principale agens. Oportet autem materiam proportionatam esse formae, et instrumentum principali agenti. Ergo secundum diversitatem animarum oportet et corporum diversitatem esse. Quod et secundum sensum apparet: nam in diversis animalibus inveniuntur diversae dispositiones membrorum, secundum quod conveniunt diversis dispositionibus animarum. Si ergo in Christo non fuit anima qualis est anima nostra, nec etiam membra habuisset sicut sunt membra humana.
5. Praeterea. Cum secundum apollinarem verbum Dei sit verus Deus, ei admiratio competere non potest: nam ea admiramur quorum causam ignoramus. Similiter autem nec admiratio animae sensitivae competere potest: cum ad animam sensitivam non pertineat sollicitari de cognitione causarum. In Christo autem admiratio fuit, sicut ex evangeliis probatur: dicitur enim Mt 8,10, quod audiens Iesus verba centurionis miratus est. Oportet igitur, praeter divinitatem verbi et animam sensitivam, in Christo aliquid ponere secundum quod admiratio ei competere possit, scilicet mentem humanam.
6. Manifestum est igitur ex praedictis quod in Christo verum corpus humanum et vera anima humana fuit. Sic igitur quod ioannes dicit, verbum caro factum est, non sic intelligitur quasi verbum sit in carnem conversum; neque sic quod verbum carnem solam assumpserit; aut cum anima sensitiva, sine mente; sed secundum consuetum modum scripturae, ponitur pars pro toto, ut sic dictum sit, verbum caro factum est, ac si diceretur, verbum homo factum est; nam et anima interdum pro homine ponitur in scriptura, dicitur enim Ex 1,5, erant omnes animae quae egressae sunt de femore Iacob septuaginta, similiter etiam caro pro toto homine ponitur, dicitur enim Is 40,5, videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est. Sic igitur et hic caro pro toto homine ponitur, ad exprimendam humanae naturae infirmitatem, quam verbum Dei assumpsit.
7. Si autem Christus humanam carnem et humanam animam habuit, ut ostensum est, manifestum est animam Christi non fuisse ante corporis eius conceptionem. Ostensum est enim quod humanae animae propriis corporibus non praeexistunt. Unde patet falsum esse origenis dogma, dicentis animam Christi ab initio, ante corporales creaturas, cum omnibus aliis spiritualibus creaturis creatam et a verbo Dei assumptam, et demum, circa fines saeculorum, pro salute hominum carne fuisse indutam.


Capitulus 34. De errore theodori mopsuesteni et nestorii circa unionem verbi ad hominem.


1. Ex praemissis igitur apparet quod Christo nec divina natura defuit, ut ebion, cerinthus et photinus dixerunt; nec verum corpus humanum, secundum errorem manichaei atque valentini; nec etiam humana anima, sicut posuerunt arius et apollinaris. His igitur tribus substantiis in Christo convenientibus, scilicet divinitate, anima humana, et vero humano corpore, circa horum unionem quid sentiendum sit secundum scripturarum documenta, inquirendum restat.
2. Theodorus igitur mopsuestenus et nestorius eius sectator, talem sententiam de praedicta unione protulerunt. Dixerunt enim quod anima humana et corpus humanum verum naturali unione convenerunt in Christo ad constitutionem unius hominis eiusdem speciei et naturae cum aliis hominibus; et quod in hoc homine Deus habitavit sicut in templo suo, scilicet per gratiam, sicut et in aliis hominibus sanctis; unde dicitur Jn 2,19, quod ipse iudaeis dixit, solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud, et postea evangelista, quasi exponens, subdit, 21 ille autem dicebat de templo corporis sui; et Apostolus, Col 1,19, dicit quod in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare. Et ex hoc consecuta est ulterius quaedam affectualis unio inter hominem illum et Deum, dum et homo ille bona sua voluntate Deo inhaesit, et Deus sua voluntate illum acceptavit, secundum illud Jn 8,29, qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei facio semper; ut sic intelligatur talis esse unio hominis illius ad Deum, qualis est unio de qua Apostolus dicit, 1Co 6,17, qui adhaeret Deo, unus spiritus est. Et sicut ex hac unione nomina quae proprie Deo conveniunt, ad homines transferuntur, ut dicantur dii, et filii Dei, et Domini, et sancti, et Christi, sicut ex diversis locis scripturae patet; ita et nomina divina homini illi conveniunt, ut, propter Dei inhabitationem et unionem affectus, dicatur et Deus, et Dei filius, et Dominus, et sanctus, et Christus. Sed tamen, quia in illo homine maior plenitudo gratiae fuit quam in aliis hominibus sanctis, fuit prae ceteris templum Dei, et arctius Deo secundum affectum unitus, et singulari quodam privilegio divina nomina participavit. Et propter hanc excellentiam gratiae, constitutus est in participatione divinae dignitatis et honoris, ut scilicet coadoretur Deo. Et sic, secundum praedicta, oportet quod alia sit persona verbi Dei, et alia persona illius hominis qui verbo Dei coadoretur. Et si dicatur una persona utriusque, hoc erit propter unionem affectualem praedictam: ut sic dicatur homo ille et Dei verbum una persona, sicut dicitur de viro et muliere quod iam non sunt duo, sed una caro. Et quia talis unio non facit ut quod de uno dicitur, de altero dici possit, non enim quicquid convenit viro, verum est de muliere, aut e converso; ideo in unione verbi et illius hominis hoc observandum putant, quod ea quae sunt propria illius hominis, ad humanam naturam pertinentia, de verbo Dei, aut de Deo, convenienter dici non possunt; sicut homini illi convenit quod sit natus de virgine, quod passus, mortuus et sepultus, et huiusmodi; quae omnia asserunt de Deo, vel de Dei verbo, dici non debere. Sed quia sunt quaedam nomina quae, etsi Deo principaliter conveniant, communicantur tamen hominibus per aliquem modum, sicut Christus, Dominus, sanctus, et etiam filius Dei, de huiusmodi nominibus secundum eos nihil prohibet praedicta praedicari. Convenienter enim dicimus secundum eos quod Christus, vel Dominus gloriae, vel sanctus sanctorum, vel Dei filius, sit natus de virgine, passus, mortuus et sepultus. Unde et beatam virginem non matrem Dei vel verbi Dei, sed matrem Christi nominandam esse dicunt.
3. Sed si quis diligenter consideret, praedicta positio veritatem incarnationis excludit. Non enim secundum praedicta verbum Dei fuit homini illi unitum nisi secundum inhabitationem per gratiam, ex qua consequitur unio voluntatum. Inhabitatio autem verbi Dei in homine non est verbum Dei incarnari. Habitavit enim verbum Dei, et Deus ipse, in omnibus sanctis a constitutione mundi, secundum illud apostoli 1Co 6,16, vos estis templum Dei vivi: sicut dicit Dominus: quoniam inhabitabo in illis: quae tamen inhabitatio incarnatio dici non potest; alioquin frequenter ab initio mundi Deus incarnatus fuisset. Nec hoc etiam ad incarnationis rationem sufficit si verbum Dei, aut Deus, pleniori gratia habitavit in illo homine: quia magis et minus speciem non diversificant unionis. Cum igitur christiana religio in fide incarnationis fundetur, evidenter apparet quod praedicta positio fundamentum christianae religionis tollit.
4. Praeterea. Ex ipso modo loquendi scripturarum, falsitas praedictae positionis apparet. Inhabitationem enim verbi Dei in sanctis hominibus consuevit sacra scriptura his modis significare: locutus est Dominus ad moysen; dicit Dominus ad moysen; factum est verbum Domini ad ieremiam (aut ad aliquem aliorum prophetarum); factum est verbum Domini in manu aggaei prophetae. Nunquam autem legitur quod verbum Domini factum sit vel moyses, vel ieremias, vel aliquis aliorum. Hoc autem modo singulariter unionem Dei verbi ad carnem Christi designat evangelista, dicens, verbum caro factum est, ut supra expositum est. Manifestum est igitur quod non solum per modum inhabitationis verbum Dei in homine Christo fuit, secundum traditiones scripturae.
5. Item. Omne quod factum est aliquid, est illud quod factum est: sicut quod factum est homo, est homo; et quod factum est album est album. Sed verbum Dei factum est homo, ut ex praemissis habetur. Igitur verbum Dei est homo. Impossibile est autem ut duorum differentium persona aut hypostasi vel supposito, unum de altero praedicetur: cum enim dicitur, homo est animal, id ipsum quod animal est, homo est; et cum dicitur, homo est albus, ipse homo albus esse significatur, licet albedo sit extra rationem humanitatis. Et ideo nullo modo dici potest quod socrates sit Plato, vel aliquod aliud singularium eiusdem vel alterius speciei. Si igitur verbum caro factum est, idest homo, ut evangelista testatur; impossibile est quod verbi Dei et illius hominis sint duae personae, vel duae hypostases, vel duo supposita.
6. Adhuc. Pronomina demonstrativa ad personam referuntur, vel hypostasim vel suppositum: nemo enim diceret, ego curro, alio currente; nisi forte figurative, utpote quod alius loco eius curreret. Sed ille homo qui dictus est Iesus, dicit de se, antequam abraham fieret, ego sum, Jn 8,58; et Jn 10,30, ego et pater unum sumus; et plura alia quae manifeste ad divinitatem verbi pertinent. Ergo manifestum est quod persona illius hominis loquentis et hypostasis est ipsa persona filii Dei.
7. Amplius. Ex superioribus patet quod neque corpus Christi de caelo descendit, secundum errorem valentini; neque anima, secundum errorem origenis. Unde restat quod ad verbum Dei pertineat quod dicitur descendisse, non motu locali, sed ratione unionis ad inferiorem naturam, ut supra dictum est. Sed ille homo, ex persona sua loquens, dicit se descendisse de caelo, Jn 6,51: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Necesse est igitur personam et hypostasim illius hominis esse personam verbi Dei.
8. Item. Manifestum est quod ascendere in caelum Christo homini convenit, qui videntibus apostolis elevatus est, ut dicitur Ac 1,9. Descendere autem de caelo verbo Dei convenit. Sed Apostolus dicit, Ep 4,10: qui descendit, ipse est et qui ascendit. Ipsa igitur est persona et hypostasis illius hominis, quae est persona et hypostasis verbi Dei.
9. Adhuc. Ei quod originem habet ex mundo, et quod non fuit antequam esset in mundo, non convenit venire in mundum. Sed homo Christus secundum carnem originem habet ex mundo, quia verum corpus humanum et terrenum habuit, ut ostensum est. Secundum animam vero non fuit antequam esset in mundo: habuit enim veram animam humanam, de cuius natura est ut non sit antequam corpori uniatur. Relinquitur igitur quod homini illi ex sua humanitate non conveniat venire in mundum. Ipse autem se dicit venisse in mundum: exivi, inquit, a patre, et veni in mundum, Jn 16,28. Manifestum est igitur quod id quod verbo Dei convenit, de homine illo dicitur vere: nam quod verbo Dei conveniat venire in mundum, manifeste ostendit ioannes evangelista, dicens: in mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit: in propria venit. Oportet igitur personam et hypostasim illius hominis loquentis esse personam et hypostasim verbi Dei.
10. Item Apostolus dicit, He 10,5: ingrediens mundum dicit: hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi. Ingrediens autem mundum verbum Dei est, ut ostensum est. Ipsi igitur Dei verbo corpus aptatur, ut scilicet sit proprium corpus eius. Quod dici non posset nisi esset eadem hypostasis Dei verbi et illius hominis. Oportet igitur esse eandem hypostasim Dei verbi et illius hominis.
11. Amplius. Omnis mutatio vel passio conveniens corpori alicuius, potest attribui ei cuius est corpus: si enim corpus petri vulneretur, flagelletur, aut moriatur, potest dici quod petrus vulneratur, flagellatur, aut moritur. Sed corpus illius hominis fuit corpus verbi Dei, ut ostensum est. Ergo omnis passio quae in corpore illius hominis facta fuit, potest verbo Dei attribui. Recte igitur dici potest quod verbum Dei, et Deus, est passus, crucifixus, mortuus et sepultus. Quod ipsi negabant.
12. Item. Apostolus dicit, He 2,10: decebat eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum, per passionem consummari: ex quo habetur quod ille propter quem sunt omnia, et per quem sunt omnia, et qui homines in gloriam adducit, et qui est auctor salutis humanae, passus est et mortuus. Sed haec quatuor singulariter sunt Dei, et nulli alii attribuuntur: dicitur enim Pr 16,4, universa propter semetipsum operatus est Dominus; et Jn 1,3, de verbo Dei dicitur, omnia per ipsum facta sunt; et in psalmo, gratiam et gloriam dabit Dominus; et alibi, salus autem iustorum a Domino. Manifestum est igitur recte dici Deum, Dei verbum, esse passum et mortuum.
13. Praeterea. Licet aliquis homo participatione dominii Dominus dici possit, nullus tamen homo, neque creatura aliqua, potest dici Dominus gloriae: quia gloriam futurae beatitudinis solus Deus ex natura possidet, alii vero per donum gratiae; unde et in Psalmo dicitur, Dominus virtutum ipse est rex gloriae. Sed Apostolus dicit Dominum gloriae esse crucifixum, 1Co 2,8. Vere igitur dici potest quod Deus sit crucifixus.
14. Adhuc. Verbum Dei dicitur Dei filius per naturam, ut ex supra dictis patet: homo autem, propter inhabitationem Dei, dicitur Dei filius per gratiam adoptionis. Sic igitur in Domino Iesu Christo, secundum positionem praedictam, est accipere utrumque filiationis modum: nam verbum inhabitans est Dei filius per naturam; homo inhabitatus est Dei filius per gratiam adoptionis. Unde homo ille non potest dici proprius, vel unigenitus Dei filius, sed solum Dei verbum, quod, secundum proprietatem nativitatis, singulariter a patre genitum est. Attribuit autem scriptura proprio et unigenito Dei filio passionem et mortem. Dicit enim Apostolus, Rm 8,32: proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Et Jn 3,16: sic Deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in illum non pereat, sed habeat vitam aeternam. Et quod loquatur de traditione ad mortem, patet per id quod eadem verba supra praemiserat de filio hominis crucifixo, dicens: sicut moyses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui credit in illum etc.. Et Apostolus mortem Christi indicium divinae dilectionis ad mundum esse ostendit, dicens, Rm 5,8 commendat suam caritatem Deus in nobis, quoniam, cum adhuc inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est. Recte igitur dici potest quod verbum Dei, Deus, sit passus et mortuus.
15. Item. Ex hoc dicitur aliquis filius alicuius matris, quia corpus eius ex ea sumitur, licet anima non sumatur ex matre, sed ab exteriori sit. Corpus autem illius hominis ex virgine matre sumptum est: ostensum est autem corpus illius hominis esse corpus filii Dei naturalis, idest verbi Dei. Convenienter igitur dicitur quod beata virgo sit mater verbi Dei, et etiam Dei, licet divinitas verbi a matre non sumatur: non enim oportet quod filius totum quod est de sua substantia a matre sumat, sed solum corpus.
16. Amplius. Apostolus dicit, ad Ga 4,4: misit Deus filium suum factum ex muliere: ex quibus verbis ostenditur qualiter missio filii Dei sit intelligenda: eo enim dicitur missus quo factus est ex muliere. Quod quidem verum esse non posset nisi filius Dei ante fuisset quam factus esset ex muliere: quod enim in aliquid mittitur, prius esse intelligitur quam sit in eo quo mittitur. Sed homo ille, filius adoptivus, secundum nestorium, non fuit antequam natus esset ex muliere. Quod ergo dicit, misit Deus filium suum, non potest intelligi de filio adoptivo, sed oportet quod intelligatur de filio naturali, idest de Deo Dei verbo. Sed ex hoc quod aliquis factus est ex muliere, dicitur filius mulieris. Deus ergo, Dei verbum, est filius mulieris.
17. Sed forte dicet aliquis non debere verbum apostoli sic intelligi quod Dei filius ad hoc sit missus ut sit factus ex muliere: sed ita quod Dei filius qui est factus ex muliere et sub lege, ad hoc sit missus ut eos qui sub lege erant redimeret. Et secundum hoc, quod dicit filium suum, non oportebit intelligi de filio naturali, sed de homine illo qui est filius adoptionis. Sed hic sensus excluditur ex ipsis apostoli verbis. Non enim a lege potest absolvere nisi ille qui supra legem existit, qui est auctor legis. Lex autem a Deo posita est. Solius igitur Dei est a servitute legis eripere. Hoc autem attribuit Apostolus filio Dei de quo loquitur. Filius ergo Dei de quo loquitur, est filius naturalis. Verum est ergo dicere quod naturalis Dei filius, idest Deus Dei verbum, est factus ex muliere.
18. Praeterea. Idem patet per hoc quod redemptio humani generis ipsi Deo attribuitur in Psalmo: redemisti me, domine Deus veritatis.
19. Adhuc. Adoptio filiorum Dei fit per spiritum sanctum: secundum illud Rm 8,15: accepistis spiritum adoptionis filiorum. Spiritus autem sanctus non est donum hominis, sed Dei. Adoptio ergo filiorum non causatur ab homine, sed a Deo. Causatur autem a filio Dei misso a Deo et facto ex muliere: quod patet per id quod Apostolus subdit, ut adoptionem filiorum reciperemus. Oportet igitur verbum apostoli intelligi de filio Dei naturali. Deus igitur, Dei verbum, factus est ex muliere, idest ex virgine matre.
20. Item. Ioannes dicit: verbum caro factum est. Non autem habet carnem nisi ex muliere. Verbum igitur factum est ex muliere, idest ex virgine matre. Virgo igitur est mater Dei verbi.
21. Amplius. Apostolus dicit, Rm 9,5, quod Christus est ex patribus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Non autem est ex patribus nisi mediante virgine. Deus igitur, qui est super omnia, est ex virgine secundum carnem. Virgo igitur est mater Dei secundum carnem.
22. Adhuc. Apostolus dicit, Ph 2 de Christo Iesu, quod cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus. Ubi manifestum est si, secundum nestorium, Christum dividamus in duos, scilicet in hominem illum qui est filius adoptivus, et in filium Dei naturalem, qui est verbum Dei, quod non potest intelligi de homine illo. Ille enim homo, si purus homo sit, non prius fuit in forma Dei, ut postmodum in similitudinem hominum fieret: sed magis e converso homo existens divinitatis particeps factus est, in quo non fuit exinanitus, sed exaltatus. Oportet igitur quod intelligatur de verbo Dei, quod prius fuerit ab aeterno in forma Dei, idest in natura Dei, et postmodum exinanivit semetipsum, in similitudinem hominum factus. Non potest autem intelligi ista exinanitio per solam inhabitationem verbi Dei in homine Iesu Christo. Nam verbum Dei in omnibus sanctis, a principio mundi, habitavit per gratiam, nec tamen dicitur exinanitum: quia Deus sic suam bonitatem creaturis communicat quod nihil ei subtrahitur, sed magis quodammodo exaltatur, secundum quod eius sublimitas ex bonitate creaturarum apparet, et tanto amplius quanto creaturae fuerint meliores. Unde, si verbum Dei plenius habitavit in homine Christo quam in aliis sanctis, minus etiam hic quam in aliis convenit exinanitio verbi. Manifestum est igitur quod unio verbi ad humanam naturam non est intelligenda secundum solam inhabitationem verbi Dei in homine illo, ut nestorius dicebat: sed secundum hoc quod verbum Dei vere factum est homo. Sic enim solum habebit locum exinanitio: ut scilicet dicatur verbum Dei exinanitum, idest parvum factum, non amissione propriae magnitudinis, sed assumptione humanae parvitatis; sicut si anima praeexisteret corpori, et diceretur fieri substantia corporea quae est homo, non mutatione propriae naturae, sed assumptione naturae corporeae.
23. Praeterea. Manifestum est quod spiritus sanctus in homine Christo habitavit: dicitur enim Lc 4,1, quod Iesus plenus spiritu sancto regressus est a iordane. Si igitur incarnatio verbi secundum hoc solum intelligenda est quod verbum Dei in homine illo plenissime habitavit, necesse erit dicere quod etiam spiritus sanctus erit incarnatus. Quod est omnino alienum a doctrina fidei.
24. Adhuc. Manifestum est verbum Dei in sanctis angelis habitare, qui participatione verbi intelligentia replentur. Dicit autem Apostolus, He 2,16: nusquam angelos apprehendit, sed semen abrahae apprehendit. Manifestum est igitur quod assumptio humanae naturae a verbo non est secundum solam inhabitationem accipienda.
25. Adhuc. Si, secundum positionem nestorii, Christus separaretur in duos secundum hypostasim differentes, idest in verbum Dei et hominem illum, impossibile est quod verbum Dei Christus dicatur. Quod patet tum ex modo loquendi scripturae, quae nunquam ante incarnationem Deum, aut Dei verbum, nominat Christum. Tum etiam ex ipsa nominis ratione. Dicitur enim Christus quasi unctus. Unctus autem intelligitur oleo exultationis, idest spiritu sancto, ut petrus exponit, Ac 10,38. Non autem potest dici quod verbum Dei sit unctum spiritu sancto: quia sic spiritus sanctus esset maior filio, ut sanctificans sanctificato. Oportebit igitur quod hoc nomen Christus solum pro homine illo possit intelligi. Quod ergo dicit Apostolus, ad Ph 2,5, hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu, ad hominem illum referendum est. Subdit autem, 6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo. Verum est igitur dicere quod homo ille est in forma, idest in natura Dei, et aequalis Deo. Licet autem homines dicantur dii, vel filii Dei, propter inhabitantem Deum, nunquam tamen dicitur quod sint aequales Deo. Patet igitur quod homo Christus non per solam inhabitationem dicitur Deus.
26. Item. Licet nomen Dei ad sanctos homines transferatur propter inhabitationem gratiae, nunquam tamen opera quae sunt solius Dei, sicut creare caelum et terram, vel aliquid huiusmodi, de aliquo sanctorum propter inhabitationem gratiae dicitur. Christo autem homini attribuitur omnium creatio. Dicitur enim He 3,1 considerate Apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum Christum, qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et moyses, in omni domo illius: quod oportet de homine illo, et non de Dei verbo intelligi tum quia ostensum est quod, secundum positionem nestorii, verbum Dei Christus dici non potest; tum quia verbum Dei non est factum, sed genitum. Addit autem Apostolus: 3 ampliori gloria iste prae moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam. Homo igitur Christus fabricavit domum Dei. Quod consequenter Apostolus probat, subdens: 4 omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est. Sic igitur Apostolus probat quod homo Christus fabricavit domum Dei, per hoc quod Deus creavit omnia. Quae probatio nulla esset nisi Christus esset Deus creans omnia. Sic igitur homini illi attribuitur creatio universorum: quod est proprium opus Dei. Est igitur homo Christus ipse Deus secundum hypostasim, et non ratione inhabitationis tantum.
27. Amplius. Manifestum est quod homo Christus, loquens de se, multa divina dicit et supernaturalia: ut est illud Jn 6,40, ego resuscitabo illum in novissimo die; et Jn 10,28, ego vitam aeternam do eis. Quod quidem esset summae superbiae, si ille homo loquens non esset secundum hypostasim ipse Deus, sed solum haberet Deum inhabitantem. Hoc autem homini Christo non competit, qui de se dicit, Mt 11,29: discite a me quia mitis sum et humilis corde. Est igitur eadem persona hominis illius et Dei.
28. Praeterea. Sicut legitur in scripturis quod homo ille est exaltatus, dicitur enim Ac 2,33, dextera igitur Dei exaltatus etc., ita legitur quod Deus sit exinanitus, Ph 2,7, exinanivit semetipsum etc.. Sicut igitur sublimia possunt dici de homine illo ratione unionis, ut quod sit Deus, quod resuscitet mortuos, et alia huiusmodi; ita de Deo possunt dici humilia, ut quod sit natus de virgine, passus, mortuus et sepultus.
29. Adhuc. Relativa tam verba quam pronomina idem suppositum referunt. Dicit autem Apostolus, Col 1,16, loquens de filio Dei, in ipso condita sunt universa in caelo et in terra, visibilia et invisibilia; et postea subdit, 18 et ipse est caput corporis ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis. Manifestum est autem quod hoc quod dicitur, in ipso condita sunt universa, ad verbum Dei pertinet: quod autem dicitur, primogenitus ex mortuis, homini Christo competit. Sic igitur Dei verbum et homo Christus sunt unum suppositum, et per consequens una persona; et oportet quod quicquid dicitur de homine illo, dicatur de verbo Dei, et e converso.
30. Item. Apostolus dicit, 1Co 8,6: unus est Dominus Iesus Christus, per quem omnia. Manifestum est autem quod Iesus, nomen illius hominis per quem omnia, convenit verbo Dei. Sic igitur verbum Dei et homo ille sunt unus Dominus, nec duo Domini nec duo filii, ut nestorius dicebat. Et ex hoc ulterius sequitur quod verbi Dei et hominis sit una persona.
31. Si quis autem diligenter consideret, haec nestorii opinio quantum ad incarnationis mysterium, parum differt ab opinione photini. Quia uterque hominem illum Deum dici asserebat solum propter inhabitationem gratiae: quamvis photinus dixerit quod ille homo nomen divinitatis et gloriam per passionem et bona opera meruit; nestorius autem confessus est quod a principio suae conceptionis huiusmodi nomen et gloriam habuit, propter plenissimam habitationem Dei in ipso. Circa generationem autem aeternam verbi multum differebant: nam nestorius eam confitebatur; photinus vero negabat omnino.



Summa Contra Gentiles Lib.4 Cap.30