Scivias Hildegardis 3100


VISIO SECUNDA.

3200

[Col. 0577]

SUMMARIUM.---Quod fides magna in virtute, palam surrexit in circumcisione Abrahae. Quod fides conjuncta est timori Domini et timor Domini fidei. Quod fideles per quatuor partes terrae super fide bona opera aedificant. De quatuor quadris. Quod oportet hominem humiliter incedere et insidias diaboli sapienter fugere. De quatuor angulis aedificii quod significent. Item aliter de eisdem angulis. Quod hominibus a Deo Patre datur munitio et defensio ad bene operandum et circumspecti sunt quia cinerea caro sunt. De speculativa scientia. Verba Pauli. Verba Salomonis. De operatione duarum causarum. Quod rectae institutiones surrexerunt in Abraham et in Moyse. Quod spectativa scientia coepit in Noe apparere regnante tamen iniquitate usque ad Abraham et Moysen sine interruptione. Verba Pauli ad eamdem rem. Quod rectum opus ostensum est in Abraham et in Moyse, perspicua justitia in Incarnatione Filii Dei, ardens opus per baptismum in Ecclesia durans in finem mundi. Verba David ad eamdem rem. Quod membra Christi constant adhuc imperfecta in electis suis et Ecclesia caret adhuc futura perfectione quam habitura est. Quomodo denarius numerus attenuatus per Adam, surrexit in Filii Dei in denarium, et denarius in millinarium. Verba Evangelii de eadem re. Quod in quinque vulneribus Christi peccata hominum delentur. Quod homo quinque sensibus Spiritu sancto sibi inspiratis, discerni bonum et malum. Quod homo anima et corpore laboret devitare malum et facere bonum in prosperis et in adversis. Quod humana mens debet habere sapientiam et discretionem ad cognoscendum Deum. Quod homo ex quatuor elementis constans fidem catholicam aequali devotione colat. Quod fidelis homo ascendat de virtute in virtutem. Quod Filius Dei missus est in mundum secundum tempus praeordinatum a Patre ut proficeret voluntatem Patris in redemptione hominis. Quod superbiam mali vel finem ejus in operante creatura, aut initium aut finem supernae justitiae justamque distributionem voluntatis Dei: nullus homo perscrutari potest.

[Col. 0577B] Deinde vidi inter ambitum circuli qui protendebatur de sedente in throno quasi montem magnum conjunctum radici illius immensi lapidis super quem nubes cum throno et sedente in eo posita erant: ita quod lapis in altitudinem erectus et mons in latitudinem extensus videbatur. Et super ipsum montem stabat velut quoddam aedificium quadrangulum ad similitudinem urbis quadratae formatum, aliquantulum obliquum habens situm, cujus angulus unus respiciebat ad orientem, et alius ad occidentem et unus ad septentrionem et alius ad meridiem; aedificium autem circuitu suo murum unum biformem gerebat, cujus forma una erat quasi splendor lucidus ut lux diei, et altera quasi compaginatio lapidum adinvicem conjuncta in angulo orientali [Col. 0577C] et in angulo septentrionali, ita ut pars illa lucida muri protenderetur ab angulo orientali et finiretur in angulo septentrionali, tota integra et non habens ullum locum interruptum, et pars alia scilicet lapidea extenderetur ab angulo septentrionali ad angulum occidentalem et ad angulum meridianum et finiretur in angulo orientali, habens duo loca interrupta inter angulum videlicet occidentalem et angulum meridianum. Longitudo autem aedificii erat centum cubitorum, et latitudo ejus quinquaginta cubitorum, et altitudo ipsius quinque cubitorum: ita ut ejus duo parietes in utroque latere ipsius essent unius longitudinis, et alii ipsius duo parietes in fronte et in fine ejus, unius latitudinis. Sed et idem quatuor parietes ubique in circuitu ipsius aedificii [Col. 0577D] aequalis erat altitudinis, exceptis propugnaculis ejus quae aliquantulum eminebant altitudinem ipsius. Latitudo autem inter ipsum aedificium et splendorem ex praedicto circulo se in profundum abyssi extendentem erat in vertice orientalis anguli unius palmi, alibi autem, id est in septentrionali et in occidentali [Col. 0578B] atque in meridiana parte tanta undique erat latitudo inter idem aedificium et splendorem, ut ejus amplitudinem nullo modo comprehendere possem. Et haec, me admirante, qui sedebat in throno iterum dixit ad me: Fides quae in antiquis sanctis cum opere justitiae per bonitatem Patris desuper aedificato, velut in pallore apparuit, incarnato Dei Filio, aperta manifestatione, cum ardentibus operibus ardenter in lucem processit, quando Filius Dei caduca non concupiscens, ea exemplo suo conculcari et coelestia amari perdocuit; cum priores Patres mundum non fugientes, nec se ab eo separantes Deum simplici tantum credulitate et humili devotione colebant; quia nondum ut omnia desererent eis ostensum fuerat. Unde etiam quod vides intra [Col. 0578C] ambitum circuli qui protenditur de sedente in throno, montem magnum conjunctum radici illius immensi lapidis super quem nubes cum throno et descendente in eo posita sunt, ita quod lapis in altitudinem erectus et mons in latitudinem extensus videtur: hoc est quod in potente ac forti opere potestatis superni Patris qui potenter operatur, stat mons significans fidem, quae magna est in virtute, palamque surgens in circumcisione Abrahae, et ita proficiens usque in Filium superni Dei post ruinam serpentis antiqui per Spiritum sanctum inspirata hominibus, ut in bonitate Patris fideliter operantes illum credant omnipotentem esse Deum, qui tam magnum hostem superare potuit, ita quod per eamdem credulitatem sublevati ad gloriam illam pertingant, [Col. 0578D] de qua diabolus per superbiam suam dejectus periit.

Atque idem mons positus est ad radicem praedicti lapidis mysterium timoris Domini habentis, quia fides conjuncta est stabilitati timoris Domini, et timor Domini etiam fortitudini fidei, scilicet cum de [Col. 0579A] Patre missus est Filius nasci ex Virgine, et cum de Filio pullulabat vera fides primum in fundamentum boni operis, quam timor Domini profert cum omnibus virtutibus tangens Deum in altitudine sua: ita ut in sapientia fidelium mentium Deus super omnia regnans fideliter colatur: Quomodo? Quoniam timor Domini secreta coeli visu circumspectionis acute penetrat: quia ipse initium justae intentionis est, cum qua etiam beata fides apud Deum in latitudinem perfectionis extenditur cum in bonis operibus ad sanctitatem dilatatur. Sed quod super ipsum montem stat aedificium quadrangulum ad similitudinem urbis quadratae formatum, hoc est quod super fidem bonitas Patris bona opera aedificans, multos fidelium per quatuor angulos terrae colligens trahit [Col. 0579B] ad coelestia, sic monitos in stabilitate virtutum ut coelestis Pater in sinu suo, hoc est in interiori potestate et in mystico consilio suo eos benigne componat cum quatuor quadris in fide. Quomodo? Ego, qui sum Altissimus, ordinavi in opere meo primum quadrum hominum, videlicet Adam, cujus genus ipso dormiente per magnum schisma se debilitans, processit usque ad secundum quadrum, id est ad Noe sub quo diluvium factum est, ubi et mysteria Filii mei in arca praemonstravi. Sed in eo quadro quae est Noe, per admonitionem meam manifestavi illam lucidam partem muri praedicti aedificii; quia ibi in diluvio suffocans peccatores, innui hominibus ut mortem fugerent et vitam appeterent, sic eis palam aperiens speculativam scientiam cognitionis [Col. 0579C] duarum viarum. Quid hoc? Homo viret et viget in vivente vita quae anima est, per quam speculatur et cognoscit duas semitas videlicet bonum et malum, quoniam homo tangitur alterutra parte harum: ita quod manens in corpore sive bonum sive malum cum anima et corpore operatur, quod quidem ipse incipit per operationem animi sui, voluntatem suam ita in opere complens. Et sic in nos ostensa est per admonitionem meam speculativa scientia duarum viarum, scilicet acutissima consideratione malum spernere et bonum diligere, quae ita cum emissione circumcisionis tendit in praecursu voluntatis Dei, usque ad tertium quadrum, in quo Abraham et Moses conjuncti sunt in circumcisione et [Col. 0579D] lege; quae circumcisio et lex ita procedebat usque ad quartum quadrum sanctae Trinitatis: in quo Vetus Testamentum in Filio Dei finitum est cum exteriori significatione. Unde etiam surrexit interius germen per Filium Dei in Ecclesia: qui natus et passus pro salute hominum resurgens etiam et rediens ad Patrem, angulum illum qui in casu Adae absconsus et attenuatus erat restauravit in salvationem, per animas hominum.

Quod autem aedificium aliquantulum est in obliquum situm, hoc est quod homo qui opus Dei est, non potest prae fragilitate sua incedere firmiter sine peccato, et audacter sine timore fragilis carnis diabolum superando, sed eum oportet illum humilitate devitare, et insidias ejus sapienter fugere ne peccet, [Col. 0580A] atque fideliter se conjungere bonis operibus, et sic constare in Filio Dei, qui quasi in angulo sedens lapis angularis est, hoc pacto opus electum in homine conjungens. Sed quod angulus unus respicit ad orientem et alius ad occidentem et unus ad septentrionem et alius ad meridiem, hoc est quod Filius Dei natus est ex Virgine et passus in carne, ut in ortu justitiae homo restauraretur ad vitam cui omnis justitia apposita est, quod est angulus orientalis inde surgente salvatione animarum, ut Deus complevit in Filio suo omnem justitiam quae ab Abel usque ad ipsum praefigurata est; in quo finita est constitutio carnalis observationis Veteris Testamenti, jam veniente salute fidelium hominum per fidem, quam Filius Dei attulit missus [Col. 0580B] a Patre in mundum in fine temporum, quod est angulus occidentalis. Contra diabolum quoque in Abraham et in Mose elevavit se justitia qui praemonstrabant promissam gratiam per quam homo salvatus est quem diabolus deceperat, occidendo eum ut latro in lapsu Adae, quod est angulus septentrionalis; unde et miserabilis ac mortalis casus qui factus est in humano genere, postea per supernam gratiam nobiliter et magnifice restauratus est pleno fructu, in ardente opere Dei et hominis, quod est angulus meridianus. Angulus etiam meridianus est; quia primus homo Adam a Deo creatus est. Sed quod ab hoc angulo speculativa scientia cognitionis duarum viarum non incipit fulgere, id est ab ipso Adam; hoc ideo est, quia genus suum [Col. 0580C] incompositum erat, non colens Deum in scientia sua officiosum servitute legis, sed tantum propriam voluntatem suam adimplens cum summo malo, ita ut nec in recta scientia Dei nec in vera beatitudine esset fulgens: imo in morte jacens, sed absconsum erat tantum in corde Patris, quid cum homine facere decrevisset. Angulus etiam in oriente designat Noe, ubi se justitia ostendere incoepit, et ubi etiam aperte manifestata est praemonstrata speculativa scientia, ostendens omnem sanctitatem quae postea in Filio Dei perficienda erat. Et quia unaquaeque justitia in Filio Dei qui est verus Oriens erat incipiens, ideo est hoc aedificium primum appellandum ad orientem in honore sanctitatis, quae [Col. 0580D] primum etiam in Noe veraciter declarata est. Angulus quoque in septentrione est Abraham et Moses: qui adversus Satanam cum operis exsecutione praedictam speculativam scientiam circumtegebant quasi eam circumaedificarent cum pretiosis lapidibus, et cum desuper aurato opere perspicuae justitiae Dei quod erat circumcisio et lex; quia justitia ante circumcisionem et legem, quasi nuda erat absque opere. Et quartus angulus occidentalis praefigurat etiam veram Trinitatem; quae palam manifestata est in baptismo Salvatoris, qui erexit plenam et sanctam civitatem Jerusalem cum omni opere suo, recurrens ad coelum in salvatione animarum. Sed quod ipsum aedificium in circuitu suo murum unum binae formae habet, cujus una est quasi splendor [Col. 0581A] lucidus ut lux diei et altera quasi compaginatio lapidum adinvicem conjuncta in angulo orientali et in angulo septentrionali, hoc est quod per bonitatem Patris hominibus ex omni parte data est quasi securitas una, id est munitio et defensio in bonis operibus ut ipsis circumdati et confortati carnales concupiscentias deserant, et ad unum Deum qui munimentum eorum est confugiant. Qui murus in duabus est formis quia una forma muri est veluti speculativa scientia duarum viarum, quoniam illam scientiam in acutissima et certissima exquisitione speculationis animi sui habet homo, ut sit circumspectus in omnibus viis suis et etiam alia forma muri est veluti cinerea caro hominis, quia a Deo creatus est homo operans, factum opus in operatione.

[Col. 0581B] Et haec speculativa scientia lucet in splendore lucis diei; quin per eam homines actus suos vident et considerant, quia splendidus radius est humanae mentis, se caute circumspicientis, in homine siquidem apparet haec praeclara scientia ut candida nubes permeans mentes populorum in celeritate sicut et nubes cito difflatur in aere, lucensque ut lux diei quoniam ipsa candida declaratur propter splendidissimum opus quod Deus benigne operatur in hominibus, scilicet ut cum ipsi devitant malum, perficiant bonum quod in eis quasi lux diei lucet. In ipsa quoque scientia procedit unumquodque opus in homine. Quomodo? Homo habet duas vias. [Col. 0581C] Quomodo? Ipse est sciens bonum atque malum cum sensibilitate, qui, dum transit de malo, operando bonum, imitatur Deum faciens bonum in ipso, qui justus est nolens injustitiam. Sed dum operatur malum, implicatur per seductorem diabolum in peccatis, qui non vult desistere nisi sentiat illum in vinculo malorum operum, quoniam diabolus quaerit iniquitatem, fugiens sanctitatem. Si autem homo abstrahit se a malo et operatur bonum: tunc suscipit cum summa bonitas, quia seipsum propter amorem Dei superavit: qui Filium suum tradidit pro eo in mortem crucis. Unde etiam scientia haec est speculativa: quia ipsa est quasi speculum hoc modo, quoniam ut homo aspicit faciem suam in speculo utrum sit in ea pulchritudo an maculositas; [Col. 0581D] sic inspicit ipse in scientia bonum et malum in facto opere, quod considerat intra se, quia haec consideratio est in rationali sensu quae Deus inspiravit in homine, cum in faciem ejus inspiravit spiraculum vitae in anima. Nam vivere pecorum deficit; quia rationale non est, anima autem hominis nunquam deficit; quia in aeternum vivet, quoniam rationalis est. Unde etiam homo sentit in consideratione boni et mali quod ipse opus sit reprobum vel electum, per gratiam Dei formatus et inspiratus rationali sensu in ortu creationis suae, illa gratia eum iterum restaurante in electione baptismi, et in salvatione animae novi testimonii, ut dicit Paulus amantissimus meus de illa electione gratiae: Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae [Col. 0582A] sunt. Si autem gratia, jam non ex operibus: alioquin gratia jam non est gratia (
Rm 11,6). Hoc tale est. Reliquiae quas laqueus mortis non comprehendit, ut declinarent ad exemplum diaboli, illae salvae factae sunt aperta salvatione dum Deus misit Filium suum incarnari quod est electio gratiae pro salute manifestata hominum. Quomodo? Gratia Dei constituit hominem, sed ille lapsus est in pravis operibus. Tunc ostensa est electio gratiae in electo vase, cum ex Virgine Filius Dei natus est, in quo possibile non erat fieri ullum lapsum. Nam si quisquam hominum rem aliquam utilem facit quae ipsi ab alio abstrahitur, tunc eligit sibi aliam utiliorem, quam ei nullus auferre possit, et in qua ipse plene abundet. Sic fecit gratia Dei. Ipsa enim formavit [Col. 0582B] Adam primum hominem, quem diabolus abstraxit ab innocentia operis, sed eadem gratia fecit postea plenitudinem bonorum operum per Filium Dei in salvatione animarum. Si autem gratia Dei fecit salvationem, tunc salvatio non est facta ex merito hominum. Quomodo? Justitia operis defecit in Adam: ita quod homo nunquam rediret in salvationem per merita operum suorum, nisi recuperaretur per eamdem gratiam in justissimo Filio Dei per opera ipsius, quia obediens factus est Patri suo, et nisi homo etiam mundaretur per baptismum quod Filius Dei tradidit hominibus cum bono opere, quod opus gratia Dei operatur cum homine: et homo opus illud cum illa. Ideoque est gratia Dei cum hoc opere; et hoc opus ortum est de gratia. [Col. 0582C] Quod si salvatio esset ex merito hominum et rectum opus hominis esset proprium ei a seipso, ita quod gratia Dei opus illud non accenderet, tunc gratia non esset gratia. Quomodo? Tunc esset homo a seipso et non a Deo: et nulla creatura redderet gratias Deo, et gratia Dei nihil esset. Nunc autem gratia Dei constituit hominem rationalitate subnixum ut justitiam operetur in scientia boni et mali, quatenus hac scientia appetat bonum abjiciens malum et ut sic cognoscat vitam et mortem per hoc eligens in qua parte remanere desiderat, ut Salomon in intellectu sapientiae inquit: Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris porrige manum tuam (Si 15,17). Hoc tale est. Deus [Col. 0582D] apposuit homini in prima suscitatione animae vim magnam et acutam videlicet notitiam malorum et bonorum, quae sunt aqua et ignis. Nam sicut aqua semper inundat et celat in se multa mortifera animalia plurimaque inutilia, ita est etiam homo inundans in malis factis suis, celans ea ne divulgetur. Et ut etiam ignis urit non perferens intra se ullam impuritatem incombustam, et ut faber per ignem puriora facit monilia sua ablata rubigine, sic etiam bonum facit hominem purum, evellens ab eo rubiginem nequitiae. Nam aqua et ignis dissentiunt, suffocantes et necantes se invicem. Sic etiam facit homo. In malo enim necat bonum, et in bono necat malum atque in utroque semper occultat intra se silenter sua desideria, hac aut illac versans illa.

[Col. 0583A] Et in ipsa commotione desideriorum habet optionem voluntatis illius viae quam desiderat: et ad illam convertit se cum voluntate operis, quasi manum ad hoc porrigendo scilicet bonum opus perficiens adjuvante Deo per gratiam, et malum peragens insidiante diabolo per suggestionem artium suarum, ipso quidem homine haec inspiciente in scientia rationalitatis suae. Nam in illa scientia inspicit bonum et malum, et inde oritur in ipso desiderium optionis duabus viis boni videlicet et mali, secundum voluntatem ipsius. Quid hoc? Optio est quod homo videt in desiderio animi sui quasi in speculo res aliquas dicens intra se: Utinam possem hoc vel illud agere, ad quod nondum accedit per opus, sed habet illud in scientia sua, [Col. 0583B] positus quasi in capite duarum viarum, quod est scientiam habens occasionum boni et mali, et ita secundum desiderium suum tendit tandem ad opus illud sive sursum sive deorsum.

Et altera forma muri quam vides quasi compaginationem lapidum ostendens genus humanum, designat etiam rectas institutiones quae surrexerunt in mentibus hominum, ut in Abraham et in Mose ac in caeteris, qui erant praecedens germen legis Dei, cum omnibus appendiciis justitiae Dei in lege usque in novissimum tempus. Quomodo? Scilicet quod opus Dei est in homine et per hominem, ita quod Deus misit Filium suum propter salvationem hominum in fine legis, sine peccato et operantem in humano corpore, atque ponentem fundamentum [Col. 0583C] fidei super seipsum, hoc modo quod portavit genus humanum cum primo homine ejecto de paradiso propter praevaricationem justitiae, faciens omne hoc mirabile in homine per legem suam ubi comprehendis Christianam multitudinem quae haec aedificatio est in bonitate Patris, et quod homo reponendus est in coelesti Jerusalem. Unde et ipsae duae muri formae in unum coadunatae sunt in parte orientis et septentrionis, quoniam in speculativa scientia et in humano opere est communis terminatio injustitiae, in qua genus humanum erat in oblivione Dei implicatum, quae se erexit primum ab Adam cum insana injustitia ante diluvium: ita quod ipsa depressa est cum omni sua gente propter [Col. 0583D] magnam iniquitatem in diluvio aquarum, ubi scientia speculativa apparere incoepit per inspirationem meam cum scientia boni in Noe admonitio Dei erexerit: tamen cervix et appetitus mali in recordatione ipsius processit exitialiter ad aquilonem, ita quod iniquitas rebellionis contra Deum non est conculcata usque ad Abraham in quo suffocata est ut in angulo septentrionali: cum in eo orta est acutissima acies justitiae Dei. Quod vero illa lucida pars muri protenditur ab angulo orientali et finitur in angulo septentrionali, tota integra, et non habens ullum locum interruptum, hoc est quod speculativa scientia in munitione mentium hominum ab angulo orientali, id est a diebus Noe incoepit apparere, cum prius ante Noc studebat iniquitas hoc [Col. 0584A] adimplere quod perpetrare posset in irritatione Dei, hominibus magis concupiscentias suas sequentibus quam culturam Dei amantibus, quia primum genus hominum ab Adam ubi speculativa scientia absconsa erat, deglutivit diabolus in omni voluntate sua usque ad Noe, in quo illa scientia aperte ostensa est, ut dictum est, nihilominus tamen adhuc confidebat diabolus quod esset habiturus omne genus humanum: iniquitate ita in praecepto ejus procedente usque ad angulum septentrionalem, hoc est ad Abraham et Mosen; quoniam ante eos in speculativa scientia erat iniquitas quasi integra in sua nequitia, et nondum interrupta aut contrita per constitutam justitiam legis Dei, quia necdum circumcisio aut lex data fuerat, in quibus tunc Patribus ipse [Col. 0584B] diabolus incoepit confundi, cum prius quasi confidenter in mundo regnaret, sicut aperit Paulus meum lucidum vas electionis: Regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt, in similitudinem praevaricationis Adae qui est forma futuri (Rm 5,14). Hoc tale est: Mors regnavit nullo contra eam militante, nulloque eam superante bello, ab Adam usque ad Mosen. Quomodo? Quia austeritas et cultura legis ante Mosen data non erat: excepto quod circumcisio in Abraham jussione Dei facta, ipsam leviter praemonstraverat, sed mortis vitium processit de errore in errorem, ut sibi placuit. Tunc surrexit in voluntate Dei fortis miles Moses, et praeparavit fortia arma justitiae, in quibus mors in suo cultu destructa est per instrumenta [Col. 0584C] legis, quia lex abscondit in se omnem salvationem animarum, cum praesignificatione Filii Dei, quia etiam mors dominabatur in innocentibus: qui prae simplicitate moderationis suae nesciebant in actibus suis opus praevaricationis Adae in nationibus, qui est forma futuri. Quomodo? Adam a Deo fuit creatus justus et innocens ab omni conceptione et inceptione peccati: sic etiam Filius Dei natus est ex virgine Maria, veniens absque ulla macula peccati.

Sed ut vides quod illa lapidea pars muri extenditur ab angulo septentrionali ad angulum occidentalem et ad angulum meridianum, et finitur in angulo orientali; hoc est quod recta opera hominum [Col. 0584D] cum quibus in Deum muniti sunt, processerunt quasi de angulo septentrionali, id est de circumcisione Abrahae cum lege Mosi et cum appenditiis justitiae eorum in hominibus usque ad angulum occidentalem, ubi surrexit perspicua justitia in incarnatione Filii Dei, ab inde ultra extensa usque ad angulum meridianum, ubi ardens opus per baptismum et per reliquam justitiam electae et novae sponsae ejusdem Filii Dei, ad restaurandum Adam in salvationem accensum est, iterum inde ultra prolongata terminumque ponens in primo angulo orientali, ita revertendo ad summum Patrem. Quomodo? Ipse summus Pater erat in mysterio suo unamquamque justitiam ordinans quomodo redire deberet primi hominis casus in salvationem animarum [Col. 0585A] revertendo ad Deum. Quia homo ceciderat, ideo surrexi in misericordia et misi Filium meum in restaurationem salvationis animarum, sicut servus meus psalmista David ostendit dicens: Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Ps 1,2). Hoc tale est: In lege justitiae quam Unigenitus meus natus ex Virgine demonstravit mundo, qui cum Patre et Spiritu sancto unus Deus existens omni dominatur saeculo: ita quod ipse Filius Patris incarnatus et homo visibilis visus, Dominus et elevatus in carne super omnem creaturam fuit voluntas Patris in salvatione. Quomodo? Quia Filius Dei ante saecula a Patre genitus, postea in mundo natus ex matre in fine temporum necdum incarnatus manebat in Patre invisibilis, ut voluntas [Col. 0585B] invisibilis est in homine antequam exeat in opus, visibilis deinde apparuit in carne pro salute hominum: ita ut cum Filio suo meditatur omnipotens Pater omnem justitiam contra primum casum Adae. Ubi? In dilectione Filii Dei, qui ante tempora in divinitatis gloria manens in Patre mirabiliter postea sub statuto tempore mundi, incarnatus est, quem Pater de corde suo in mundum misit summum sacerdotem super omnem justitiam. Unde et legem justitiae ipse Filius collegit ut eam accepit a Patre facta lege hominum in eum crediturorum. Sed in illa lege quam Pater in Filio suo constituere atque condere voluit, meditatur in die. Quomodo? Scilicet in die quae ipse est, cum nulla obscuritas iniquitatis erat in ulla creatura priusquam ullam creaturam [Col. 0585C] conderet saeculorum meditatus est istam legem Filii sui. Et etiam in nocte. Quomodo? Quia in facta creatura dum se incepit erigere malum quod est quasi obscuritas noctis, in angelo et in homine meditatur etiam Pater usque in novissimum diem in quem pertingunt opera sua quae ineffabiliter operatur, ostendens et aperiens legem Filii sui, cum in ipso perficit omnia bona, quae in homine perfici debent.

Sed ut vides quod lapidea pars muri habet duo loca interrupta inter angulum videlicet occidentalem et angulum meridianum: hoc est quod opus humani generis in munitione defensionis suae, duobus modis adhuc imperfectum est, cum membra [Col. 0585D] incarnati Filii Dei constant adhuc quasi imperfecta in electis suis, quod est primus interruptus locus velut ab occidente, quoniam Filius Dei missus est in mundum in fine temporum, et cum deinde Ecclesia similiter adhuc quasi imperfecta est in omnibus virtutibus suis, ut consistere et aedificari debet in coelesti Jerusalem, quod est alter interruptus locus velut ad meridiem, cum Ecclesia perficietur in coelestibus. Quod autem longitudo ipsius aedificii est centum cubitorum, hoc est quod denarius numerus attenuatus erat in praevaricatore homine, et recuperatus est in Filio meo per multiplicem denarii centenarium numerum, multiplicium virtutum in salvatione animarum, de quo denario per centenarium deinde ascendit millenarius numerus perfectus [Col. 0586A] in omnibus virtutibus, ut plane evacuentur mille artes diaboli, cum quibus seducit omnem gregem amabilium omnium omnipotentis Dei. Quid hoc? Ego Omnipotens constitui initio ardentia et viventia lumina quae lucerent in splendoribus suis; sed quaedam perstiterunt in amore meo, quaedam autem ceciderunt despiciendo Creatorem suum. Sed non decuit me Creatorem ut institutionem meam, vacuam et irritam relinquerem. Quomodo? Angelica scilicet creatura superbientis agminis hoc bonum quod Creator suus ipsi indulsit ad cognitionem suam; illud sibi ipsi deputavit in fallacem gloriam, se posse similem esse Creatori suo, unde cecidit in mortem. Tunc praevidit Deus, quia quod in perdito agmine illo cecidit, fortius restaurandum esse in alio. Quomodo? [Col. 0586B] Quia creavit hominem de limo terrae viventem in anima et corpore ut ad gloriam illam pertingeret, de qua praevaricator diabolus cum suis imitatoribus ejectus est; quoniam homo valde charus est Deo, cum et eum fecerit ad imaginem et similitudinem suam, ita ut in perfectione sanctitatis operaretur omnes virtutes, sicut et Deus condidit creaturas omnes, et ut etiam impleret operando in humillima obedientia et in opere virtutum subministratione laudis inter gloriosos angelos ordinem, ut in hoc beatitudinis culmine, adornaret laudem supernorum spirituum, qui assidua devotione sunt laudantes Deum, atque in eadem beatitudine sua hoc adimpleret, quod perditus angelus in praesumptione sua ruens evacuavit. Ideoque est homo plenus denarius [Col. 0586C] numerus, qui haec omnia per virtutem Dei perficit.

Sed denarius numerus in sua natura multiplicat centenarium in hac intentione, quia homo diabolica seductione corruens, a Deo tandem divina miseratione et inspiratione admonitus strenue incipit Deum agnoscere cum lege et prophetia Veteris Testamenti, et deinde acutius cum sanctitate ac omnibus ornamentis invictae constantiae Ecclesiae. Sicque incepit homo operari omnes virtutes ab Abel ita eas perficiendo usque ad novissimum justum, quod est centenarius numerus longitudinis hujus aedificii, quod Deus in mystica figura demonstrat hominibus, ne desperent prolapsi in iniquitatibus [Col. 0586D] suis; sed ut surgentes ab eis fortissime laborent in opere Dei; quia et unusquisque cadens in peccatis, cum se erigit ab eis, fortior erit quam prius esset, sicut et Deus majores et fortiores virtutes restituit in homine, Filium suum mittens in mundum ad erigendum collapsum genus humanum, quam primus homo operatur. Unde et homo fortius operatur in anima et corpore quam si esset sine corporali gravedine, quoniam militat in seipso in multis periculis perficiens fortissima bella, et victoriosus existens cum Domino Deo suo fideliter militans ei, sic ipsum cognoscens in militia sua, corpus suum castigando, quia angelus carens gravedine terreni corporis, est tantum miles coelestis harmoniae lucidus et purus perseverans in visione Dei; homo vero [Col. 0587A] gravatus corporali putredine est fortis et gloriosus sanctusque miles, cum restaurato opere, qui operatur propter Deum in anima et corpore, ita per centenarium numerum praesentis laboris pertingens ad millenarium futurae retributionis, videlicet cum in novissimo die plenam mercedem accipiens sine fine in anima et corpore gaudebit in coelesti habitatione. Sic ergo denarius attenuatus numerus, recuperatus est per Filium meum, qui natus ex virgine et passus in cruce hominem reduxit ad coelestia, ut ipse in Evangelio dicit: Quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et everrit domum, et quaerit diligenter donec inveniat? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni [Col. 0587B] drachmam quam perdideram (Lc 15,9). Hoc tale est: Sancta divinitas habuit drachmas decem, id est in electis angelis et in homine decem ordines supernarum distinctionum, sed drachmam unam perdidit, cum homo magis diabolicam seductionem, quam divinum praeceptum secutus in mortem cecidit. Unde ipse accendens lucernam ardentem, scilicet Christum verum Deum et verum hominem, splendidissimumque solem justitiae, everrit per eum domum, id est Judaicum populum, et inter legem quaesivit diligenter omnem sanctificationem quae fuit in salvatione, in qua instituit novam sanctificationem, et sic invenit drachmam suam, hominem scilicet quem perdiderat. Tunc convocavit amicas, id est saeculares justitias et vicinas, id est spirituales [Col. 0587C] virtutes, dicens: Congratulamini mihi laudabiliter et congaudete et aedificate coelestem Jerusalem ex vivis lapidibus, quia hominem inveni, qui perierat deceptione diaboli.

Sed ut vides quod latitudo hujus aedificii est quinquaginta cubitorum, hoc est quod omnis latitudo vitiorum hominum, qui in opere Dei aedificare debuerunt, magis tamen concupiscentias suas sequentium quam opus Dei colentium, in diffusis quinque vulneribus Filii mei quae in cruce passus est, misericorditer abstergitur et remittitur, ita quod vulnera manuum ejus opera manuum inobedientiae Adae et Evae deleverunt, et vulnera pedum ejus liberaverunt itinera humani exsilii, et vulnus lateris ejus de quo orta est Ecclesia, delevit culpam Adae et Evae, [Col. 0587D] quoniam de latere Adae Eva creata est. Unde et Filius meus in ligno fixus est, ut ea aboleret quae per lignum praevaricatio facta est, atque aceto et felle potatus est, ut gustus pomi noxialis dilueretur. Et altitudo ejus est quinque cubitorum; qui est excellentia divinarum scientiarum in Scripturis quae propter opus Dei sunt in quinque sensibus qui sunt in homine; quos inspiravit Spiritus sanctus ad utilitatem hominum, quia homo cum quinque sensibus suis respicit ad altitudinem divinitatis, discernens unum quodque, bonum scilicet et malum. Unde et ejus duo parietes in utroque latere ipsius sunt unius longitudinis; quoniam in aedificio bonitatis Dei quasi in duobus parietibus animae et corporis [Col. 0588A] utriusque lateris, prosperi scilicet et adversi, hominem constantissime oportet laborare. Quomodo? Ut devitet malum et operetur bonum. Quomodo? Quia profunda et incomprehensibilis divina potestas instituit hominem, ut totis viribus suis et toto sensu suo colat Deum aequali devotione in longitudine intelligibilis rationalitatis; quoniam dignum est ut Creator omnium, ante omnia, et super omnia dignissime colatur Deus. Quapropter et alii ejus duo parietes in fronte et in fine ejus, unius sunt latitudinis, quoniam in opere Dei sapientia et discretio sunt velut duo parietes, videlicet sapientia quasi in superiori et discretio quasi in inferiori parte, quas Deus aspirat aequo et justo dono suo in magnitudinem latitudinis, humanae mentis; ad cognoscendum [Col. 0588B] se.

Sed quod quatuor illi parietes ubique in circuitu ipsius aedificii aequalis sunt altitudinis, exceptis propugnaculis ejus quae aliquantulum eminent altitudinem ipsius; hoc quod homo in quatuor elementis positus, ubique fidem catholicam per bonitatem Patris aequali devotione et cultura in alto habebit, filium cum Patre et Spiritu sancto, videlicet colens, qui omnia opera sua operatur in ipsis. Quomodo? Omne opus quod Filius Dei operatus est et operatur, hoc perficit per bonitatem Patris in Spiritu sancto. Quid hoc? Quoniam secundum voluntatem Patris erat Filius redimens hominem per incarnationem suam, quae est magna bonitas; quia Pater sic ordinavit ut Filius ejus nasceretur ex Virgine de [Col. 0588C] Spiritu sancto conceptus, humanitatem assumens propter amorem hominis, ut eum reduceret in restaurationem vitae, quatenus homo cum Deo partem haberet, cum qua intraret in salvationem per ipsum in recta et catholica fide, in qua Pater et Filius et Spiritus sanctus cognosci debet, unus et verus Deus. Sed et ibi sunt propugnacula praestantioris altitudinis. Quomodo? Quia, cum homo respicit in culmen bonae mentis, tunc aedificat altitudinem murorum fidelium, in virtutibus operis Dei ascendens super intelligibilem fidem, Deum videlicet sciens esse in potentia divinitatis suae, super quam fidem deinde construit altiorem staturam virtutum praestantissimorum propugnaculorum. Quomodo? Nam [Col. 0588D] aedificat altiores virtutes, sibi non sufficiens ut solummodo fidem habeat in Deum: sed ascendit in virentem palmam, quod est de virtute in virtutem quibus exaltata et decorata est rectissima fides quasi civitas propugnaculis.

Quod vero latitudo, inter ipsum aedificium et splendorem ex praedicto circulo se in profundum abyssi extendentem, est in vertice orientalis anguli unius palmi: hoc est quod amplitudo supernorum secretorum est inter opus Filii Dei quod demonstravit quasi aedificium, conversatus sine peccato corporaliter in saeculo, scilicet faciens virtutes multas in bonitate Patris et inter potestatem Patris quasi splendorem in maxima virtute sua se in inferiora et in superiora extendentem, cum Filium suum [Col. 0589A] misit in mundum, in capite scilicet anguli qui respicit ad orientem, hoc est, in justitia quae primum praesignata est in Noe per admonitionem Spiritus sancti praefigurantem perfectam illam justitiam, quae declarata est in incarnatione Filii Dei, ita quod in his secretis erat quasi spatium unius staturae ut extenta manus est a pollice usque ad alios digitos; quod est ordinatum tempus in paternis visceribus quando Unigenitum suum mittere voluit in manu fortissima, ut ipse ita circuiret cum omnibus articulis digitorum qui sunt omnia opera ejus in Spiritu sancto ut perficeret voluntatem Patris sui passus in cruce propter miseram ac contemptibilem inobedientiam, quam diabolus primo homini instillavit in sua suggestione, cum propter hoc ad redimendum [Col. 0589B] hominem misericordia Dei se inclinavit ad terram, per humanitatem Filii Dei incomprehensibili altitudine divinitatis.

Sed quod alibi, id est in septentrionali et in occidentali atque in meridiana parte, tanta undique est latitudo inter aedificium et splendorem ut ejus amplitudinem [Col. 0590A] nullo modo comprehendere possis; hoc est quod nullus hominum mortali corpore gravatus poterit scire elationem mali in visceribus aquilonaris diaboli: nec finitum ejus in operante creatura in occasu cadentis hominis, nec initium aut finem ardentis meridiei quod est supernae justitiae, nec considerare quomodo haec dilatata et discreta sint inter opus et potestatem scientiae meae in omnibus populis, scilicet aut in electis aut in reprobis, qui omnes positi sunt in aequissima perscrutatione, ita quod acutissima et diligentissima districtione examinabuntur in praeceptis meis, cum tamen ipsi omnes accurate debent confidere, quod eos pasco in omnibus necessitatibus suis, quia haec omnia in secretis meis ita occultata sunt, quod amplitudinem [Col. 0590B] profunditatis eorum, nec sensus aut intellectus hominis ullo modo comprehendere vel intelligere valeat, nisi quantum permissione mea conceditur. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet hic in ardente amore speculi mei, ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat.





Scivias Hildegardis 3100