Scivias Hildegardis 2300


VISIO QUARTA

2400

[Col. 0467]

SUMMARIUM.---Quod omnis baptizatus per unctionem episcopi ornari et stabiliri debet. Quod immensa et indeficiens dulcedo Spiritus sancti, datur in confirmatione. Quod ineffabilis Trinitas in confirmatione manifestatur et viridissimis virtutibus declaratur. Quod Ecclesia unctione Spiritus sancti munita, nunquam in errore perversitatis dejici potest. Verba Moysi de eadem re. Quod baptizati in unctione chrismatis a pontifice decorantur. Verba libri Regum ad eamdem rem. Quod baptizatus et non confirmatus claritatem baptismatis habet et ornatum et unctionem superioris doctoris sui non habet. Quod in honore Spiritus sancti per solos episcopos confirmatio exercenda est. Qui confirmandum manibus tenet, in carnali procreatione ei non conjungatur. Qui post baptismum ad diabolum revertitur, nisi poenituerit, condemnabitur; qui autem baptismum fideliter sequitur, a Deo suscipitur, Ecclesia pro filiis suis Deum exorante. Tres modi quibus Ecclesia resonat ut tuba. De diversitate baptizatorum multimoda. Verba Ezechielis de eodem.




[Col. 0467B] Et deinde vidi velut magnam et rotundam turrim: totam integrum et candidum lapidem existentem, tresque fenestras in summitate sui habentem, ex quibus tantus fulgor resplenduit, ut etiam tectum turris illius, quod se velut in cavum erexerat, in claritate fulgoris illius manifestius conspiceretur. Ipsae autem fenestrae pulcherrimis smaragdis circum ornatae erant. Sed et illa turris velut in medio dorsi praedictae muliebris imaginis imposita erat, instar turris alicujus quae in muro urbis imponitur; ita quod illa imago prae fortitudine ejus nullo modo cadere poterat. Et infantes illos qui ventrem imaginis (ut praedictum est) subierant, vidi multa claritate radiantes; quorum alii in fronte usque ad pedes ipsorum, velut aureo colore ornati erant; alii vero claritatem tantum habentes, illo colore carebant. Ex ipsis item aliqui purum et lucidum splendorem; alii vero quemdam turbidum et rubeum fulgorem ad [Col. 0467C] orientem vergentem inspiciebant. Sed ex iis qui ipsum purum et lucidum splendorem considerabant, quidam claros oculos et fortes pedes habentes in ventre illius imaginis fortiter incedebant. Alii autem infirmos oculos et debiles pedes habentes, huc et illuc a vento propellebantur. Sed et ipsi baculum manibus tenentes, coram imagine volitabant, ac eam aliquando sed tamen tepide feriebant. Quidam vero serenos oculos sed imbecilles pedes habentes, ante imaginem illam hac et illac in aere discurrebant. Alii autem infirmos oculos, sed fortes pedes [Col. 0468B] habebant, et tamen coram imagine Iente ambulabant. Sed ex iis qui illum turbidum et rubeum fulgorem inspiciebant, alii in praefata imagine bene ornati alacriter incedebant; alii ex ipsa se rapientes, eam impugnabant, et ordinatas constitutiones ejus evertebant, de quibus quidam per fructum poenitentiae ad ipsam humiliter revertebantur; quidam vero per contemptum in obdurata elatione mortis remanebant. Et iterum audivi vocem de coelo mihi dicentem: Sicut nova sponsa agni post illustrationem inundationum quae orta est in sole justitiae, qui mundum sua perfusione sanctificavit, in igneo ardore Spiritus sancti decorata et confirmata ad perfectionem decoris sui est; ita etiam fidelis homo qui regenerationem in spiritu et aqua percipit, per unctionem superioris doctoris ornari et stabiliri debet, ut in omnibus membris suis ad [Col. 0468C] effectum beatitudinis conformatus plenitudinem fructus summae justitiae proferens, decorem sui ornatus perfecte inveniat. Quapropter turris haec, quam vides, designat flagrationem donorum Spiritus sancti quam misit Pater in mundum propter amorem filii sui, incendentem corda discipulorum illius in igneis linguis, unde robustiores redditi sunt in nomine sanctae et verae Trinitatis. Sed quod ipsi ante adventum ejusdem ignei Spiritus sancti in habitaculo suo clausi sedebant, clausuram corporis ipsorum ostendebant, per quam timidi ad loquendam justitiam Dei, et imbecilles ad patiendas poenas [Col. 0469A] adversariorum erant. Et quia filium meum in carne viderant, ideo clausis interioribus oculis suis illum in carne diligebant: ita quod tunc non videbant apertam doctrinam quam postea in mundum effuderunt, cum in Spiritu sancto robustiores effecti sunt. In cujus adventu ita confirmati sunt, ut nullam poenam abhorrerent, quin strenue tolerarent eam. Haec est enim fortitudo turris hujus, per quam Ecclesia ita roborata est, quod nulla insania diabolici furoris superari poterit. Sed quod eam vides magnam et rotundam, totamque integrum et candidum lapidem existentem, hoc est quod immensa est dulcedo Spiritus sancti, et volubilis in gratia omnes creaturas circuiens; ita quod nulla corruptela in integritate plenitudinis justitiae eam [Col. 0469B] evacuat; quoniam ipsa torrens iter habens, omnes rivulos sanctitatis in claritate fortitudinis illius emittit, in qua nunquam maculositas ullius sordis inventa est, quia ipse Spiritus sanctus est ardens et lucens claritas et quae ardentes virtutes fortiter accendit et nunquam exstinguetur, ac ideo omnes tenebrae ab eo fugantur.

Quae tres fenestras in summitate sui habet: ex quibus tantus fulgor resplendet, ut etiam tectum turris illius quod se velut in cavum erigit in claritate fulgoris illius manifestius conspiciatur, quia ineffabilis Trinitas in effusione donorum excellentiae Spiritus sancti manifestatur; ita quod ex eadem beatissima Trinitate tanta claritas justitiae per doctrinam apostolorum emanat, ut etiam exinde fortissima [Col. 0469C] virtus divinitatis quae incomprehensibilis in altitudine omnipotentiae majestatis suae existit, homini mortali creaturae apertius innotescat; sed tamen ita quantum fide credentis et fidelis hominis, capi possibile dignoscitur. Unde ipsae fenestrae pulcherrimis smaragdis circumornatae sunt; quoniam ipsa beatissima Trinitas virentissimis virtutibus et aerumnis apostolorum quae nunquam ariditatem tepiditatis fidei sensisse dicitur, ubique in toto mundo apertissime declarata est. Quomodo? Quia notum est quomodo propter fidem veritatis, rapacissimi lupi eos diversis pressuris oppresserunt; unde robustiores ad bellum certaminis effecti sunt: ita quod praeliando Ecclesiam acquisierunt, et eam ad aedificationem [Col. 0469D] fidei fortissimis virtutibus roboraverunt: et multimodis coruscationibus virtutum ornaverunt. Et quoniam Ecclesia in inspiratione Spiritus sancti per eas ita confirmata est, idcirco et ipsa vult et exposcit ut filii sui ornentur signo Spiritus sancti in hac unctione, ut idem Spiritus sanctus penetravit corda fidelium in alta misericordia quae valde mystica est, ita quod in igneis linguis per voluntatem Dei Patris in mundum venit. Quapropter et homo baptismate salvationis perfusus confirmandus est unctione excellentis doctoris, sicut et Ecclesia super firmam petram firmata est.

Unde eadem turris velut in medio dorsi praedictae muliebris imaginis imposita est, instar turris quae in muro urbis imponitur, ita quod illa imago prae [Col. 0470A] fortitudine ejus nullo modo cadere poterat; quia Spiritus sanctus in maxima fortitudine incarnationis illius qui verus sponsus Ecclesiae existit, mirabilia sua mirabiliter operatus est, et ecclesiam tam fortem in defensione munitionis suae ostendit; ut illa ob eam fortitudinem qua ab igneo dono ejus munita est, nunquam in errore ullius perversitatis decidere possit; quoniam per supernam protectionem in amore sponsi sui sine macula et sine ruga semper gaudebit; quia et idem unigenitus meus de Spiritu sancto conceptus, nobiliter sine macula ex virgine natus est; quemadmodum ad Mosem locutus sum: Ecce, inquit, est locutus apud me; stabisque supra petram, cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et proteget te dextera [Col. 0470B] mea, donec pertranseam, tollamque manum meam, et videbis posteriora mea (
Ex 33,21-23). Quid hoc? Prope est miraculum; quod implebitur in voluntate mea. Sed tu prius pugnabis in duritia legalium praeceptorum, per exteriorem significationem vim eorum ostendens: ubi dulcedinem et levitatem non invenies quae in Filio meo aperietur. Et haec duritia legis quam in praecepto meo scribes, tandiu in duritia lapideorum cordium stabit, quousque omnis gloria illa manifestabitur quae mihi a te et ab imitatoribus tuis usque ad manifestationem Filii mei exhibenda est. Cumque hoc adimpletur in lege quam nunc scribis, glorificabor, ponamque te in perforatum lapidem. Quomodo? Ego ponam te in duritia legis cum te in praecepto meo super eam constituo; [Col. 0470C] te videlicet magistrum hujus antiquitatis nominans, quam Filius perforabit: plus eam quam tu in mysticis verbis exponens, cum eum in opportuno tempore in mundum misero. Et ideo proteget te fortitudo ipsius; quia ipse acutiora verba quam tu afferet, et clausuram in legalibus praeceptis aperiet; donec ad me redeat. Quid hoc? Ipse tandiu salutaria verba mundo corporaliter dabit, donec in carne sua quam de virgine sumet, mortem corporaliter subeat. Tunc et ego tollam manum meam; quia super sidera eum ad me levabo, omnia mysteria ejus per Spiritum sanctum denudans; et sic videbis incarnationem ejus, ut cum homo a dorso cernitur et non ante perspicitur, quoniam eum incarnatum senties, sed divinitatem illius nom capies, quia filii tui magis [Col. 0470D] eum videbunt cum ad me redierit, quam eum intellexerint cum apud eos visibiliter conversatus fuerit.

Et quod vides infantes illos qui ventrem imaginis (ut praedictum est), subierant multa claritate radiantes: hoc est quod ii qui in innocentia munditiae puri cordis per fontem regenerationis matrem, scilicet Ecclesiam, ut tibi praemonstratum est, adepti sunt: filii lucis propter ablutionem peccatorum suorum existunt. Quorum alii a fronte usque ad pedes velut aureo colore ornati sunt; quia ab initio bonorum operum usque ad finem sanctitatis per fulgentissima dona sancti Spiritus in unctione verae credulitatis per manum pontificis in chrismate decorantur. Quomodo? Ut pretiosis lapidibus aurum [Col. 0471A] decoratur cui imponuntur, ita et chrismate per manum superioris doctoris fideliter baptizatus in unctione baptismatis ornatus ostenditur; quemadmodum scriptum est: Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron; et cunctus populus incedebat contra viam olivae quae respiciebat ad desertum. Quid hoc? Filius virginis qui dominatur universo mundo, ut terrenus rex reliquo populo transgressus est torrentes aquas sacrosancti lavacri: quod in admonitione Spiritus sancti forti desiderio viam salutis demonstrat. Quid hoc? Ipse reliquit mortem transiens ad vitam, cum in regeneratione Spiritus et aquae, id est in magno ornamento urbis coelestis Hierusalem, quae nunquam deficit summam beatitudinem annuntiavit. Unde omnis populus qui in illum [Col. 0471B] credebat, incessit per inspirationem Spiritus sancti per viam illam quae absconsa erat in unctione olei, respicientis ad praevaricationem Adae quae deserta erat pulchritudine haereditatis justitiae Dei, et ad hoc spectantis ut Adae posteritas ad salutem redire vellet; quia vulneratum peccatum primi hominis necesse habuit ut per sacerdotale officium inungeretur, quod filio virginis necesse non erat; quoniam ipse totus in sanctitate conceptus est non vulnerato nec corrupto matris suae utero, sed in integritatis honore perseverante. Nam quod per vulnera suggestionis diaboli maceratum et confusum est, hoc per unctionem olei impinguandum et ornandum est; ita quod edax livor abstergatur quem carnis concupiscentia operatur.

[Col. 0471C] Alii vero, ut vides, claritatem tantum habentes aureo illo colore carebant; quoniam ipsi in baptismate ablutionis tantum mundati, unctionem superioris sui sacerdotis in chrismate non sunt adepti, quod signum ardentis Spiritus sancti est. Quid hoc? Unctio confirmandi per donum sancti Spiritus in episcopali officio specialiter fulget: quod populo fideli post regenerationem Spiritus et aquae exercendum est, cum credulus homo confirmandus est supra firmam petram. Quomodo? Filius meus baptisma in corpore suo suscepit: ipsum hoc pacto in carne sua sanctificans; in qua non est divisus; quia ipse solus virginis vivus Filius est, ac ideo filius hominis dictus, quoniam illa virgo eum non [Col. 0471D] concepit ex utero, sed ex integritate virginitatis suae peperit illum. Qui post passionis miseriam et resurrectionis gloriam in eadem carne coelum penetravit ad me rediens, ac deinde Spiritus sanctus in igneo ardore mundum illustravit, confirmans omnem justitiam in cordibus discipulorum illius, cum eis aperuit quod antea absconsum erat. Quomodo? Sic Spiritus sanctus corda illorum accondit, ut sol, cum sub nube incipit apparere, ardentem calorem suum ostendit in sua praeclara luce. Quid hoc? Amor Filii mei in mentibus eorum latenter ardebat; et ita calor Spiritus sancti eos penetrans fortissimum solem doctrinae illorum ostendebat, quoniam hoc est testimonium illud quod Spiritus sanctus Ecclesiae declaravit; [Col. 0472A] ita quod mors, justitiae Dei resistere non valet.

Unde vos, o filii veritatis, audite et intelligite confirmationem Spiritus sancti; quam ipse in suavi unctione magisterii sui qui est magister omnium unctionum vobis benigne offert. Et ideo haec unctio in honore ejusdem Spiritus sancti per superiorem sacerdotem tantum exercenda est; quia omnis ecclesiasticus ordo in Spiritu sancto institutus est; et propterea haec unctio Spiritus sancti est. Quapropter et homo ille qui mysterium regenerationis ad vitam suscepit; si hoc modo non est unctus, tunc nec ornatum ecclesiasticae plenitudinis percepit, secundum quod ecclesia per flagrantem Spiritum sanctum ornata ostendit, ut supra monstratum est. Sed et quemadmodum Ecclesia in donis sancti Spiritus [Col. 0472B] perficitur; sic et fidelis homo confirmandus est in unctione principalis doctoris, qui in honore Spiritus sancti formidandus magister est, quoniam idem Spiritus sanctus calore suo certissimam doctrinam Christiano populo ardenter profert et accendit. Unde qui in hac unctione sancti Spiritus sic uncto adhaeserunt, in saeculari procreatione, illi non conjungantur; quia in Spiritu sancto ei copulati sunt. Quid hoc? Fides portat hominem ad hanc unctionem: et ideo qui illum tunc in manibus tenet fidem designat, quae carnalia non quaerit, sed semper ad spiritualia tendit. Nam oculus meus videt hominem, ut in operibus suis venturus est ad me.

Quod si tu, o homo, post baptismum me dimittis [Col. 0472C] et ad diabolum reverteris, inde justo judicio condemnaberis; quoniam magnum donum intellectus tibi dedi, et quia misericordiam meam in fonte baptismatis tibi ostendi. Omnes enim qui misericordiam meam in baptismo quaerunt, eam benigne inveniunt propter Filium meum in mundum venientem et multos labores in corpore suo sustinentem, et propterea, o homo, pugnas animae et corporis tui patienter debes tolerare, et propter Filium meum suscipiam te, et nemo repellendus est a lavacro baptismi qui illud in nomine meo fideliter sequitur, quia in quocunque tempore me homo quaerit, illum ferventer suscipio. Quod si postea illius opera prava erunt, ipsa eum judicant ad mortem. Ideo, o homo, [Col. 0472D] in regeneratione Salvatoris inundare, atque in unctione sanctitatis inungere: mortemque fuge, et vitam imitare. Nam et mater fidelium quae Ecclesia est, ut filii sui mortem effugiant, et vitam inveniant, fideliter in ipsis exorat. Quomodo? Ipsa gemebundam vocem in filiis suis habet; quae adeo in ipsa posita est, usque dum plenitudo filiorum ejus in tabernaculum supernae civitatis ingrediatur. Et hanc vocem idcirco habet; ut me qui sum ante aevum admoneat semper videre et intueri, quod unigenitus meus incarnatus est, quatenus propter amorem illius filiis suis parcam; quos ipsa in regeneratione spiritus et aquae suscepit; quia coeleste regnum non possunt intrare nisi in salvatione. Unde sic resonat: Timete Patrem, amate Filium, et ardete [Col. 0473A] in Spiritu sancto. Quomodo? Hic sonus de me Patre per Filium meum in sancto Spiritu ei datus est; qui est vox in ipsa resonans quasi tuba in civitate. Et alio modo non loquitur; nisi sic in filiis suis. Quapropter et ita fortissimus Deus admonetur per Filium suum ut parcat peccatis hominum, quae propter poenitentiam sine perditione toleranda sunt, quia ipse Filius Dei humanitatem sine peccato assumpsit. Qui non debuit indui polluta carne quae de semine peccati concepta est; quoniam Deus justus est, et quia splendor coelestis regni non tangitur ulla macula sordis. Et quomodo esse posset ut homo qui immensa foeditate maculatus est supernum regnum intraret, nisi per Filium meum sine sorde incarnatum? qui peccatores suscipit in poenitentia [Col. 0473B] purgatos. Et quis posset hoc facere nisi Deus? Unde et Ecclesia ad filios suos convertitur, et eos materna dilectione fovet.

Sed quod vides quod ex praedictis infantibus alii quemdam purum et lucidum splendorem, alii vero quemdam turbidum et rubeum fulgorem ad orientem vergentem inspiciunt: hoc est quod ex filiis Ecclesiae quos ipsa innocentia corruptionis suae per virtutem Dei procreat, quidam puritatem spiritualis vitae in serenissima virtute fulgentem, terrena scilicet conculcantes, propter amorem veri solis attendunt: quidam autem carnales facultates quas multa diversitas vitiorum perturbat habentes, et tamen in recta fide fideliter ardentes, etiam propter supernam retributionem ad aeterna suspirant. [Col. 0473C] Et ex iis qui ipsum purum et lucidum splendorem considerant quidam claros oculos et fortes pedes habent, ac in ventre imaginis potenter incedunt, quia hi cum coelestia sectantur in mandata Dei visum justae considerationis et incessum bonae consummationis ponunt; ita scilicet in intima amplexione maternae dilectionis ambulantes quod nec in caducis nec in aeternis devotionem suae intentionis muniunt. Alii autem infirmos oculos et debiles pedes habent; quoniam nec claram intentionem nec fortem exhibitionem ad opus perfectionis tenent, unde et huc et illuc a vento projiciuntur, quia in diversitatem morum per varias tentationes elationis funduntur. Sed et ipsi baculum in manibus [Col. 0473D] suis tenent, et coram imagine volitant ac eam aliquando sed tamen tepide ferunt; quoniam contumacem fiduciam in operibus suis ponentes, Ecclesiae Dei falso rumore se ostendunt, ac eam interdum sed tamen insipienter per saecularem prudentiam notant, quia cum per fictam simulationem sapientes apparent in conspectu hominum; stulti apud Deum per inanem gloriam efficiuntur. Quidam vero serenos oculos sed imbecilles pedes habentes, ante illam imaginem hac et illac in aere vagantur; quia cum ipsis divina praecepta per intuitum considerationis nota sint, in pede tamen completionis claudicantes, sic sponsae Christi per discursum propriae instabilitatis demonstrantur, ut in umbra sapientiam quaerentes, eamque in [Col. 0474A] potestate sua se habere putantes antequam eos in mente ipsorum contingat et ullam vim illius obtineant. Alii autem infirmos oculos sed fortes pedes habent, et tamen coram eadem imagine debiliter ambulant; quoniam ipsi debilem intentionem ad opus bonum tenent, cum fortiter in operibus justitiae incedere deberent; sed in ecclesiasticis institutionibus simpliciter non currunt, quia magis ad terrena quam ad coelestia mentem figunt; et ideo apud Deum stulti sunt, quoniam per saecularem prudentiam comprehendere volunt quod assequi non possunt. Sed ex iis quae illum turbidum et rubeum fulgorem inspiciunt, alii in praefata imagine bene ornati fortiter incedunt; quia ista quamvis terrena possideant, tamen in visceribus Ecclesiae [Col. 0474B] ornatum laborum suorum portantes, in divina lege pedem rectitudinis ponere non dedignantur, cum mandatis Dei obedientes peregrinos suscipiunt, nudos vestiunt, et esurientes alunt. O quam felices isti sunt, quoniam hoc modo Deum suscipiunt, unde et ipse habitat cum illis. Alii autem ex ipsa imagine se rapientes eam impugnant, et constitutas ordinationes ejus opprimunt; quoniam hi, materna viscera et dulcia nutrimenta Ecclesiae deserentes, illam variis erroribus fatigant, et ideo constitutas leges ejus diversis oppressionibus dilaniant; de quibus quidam per fructum primae ad ipsam humiliter revertuntur; quia quod graviter deliquerunt, digne poenitendo propter restaurationem vitae graviter in se puniunt: quidam vero per [Col. 0474C] contemptum obdurationis in elatione mortis remanent, quoniam ipsi vitam negligentes, obdurato corde propter contumacem et impoenitentem vecordiam judicium mortis suscipiunt, ut in mystica visione sua Ezechiel dicit: Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur. Secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus (Ez 7,27). Quid hoc? Anima in qua regalis rationalitas est, cum delectationem peccati adesse sentit; quia malum novit, tunc lugubrem assensum assumit. Quomodo? Quia illi rationalitas, sapientia et scientia a Deo inspirata est; et ideo quamvis corpori consentiat, [Col. 0474D] tamen indignum habet malum, sentiens hoc non esse bonum. Unde cum diversis criminibus per operantem carnem polluitur; alta suspiria trahens, anhelat ad Deum. Cumque criminosum opus ibi cum spiritu superbiae impletum fuerit: tunc corpus velut ignominiosus princeps induetur confusione, principatum suum in munditiis videlicet exercens; quoniam ut homo dolet cum vilibus vestimentis operitur; ita etiam moeret, cum infamiae rumor ad confusionem sui ab ipso procedit. Quapropter et prava opera illorum hominum qui in malis actibus suis ad terram prostrati sunt a coelestibus praeceptis; conturbabuntur, quia vestimenta salutis, id est beatitudinem cum Deo non habent; quoniam quibus haec felicitas deest, hos [Col. 0475A] maligna conturbatio possidebit. Et ideo secundum viam iniquitatis cui semper assistunt, scilicet peccati viam colentes, nec ullam justitiam cum a Spiritu sancto moventur in itinere cordis sui ponentes; sic faciam eis, nullam scilicet misericordiam eis impendens, quia cum scientiam boni non intelligunt, non timent me; sed cum rabie perversitatis me Creatorem omnium fastidiunt, facientes quaecunque volunt. Unde et secundum judicia eorum [Col. 0476A] quae sunt opera illa quae in desideriis suis perpetrant, judicabo eos: nulla praemia felicitatis eis reddens, sed poenas in perditione eis opponens; quoniam nullum honorem mihi exhibent: et in hoc scient quod nullus eos inde liberare poterit praeter me qui Dominus omnium sum. Sed qui vigilantibus oculis videt, et attentis auribus audit: his mysticis verbis meis osculum amplexionis praebeat, quae de me vivente emanant.





VISIO QUINTA.

2500

[Col. 0475]

SUMMARIUM.---Quod apostoli et pigmentarii sequaces eorum videlicet sacerdotes, ecclesiam doctrina sua splendidissime circumdant. Exemplum de Abel. Quod ministri Ecclesiae castitatem servare debent. Qui ex his in clausura subjectionis regulariter vivunt curam pigmentariorum non habentes, supernam mercedem acquirunt. De statu nobilissimae perfectionis virgineae jucunditatis. De puellari imagine. De turba quae eamdem circumstant miro modo ornata. Verba Joannis de eodem. Quod virginitas Deo oblata prudenter conservanda est. Quae corrupto pacto virginitatis redierit, flore integritatis carebit; non enim ut domina, sed ut ancilla suscipitur. Exemplum ad eamdem rem. Quod magna differentia est inter caeleste desiderium et terrenam concupiscentiam, ita quod nisi sanguine Filii Dei homo non redimeretur. De iis qui passionem Christi in charitatis ardore imitantes et vivens odor existentes, iter secretae regenerationis arripiunt. Verba evangelii ad eamdem rem. Quod virgineum genus et hic ordo vovens iter secretae regenerationis, in praecepto legis non sunt. Exemplum de Joanne ad eamdem rem. Quod qui sunt vivens ordo vovens iter secretae regenerationis, pro necessitate et utilitate Ecclesiae, regimen ecclesiasticum suscipiant contagia saecularium rerum abjicientes. Verba Evangelii de Joanne. Quod in vestitum istorum vestitui aliorum populorum dissimili, incarnatio et sepultura Christi designatur. Quod prima lux diei apostolicam doctrinam, aurora initium hujus conversationis, sol discretam viam in Benedicto qui est quasi alter Moyses, designat. Qui in hac conversatione probati inveniuntur, pro necessitate Ecclesiae superextensum sacerdotium suscipiant. Quod nullus conversationem istorum repente aggrediatur nisi intima probatione examinatus. Quod saecularis populus legem Dei conservans, Ecclesiam Dei plurimum exornat. Quod nec maritus uxorem, nec uxor maritum in hoc proposito deserat, nisi voluntas amborum sit. Verba Evangelii. Quod praedictae ecclesiasticae institutiones Ecclesiam in gradibus et in ordinibus suis consolidant. Quod in unoquoque ordine servanda concordia, diversitas morum, singularitas et novitas vitae et vestium vitanda est. Verba Joannis ad eamdem rem. Comparatio de artificibus. Quod unicuique cum humilitate sufficere debet institutio praedecessorum suorum. Verba Evangelii de eadem re. Evangelium de iis qui sibi secundum cor suum leges faciunt. Item verba Evangelii. Quod in his novitatibus Deus aliquos dejicit, aliquos tacite tolerat; quos tamen in futuro judicat. Quod de inferiori gradu licet ascendere ad superiorem, non autem de superiore ad inferiorem. Exemplum de animabus et angelis. Quod qui sunt vivens ordo vovens iter secretae regenerationis, granum fortis cibi et pigmentarii, poma dulcis saporis, et saecularis populus, carnem designant. Quod hae tres ecclesiasticae institutiones in duabus viis versantur. Qui signum religionis in voluntate cordis acceptum, abjecerit; judicium districti examinis accipiet. Verba David de eodem. Quod illi qui non amore Dei, sed aliqua saeculari modestia constricti, signum religionis fictae accipiunt, Balaam similantur. Exemplum de Balaam. Qui signum religionis insipienter acceperit et male consummaverit, in ruinam vadit. Verba Jeremiae de eodem. Qui infantes suos sanctae conversationi subjicere voluerit, hoc non imprudenter sed sapienter eis consentientibus absque coactione faciat. Exemplum de agro. Qui volentes Deum sequi per livorem malitiae retraxerit, sacrilegium facit. Verba Moysi. Qui voluntate sua servitium Dei aggreditur et postea contemnens neglexerit, districte revocandus est. Verba Evangelii Qui disciplinate viventes, nulla castigatione corrigi volunt, ne gregem Domini contaminent, expellantur. Verba apostoli ad eamdem rem. Quod ii qui ficte convertuntur, decipiuntur, et quod ii qui toto corde convertuntur, a Deo suscipiuntur. Verba David ad eamdem rem. Qui blasphemiam contra Spiritum sanctum impoenitens dixerit, et qui seipsum in mortem praecipitaverit, hunc Deus nescit. Verba Evangelii. Verba David de eodem. Super quem blasphemia desperationis cadit; si cruciatus repugnaverit, citius et a Deo subvenitur. Quod in perditionem cadit, qui corpus et animam quae Deus conjunxit, separat. Verba Evangelii.




[Col. 0475B] Post haec vidi quod praedictam muliebrem imaginem quidam splendor albus ut nix, et tanquam crystallus perlucidus, a vertice usque ad guttur ejus circumfulserat. Sed a gutture usque ad umbilicum ejus quidam alius splendor rubei coloris eam circumdederat; qui de gutture usque ad ubera ejus velut aurora rutilabat; sed ab uberibus usque ad umbilicum illius quasi purpura hyacintho intermista fulgebat. Et ubi ipse velut aurora rutilabat, claritatem suam sursum ad secreta coeli extendit, in qua pulcherrima et puellaris imago nudo capite et subnigris capillis et rubea tunica quae circa [Col. 0476B] pedes ejus diffluebat, induta apparuit. Et audivi vocem de coelo dicentem: Haec est floriditas in superna Sion, mater et flos rosarum et lilium convallium. O floriditas, filio potentissimi regis desponsaberis; sui et nominatissimam prolem gignes, cum in tempore tuo confortaberis. Et circa eamdem puellam vidi maximam turbam hominum lucidiorem sole stantem, qui omnes miro modo auro et gemmis ornati erant; et quidam illorum in capitibus suis velati candidis velaminibus aurea zona circumornati fuerunt; supra quorum vertices similitudo ineffabilis Trinitatis quemadmodum mihi [Col. 0477A] superius typice demonstrata est, quasi in sphaera in ipsis velaminibus velut sculpta apparuit, et in frontibus ipsorum Agnus Dei; ac in collo eorum species hominis, et in dextra aure cherubin et in sinistra alia species angelica: ita quod et de ipsa similitudine gloriae supernae Trinitatis ad has species quasi aureus radius se extenderet. Sed inter hos quidam alii apparuerunt qui insulas in capitibus suis et pallia episcopalis officii circa humeros habebant. Et iterum audivi vocem ex alto dicentem: Istae sunt filiae Sion, et cum eis sunt citharae citharoedorum, et omne genus musicorum, ac vox totius laetitiae et gaudium gaudiorum. Sed sub eodem splendore ubi ipse velut aurora rutilabat: vidi inter coelum et terram densissimas tenebras apparere, [Col. 0477B] quae tanti horroris erant ut humana lingua effari non possit. Et rursum audivi vocem de coelo dicentem: Si Filius Dei in cruce passus non esset, istae tenebrae nullo modo permitterent hominem ad supernam claritatem pervenire. Ubi autem idem splendor quasi purpura hyacintho intermista fulgebat, fortiter praedictam muliebrem imaginem constringens ardebat. Sed alius splendor ut candida nubes eamdem imaginem ab umbilico deorsum, ultra tamen nondum excrescens honeste circumdederat. Et hi tres splendores circa ipsam imaginem se late diffundentes, plurimos gradus et scalas in ea bene et decenter ordinatas ostendebant. Sed cum haec viderem, ex nimio tremore qui me apprehenderat [Col. 0477C] in terram dissolutis viribus corrui, nec alicui responsum dare valui. Et ecce maximus splendor velut manus tetigit me unde vires et vocem recepi. Et iterum audivi vocem ex illo mihi dicentem: Magna mysteria sunt haec: Considera enim solem et lunam et stellas. Ego formavi solem ut luceat in die, et lunam et stellas ut luceant in nocte. Sol autem significat Filium meum, qui de corde meo exivit et mundum illuminavit cum natus est ex virgine in fine temporum, sicut et sol egrediens mundum illustrat; cum oritur circa finem noctis. Sed luna Ecclesiam eidem Filio meo in vera et superna desponsatione desponsatam designat. Et ut luna semper incrementum et defectum in sua constitutione habet, sed a se ipsa non ardet [Col. 0477D] nisi quod a lumine solis incenditur, sic et Ecclesia in circuitione motionis est, ita quod filii ejus saepe proficiunt in incremento virtutum, et quod saepe deficiunt in diversitate morum, atque in dispersione adversitatum; ita quod saepenumero in mysteriis suis per rapacissimos lupos impugnatur fidelis per malignos homines tam Christianos quam Judaeos et alios infideles, et in hoc per semetipsum ad tolerantiam non accenditur; sed in me per Filium meum ut in bono perseveret illuminatur. Stellae autem a se differentes in claritate fulgoris sui, significant populos diversi ordinis ecclesiasticae religionis.

Unde etiam vides quod praevisam muliebrem imaginem quidam splendor albus ut nix, et tanquam [Col. 0478A] crystallus perlucidus, a vertice usque ad guttur ejus circumfulget; quia ecclesiam fidelium incorruptam sponsam Filii Dei circumdat apostolica doctrina, quae candidissimam incarnationem illius annuntiavit, qui de coelo in uterum virginis descendit, et qui fortissimum ac lucidissimum speculum omnium credentium est: ita quod eamdem Ecclesiam ipsa doctrina ab hoc initio cum primum aedificari coepit, usque ad tempus cum cibum vitae fortiter deglutire valuit, splendidissime eam circumfulgens fideliter circumdedit. Quomodo? Apostolica doctrina circumfulsit Ecclesiam in capite, cum apostoli primum illam sua praedicatione coeperunt aedificare, scilicet cum per diversa loca discurrentes colligerent [Col. 0478B] operarios qui illam in catholica fide roborarent, et qui ipsi presbyteros et episcopos ac omnem ecclesiasticum ordinem providerent, atque jura virorum ac mulierum qui sub conjugio sunt, et reliqua talia fideliter constitueret. Quapropter eamdem doctrinam subsequuntur pigmentarii habentes similitudinem sacerdotum legalis testimonii, qui sub lege circumcisionis positi erant interiori cibo enutrire populos, unde etiam apostoli ordines illos eligebant cum quibus ecclesiam superna inspiratione exornabant. Quid hoc? Nam sequaces eorum in vice ipsorum saluberrima pigmenta gestantes: fideliter plateas et villas et civitates atque alia loca regionum et terrarum pertranseunt, [Col. 0478C] et populo divinam legem annuntiant. Ipsi enim sunt exquisiti patres et dispensatores ad ecclesiasticam disciplinam omni populo in doctrina sua proferendam, et ad cibum vitae ei dispensandum, itaque etiam se tales in vita sua exhibeant, ne oves meae in operibus eorum offendantur, sed ut recte post ipsos gradiantur, quia ipsi hoc officium habent ut aperte cibum vitae populo subministrent, et ut unicuique fidelia officia discrete ordinent, semetipsos etiam ita constringentes, ne carnalem copulam appetant, quoniam spiritualem escam credentibus praebere et immaculatum sacrificium Deo offerre debent ut in innocente Abel praefigurabatur, quemadmodum de ipso scriptum est: Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, [Col. 0478D] et de aliquibus eorum (
Gn 4,4). Quid hoc? In ortu surgentis saeculi sanctificatio regalis ostensionis in illo qui innocens in vita sua erat effulsit; quod domum omnipotentis Dei, non terram sed coelum fortiter tetigit. Quomodo? Quia Abel in sua integritate obtulit Deo intentionem voluntatis suae et plenum officium ejusdem voluntatis: cum cogitavit in corde suo illi offerre primum germen quod in substantia sua habuit, et cum illud etiam perfecto opere complevit, ita et fidelis summum patrem honorans eique debitam reverentiam exhibens. Unde etiam sicut Abel gregi suo praefuit, et ut eum pasceret custodivit et ut etiam simplici devotione Deo obtulit de primis emissionibus ejus, ac de pinguibus nutrimentis earumdem emissionum: [Col. 0479A] ita etiam praedicti pigmentarii qui filiis Ecclesiae, id est ovibus Christi ipsius dispensatione ad pascendum eos praelati sunt, ipsos in verbis doctrinae ecclesiasticae disciplinae fideliter nutriant, et eos ab insidiis antiqui insidiatoris fortiter muniant, ac etiam sincera consideratione inspectori omnium aliquas donationes ex eis offerant. Quomodo? Quoniam si illos per omnia perfectos facere non possunt, talem aliquem fructum ex ipsis egredientem Deo offerant, primum scilicet rectam intentionem bonae voluntatis eorum quasi simplex germen de primogenitis gregis ipsorum, ac deinde perfectum opus operationis in eadem voluntate illorum velut suavem fructum de adipibus eorum. Sed unde hoc fuit, quae Abel Deum tam devote coluit? Fidelis [Col. 0479B] castitas integritatis, eum ad tantam devotionem impulerat.

Quapropter qui in consecratione constituti, Deo sacrosanctum sacrificium offerre debent, in suavitate castitatis ad altare ipsius accedant, quia si ipsi auctores corruptionis sunt: quomodo in corruptione vulneratis manum salutaris medicamenti porrigere possunt? Et ideo ut aliis tanto fiducialius salutare remedium conferre valeant, volo ut Filium meum in amore castitatis viriliter imitentur. Quod si ceciderint, festinent ut citius per poenitentiam surgant, et in hoc ignominiam peccati velut nudi fugiant, salubrem medicinam requirentes, et Abel cujus sacrificium Deo acceptum [Col. 0479C] erat, fideliter sequentes. Sed qui ex iis in clausura subjectionis in amore Filii mei se continent, et in moribus suis institutionem pravorum quam me inspirante proferunt, observant, sollicitudinem curationis pigmentariorum non habentes; tamen quamvis onera anxietatis eorum non gerant, quoniam propter aeterna praemia majoribus suis subjecti sunt, cum eisdem pigmentariis supernam mercedem in electa civitate sibimet acquirunt.

Quod autem vides quoniam a gutture usque ad umbilicum ipsius imaginis quidam alius splendor rubei coloris eum circumdat: hoc est quia post doctrinam apostolorum cum Ecclesia ita roborata est, quod salutarem cibum veraciter valuit discernere, et eum ad interiora fortitudinis suae transmittere, [Col. 0479D] surrexit nobilissima perfectio ecclesiasticae religionis, quae supernam dulcedinem flagranti ardore degustavit, et se asperrime constringens ad coctionem secretioris fortitudinis se tetendit, non tamen ad divisionem carnalis amaritudinis perveniens, quoniam copulam humanae conjunctionis abjecit. Quomodo? Nam idem splendor de gutture usque ad ubera illius velut aurora rutilat, quoniam illa perfectio a gustu mirabilis vegetationis, ad dulcissima nutrimenta ecclesiasticae religionis in virginea jucunditate se dilatavit, ita quod etiam ab uberibus usque ad umbilicum illius quasi purpura hyacintho intermista fulget, quia a nobilissimis educationibus ad constrictionem intimae castitatis se muniunt, passione videlicet Filii mei [Col. 0480A] propter supernam dilectionem quam in corde suo fideliter habuit, imitando. Quapropter et ubi ipse velut aurora rutilat, claritatem suam sursum ad secreta coeli extendit, quoniam illa perfectio quae in virginitatis honore floret, virtutem suam non deorsum ad terrena, sed sursum ad illa quae sunt in coelestibus mirabiliter dirigit.

In qua pulcherrima et puellaris imago nudo capite et subnigris capillis apparet, quae est serenissima et ab omni foeditate humanae concupiscentiae innocens virginitas, nudam mentem ab omni vinculo corruptionis habens, sed tamen nondum perfecte fatigationem tenebrescentium cogitationum in filiis suis quandiu in hoc mundo sunt deserere valens, cui tamen ut resistat, fortiter se opponit. [Col. 0480B] Unde et rubra tunica quae circa pedes ejus diffluit induitur; quia per sudorem laboris in virtuosis operibus usque ad finem latae et beatae perfectionis perseverat, scilicet circumdata varietate virtutum, illum imitans qui plenitudo sanctitatis est. Quae etiam ut tibi in secreto superni luminis ostenditur, est nobilissimum germen in coelesti Jerusalem, videlicet gloria et decus illorum qui ob amorem virginitatis sanguinem suum fuderunt, et qui etiam in candore humilitatis virginitatem suam pro Christo observantes, in suavitate pacis quieverunt, quoniam ipsa Filio omnipotentis Dei qui rex cunctorum est desponsata, nobilissimam prolem, id est elegantissimum chorum virginum ei [Col. 0480C] protulit, cum in pace Ecclesiae proficiens confortata est.

Quod autem circa eamdem puellam vides maximam turbam hominum lucidiorem sole stantem, qui omnes mire modo auro et gemmis ornati sunt: hoc est quoad ardentissimis amplexibus nobilissimam virginitatem praecipuus chorus virginum complectitur, qui omnes ardentiori claritate coram Deo fulgent quam sol in terra appareat, quia se ipsos conculcantes, mortem viriliter devicerunt, unde etiam mirabiliter in summa sapientia propter clarissima opera quae pro Christo humiliter gesserunt, decentissime exornantur. Quapropter et quidam illorum in capitibus suis velati candidis velaminibus aurea zona circumornati sunt, quia [Col. 0480D] ipsi in gloria virginitatis fulgentes, demonstrant quod ii qui decus virginitatis appetunt, mentes suas ab omni noxio calore circumtegant, et candorem innocentiae pulcherrimo fulgore castitatis decorati fideliter apprehendant. Supra quorum virtutes similitudo ineffabilis Trinitatis, veluti tibi superius typice demonstrata est, quasi in sphoera in ipsis velaminibus sculpta apparet, quoniam ostendunt quod intentiones hominum honorem supernae et gloriosae Trinitatis (ut tibi ostensione mysterii verissime praesignatum est) in comprehensione amoris et stabilitate castitatis firmiter et strenue teneant. Quod et in frontibus ipsorum Agnus Dei ac in collo eorum species hominis, et in dextera aure cherubin, et in sinistra alia species angelica: [Col. 0481A] declarat, quia in reverentia castitatis suae mansuetudinem filii Dei imitabuntur, petulantiam superbi colli deponentes, et seipsos fragiles homines considerantes, in prosperitate etiam auditionis suae veram et indeficientem scientiam amplectentes, ac in occursante adversitate ejusdem auscultationis suae angelica praesidia appetentes, ita quod et de ipsa similitudine gloriae supernae Trinitatis ad has species quasi aureus radius se extendit, quoniam ineffabilis Trinitas infidelibus hominibus qui virtutes quaerunt et diabolicas seductiones fugiunt, mirabilia miraculorum profundae sapientiae suae operari non desinit. Sed inter hos quidam alii apparent, qui insulas in capitibus suis et pallia episcopalis officii circa humeros habent, [Col. 0481B] quoniam inter illos qui in virginitatis honore florent, etiam quidam in superna civitate consistunt, qui dignitatem antiquorum patrum et gloriam superioris magisterii in saeculo strenue gerentes decorem tamen virginitatis non perdiderunt. Unde etiam ut audis omnes isti qui cum suspiriis suis pro coelesti amore integritatem suam conservaverunt, in coelesti habitatione filiae Sion dicuntur, qua filium meum virginitatis amore imitati sunt. Ideoque et cum eis sunt, resonantiae sonorum spiritualium et invocationes omnigenarum melodiarum et agilitatis ornamenta prosperarum mentium et aurea visio fulgentium lapidum ac gemmarum. Quomodo? Quia hoc habent de Filio Dei quod de throno sonus exit, cui omnis chorus virginum in [Col. 0481C] maximo desiderio concinit, videlicet novum cantum symphonizando, ut Joannes dilectus virgo testatur dicens: Et cantabat quasi canticum novum ante sedem et ante quatuor animalia et seniores (Ap 14,3). Quid hoc? In illis fidelibus qui bona intentione castitatem amplectentes, virginitatem suam pro Dei amore illibatam conservant, bona voluntas ipsorum in laudem Creatoris sui mirabiliter erumpit. Quomodo? Quia in aurora virginitatis quae Filio Dei semper adhaeret, fortissima laus abscondita est, cui nullum terrenum officium, nec ulla ligatura legis resistere valent quin in voce exsultationis ad gloriam Dei coeleste carmen decantet. Quomodo? Videlicet quoniam velox iter habens, canticum illud in novitate libertatis mirabiliter [Col. 0481D] promit, quod antequam unigenitus Dei (qui verus flos virginitatis est) incarnatus de mundo ad coelos rediens, ad dextram Patris resedit: auditum non est, sed tunc quasi novi mores qui prius visi non sunt, cum videntur, in stupore habentur, ita hoc novum mysterium quod prius auditum non est, tunc in coelestibus resonans in honore virginitatis cognitum est ante scilicet majestatem Dei, quia Deus hoc facere potuit, et ante quatuor rotas quae quatuor partes mundi percurrentes veritatem omnis justitiae et humanitatis Salvatoris velut animalia in nova lege ferebant, et ante illos antiquos quae Spiritu sancto imbuti viam rectitudinis in vetere lege hominibus, suo [Col. 0482A] itinere demonstrabant. Quid hoc? Quia Deus in nova gratia austeritatem antiquae institutionis delinivit.

Sed quia virginitas tam gloriosa ante Deum est, ideo quia eam ex voluntate sua Deo obtulerunt, eam prudenter conservent, quoniam hoc sanctum propositum cum summa devotione virginitatis susceptum, fideliter custodiendum est. Unde etiam qui idem sacramentum adierunt, caveant ne retrorsum incedant. Nam ipsi charissimi imitatores filii mei sunt, cum se ita Deo offerunt ut non sint ligati in opinione conjugii, nec onerati saeculari causa carnalem copulam respuentes, ne illi cum omni sollicitudine carnis suae subjecti sint; sed hoc cupientes ut gloriosae innocentiae innocentis Agni adhaereant. [Col. 0482B] Quapropter vir ille qui in animo suo deliberat ut nullam costam sibi copulet, sed hoc desiderat ut in pudore virginitatis propter amorem Filii mei perseveret, sodalitatem ejus accipiet, si tamen in operibus ipsius castitatis perseveraverit, quia haec sancta munera, in voto sacratissimi pacti ecclesiasticae religionis ob gloriam supernae remunerationis eidem Filio meo obtulit. Sed si ille postea idem pactum relinquens propter turpem stimulum carnis suae adulterium perpetraverat, libertatem suam in servitutem redegit, quoniam honorem colli sui ubi Filium meum pudice imitari debuit, per turpitudinem delectationis suae nequiter corrupit; et quia mendacium protulit, vovens se caste vivere quod non implevit. Unde etiam si in culpa temeritatis suae perseveraverit, [Col. 0482C] districtum judicium justissimi judicis inde sustinebit, quoniam nec turpitudo nec mendacium in coelesti gloria apparebit.

Quod si amaro fletu ante finem suum de hoc reatu suo poenitentiam fecerit, tunc unda sanguinis Filii mei illum suscipit quia culpam suam exhorruit; non autem ipsum inter sodales suos qui gloria integritatis florent reponit, quoniam societatem illorum deserens libertatem pacti sui abjecit, et eam in servitutem peccati redegit. Sed et puella quae ex voluntate sua in sanctissima desponsatione filio meo offertur; ab eodem decentissime suscipitur, qui eam hoc modo sibi conjunctam vult habere in consortio suo. Quomodo? Ut illum casta dilectione amplectatur, [Col. 0482D] sicut et ipse eam in secreto suo diligit, quoniam illi semper amabilis est, quia magis eum quam terrenum sponsum quaerit. Quod si pactum ejus postea transgressa fuerit, tunc coram iis qui in coelesti gaudio sunt, polluta erit. Unde etiam si in eadem temeritate perseveraverit, superna gloria justo judicio carebit. Sed si poenituerit, suscipitur sicut ancilla et non sicut domina, quoniam regalem desponsationem deseruit, et quia magis alium amavit quam illum quem amare debuit. Ille quoque qui eam seducendo violavit, si culpam suam emendare voluerit, ita poeniteat quasi coelum rupisset, ne in perditionem mortis corruat, quia supernam desponsationem temere corrupit. Quod est hoc? Nam, si aliquis magnus princeps sponsam sibi valde charam [Col. 0483A] habet, quam servus servorum suorum adulterando corrumpit, quid dominus ille tacit? Vere in maxima ira lictores suos mittit ut illum perdant, quoniam eum in propriis visceribus confudit. Quod si tunc servus ille timens, omnes missos illos orat, ut pro ipso intercedant, et insuper ad pedes domini sui flebiliter procumbit ut sibi parcat, tunc rex ille propter bonitatem suam, et propter petitionem illorum eum vivere sinens, societatem conservorum suorum illi reddit, sed tamen eum ita ut caeteros inferiores et familiares amicos suos non remunerat, quamvis et inter alios illi consimiles conservos ipsius debitam gratiam exhibeat. Ita et huic erit, qui aeterni regis sponsam seducendo violaverit. Summus enim rex in rectissimo zelo judicia sua exercens [Col. 0483B] illum ad perditionem transmittit, qui eum in hoc facto quasi illusor in oblivione mentis suae habuit. Sed si miser ille diem hujus indignationis anticipans electos Dei suppliciter oraverit, ut veniam sibi a domino suo obtineant, et insuper humanitatem Salvatoris sui flebiliter inspexerit, quatenus per gratiam ipsius a peccato suo absolvatur: tunc rex sanguinem hunc qui pro redemptione humani generis effusus est, et dilectionem supernorum civium attendens, illum a reatu suo et a diabolica potestate ne in perditionem eat eripit, ac eum in salvationem beatarum animarum reponit; sed tamen tripudium regalis desponsationis quo caeteri amici Dei his sacris virginibus quae Filio meo superna dispensatione dicatae sunt congaudent, non decorabit; [Col. 0483C] et tanquam illum qui pudorem virginitatis amisit, decore virginitatis non coronabit, quamvis ei inter alios electos suos gaudium in superna civitate cum inaestimabili remuneratione tribuatur.

Sed quod sub eodem splendore ubi ipse velut aurora rutilat, vides inter coelum et terram densissimas tenebras apparere, quae tanti horroris sunt ultra quam etiam humana lingua effari possit: hoc est quod sub virginali gloria inter spiritualem et carnalem intellectum, casus primi parentis qui densissimus in offuscatione infidelitatis erat, ita ut terrorem illius nullus hominum explicare valeret, aperte cognitus est. Quomodo? Quia in incarnatione Filii Dei qui ex virgine natus est coeleste desiderium [Col. 0483D] ascendit, et terrena concupiscentia exclusa est, quoniam praevaricatio Adae per sanguinem ejusdem Filii Dei mirabiliter in salvatione restaurata est, cum prius illam nullus nisi Unigenitus Dei a Patre missus in mundum dissolvere ad supernum ingressum posset. Unde ut audis in typica manifestatione, nisi idem Filius Dei sanguinem suum pro salute hominum fudisset, illa transgressio ita comprimeret hominem, ut ad gaudium supernorum civium pertingere non posset.

Quod autem ubi splendor quasi purpura hyacintho intermista fulget, fortiter praedictam muliebrem imaginem constringens ardet: hoc designat perfectionem illorum qui passionem Filii mei in charitatis ardore imitantes, strenue Ecclesiam in constrictione [Col. 0484A] sua exornant. Quomodo? Quoniam ipsi sunt alta aedificatio surgentis thesauri in divino consilio, quia cum Ecclesia jam roborata convaluit, egressus est ad decorem illius vivens odor, vovens iter secretae regenerationis. Quid est hoc? Quia tunc surrexit, mirabilis ordo qui Filium meum in specie exempli ejus tetigit, quoniam ut Filius meus venit in mundum de communi populo abscisus; ita et haec acies conversatur in saeculo de reliquo populo separata, fragrans ut balsamum de arbore suaviter sudat; sic et populus iste primum in eremo et in abscondito singulariter exortus est; et deinde veluti arbor, ramos suos expandit paulatim in multitudine plenitudinis proficiens. Et populum istum benedixi et sanctificavi; quoniam ipsi mihi sunt amantissimi [Col. 0484B] flores rosarum, et liliorum, qui sine humano opere in agro germinant, sic et populum hunc nulla lex ad hoc constringit ut eam arctam viam appetat; sed ipse illam me suaviter inspirante sine praecepto legis sua voluntate aggreditur, plus quam sibi jussum sit efficiens. Unde et plurimum mercedis inde acquirit, sicut et in Evangelio ubi Samaritanus illum vulneratum hominem in stabulum induxit quemadmodum scriptum est: Altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario et ait: Curam illius habe, et quodcunque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi (Lc 10,35). Quid hoc? In prima die salutis, videlicet cum Filius Dei mirabiliter incarnatus corporaliter in mundo manebat, multa et admiranda opera in humanitate sua usque ad resurrectionem [Col. 0484C] suam perfecit; per quae vulneratum hominem ad vera remedia salubriter reduxit. Sed altera die idem cum omnia mysteria veritatis post resurrectionem suam in Ecclesia aperte posita sunt, protulit in typica manifestatione Novum et Vetus Testamentum aeternae vitae certissimam demonstrationem, et credenti populo dulcissimum cibum. Et haec scripta dedit per gratiam suam pastoribus Ecclesiae qui gregem ejus custodiunt, et ait illis in verbis blandae admonitionis suae. In ecclesiasticis constitutionibus procurate Christianam cohortem, quam in sanguine meo redemptam vobis commisi: hoc habentes in sollicitudine vestra, ne in aliquibus quae pertinent ad vitam deficiens erret. Quodcunque autem [Col. 0484D] quae vobis servanda tradidi, in bona voluntate vestra superaddideritis plus scilicet facientes quam vobis praeceptum sit: ego qui ductor et salvator vester sum, nunc mundum relinquens, et ad Patrem ascendens, cum iterum rediero mundum judicare, eumque in indeficientem stabilitatem ponere, ita quod amplius per labentia tempora non debilitetur; tunc mercedem laborum vestrorum, et bonae voluntatis vestrae, cum augmentato fructu reddam vobis. Et dicam, o fidelis et probe serve, qui fideliter ministras. Quisquis plus voti sui addit quam sibi in lege praeceptum sit, duplicem mercedem accipiet, quia illum in nomine meo gloriosum habeo, quoniam me multum dilexit. Et ego dico: Nec virgineum genus, nec hic ordo singularis devotionis, nec [Col. 0485A] qui eos imitantur ut ii qui in eremo jacent, sunt in praecepto legis, sicut et prophetae, ab hominibus sub carnali lege constituti non sunt; quia tantum mea inspiratione incedentes vivent et hi plus addunt quam eis praeceptum sit, quod sacerdotalis ordo et reliqua institutio sacerdotalis officii non facit, quia haec in Abraham et in Mose in Veteri Testamento jussa sunt, sicut etiam et apostoli illa ex eadem lege tollentes, et in Spiritu sancto ea secundum voluntatem meam bene ordinantes, Ecclesiae conservanda tradiderunt. Sed et ipsa apostolica doctrina in Evangelio per Filium meum disposita est, ubi discipuli ejus in universum mundum verba veritatis effundere missi sunt. Quid tunc? Nam cum apostoli viam salutis populo annuntiarent, lucidissima aurora [Col. 0485B] filiarum Sion in amore Filii mei exorta est, illorum scilicet qui carnem suam fortiter constrinxerunt, et malam concupiscentiam in semetipsis duriter mortificaverunt. Et sicut tunc haec casta virginitas in ardente amore Filium meum subsecuta est, ita etiam hic mihi valde amabilis ordo singularis devotionis, incarnationem illius imitatus est, qui sunt recta templa mea, videlicet ut chori angelorum me colentes, et ejusdem unigeniti mei passionem et mortem ac sepulturam in corpore suo portantes; non tamen ita ut gladio aut aliis terroribus ex quibus homines deficiunt moriantur, sed Filium meum sic imitantes, ut voluntatem carnis suae abjiciant, cum se ab omnibus saecularibus rebus et ornamentis in quibus mundus laetatur abdicant, ut in [Col. 0485C] Evangelio de Joanne lucerna mundi scriptum est: Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos (Mt 3,4). Quid est hoc? Ille in quo divina gratia mirabilem abstinentiam suscitaverat, per eamdem gratiam habebat, defensionem virtutis hujus, quod in mente sua honorem et divitias saeculares contempserat, et quod etiam per constrictionem quam in mortificatione vitiorum circa voluptatem carnis suae posuerat, petulantes motus corporis sui fortiter domuerat, cum majores aedificationes quam praedecessores sui institueret, videlicet cum per duras et asperas vias incedens terrenas concupiscentias conculcaret. Quomodo? Quia plurima opera virtutum [Col. 0485D] strenue faciens, castitatem ardenter amavit, praebens etiam iis viam medicamenti qui illud devote exquirebant. Unde etiam illi qui sunt vivens odor, vovens iter secretae regenerationis, eumdem Joannem in maximis tenebris saeculi lucentem, per acutissimas operationes beatarum virtutum in vita sua subsequentes, ineptam altitudinem et latitudinem mundialium rerum fugiant, et in constrictione diffusi animi sui corpus suum coercentes malam concupiscentiam abjiciant, ita excellentioribus instrumentis quam qui ante ipsos simpliciter in via Domini gradientes, simplicia habitacula faciebant, serenissime fulgentes, acutam et angustam semitam arripiant ea scilicet quae in voluptatibus saeculi sunt fortiter sub pedibus suis conculcantes. Quomodo? [Col. 0486A] Quoniam seipsos despicientes, et corpus suum servituti Christi in operatione virtutum subjicientes, petulantiam in austeritate morum suorum declinent, sic per bona exempla sua caeteris hominibus lucidissime fulgentes. Nam etiam angelicum chorum fideliter imitantur. Quomodo? In abjectione saecularium, quoniam, ut angeli nec terrena quaerunt nec concupiscunt, ita et isti eos hoc modo mirabiliter subsequuntur, ita quod omnia caduca contemnunt.

Unde etiam sicut Filius meus est nuntius salutiferorum sacramentorum, et sacerdos sacerdotum, ac propheta prophetarum, et aedificator felicium turrium; ita etiam si necessitas ingruerit, qui inter hujusmodi homines radicem odoris cum utilitate [Col. 0486B] habet, sit nuntius et sacerdos, sit propheta et consiliator ecclesiasticae aedificationis; nec omnino ab his separandus est: si tantum oculus claritatis in eo lucet, nec ad usum ecclesiasticum dormiat, sed ad instructionem ejus vigilet, occupationem tantum saecularis causae, et contagia saecularium rerum abjiciens, quia nec angeli, nec sacerdotes, nec prophetae justitiam Dei occultabunt; sed eam ex praecepto illius in veritate proferent, quemadmodum de Joanne qui arundo vento agitata non fuit, cujus austeritatem isti subsequuntur; in quorum similitudine in Evangelio iterum scriptum est: Et egrediebatur ad illum omnis Judaeae regio, et Hierosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordane flumine, confitentes peccata sua (Mt 3,5-6). Quid est hoc? [Col. 0486C] In suspiriis et gemitibus a delectatione vitiorum egrediebantur ad illum, in quo divina gratia operabatur tota simplicis confessionis devota voluntas et visionis pacis unanimiter omnis effectus illorum scilicet hominum quorum corda per timorem mortis ad amorem vitae concussa fuerant. Quomodo? Quoniam idem Joannes praecursor veritatis, et amaritudinem et dulcedinem eis intimaverat. Unde et ipsi perfusionem poenitudinis a rectitudine ejus flagitabant; quatenus per declinationem malorum, et per erectionem bonorum, confessionem scelerum suorum facientes, illum mererentur adipisci qui ipsis non in umbra antiquitatis remedium denuntiaret, sed qui eis in luce novitatis veram salutem [Col. 0486D] conferret. Sed ut idem Joannes homines ad se venientes docens, et flumine irrigationis perfundens: verba poenitudinis eorum ad honorem venturi Salvatoris suscipiebat; ita etiam nunc in nomine ejusdem Salvatoris qui veniens salutem fidelibus contulit; et illi facere non negligant, qui testimonio sanctificationis fulminantis, operi plus addunt per inspirationem, videlicet Spiritus sancti, in abrenuntiatione saecularium rerum, novam austeritatem secundum similitudinem illam aggredientes, quam ex praecepto ejusdem testimonii sanctificationis per regenerationem spiritus et aquae in abjectione diabolicae servitutis, novum hominem induentes adierunt; sed ubi stimuli impellentis necessitatis se obtulerint, admonendo et erigendo ac sanando manum [Col. 0487A] devoti juvaminis petentibus porrigant, si tamen ad illam dignitatem ecclesiastica promotione digne pervenerunt, at in hoc praedecessorem suum fideliter imitentur, ut quod ille velut in umbra ostendit, ipsi in novitate lucis veraciter compleant. Ipsi enim sunt zona Ecclesiae eam valde constringentes; quoniam in incarnatione Filii mei occupati sunt, et quia etiam angelicum ordinem exercent, scilicet non cessantes ullis horis cantando cum sonitu, aut orando in compunctione, non autem excussis clamoribus ut inutilis pulvis aut aridus absque vigore compunctionis; et quia etiam non recusant operari pro necessitate sua; non tamen in manibus suis saecularia quaerentes, sed cum charitate et humilitate se ipsos districte circumspicientes. O ipse fortissimus [Col. 0487B] atque amantissimus populus meus, cum in eis afflictionem illam attendo quam Filius meus in carne sua passus est, quoniam et ipsi secundum mortem illius moriuntur, cum voluntatem suam deserentes, et propter vitam aeternam magisterio se subjicientes, secundum imperium praelatorum suorum gradiuntur.

Quapropter et vestitus eorum vestitui aliorum populorum non assimilatur, quia et ipse integer incorruptam incarnationem Filii mei quae plurimum distat a procreatione aliorum hominum ostendit. Nam illam incarnationem legale imperium viri ac mulieris non tetigit, sicut nec iste populus ulla conscripta lege ad hanc constrictionem cogendus [Col. 0487C] est; sed qui eam pro dilectione Dei sua voluntate vovendo aggreditur, hic in ipsa perseveret, ne retrocedens corruat, sicut Lucifer, qui lucem deseruit et tenebras recepit. Hujusmodi enim vestitus secundum coruscationem supernorum spirituum cum alis subtilitatis suae circumvolat, et incarnationem ac sepulturam Filii mei designat, quia signum incarnationis in suo vestitu habet, qui se ad fortissimam obedientiam exhibet, et signum sepulturae ejus in ipso vestitu portat; qui in operibus justitiae, saecularibus causis abrenuntiat. Unde qui pura voluntate eodem vestitu induitur, salubri remedio alleviatur. Et ideo qui illum per invocationem Spiritus sancti in benedictionibus suscipit, non illum abjiciat, quoniam qui eum per abjectionem perseverantis [Col. 0487D] mali contempserit, cum illo erit qui angelicum ordinem sprevit et in mortem sepeliendus corruit. Quid est hoc? quoniam hic populus ex praecepto legis ad hanc constrictionem stimulatus non est, sed voluntate sua aggressus est pactum meum observare, et ita Ecclesiam meam sua sancta conversatione illustrare. Quomodo? Ut post primam lucem diei aurora solis aspicitur, ita ordo iste post voces apostolorum exortus est. Quid est hoc?

Prima lux diei fidelia verba apostolicae doctrinae designat, aurora initium hujus conversationis quae primum in solitudine et in speluncis post illam beatam doctrinam germinavit demonstrat, sol autem discretam et bene dispositam viam in servo meo [Col. 0488A] Benedicto declarat; quem ego per ardentem ignem traduxi, docens eum in vestitu conversationis suae incarnationem Filii mei colere, et in abnegatione voluntatis suae passionem illius imitari, quia ipse Benedictus est quasi alter Moses in lapideo foramine jacens, et corpus suum, in multa asperitate ob amorem vitae crucians et constringens quemadmodum etiam primus Moses in lapideis tabulis ex praecepto meo asperam et duram legem scribens Judaeis dedit. Sed ut filius meus eamdem legem per dulcedinem Evangelii perforavit, sic etiam Benedictus famulus meus propositum hujus ordinis quod ante ipsum diversissima conversatio fuit, per dulcedinem inspirationis Spiritus sancti discretam et planam viam fecit, ac per hoc plurimam cohortem [Col. 0488B] suae religionis collegit; ut etiam Filius meus per suavitatem odoris sui Christianum populum sibi coadunavit. Et deinde Spiritus sanctus cordibus electorum suorum suspiria vitae habentium inspiravit, ut sicut in lavacro baptismi crimina populorum abluuntur, ita et ipsi in significatione passionis ejusdem Filii mei saeculares pompas abjicerent. Quomodo? Nam ut homo a diabolica potestate in sancto baptismo convertitur, crimina veteris maculae abjiciens; sic et isti terrenas causas in signo vestitus sui abnegant, in quo etiam et angelicum signum habent. Quomodo? Ipsi enim in voluntate mea; protectores populi mei positi sunt.

Unde qui ex ipsis in sancta conversatione probati inveniuntur, pastores Ecclesiae meae constituantur, [Col. 0488C] quia et angeli qui nulla macula terrenae causae tanguntur, custodes populi mei sunt. Nam sicut angeli coram Deo in duplici honore sunt, sic et homines hujus religionis sunt in duplici vita. Quomodo? Angeli in coelestibus Deo sine intermissione serviunt, et etiam in terris homines a diabolicis insidiis semper protegunt; sic et populus iste angelicum ordinem imitatur, cum terrena despiciens Deo quotidie famulatur, et cum etiam reliquos homines suis orationibus a malignis spiritibus die ac nocte tutatur. Unde si ecclesia mea rectum pastorem non habet, tunc hujusmodi religionis caetus clamando et flendo ipsi subveniat; et qui in eo probatus invenitur si necesse fuerit, superintendentiae sacerdotium [Col. 0488D] suscipiens, ipsam in zelo meo strenue defendat. Nullus autem religionem horum repente et velut ex somno evigilans aggrediatur, nisi prius in constrictione animi sui si in hoc proposito perseverare valeat ex intima probatione examinetur, ne si illud voluntate sua in foedere benedictionis susceperit, et postmodum in perversitate erroris sui abjiciens mihi sine poenitentia illuserit, in damnatione mortis miserabiliter pereat. Quapropter, o charissimi filii mei, qui valde in contrarietate dissipati estis, surgite citius in humilitate et in charitate, et sancto proposito vestro viriliter et unanimiter consentite.

Sed, ut vides, alius splendor ut candida nubes praedictam muliebrem imaginem ab umbilico et deorsum ultra tamen nondum excrescens, honeste [Col. 0489A] circumdat: qui est saecularis vita quae in candore serenae intentionis Ecclesiam a plenitudine germinantis fortitudinis usque ad extremitatem illam ubi ultra jam nondum in filiis suis processit, in reverentia justae subventionis circumplectitur. Quomodo? Quia circa umbilicum est germen membrorum de quo omne genus humanum procreatur, unde et ibi in ecclesia saecularis populus per quem ipsa ad plenum numerum in ordinibus suis provehenda est demonstratur, cum ibi reges et duces, principes ac praesides cum subjectis suis, ac etiam caeteri divites ac pauperes et egeni cum reliquo populo conversantes denuntiantur. Et per hos omnis Ecclesia valde ornatur, quia cum saeculares homines legem Dei quae ipsis posita est fideliter conservant, [Col. 0489B] Ecclesiam plurimum exornant, et multis amplexibus Deum amplectuntur cum sincera humilitate et devotione magistris suis obediunt, et cum eleemosynis et vigiliis ac continentia, et etiam viduitate ac caeteris bonis operibus quae Dei sunt corpus suum pro Dei amore castigant. Unde illi qui constitutam sibi legem secundum voluntatem meam custodiunt, valde amabiles mihi sunt. Sed si quis ex illis jugum libertatis meae in abjectione saecularium ferre desiderat, ad me citius veniat nisi in junctura carnalis copulae sit, quam ligaturam temere non solvat nisi per voluntatem illius cujus consortium habet. Quomodo? Nec maritus uxorem, nec uxor maritum in hoc proposito deserat, nisi voluntas amborum sit; et tunc si ita deliberaverint, aut ambo remaneant [Col. 0489C] in saeculo, aut ambo a saeculo separentur; quoniam esse non potest ut pes unus permaneat in corpore et alter a corpore abscindatur salvo homine. Sic etiam non congruit ut maritus saeculum colat, uxor saeculum deserat; aut ut uxor in saeculo resideat, et maritus saeculum fugiat, si in superna vita decorem suum invenire volunt; quia si hoc indiscrete et insipienter agitur, non hostia sed rapina appellabitur. Quapropter qui in carnali copula legali jure sibi conjuncti sunt, unanimiter simul vivant, nec alterum ab altero sine consensu alterius, nec sine dispositione aut demonstratione ecclesiastici vigoris insipienter se discindat, quemadmodum in Evangelio iterum scriptum est: Quod ergo Deus conjunxit [Col. 0489D] homo non separet (Mt 19,6). Quid est hoc? Deus in creatione humani generis carnem de carne tulit et in unam copulationem conjunxit, ita constituens ne haec conjunctio praecipitanter ab invicem separaretur. Quomodo? Quia ita in conjunctione viri ac mulieris erit ubi caro carni et sanguis sanguini legali sanctione copulatur ne ab invicem sua stulta praecipitatione disjungantur, nisi hoc ex justa causa, aut ex rationabili devotione utriusque ligaturae evenire contingat, quoniam Deus in secreto sapientiae suae hanc conjunctionem maris et feminae ad propagationem hominum benigne disposuit. Et quia haec conjunctio ab ipso ita decenter instituta est, idcirco stulta cupiditas hominis abscisionem in his duabus partibus non faciat, nec pars haec nec illa dotem [Col. 0490A] sanguinis sui in alienum locum ducat; quoniam, sicut Deus praecepit ne homo occidat hominem, ita etiam jussit ne homo per crudelitatem fornicationis, sanguinem snum a recto loco suo abscindat. Unde etiam homo ardorem cupiditatis suae deprimat, nec incendium suum ad alienum ignem transmittat; quia si haec ardens voluntas calorem alterius voluntatis cum fervente concupiscentia fortioris vel mollioris causae conceperit: vere tunc cum desiderio animi sui et cum colligatione amplexionis illius mentis in unum coagulantur. Nam exterior videns oculus interiorem calorem in adustionem excitat. Et quamvis corpus hoc peccatum cum corpore illo non operetur, tamen vivens voluntas facit opus ardoris in illis, ita quod omnia viscera eorum propter conscientiam [Col. 0490B] suam concutiuntur. Quapropter claustra exterioris hominis tam cauta custodia observentur, ne interior homo per insipidam negligentiam saucietur.

Et ut vides quod hi tres splendores circa ipsam imaginem se late diffundunt: hoc est quod in honore supernae Trinitatis praedictae tres ecclesiasticae institutiones ubique felicem Ecclesiam in dilatatione erumpentium germinum et in diffusione beatarum virtutum miro modo circumplectentes consolidant; unde etiam plurimos gradus et scalas in ea bene et decenter ostendunt, qui sunt diversi ordines tam in saecularibus quam in spiritualibus hominibus per quos eadem Ecclesia in bonitate morum et in disciplina virtutum, filios suos cum [Col. 0490C] suavissima reverentia educatos ad superna perducit. Quomodo? Cum terrena spernunt, et cum coelestia diligunt. Quid est hoc? Quia legalia praecepta quae ipsis instituta sunt, in divino amore fideliter complent. Sed, sicut in tribus personis unus Deus est; ita etiam in his tribus praedictis ordinibus una Ecclesia est, cujus fundator ille est qui plantator omnium bonorum est. Quodcunque enim ille non plantavit, hoc stare non poterit. Unde illa institutio quam ipse non instituit, haec in magnis illusionibus decidet. Quomodo? Quia Deus illa non plantavit; quae ad superiora cum flatu superbiae ascendere tentant, nec superioribus suis subjici volunt. Hoc ibi est ubi minor ordo supra majorem [Col. 0490D] ordinem qui de antiquo consilio principalium magistrorum in voluntate mea constitutus est, se elevare contendit; et ubi quidam in diversis signis vestitus sui se volunt dilatare secundum mores suos quemadmodum in insania sua cogitant, veluti si ordo angelorum se erigere vellet super ordinem archangelorum. Et quid hoc esset? Quasi nihilum et inane essent, qui sic recte constitutos Dei ordines in vanitatibus suis dividere vellent. Sed hoc esse non debet, ut ab his in insania diversitatis suae invocet, qui in proposito suo semper novi esse volunt, et rudes in scientia sua ad dicendum ea quae in mentibus suis sunt, deserentes bene tritam viam, et bene complanatam arcam antiquorum Patrum, quam illis Spiritus sanctus inspiravit. Unde [Col. 0491A] multi ex his constitutas ordinationes quas Ecclesia in antiquis Patribus habet, in magna superbia destituunt, et hoc in plurimis schismatibus diversarum institutionum suarum faciunt. Ipsi enim in diversis circuitionibus suis fructiferae arbores dici volunt; sed nec vacuae arundines appellari possunt, quemadmodum dilecto Joanni de illo ostenditur qui in tempore marcens abjicitur, ut scriptum est: Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus. Utinam frigidus esses aut calidus! Sed quia tepidus es, incipiam te evomere ex cre meo (Ap 3,15-16). Quid est hoc? O stulte, qui in temetipso turpiter marces, ego qui cognitor secretorum sum, in omnia sciente oculo video opera desideriorum tuorum, quoniam opera quae ad ignem ignei illuminatoris [Col. 0491B] pertinent omnino non effugisti, nec etiam opera quae glaciem frigidi rigoris inducunt omnino abjecisti. Quomodo? Tu nec es in malis operibus ex toto frigidus, nec in bonis actibus ex toto fervidus; sed in utroque per instabilitatem mentis tuae ut tepidus ventus pendens, videlicet in neutro sciens quis sis, quia nec in malo emeritas poenas, nec in bono digna praemia consideras. Quomodo? Quia in tam magnam profunditatem respicis quod fundum ejus invenire non vales; et quia etiam tam altum montem ascendis quod cacumen ejus ascendere non potes. O melius tibi esset ut inutilem servum et peccatorem te scires, quam sic in tempore esses ut vix ad justitiam respicias. Nam si a bonis actibus separatus esses, peccatorem te intelligeres; [Col. 0491C] vel si a malis operibus te abstraheres, aliquam spem vitae haberes. Nunc autem ut tepidus ventus es; qui nec humiditatem fructibus affert, nec eis calorem inducit. Tu enim es velut incipiens et non quasi perficiens; quia bonum tangis in inceptione, sed illo te nunquam pascis in perfectione, ut ventus qui os hominis percutit, et non sicut esca quae in ventrem ejus labitur. Utrum etiam charior est inanis sonitus, an perfectum opus? Sed acceptius est perfectum opus quam inanis sonitus. Et ideo cum silentio humilitatis operare et non cum superbia extollere, quoniam illi pro nihilo computabuntur; qui societatem sanctificationis illorum qui me in lenitatis obsequio amant, abjiciunt; hoc enim per stolidam superbiam insectantur, [Col. 0491D] quod per suavem mansuetudinem adimplere dedignantur. Quod si per inchoationem rectitudinis vim verborum meorum quae cibum fidelibus praebent intrare tentaveris, et si tunc in ea torpens ac nullam dulcedinem justitiae te tangentibus ostendens ad deteriora cadis, tunc et ego propter teporem negligentiae tuae incipiam te ejicere, ex eadem vi verborum meorum te expellens, quoniam nullum saporem suavitatis per efficaciam operationis tuae exhibens, ad interiora beatae receptionis non anhelas. Unde et ita abjectus conculcaberis, sicut et cibus ille qui propter insipiditatem gustus ex ore hominis projicitur, antequam in ventre ejus recipiatur. Sed quid nunc? Venti enim volant, et [Col. 0492A] ventorum strepitus resonant; sed radices non florent nec germen proferunt. Nam qui sub jugo meo esse deberent, lascivi sunt, nec secundum disciplinam incedunt. Quid est hoc? Ipsi rectam viam transiliunt, et multa inutilia tabernacula sibi faciunt. Hujusmodi enim homines nullum fervorem justitiae habentes, sed in semetipsis torpentes; nec in constituta sibi lege ardent, nec secundum conversationem praecedentium patrum suorum faciunt; sed quisque eorum quamdam singularitatem in semetipso sibi plantat, et secundam voluntatem suam legem sibi ponit, sic in propriis cogitationibus suis et in magna instabilitate per inflatam superbiam se ad volandum elevans. Et quoniam isti recto foedere patrum suorum non adhaerent, idcirco semper novi et rudes in magna instabilitate [Col. 0492B] hac et illac secundum voluntatem suam vagantur.

Quapropter et ego comparo illos stultis artificibus: qui magnum aedificium in altum erigentes, non imitantur prudentiam illorum artificum, qui in multis instrumentis optime edocti et diversis probationibus aedificationum examinati omnia ad aedificationem pertinentia bene noverunt, et omnia instrumenta sua recte disponunt; sed ipsi vacui et insipientes, in semetipsis confidunt, quia prae aliis sapientes esse volunt, et aedificia sua ita disponunt: quod ad tempestates mobilia sunt, unde etiam a ventis dejiciuntur; quoniam non supra petram, sed supra arenam posita sunt. Ita et illi [Col. 0492C] faciunt qui in superbia sua in semetipsis confidentes prae antiquis patribus suis prudentes videri cupiunt, nec secundum foedus eorum ambulare volunt, sed sibimetipsis leges secundum voluntatem suam in magna instabilitate statuunt, et ideo perfrequenter per diabolicas tentationes ad peccata quatiuntur; quia non super Christum, sed super instabilitatem morum suorum innituntur.

Unde ne inspiratio Spiritus sancti quae in antiquis patribus operabatur per superbam inflationem evacuetur, volo ut fideli homini cum humilitate sufficiat quod ei a praedecessoribus suis institutum est, ne si plus inaniter voluerit quam humiliter quaerere debuerat, ne postea tepefactus inde [Col. 0492D] recedens, ex hoc ruborem confusionis accipiat, ut in Evangelio scriptum est: Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: Da huic locum, et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere (Lc 14,8). Quid hoc? Quando per supernam inspirationem admonitus fueris ut per fideles labores tuos ad tabernaculum illud venias quod semper in nuptiali vita abundat, ita quod assidue in sinceritate et honore ac sanctificatione in virginea virga et in beata matre, scilicet Ecclesia laetatur et non in corruptione et confusione ac dejectione germinis et floris sui tristatur; tunc comprime mentem tuam in humilitate, non elevans eam in elatione. [Col. 0493A] Quomodo? Cum saeculares causas in amore Dei a corpore tuo abjeceris, tunc quasi pulcherrimus flos ascendes qui in coelesti Hierusalem sine ariditate cum Filio Dei floret, in quo omnia ornamenta animarum apparent; quia vetus homo omnes abominationes hominum profert, novus autem omnem sanctificationem virtutum aedificat. Et ideo cum ad hanc sanctificationem veneris, erubesce antiquum serpentem qui semetipsum a beatitudinis loco dejecit, per appetitum inanis gloriae imitari. Quid hoc? Si videris aliquem te ornatiorem, cave ne per cupiditatem mentis tuae super cum ascendas, dicens: Volo super illum, aut sicut ille est esse. Quod si hoc modo te exaltaveris, nunquid tunc fidelis servus es, cum Dominum ad [Col. 0493B] iracundiam provocas, ita quod te illi opponis? Sed si intellexeris aliquem valentius naturae, gratiae aut fortunae donum habere quam tu habeas, si tunc illi per invidiam detraxeris, planam viam non ambulas, sed per devia incedis. Quapropter stude in humilitate Deo servire, et non in superbia bacchari, nec te per vanitatem simulationis super illum extolle; qui justa examinatione majori desiderio aeternae vitae lucet quam tu ardeas, ad ejusdem beatitudinis culmen per supernum ardorem ita invitatus ab illo qui omnibus veritatem diligentibus pium se manifestat, ne in omnia sciente oculo veniens ille qui te humilitatis obsequio, et illum in charitatis dono per inspirationem beatae [Col. 0493C] admonitionis vocavit, recto judicio suo dijudicet te, dicens: Tu qui te per flagrantem superbiam in locum illum erexisti cujus socius non es, relinque vanam gloriam tuam, et da subjectionis officio huic dilecto meo culmen honoris, quod temere rapuisti. Et quid tunc de te? Quoniam si hoc modo dejectus fueris, incipies per angustiam moeroris et tristitiae extremitatem abjectionis sentire, et ita te projectum abhorrere, quia custos animarum auferet tibi alienum honorem quem fraudulenter invasisti: cum te illi opponens, hoc temere rapere tentabas quod habere non debuisti, unde et tibi auferetur quod habere volebas, et tibi dabitur quod habere noluisti. Ita etiam cum minor ordo supra majorem se exaltat, per justum judicium [Col. 0493D] meum dejectus supprimitur, quoniam nolo ut aliter ante oculos meos superbia sit quam in dejectione confusionis. Nam si ancilla supra dominam suam se exaltaverit, tanto despectior omnibus eam inspicientibus erit, quia hoc fieri tentaverit; quod desiderare non debuit.

Quapropter qui sibi secundum cor suum leges faciunt, et in hoc voluntatem meam non quaerunt, magis ex hoc in dejectionem quam ad profectum veniunt, ut iterum Filius meus in Evangelio testatur, dicens: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur (Mt 15,13). Quid hoc? Omne germen scientiae cordis et mentis ac morum surgens in fertilitate illa naturae qua homo vivit, cum homo illud ita in semetipso seminat, quod [Col. 0494A] postea in calore fervens ita ei copuletur secundum quod hoc perficere vult; illud videlicet transpositum aut in exaltatione mentis, aut in petulantia carnis, aut in superflua pollutione, aut in occasione excusationis, aut in vicissitudine operationis, sursum aut deorsum imprudenter vadens, nec quale fundamentum sit discernens, et an utile aut inutile sit, scire contemnens: vere hoc justo judicio destruetur, quoniam plantationem illam in tali non plantavit Pater ille; qui coelorum et omnis justitiae habitator est, et ideo ejecta arescet, quia de rore coeli non ascendit, sed de succo carnis venit. Quomodo? Quia homo per stultam scientiam suam hoc opus faciens, nec justitiam nec voluntatem Creatoris sui inspicere voluit; sed ad illum [Col. 0494B] qui semper rotam carnis ipsius infatigabiliter exagitat, respexit. Nam quod hominibus cum oculum suum acute in Deum figere nolunt, per deceptionem mentis suae aliquando bonum videtur; si hoc inspiratio Spiritus sancti non calefacit, in interitum ibit, quia haec vana gloria pertransit. Cum enim vani homines in uno per taedium afficiuntur; in altero per vanam gloriam innovantur, frequenter in superbia et in stimulatione ac in spiritu zelotypiae se extollentes, et etiam frequenter in molestia et in indignatione ac in contradictione aliarum institutionum quae de me fluxerunt altercantes, necnon in caeteris bonis quae non sunt ad torporem taedii, sed in ardore desiderii de die in diem proficiendi, se invicem comprimentes. Nam quod de [Col. 0494C] me fluxerit dulcem et suavem gustum animae praebet semper in perseverantes proficiens, et non in instabilitate retro aspiciens. Unde ille beatus est, qui in me fidens, spem suam et initium ac finem operum suorum non in se sed in me reponit. Qui facit haec, non cadet; qui vero sine me stare voluerit, in ruina ibit. Et qui sunt illi qui semetipsos per vanam gloriam novos faciunt, et propter taedium quod in praeceptis meis patiuntur, in semetipsis confidunt. Non enim ut vetus vestimentum in cogitationibus hominum molestum est, sic ego in donis meis spernendus sum, quoniam illa in simplicitate semper nova sunt, et quanto vetustiora tanto chariora sunt. Quapropter quae homines in [Col. 0494D] semetipsis absque inspiratione mea excogitant in vanitate morum: per inania studia eorum diffluet, et quamvis aliquando in conspectu hominum stare videantur, tamen ab oculis meis projecti, pro nihilo eos habeo, ut in Evangelio scriptum est: Sinite illos, caeci sunt, duces caecorum. Caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt (ibid. Mt 15,14). Quid est hoc? Dimittite illos qui in factis suis perversi sunt in perversitate sua diffluere; quia in rectitudine bonorum operum se corrigere nolunt. Et quoniam in aestimatione sua se justos nominant cum in actibus suis vani sint, ex ipsa facilitate sua caeci efficiuntur, quia per viam justitiae ambulare contemnunt, et quoniam magis viam iniquitatis quam veritatis illis hominibus [Col. 0495A] proponunt qui eos in malis operibus sequi festinant. Unde qui hoc modo visum rectitudinis non habent aestimantes se justos esse et injusti sunt, cum viam verae doctrinae ignorantibus viam falsae justitiae demonstrant, pariter in foveam desperationis cadunt, quoniam nec isti nec illi quo eant sciunt. Sed in his quaedam in indignatione mea coram hominibus aliquando dejicio, quaedam autem per moderationem perspicuae visionis tacite coram hominibus interdum tolero; sed tamen ea per ponderationem justi judicii mei in futuro ulciscor. Et ob hoc qui fidelis est, studeat ascendere ad altitudinem virtutum, et non ad ima saecularium descendere. Quomodo?

Qui in minori gradu est ad majorem ascendere [Col. 0495B] potest, non autem qui in majore est ad minorem se declinare debet. Quid hoc? Nam praetores possunt ad duces pervenire, duces vero ad reges ascendere; non autem decet reges ad duces descendere, nec duces ad praetores se declinare. Si enim reges ducibus se subjugarent, vel si duces praetoribus se subderent, indignanter omnis populus vociferaretur, et eos derisui haberet, Ita qui sunt in saecularibus possunt viam praedictorum pigmentariorum subire; et qui sunt in via eorumdem pigmentariorum possunt praefatos qui sunt vivens odor vovens iter secretae regenerationis decet ad pigmentarios transire, nec ipsos pigmentarios ad saeculares corruere. Quod si isti qui sunt vivens odor vovens iter secretae [Col. 0495C] regenerationis ad pigmentarios respiciunt, vel si pigmentarii ad saeculares transeunt: heu! heu! heu! ab animabus justorum super eos dicetur, et coram me in abjectione habebuntur, nisi digna poenitentia revertantur, quia si altior gradus super inferiorem ceciderit, ambo destruentur. Sic et illis erit qui rectum iter suum deserunt, et retrorsum incedunt. Nam qui Filium meum induerit, quem talem filium induere posset? Nullum, et vere nullum. Gaudete autem in Patre vestro; quoniam saepius in minoribus majores video, et in majoribus minores invenio, quia superbia cadit et humilitas ascendit.

Unde pacem et charitatem ac humilitatem habete inter vos, sicut et animae justorum cum angelis [Col. 0495D] et angeli cum archangelis habent. Animae enim justorum officio angelorum non invident, nec angeli gloriam archangelorum dedignantur. Quid hoc? Archangeli in majori necessitate majora demonstrant; angeli vero in frequenti vicissitudine minora denuntiant; fidelis autem populus humiliter obtemperat. Unde unusquisque officium suum fideliter exerceat. Quomodo? Qui sunt vivens odor vovens iter secretae regenerationis, cum major occasio ecclesiasticae necessitatis ingruerit, inevitabiles causas subventionis suae velut archangeli recolant; et qui sibi in opere pigmentariorum, assidua determinatione in frequentibus causis circa negotia institutionis suae quasi angeli exerceant, et homines qui ad summam beatitudinem desiderant [Col. 0496A] pervenire, verba eorum fideliter suscipiant. Quomodo? Nam qui vivens odor vovens iter secretae regenerationis existunt, velut granum sunt, qui siccus et fortis cibus hominum est; sic et ille populus meus asper et durus ad gustum fuci saecularium rerum est. Sed praedicti pigmentarii quasi poma quae dulcem saporem se gustantibus praebent; qui ut et illi, per utilitatem officii sui se suaves hominibus exhibent. Communis autem saecularis velut caro aestimatur; in qua et casta volatilia inveniuntur, quoniam qui in saeculo degunt, carnaliter viventes filios procreant, inter quos tamen castitatis imitatores reperiuntur, scilicet viduae et continentes, qui ad superna desideria per appetitum bonarum virtutum volant. Sed et iidem ordines [Col. 0496B] ecclesiasticae institutionis, in duabus viis versantur. Quomodo? Spiritualium et saecularium. Quomodo? Ut dies et nox. Quid est hoc? Dies claritatem solis, et serenitatem lucentis aeris habet, quod praesignat; quia spirituales homines et ordinem viventis odoris voventis iter secretae regenerationis, et ordinem praedictorum pigmentariorum in se servant. Nox vero lucem lunae cum stellis et obscuritatem umbrosae tenebrositatis tenet, quod demonstrat: quod saeculares homines et justos in operibus suis lucentes, et peccatores obscuritate delictorum gravatos in se tenent. Sed qui noctem saecularium deseruerit et ad diem spiritualium propter amorem vitae se convertit: stabilis in hoc facto sit, ne si retrorsum incesserit, veteri Adae assimiletur qui praeceptum [Col. 0496C] vitae transgrediens in saeculares aerumnas expulsus est. Unde nemo praeceps sit mundum relinquere et foedus meum sua voluntate audacter intrare, nisi prius in magna probatione examinatus sit; quia qui Filium meum per tunicam ceperit, nolo ut eum relinquat. Nam qui ejus incarnatione se induerit, et crucem ejus in manus suas susceperit, nunquid conveniens est ut abjiciat Dominum suum? Nullomodo. Ergo his attende. Homo qui in voluntate cordis sui confessus fuerit et in devotione animae suae voverit jugum meum in abjectione saecularium rerum portare; si tunc etiam in ipso ardore cordis sui per voluntatem desiderantis animae suae signum religionis in condimento justae intentionis susceperit, [Col. 0496D] in illo permaneat, ne si illud postea in contemptu perseverantis mali abjecerit; judicium districti examinis accipiat. Quid hoc? Quia illum sprevit cujus signum in semetipso suscipiens conculcavit; sicut et Judaei eum contempserunt, cum illum in insania incredulitatis in cruce affixerunt. Nam ut Judaei nefas illud non timuerunt, ita et iste non veretur quod eamdem passionem in voto suo abjicit: Quod enim homo mihi promittit; hoc etiam reddere debet secundum quod David testatur, dicens: Introibo in domum tuam in holocaustis, reddam tibi vota mea quae distinxerunt labia mea (Ps 65,13-14). Quid hoc? Per intentionem bonae et justae operationis introibo, o Deus meus, in constitutionem sanctissimi doni tui, scilicet in ardente desiderio [Col. 0497A] stratum voluptatis meae relinquens, ita quod nihil mihi dulcius est quam anhelare ad te Creatorem omnium. Et ob hoc reddam tibi vota mea quae protulit os meum cum anima mea; quia perficere volo quod tibi justo judici in ardenti desiderio meo prius promiseram: videlicet ut actus meos ad te dirigerem, quod insipienter trangressus sum; sed nunc ad te recurrere desiderans, volo mala devitare, et bona facere, quoniam rationalitas et intellectus qui in me fervent, per discretionem verae castigationis magis quaerunt ad te vivum Deum anhelare, quam per stultitiam falsae contrarietatis diabolum imitari. Unde, o homo, cum cor tuum hoc modo mihi obtuleris, considera quomodo illud prudenter perficias. Oculus enim meus acutissime videt quid voluntas [Col. 0497B] hominis mihi loquatur. Ubi quod meum est, hoc districtissime requiro. Quapropter, o stulti et plusquam stulti, utquid vobis tam magna onera imponitis quod putatis vobis tam facile esse quod carnalem voluntatem vestram deseratis? Nam per legem quae vobis ex praeceptis meis data est, ad hoc non cogemini ut saeculum relinquatis, nisi prius per multos labores ita exerceamini, ut carnalibus desideriis quae in vobis sunt frenum imponere possitis.

Sed tepido vento assimilamini, quoniam cum vana gloria mentem vestram afflaverit, tunc ex aliqua asperitate loquimini sic dicentes: Amplius cum saeculo laborare nolo, sed illud festinanter fugere delibero. Et cur ita me frangam in casso labore? Sed [Col. 0497C] cum haec intra vos dicitis, putatis ea ita terminari ut excogitatis. Nam multi vacillanti animo me quaerunt, ita quod tantum signo religionis exterius notantur, puris oculis me non quaerentes, nec semetipsos in vera doctrina simpliciter circumspicientes quomodo diabolum qui eos devorare cupit effugiant, quemadmodum columba in puritate aquae considerans accipitrem qui eam rapere tentat, effugit; non autem sic illi diabolum effugiunt cum eum in scriptura doctrinarum venientem vident, sed in repentino sopore qui ei per caecitatem mentis suae inest, ut tepidus ventus ad me currunt. Quidam enim non voluntatem suam, sed tantum saecularem habitum abjicientes, spiritualem religionem aggrediuntur; [Col. 0497D] quia multas miserias et paupertates in saeculo sustinentes divitias habere non possunt, et ideo mundum relinquunt, quoniam eum ita ut vellent habere non possunt. Alii autem ad saeculum stulti et fatui sunt, ita quod hominibus contemptibiles et seipsos regere non volentes, et propterea saeculum fugiunt, quia illi ludibrio sunt. Sed et quidam debilitatem ac infirmitatem corporis sui habentes et in his calamitatibus multum laborantes, non propter me, sed ut his doloribus tanto suavius subveniant, saeculum derelinquunt. Alii vero tantas augustias et oppressiones a carnalibus dominis suis quibus subjecti sunt patiuntur, ut propter timorem eorum a saeculo recedant, non ut praeceptis meis obediant, sed ne carnales eorum Domini amplius super eos [Col. 0498A] potestatem suam exerceant. Et hi omnes non propter coelestem amorem sed propter has terrenas molestias quas sustinent ad spiritualem religionem veniunt, non considerantes utrum salsus an insulsus, an dulcis an amarus, an coeli an terrae habitator sim. Quid hoc? Ipsi nec condimentum, nec dulcedinem Scripturarum attendunt; nec quomodo in cordibus illorum homines habitent qui superna quaerunt, considerant. Et quoniam haec scrutari nolunt, ideo timorem meum abjicientes secundum voluntates suas incedunt, unde et inde alieni sunt et fugitivi vocantur. Quapropter nec ego dico eos saeculum dimisisse et ad me venisse, sed in hoc rei sunt quod servum timent, et Dominum contemnunt, quia terrenas causas sequuntur; et [Col. 0498B] me non verentur, et ideo pavidi in minimo, et audaces in maximo dicuntur. Ergo et Balaam assimilantur, qui Israeliticum populum in tabernaculis suis pulchrum videns, mansionem cum illis ficto animo se habere concupivit, dicens: Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia (Nb 23,10). Quid hoc? Cum homo aliquando in suspiriis animae ad hoc concutitur ut opera justitiae incipiat, tunc insurgente desiderio ea gemebunde exoptat, sic dicens in semetipso: Ego miser qui multis peccatis et obligationibus praepeditus sum, studiose desidero ut in abjectione carnalium concupiscentiarum anima mea omnem malitiam iniquitatis relinquat, et ut per contritionem illam qua justi semetipsos despiciunt in habitaculo [Col. 0498C] bonorum operum maneant. Quomodo? Ut in rectis actibus inveniatur finis meus, illis hominibus qui justitiam Dei operantur similis: ita ut terminus bonorum operum meorum initio justae intentionis eorum adaequatur. Sed homo qui intra semetipsum ista loquitur, si postea transacto tempore illorum suspiriorum cum tentationibus malignorum spirituum afflatur, et carnali concupiscentia devictus ad iniquitatem revertitur, facit ut ipse Balaam per nequitiam cupiditatis deceptus fecit. Quomodo? Quia ipse postea per illud schisma tactus per quod prius populo meo maledicere volebat, ubi ei per angelum meum et per asinam ipsius restiti, ad hoc eum tamen in zelo meo perducens, quia benedictione [Col. 0498D] verborum illorum quae in os ipsius posui eidem populo meo benedicebat: post desiderium illud quo eidem populo Israeli in morte sua assimilari desideravit, ad primum schisma reversus est, et populum meum in pecunia mortis suo consilio per fornicationem dispersit, ut pollicitus est dicens: Verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus hic faciat extremo tempore. Quid hoc? Videlicet cum me retorsero ad iter desideriorum meorum quae ad decorem carnis pertinent; tunc concupiscentias illas ingrediar quas prius cognoveram. Quomodo? Quia scio quid in carne mea cui honeste deservio, ita ut et ego qui his causis quae ipsi semper adsunt imbutus sum; tibi, o homo, qui etiam in eisdem delectabilibus rebus ardens, in [Col. 0499A] abscondito mentis meae stimulum concupiscentiis tuis ostendo; cum per suggestionem voluptatis meae fumigantem ardorem tuum ita succendo, ut per agnitiones venalium terrenarum rerum quae in corde tuo florent, illud ardens desiderium quo prius ad opera illa quae sancta dicuntur anhelasti exstinguas: hoc modo finem eis imponens, et eas opportuno tempore ita relinquens, quasi nunquam ea cognoveris. Unde, o homo, sicut iste Balaam post illud rectum desiderium quo prius sursum aspiciebat, ad fallaces concupiscentias se deorsum inclinabat; ita et ii faciunt qui me ficte quaerunt, quia cum viderint illos qui saeculum veraciter abjecerunt simpliciter incedere, et in arcta ac beata conversatione laudabiliter ac veraciter perdurare; dicunt eos pulchros [Col. 0499B] et suaves esse, ac protinus repentino impetu vitam eorum aggrediuntur, secundum ipsos vivere desiderantes. Sed postquam se illis ita conjunxerint quemadmodum et Balaam Israeliticum populum inspexit, tunc frequenter per diversas nequitias quas prius in cordibus suis habebant cum in saeculo essent, ad carnalia desideria revocantur, quoniam et illis prius dominabantur. Quapropter cum sic impediuntur, veneno et adversitate sua contaminant electum gregem meum, multis tempestatibus eum quatientes, et consilio suae nequitiae eum dispergentes. Nam cum ipsi a saeculo deceptuose recederent, me in orationibus suis in adjutorium sibi non invocabant, nec in probatione corporis sui si in hoc proposito perseverare possent an non, me [Col. 0499C] quaerebant: unde et ego permitto eos considerare: quid voluntas ipsorum cum in semetipsis confidunt eos possit adjuvare. O, ipsi insipientes et infructuosi existunt; quia sunt inutiles absque aratione legis Dei, et sine fructificatione verbi ipsius; quia non exquisierunt quid facere deberent cum arctam viam adirent, ut bona terra circumspicitur quem utilem fructum profert. Unde audiant; O homo, si hodie cum in carne tua fortiter in concupiscentiis ardeas, igneam fornacem existi, quis tibi tantum refrigerium dedit, quod tam magnum incendium posses evadere in voluptate tua?

Vere qui haec aggredi voluerit, interioribus oculis suis incedere debet qualiter ea per me incipiat, [Col. 0499D] et qualiter ea meo adjutorio perficiat, ne si illa insipienter inceperit et male consummaverit, in ruinam vadat, sicut et ille antiquus hostis qui in semetipso confisus, in ira zeli mei dejectus est; sic et isti abjicientur, qui nec semetipsos considerantes, in praecipitatione magnae superbiae passione Filii mei se induunt, sed eam postmodum in fastidio superflue rejiciunt. Quapropter qui eam super se posuerint, attendant quomodo eam diligant, secundum quod Jeremias propheta in Spiritu sancto hortatur dicens: O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus, quoniam vindemiavit me ut locutus est Dominus, in die irae furoris sui (Lm 1,12). Quid hoc? O vos omnes qui vitia descritis, videlicet in abjectione [Col. 0500A] saecularium, et in imitatione spiritualium, transeuntes per viam illam quae vita et veritas est quae ego Filius Dei sum; attendite in inceptione bonorum operum ne doloris mei obliviscamini, cum me in passione mea coeperitis imitari, et videte in perfectione justitiae, ut dolor ille quem pro amore meo vobis imponitis: dolori meo similis sit. Quomodo? ut in eisdem miseriis quas propter me sustinetis usque ad bonum finem indeficienter perseveretis; sicut et ego perseveravi in dolore meo mori pro vobis, quoniam ego compressus et conculcatus in passione crucis sum; sicut uva in torculari exprimitur ut corpus meum manducetis, et sanguinem meum bibatis, ut in praescientia perspicacis oculi sui locutus est dominator coeli et terrae in judicio [Col. 0500B] eum Adam vitam deseruit et mortem accepit; ubi tamen idem Pater meus coelestis hoc praevidit, quod in fine temporum per me Filium suum ex Virgine incarnatum qui me in fortissimis viribus justitiae diabolo opponebam, eumdem antiquum seductorem superaret et humanum genus in defensione superni auxilii liberaret. Ergo homo cujuscunque sexus aut aetatis sit, qui passionem meam induit, attendat ut eam fortiter retineat, ne si eam per errorem neglectus sui abjecerit, postea cum ipsam voluerit retinere, eam invenire non possit.

Unde et illi qui infantes suos meae passioni in humilitatis conversatione subjicere voluerint, hoc non in praesumptione praecipitationis impudenter faciant, sed sapienter in examinatione discretionis, [Col. 0500C] non cogentes illos absque consensu voluntatis suae hoc adire, quod nec ipsi possunt perferre. Quomodo? Si infantem tuum mihi offers cum ei nondum inest scientia discernentis intellectus, sed cum in stultitia omnis sensus sui jacet, et tamen ita sine voluntate ipsius eum offers, consensum ejus in hoc non considerans, non recte fecisti ita offerens arietem. Quomodo? Si homo arietem ad altare meum offert; si eum cornibus suis fortiter funibus non alligavit, nonne aries aufugit? Sic etiam si pater aut mater puerum suum qui aries est, ad servitutem meam offerunt, si in hoc voluntatem illius quae cornua ejus sunt, nec diligenti custodia, nec supplicatione, nec deprecatione, nec exhortatione totius [Col. 0500D] diligentiae quae funes colligationis ejus intelligantur, attendunt, quoniam his omnibus puer ad consensum bonae voluntatis provocandus est; tunc si istis examinationibus non fuerit probatus, certe aut corpore aut mente aufugit, nisi Deus eum in mirabilibus suis custodiat. Si autem tu, o homo, in tam magna custodia corporalis districtionis puerum illum concludis quod se a pressura repugnantis voluntatis suae absolvere non possit, tunc in omnibus fructibus tam corporis quam animae propter capturam illam quae sine consensu ejus ipsi injuste illata est, aridus mihi apparet. Tunc et ego tibi, o homo, qui auctor hujus ligaturae es, dico: Viridem agrum in potestate mea habui; nunquid, o homo, dedi tibi illum, ut eum germinare faceres [Col. 0501A] quemcunque fructum tu ipse velles. Et si in illum semen seminas, an potes illum in fructum producere? Non. Nam tu nec rorem das, nec pluviam producis, nec humiditatem in viriditate tribuis, nec calorem in ardore solis educis; per quae omnia competens fructus producendus est. Ita etiam in auditum hominis verbum seminare potes; sed in cor illius quod ager meus est, nec rorem compunctionum, nec pluviam lacrymarum, nec humorem devotionum, nec calorem Spiritus sancti infundere vales, in quibus universis fructus sanctitatis germinare debet. Et quomodo audebas delicatum et sanctificatum mihi in baptismo tam temere tangere; ut eum absque voluntate sua in arctissimam captionem ligaturae ad ferendum jugum meum traderes. [Col. 0501B] Unde nec aridus, nec viridis effectus est; quia nec saeculo mortuus est, nec saeculo vivit. Et cur eum ita oppressisti, quod ad utrumque inutilis est? Nec miraculum meum ad confortandum eum ut in spirituali vita permaneat, ab hominibus exspectandum non est, quoniam nolo ut parentes ejus in oblatione ejus peccent, absque voluntate illius eum mihi offerentes. Quod si aliquis sive pater sive mater puerum suum ad servitium meum offerre voluerit, antequam eum praesentet, dicat: Promitto Deo quod puerum meum solerti custodia usque ad intelligibilem aetatem ejus custodiam supplicando, deprecando, exhortando eum ut in servitio Dei devote permaneat. Et si mihi consenserit, festinanter eum ad servitutem Dei offero; vel si mihi assensum non [Col. 0501C] praebuerit, insons coram oculis majestatis ejus inveniar. Si autem parentes pueri eum his modis usque ad intelligibilem aetatem ejus prosecuti fuerint; si tunc puer se avertens illis consentire noluerit; tunc et ipsi, quia devotionem suam in illo quantum valebant ostenderunt, eum sine voluntate illius non offerant, nec eum ad servitutem illam pervenire cogant, quam nec ipsi ferre nec adimplere volunt.

Qui autem devoto animo se mihi libenter subjicere voluerit, ad hoc strenue exhortandus est ut perveniat, nec per livorem alicujus malevolae animae a bona intentione sua retrahendus. Nam si quis aliquem illorum qui me sequi desiderant a proposito suo retraxerit, sacrilegium facit, quoniam foedus [Col. 0501D] meum in mente illius dirupit, quapropter et in recto judicio rationem inde redditurus est; si in hac nequitia inflexibilis perduraverit, quia mihi servire volentem avertit: quod facere non debuit, ut scriptum est: Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit sive animal, sive ager, non veniet, nec redimi poterit (Lv 27,28). Quid hoc? Cum quaelibet anhelans anima, pleno officio scientiae ita bonum sensum in homine tangit, ut ille aliquam rem perficiat; tunc rem illam voluntas ejus confirmat dicens: Hoc decet ad honorem Dei. Et ita cum bona devotione et cum justa reverentia homo ille promittit Deo, illud ei offerens per osculum cordis, quod est per voluntatem desideriorum suorum. Et tunc illud hoc modo in dotem sanctificationis Deo [Col. 0502A] oblatum est. Quomodo? Quia Deus in illo homine aedificantem voluntatem videns, ita eum per annulum sanctificationis suscipit, ut vir sponsam suam per annulum desponsationis sibi in foedus colligationis ne ipsam amodo dimittat munire solet. Unde cum Deus voluntatem illam virilitate animi hominis susceperit, qui semetipsum ita constringit quod reliquit quod habet, et qui magis Deo dividit quam sibi quod possidet, tunc colligatio hujusmodi consecrationis ita permanebit, nec devotionem suam relinquet. Quare? Quia illam scientia hominis cognovit, quoniam bonus sensus ejus illam intellexit, et quia illam voluntas ipsius ad honorem Dei aedificavit; et ideo sive homo fuerit qui semetipsum ita Deo obtulit, sive animal homini subjectum quod [Col. 0502B] eodem modo ad honorem Dei oblatum est, seu ager fructum proferens qui etiam ita Deo est consecratus, nec pro cariore pretio dari, nec sub viliore recompensatione retineri debet, ne honor Dei quasi in contemptibilem aestimationem deputetur. Sed sicut nullus contra voluntatem suam a saeculari via ad spiritualem tramitem converti cogendus est; ita etiam qui cum devotione voluntatis suae servitium meum aggressus est, et postea illud contemnens neglexerit, justo judicio ut illud recipiat revocandus est. Quomodo? Si habet aequos rectores et spirituales magistros zelum meum habentes, ii debent eum ad servitutem meam revocare, et hoc primum facient supplicatione, exhortatione, et blando sermone eum linientes, et deinde verberibus et constrictione [Col. 0502C] frigoris et famis et aliis his similibus castigationibus eum corripientes, quatenus his miseriis admonitus, infernales poenas ad mentem suam revocet, et eas timens a se putredinem animae suae auferat, et ad semitam illam quam deseruerat ita revocatus redeat, ut etiam de his Evangelio scriptum est: Exi in vias et sepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea (Lc 14,23). Quid hoc? Tu qui spiritualis pastor et justus rector et rectus magister es, exi de pristinis moribus tuis qui tibi de primo parente tuo adhaerent, et vade in viam arctam et angustam, et in compositionem inflexorum praeceptorum quae justissimi viri in textura Spiritus sancti composuerunt; et acutissime in zelo meo [Col. 0502D] considera eos qui sub praecepto et magistratione tua degentes aut susceperunt aut voverunt sua voluntate et non ex alterius hominis injusta coactione sanctum propositum pacti mei observare, et cum postea illud contemnentes ad vetera vitia cupiunt redire: hos dulcibus et amaris correptionibus compelle ecclesiasticam disciplinam intrare, ut domus dotationis meae tam ex strenue correptis quam ex suaviter admonitis impleatur, quoniam alii ad vitam diversis castigationibus et alii variis blandis admonitionibus vocandi sunt. Quomodo? Ut diligens pastor perditam ovem suam sollicite requirit, ita et spirituales magistri subjectos suos per diversa vitia errantes multa diligentia requirere debent, sua scilicet solertia cogentes eos, ut in domum justitiae [Col. 0503A] de qua exierunt vel exire volebant revertantur, ut Ecclesia in una parte ex amore correptis et in altera ex blande adhortatis ovibus impleatur, et ita ad superna pascua perducatur.

Qui autem tunc ita obturati sunt, quod nec propter corporalem castigationem quae eis a praepositis magistris suis in zelo meo infertur, nec propter timorem meum quoniam ego sum Deus nolens iniquitatem, nec propter amorem effusi sanguinis Filii mei qui pro ipsis passus est se corrigere volunt, sed fidelissimos amicos meos qui vias meas velociter currunt polluere sua putredine laborant; tunc ab amicis meis ne gregem meum contaminent ut lupi expellendi sunt, quemadmodum Paulus amicus meus hortatur dicens: Auferte malum ex vobis (1Co 5,13) [Col. 0503B]. Quid hoc? Vos qui in culmine regiminis estis, et qui in humilitate subjectionis manetis, expellite malum illud a vobis quod timorem meum contemnens mihi Creatori coeli et terrae contradicit, illud tam forti examinatione a vobis expellentes, ut in conscientia vestra radicem non figat, nec in consortio vestro pedem suum ponat, ne dulcia pigmenta bonorum operum in vobis vilescant. Sed qui ex his in poenitentia reverti voluerit, et me Creatorem suum pro corde quaesierit; etiamsi in extremitate cursus sui venerit ego tamen suscipiam eum quia cuncta juste judico.

Qui autem thesaurum cordis sui subtrahendo abscondit, dicens: Nisi sentiam me moriturum, a saecularibus causis me non convertam et ita conversionem [Col. 0503C] suam usque ad expirationem animae suae differt, et cum jam amplius spirare non valet, diutius praesentem vitam se posse habere desperans saeculo renuntiare tentat: hic animam suam decipit, quoniam conversio ejus deceptibilis est, hoc ludificando fecit, ut ludificatio etiam accipitur. Ille vero qui jam morti proximus, toto corde propter peccata sua et propter amorem meum saeculo renuntiaverit, scilicet quandiu vivat mihi ardenter servire desiderans; vere devotionem ejus cum omnibus choris angelorum suscipio, et ei gloriam vitae tribuo. Nam quamvis homo in multo crimine occupatus sit, cum tangit peccata sua ita quod amare delicta sua deflet, et hoc simplici oculo facit quia [Col. 0503D] me ad iracundiam provocavit, ego eum a morte ad salutationem erigo, nec ei supernam haereditatem denego, secundum quod psalmista David in Spiritu meo testatur, dicens: In quacunque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es (Ps 56,10). Quid hoc? In quacunque luce vitae meae ulla claritas supernae illustrationis in mente mea qui in tenebris jaceo, per divinam gratiam se ostenderit, ita quod in amaritudine poenitentiae peccatorum meorum et in vulneribus gravati cordis mei invocavero te qui omnibus te puro corde invocantibus remedium tuae pietatis concedis; tunc in eadem visitatione cognovi, quia tu qui haec misericorditer operaris Deus meus es? Quid est hoc? Cum per gratiam tuam me ad hoc perduxeris, quod te Deum [Col. 0504A] meum in operibus justitiae cognovero, ita quod in operibus iniquitatis meipsum damno et reprimo: tunc suscipis me simpliciter te quaerentem, et lacrymose post te clamantem atque in viriditate animae meae te cognoscentem, quia tu es ille qui haec facere potes; tunc enim corpus meum in vera poenitentia contero, et illud quasi pro nihil habeo. Et cum tali modo poenitentiam suam homo fecerit, remedium peccatorum suorum inveniet. Quomodo? Quia me Deum suum cognovit. Quomodo? Quoniam peccata sua deseruit, et ideo per oculum poenitentiae videbit quod illa vana fuerunt quae prius ardenter in mala concupiscentia perpetravit

Quapropter nemo negligat remedium poenitentiae quaerere, quia si illam sanus in corpore neglexerit, [Col. 0504B] studeat tamen ut eam vel in extremo tempore suo inveniat, et ad salvationem eum suscipiam quoniam quamvis sordes magnae sint in peccatis, tamen propter Filium meum in pura poenitentia abluuntur, praeter hunc qui blasphemiam contra Spiritum sanctum impoenitens dixerit, et qui se ipsum in mortem corporis sui obduratus praecipitaverit, quia haec duo velut unum sunt. Istos in gloria supernae vitae nescio, ut in Evangelio scriptum est: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, spiritus autem blasphemiae non remittetur. (Mt 12,31). Quid hoc? Omne peccatum quod in superfluitate carnis, aut cum libidine, aut cum amaritudine, aut aliis his similibus vitiis peractum fuerit, seu blasphemia quae est in cultu idolorum [Col. 0504C] ubi verus Deus ignoratur et falsum figmentum adoratur, aut invocatio daemoniorum ubi verus Deus scitur, et tamen in perversitate hominum diabolus invocatur: haec omnia in pura poenitentia remittentur hominibus, cum per compunctionem lacrymarum ex intimo corde verum Deum omnibus se invocantibus misericordiam suam misericorditer praestantem fideliter quaesierint. Quoniam, quamvis hujusmodi homines graviter in peccatis errando delinquant, tamen si Deum imperio et potestate in coelis regnantem omnino non abjiciunt, manum auxilii ejus quaerentes invenient. Sed si in infidelitate sua perseveraverint, ita quod ab hac perversitate nunquam resipiscant, sed fixo corde et anima consentiente [Col. 0504D] Deum omnino abnegent, sic intra semetipsos dicentes: Quid est hoc quod dicitur Deus? Nam Dei non est misericordia aut veritas, ut velit aut possit me adjuvare: et ita impoenitentes diffidant a peccatis suis se posse mundari, aut ullo modo salvari: hi Deum blasphemant, et ob hoc propter nequitiam obdurationis suae si ita perseveraverint, remissionem blasphemiae non percipient, quia intellectum cordis sui ita suffocant, quod sursum suspirare non valent, quoniam illum per cujus misericordiam salvari debent, quasi nihilum habent, ut etiam David testatur, dicens: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Ps 14,1). Quid est hoc? Per stultam locutionem qui sapientia et intellectu vacuus erat, Deum in corde suo abnegavit, [Col. 0505A] etiam ad cognoscendum eum insipiens fuit. Quomodo? Quia verum Deum nec scire nec intelligere voluit, cum in obdurato sensu dicebat: Quid est Deus? Deus non est. Et quid vel ego sum? Nescio quid sum. Qui haec dicit insipiens est, quoniam veram sapientiam qua Deus cognoscitur non habet. Sed quisquis Deum in potestate sua regnantem non ficte cognovit, hic sapiens est, quamvis peccator sit. Unde quisquis hoc fixum in corde suo habet, de Dei misericordia desperat, dicens: Deus nihil est, hunc nescio, jam me nescivit, et hunc nego, quoniam me negavit. Et ideo ille ad vitam non resurget, nec ullum gaudium habere potest, quia omnes creaturae eum destituunt, quoniam Creatorem earum pro nihilo habuit. Sed et ille qui [Col. 0505B] de peccatis suis desperat, ita quia prae magnitudine ponderis eorum se posse salvari non credit, infidelis est, et ideo ad vitam non perveniet, quia illi qui vitam omnibus dat contradicit. Quod si quis ex his omnibus poenitentia ductus, me veraciter quaesierit, me inveniet, quoniam neminem abjicio qui puro corde recurrit ad me.

Si autem nigerrimae tempestates hujus blasphemiae et desperationis super quempiam hominem ceciderint, et ipse nec in corde suo nec in voluntate sua, nec in sapore perversi gustus eis consenserit, sed in hoc certamine valde cruciatur, tunc si in eodem agone fortiter repugnans perseveraverit, citius ei subvenio. Et propter has gravedines non dubitet, quia contra maximas procellas eum [Col. 0505C] fortissimum pugnatorem dico, et eum velocius juvabo atque eum in amicum habebo, quoniam propter amorem meum tantas adversitates patienter sustinens nobiliter superavit. Sed et sicut ille qui me verum Deum nullo modo, ulla fide aut spe in corde suo vult scire, ad vitam non resurgit, ut dictum est, ita nec ille qui se ipsum in mortem corporis sui praecipitaverit, quia separationem illam quam hominibus constitui non exspectat; sed se ipsum sine ulla spe misericordiae discindit. Unde et in perditionem cadit, quoniam hoc occidit cum quo poenitere debuit. Nam qui illud ab homine separat quod in homine posui, magno reatui se subdit, quemadmodum in Evangelio Filius meus ostendit, [Col. 0505D] dicens: Audistis quia dictum est antiquis: Non occides? Qui autem occiderit reus erit judicio. (Mt 5,21). Quid est hoc? Vos qui pedem vestrum super fundamentum petrae ponere vultis, notate quoniam per sonum illum qui de radice rationalitatis exit percepistis, quia in verbis Scripturae quae sensum illum habet quem digitus Dei dedit demonstratum [Col. 0506A] est iis qui vos in antiquitate praecesserunt, ne dividerent in homine quod divina dispositione in illo conjunctum est. Quid hoc? Quia qui Adae lignum scientiae boni et mali interdixit, dicens: In quocumque die comederis ex eo, morte morieris (Gn 2,17). Hic etiam per Moysen generi ejus locutus est: Non occides, nec dissipabis quod ad imaginem Dei factum est. Sed sicut Adam praeceptum transgressus vita salutis semetipsum et genus suum privavit, ita etiam homo qui facturam Dei in homine destruit, fideles generationes salutarium operum ab anima et a corpore suo abscindit. Ex hoc etiam reum judicialis sententiae se faciens, in exsilium miseriae vadit. Quapropter ille qui tam crudelem separationem in homine [Col. 0506B] fecerit, in multas calamitates se mittit, videlicet hoc separans quod meum est, quia corpus et animam simul in homine conjunxi. Et quis est ille qui haec audeat separare? Et cum ille in multa gravedine peccati sit qui alium occidit, quid tunc iste erit qui seipsum in mortem tradit? et hoc in pulverem mittit cum quo debuit crimina sua diluere. Nam qui se ipsum occiderit perditum angelum imitatur, qui primus iniquitatem inveniens se ipsum in perditionem tradidit et se ipsum in morte occidit. Quomodo? Quoniam Deo invidit; qui nec ortum habuit, nec finem accipiet, et qui omnia regit quae in coelo et in terra sunt. Et sicut superbus ille diabolus noluit aspicere in me cum se ipsum in perditionem dejecit, sic nec is homo me scire [Col. 0506C] dignatur qui se ipsum violenter discindit; unde et in mortem cadit, sicut et ille cum semetipsum in perditionem praecipitavit. Nam antequam corrueret, iniquitatem suam super pennas ventorum elevare voluit, et quasi volatile quod in aere volat, sic in coelestibus volare tentavit. Unde et in hac praesumptione, semetipsum a beatitudine in infelicitatem dejecit. Sed ego de terra formavi hominem, ut ab inferioribus ad superiora conscenderet, et ut incipiendo et perficiendo bona opera, sursum praeclaras virtutes ad ardua aedificaret. Quapropter et homo qui et corpus et animam habet, cum bona operari potest, et cum poenitere valet, semetipsum non occidat, ne postea locum illum recipiat, ubi [Col. 0506D] nec opus nec poenitentiam habere potest, sicut et diabolus qui dum semetipsum occideret, in tartara dejectus est. Sed qui vigilantibus oculis videt et attentis auribus audit, hic mysticis verbis meis osculum amplexionis praebeat quae de me vivente emanant.





Scivias Hildegardis 2300