Scivias Hildegardis 3400


VISIO QUINTA.

3500
[Col. 0611]

SUMMARIUM.---De forma zeli Dei et quid operetur. Quod Deus peccata hominum diligenter examinat aut puniendo in corpore hominis aut in poena futuri saeculi, aut ipse homo purgabit per poenitentiam in anima et corpore. Verba Job de eadem re. Qui cum timore peccant merentur gratia Dei resurgere per poenitentiam in purgatione: quam si hic plenius non inveniunt, in futuro invenient. Quomodo in rationalitate hominis bonum respondeat malo et malum bono ad mortem, Quod homo habet in se duas vocationes, una vocatur ad vitam et altera ad mortem. Verba Psalmistae de eodem. Quod mirabilia et admiranda judicia zeli Dei in Veteri Testamento visa sunt ut Deus timeatur. Quod Deus a rectitudine judicii nec fallacibus, nec adulatoriis sermonibus movetur. Quod superna ultio non excedit actus hominum gravius vindicando. Verba David ad eamdem rem. Quod oculi Domini vident unamquamque injustitiam puniendo eam, ita ut quamvis humanus sensus judicio Dei perscrutari non possit: tamen crimina hominum non negliguntur indiscusse. Quod zelus Domini juste dijudicans opera hominum terribilis est omni creaturae. Quod virtus sanctae Trinitatis in multa suavitate et recta ultione sibi subjicit mentes hominum secundum diversitatem intentionis ipsorum. Quod zelus Dei vicit primo diabolum in Christo, deinde in electis fugavit, tertio in filio perditionis omnino conteret: timentibus parcens, rebelles castigans. Quod indurati justitiam Dei despicientes et admonitionem Dei et exhortationem hominis non recipientes in perditionem abjiciuntur. Quod elementa conquerunt de duritia impoenitentium; et super eos vindictam inducunt. Quod Deus super rapidos et praesumptuose et scienter peccantes vindictam Cain et Pharaonis et illorum qui idolum in Oreb adoraverunt et qui initiati sunt Beelphegor inducit. De justitia Dei orta in Abel, culta in aliis electis, suavi in Filio Dei; hanc transgressam ulciscitur zelus Dei qui tunc erat, tunc est et permanebit. Qui canino more abominatur Ecclesiam, et dedicationem Ecclesiae, et res ad Ecclesias pertinentes destruit, zelo Dei ejicitur. Quod in facto Jacob praefigurabatur dedicatio Ecclesiae. Ubicunque corpus Christi immolandum est, debet esse lapis signatus, etiamsi ibi ex aliqua impossibilitate templum esse non poterit. Quod templum debet habere causam constitutionis suae quae adhaeret sibi de labore populi. Quomodo et qua causa Jacob decimas omnis substantiae suae dederit. Qui ecclesias destruunt, dedicationes sanguine homicidii vel fornicatione polluunt, et qui signatum lapidem in sacrificio non habent et qui decimas vel res templi diripiunt: O vae illis, o vae miseris illis! Qui res ecclesiae canibus et porcis, id est pravis hominibus dividunt, hos vel semen eorum de summo gradu usque ad infimum zelus Dei projiciet. Quomodo Deus ultione sua caedit credulos et incredulos. Qui putant se sapientes et potestatem suam per injusta judicia elevant, quam miserabiliter hos zelus Dei exurit. Quod in zelo Dei non est clamor minantis vocis, sed immobilis et firma potestas justi judicii. Quod scientia in homine est quasi speculum in quo latet desiderium vel boni vel mali. Quomodo ex metu procedit timor, et de timore tremor, et quomodo homo per haec tria debet operari quod justum est. De prima radice, id est discretione hominis et de ignea supradicta gratia in Christo. Quod nemo in excusatione peccati debet mussitare contra Creatorem suum.


[Col. 0611B] Post haec vidi et ecce in septentrionali angulo conjunctionis duarum formarum muri dicti aedificii apparebat tanquam caput mirabilis formae illi angulo exterius immobiliter a collo impositum tantae altitudinis a terra quanta erat altitudo ipsius anguli, non tamen eum excellens, sed tantum pari aequalitate ei in summitate coadaequantum. Et caput illud erat ignei coloris, rutilans ut flamma ignis, terribilemque habens faciem hominis, atque in ira magna respiciens ad aquilonem. A collo autem et deorsum non vidi ullam formam ejus, quoniam reliquum corpus ipsius omnino absconsum et obstrusum latuit in praedicto angulo. Caput vero ipsum vidi quasi nudam formam humani capitis, nec crinibus obtectum instar virilis formae, nec velamine more muliebri, [Col. 0611C] plus tamen virile quod muliebre apparuit multumque terribile ad intuendum. Habebat autem tres alas mirae latitudinis et longitudinis albas, ut est candida nubes non in altum erectas, sed solummodo a se separatim directum extentas, ita tamen ut ipsum caput eas aliquantulum altitudine praecelleret, [Col. 0612B] quarum prima a dextra maxilla surgens tendebatur ad aquilonem; secunda vero quae et media erat, a gutture ipsius dirigebatur ad septentrionem, tertia autem a sinistra maxilla tendebatur ad occidentem; aliquando magno terrore se moventes, atque in illas partes percutientes; aliquando autem a percussione cessantes. Et non audivi caput illud ulla verba proferre; sed tantum in se ipso immobile manens, alis suis interdum illuc percutiebat quo et ipse alae tendebantur, ut dictum est. Et iterum audivi sedentem in throno mihi dicentem: Deus qui in veteri populo zelum suum graviter exercuit, in novo propter amorem Filii sui mitem et suavem se ostendit; non quod nunc peccata delinquentium dissimulans negligenter parvipendat, sed [Col. 0612C] quod misericorditer, puri cordis intimam et veram poenitentiam exspectet, indurati autem nequitiam non tolerans, justo judicio suo puniat. Unde et caput hoc quoddam vides in septentrionali angulo conjunctionis biformis muri dicti aedificii apparens: ostendit in significatione zelum Domini, qui est [Col. 0613A] vindicta inflexibilis iniquitatis, nec ullam medicinam desiderantis, aperte surgens insinuato mysterio Verbi Dei per figuras et per sonum patriarcharum et prophetarum, in significationibus eorum praenuntiati. Sic et zelus ejus in forma videtur capitis; quoniam super omnem timorem cognitus est in severitate ultionis suae, ut homo in facie sua cognoscitur, ardetque contra septentrionalem partem quia ipse in Deo velocissimus et acer occidit diabolum et omne malum, cum etiam in Abraham et in Mose duae partes defensionis operantium, speculativa scilicet scientia duarum optionis causarum, id est duarum viarum boni scilicet et mali, et genus humanum in opere Dei conjungunt, quoniam fortissime adversus diabolum in scientia boni et mali [Col. 0613B] debet homo operari in omnibus causis per bonitatem Patris. Praevaricationem autem quae fit per speculativam scientiam in operibus hominum praecepta Dei transgredientium ulciscitur zelus Domini, ubi locus non est indulgentiae. Ubi est hoc? Ibi videlicet ubi nec est timor Domini, nec hominis in agnitione Dei. Et tale cor quod ita in sorde iniquitatis obduratum et emortuum est, quod nec veretur judicium Dei, nec vultum hominis: hoc justo judicio confundit et deprimit ultione sua zelus Domini in lege Dei. Quomodo?

Post constitutum praeceptum ubi fit praevaricatio legis est zelus qui abstrahit injustitiam cum rectissimo judicio, ipsa injustitia abstracta in Veteri Testamento cum austeritate repensionis in exteriore [Col. 0613C] homine: cum transgressio legis corporaliter ulciscebatur in ipso, et post gratiam Evangelii est idem zelus per poenitentiam, atque post mortem hominum est ipse per poenas et per tormenta gehennae, qui iniquitates hominum conceptas et prolatas atque contortas in operantibus, ita examino quod eas ulciscor aut corporaliter in corpore hominis, aut in poena futuri saeculi, aut ipse homo purgabit illas per poenitentiam remissionis vivens in anima et corpore, cum quibus etiam operatus est eas, ut dicit in spiritu meo servus meus Job: Commuto faciem meam, et dolore torqueor. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi? (
Jb 9,29) [Col. 0613D]) Hoc tale est: Immutabo aspectum meum interiorem. Quomodo? Evertam scilicet hoc quod sum mutabilis et inundans in sanguine venarum mearum, habens in me aliquando delectationem, aliquando etiam iracundiam et aliquando conterentem tristitiam, quod in me aspicio quasi videam delectabilem faciem cum hoc ipsum libenter perficerem. Et illud mutabo contra voluntatem meam convertens me ad opus bonae operationis. Cumque hoc fecero, graviter in hoc flagello torqueor, quod me ipsum constringo, abstrahens me a cognoscibili facie mea, quod est opus voluntatis meae in contraria delectatione, adjungens me contemplativae speculationi Deum videns in bona conscientia, et non in concupiscentia carnis, per quam illum non attendo. Et ab his [Col. 0614A] duabus causis timeo omnia opera mea. Quomodo? Cum bonum opus facio, vereor illud non esse perfectum coram Deo, quia illud perspicue non inspicio sed obscure quasi in speculo: aliquando illud cognoscens in spiritu, aliquando etiam ignorans ab onere corporis mei. Malum autem opus cum facio, sum in confusione per conscientiam spiritus mei, quoniam in interiori intellectu cognosco quod Deus non parcet scientiam habentibus in peccatis, quod est quando homo intelligit, quid in opere suo contrarium sit Deo, sed eum oportet purgari, vel ultione in corpore, vel poena poenitentiae vel poena tormentorum in alia vita. Et ideo non parcit delinquenti si eum non poenitet; quia non datur ei potestas peccandi ut peccet, sed eum oportet castigari aut hic [Col. 0614B] aut illic. Quapropter si sic impius sum, tantaeque obdurationis ut ad hoc non velim molliri quae declinem a propriis rebus meis quae sunt peccata mea, ita ut non aspiciam in magnum certamen illud mihiipsi repugnans, quod ego in fragilitate sum, sed quod Deo semper contrarius existo in notis causis meis, quia conceptus sum in peccatis semper cupiens operari iniquitatem, nec metuens judicari a Domino; quare tunc si constrictus sum in tam vano labore quod frequenter cum scientia qua Deum agnosco, in meipso iniquitati contradico? Non autem tam impotens sum ut ignorem bonum et malum. Unde si intelligibilem sensum a me repello sic dicens: Ignoro Deum, mendax sum, quia ipsa scientia arguit me reprehensibilem, quod debitor sum Deo, [Col. 0614C] cum incipio iniquitatem operari. Sed non in vanum laboro, cum in bona conscientia contradico malo, quoniam opus Dei sum; unde et me converto ad ipsum, ex hoc bonam mercedem recipiens.

Itaque ego Dominus omnium testificor, quia oportet hominem cum dolore gemitus, aut cum contritione poenitentiae, seu cum digna ultione peccata sua diluere, sive in hoc saeculo sive in futuro, ut dictum est. Quomodo? Qui peccant cum timore et dolore poenitentiae metuentes peccata sua, merentur per gratiam Dei quod saepe surgunt a commissis suis in purgatione eorum; cum tamen eam purgationem plenius non inveniunt in hoc saeculo, inveniunt eam in futuro ad vitam. Qui vero sunt tanta duritia cordis, [Col. 0614D] ut nec desiderent, nec velint scire in timore et dolore poenitentiae peccata sua, sed in tanta nequitia permanet, quasi non sit eis Deus in timore habendus: hi non consequentur purgationem peccatorum nec in hac vita nec in futura, sed habebunt poenas sine consolatione purgationis ad vitam; quia de rationalitate sua ut creati sunt per me, noluerunt rationem reddere inobedientiae. Quomodo?

Intellectus in rationalitate hominis habet duas semitas in scientia boni et mali, ad quas pertinent duo responsus bonum scilicet et malum. Quomodo? Bonum respondet malo, cum resistit ei in Domino. Malum vero respondet bono, cum repugnat illi cum diabolo. Sed hi in bono respondent malo, qui se refrenant semper in malo, ne delectentur in propriis [Col. 0615A] delectationibus suis. Hi autem in malo respondent bono; qui nullatenus se abstrahunt a pravis actibus quin delicientur cum concupiscentiis suis, nolentes respondere vocationi mali. Quomodo? Homo habet in se duas vocationes, desiderium videlicet fructus et concupiscentiam defectus. Quomodo? Per desiderium fructus vocatur ad vitam, et per concupiscentiam defectus vocatur ad mortem. Sed in desiderio fructus, cum homo desiderat bonum operari sic dicens in seipso, fac bona opera: hic est responsus contra malum ut devitet illud, et faciat utilem fructum; in concupiscentia vero defectus, cum concupiscit perpetrare malum, sic etiam adhortans semetipsum: Fac opus delectationis tuae: hic etiam est responsus adversus bonum, cum ille non vult [Col. 0615B] resistere iniquitati suae, sed delectatur pervenire ad defectum, despiciens me in hoc responso, et habens me quasi ludibrio debitum honorem mihi non exhibendo. Et quia avertit se a bono, non dolens affligendo se propter timorem meum, convertit se ad illusionem in coelestibus, ut per manifestationem meam dicit Psalmista: Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transivit in terra (Ps 73,9). Hoc tale est: Multi homines sunt insipientes in rationalitate, nolentes intelligere innumerabilem timorem Domini, et abstrahentes sibi ipsis bona desideria in quibus deberent anhelare ad me, et cognoscere verum Deum; recusantes assensum praebere bonae scientiae, quae semper homini assistit ut bona opera operetur in Deo, sed frequenter amplectuntur [Col. 0615C] amaritudinem in contradictione boni, cum se ipsos despoliant, sibi ipsis auferentes bonum thesaurum diversae iniquitatis sibi thesaurizando. Et in his ponunt in coelestibus circuitionem mentis suae quasi os suum male opertum, despicientes illa in se ipsis per rabiem subsannationis, sic dicentes in corde suo: Haec opera voluntatis nostrae tam licenter facere possumus quam illa quae dicuntur coelestia, quae antiqui (nobis ignorantibus) secundum quod eis placuit instituerunt. Atque tali modo subsannant verba et institutiones antiquorum Patrum, quae per coeleste opus in me positae sunt. Unde etiam in gustu pravi operis velut in lingua sua commovent se et transeunt in audacia possibilitatis [Col. 0615D] suae se ipsos: ita quod pertinaciter adimplent voluntates suas, nolentes habere constrictionem corporis sui contra vitia, sed absque labore sui spiritus volutantur in desideriis carnis suae quasi in terra, quae est diabolica seductio.

Et quod vides praedictum caput mirabilis formae, hoc est quod in zelo Domini sunt mirabilia et admiranda judicia Dei, quae a nullo homine peccatis gravato sciri possunt. Quod vero eidem angulo exterius immobiliter a collo impositum est, hoc est quod zelus meus adversus diabolum, ut in Veteri Testamento per Abraham et Mosem ostensum est, in speculativa scientia et humana exercitatione exterius apparet in visione populorum, ut me timeant, oculo ad oculum terrorem meum sentientes, [Col. 0616A] cum etiam justitia mea minatur ad aquilonem crudelissimae iniquitati Satanae. Atque immobile manet, quia Deus nec fallacibus nec adulatoriis sermonibus omnino moveri aut molliri potest a rectitudine judicii sui non emendatis criminibus, velut per collum fortitudinis suae a Deo constitutae legi ad operandum hominibus infixum, reddens scilicet unicuique non observanti praecepta legis emeritas poenas, secundum mala opera ipsius in quibus sordens emarcuit, repugnans etiam excellentissima fortitudine sua, quasi in virtute colli sui diabolo et sequentibus illum, se opponendo injustitiae eorum.

Est quoque tantae altitudinis a terra, quanta est altitudo ipsius anguli; quoniam Deus in summa justitia ultionis suae cuncta terrena superat, eadem [Col. 0616B] ultione hujus altitudinis existente, ut in praefiguratione Abrahae et Mosi per legem designata sunt opera hominum, quia divinum judicium est in summitate speculativae scientiae et actuum populorum, ut prosternat ignorantiam ipsorum, cum nolunt scire Deum. Non tamen ipsum angulum excedit sed tantum pari aequalitate ei in summitate coadaequatur, quoniam superna ultio actus hominum non excedit, plus et gravius in eis mala ulciscendo quam sint merita eorum solummodo aequo et justo judicio in excellentia justitiae suae omnia recte dijudicans, ut iterum in spiritu novit David cum diceret: Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me (Ps 119,75). Hoc tale est: Per bonitatem tuam in me ipso cognovi, Domine, cum pro [Col. 0616C] peccatis meis non occidisti me, non auferens mihi in anima et corpore efficaciam operandi, quod nec propter potentiam, nec propter iram tuam plus judicas in scientibus aut ignorantibus quam sint merita eorum. Bonum enim operor luctando contra me, malum vero facio per concupiscentiam carnis. Et ideo das bono mercedem et malo judicium, non tamen aliter judicans quam quod aequum et justum est. Quomodo? Si acrius instares quam sunt opera hominum in peracta actione, non esset aequitas judicii. Si vero tepide negligeres ita ut non provocares ad poenitentiam, et quod non esset exquisitio in purgatione iniquitatis, tunc tu justus Deus delinires et confoveres injustitiam. Mors enim erat [Col. 0616D] quondam amarissimum judicium in morte Adae: nunc autem reddita gratia in poenitentia, revocans hominem ad vitam, quod impossibile esset fieri per ullum, nisi per te Deum. Et hoc est justissimum et aequissimum judicium tuum, purgatio scilicet ad vitam cum gratia, quoniam unicuique operi in recta mensura metientur judicia tua. Nam in veritate sunt omnia quae facis, ita quod nullam nimietatem exerces supra modum fallaciter; quia fallax est quod plus in nimio, vel minus in parvo quam quod justum est. Sed tamen parcis in multis miserationibus potentiae tuae, non occidens ullum per possibilitatem clarissimae virtutis tuae: hoc deputans in te ipso quod parcis per poenitentiam; ideoque de misericordia tua humiliavi me, dans gloriam [Col. 0617A] nomini tuo: interdum etiam turbatus in promeritis culpis meis, de tuo judicio.

Quod autem caput vides ignei coloris rutilans ut flammam ignis, hoc est quod in zelo Domini est igneum malis obstaculum, rubens in fortissimo ardore ultionis suae, terribilem habens faciem hominis; quoniam oculi Domini facie ad faciem vident unamquamque injustitiam, ita quod culpae diversorum criminum non relinquuntur neglectae ante Deum, quas non terribiliter inspiciat, eas examinando justo judicio suo; et quia etiam monstruosa et horrenda sunt iniqua opera hominis, humanam faciem ostendentia in actibus carnalium desideriorum. Atque in ira magna respicit ad aquilonem, quia Deus in ultione sua dedignatur omne malum [Col. 0617B] quod oritur de suggestione diabolica. Sed quod a collo et deorsum non vides ullam formam ejus, quoniam reliquum corpus ipsius omnino absconsum et obstrusum est in praedicto angulo, hoc est quod in zelo Dei recta judicia quae potenter dispergunt prava opera diversorum hominum nullus humanus sensus quasi ad finem perscrutari potest, quoniam occulantur et conteguntur in angulo speculativae scientiae et operis hominum; ita quod nec videri nec comprehendi ulla scrutatione valent, nisi quod aliquando cognoscuntur cum ostenditur res gesta in causa ultionis Dei, ut facies hominis videtur secundum desideria voluntatis ipsius. Unde etiam in ipsa ultione non est ulla simulatio alicujus facilitatis nisi semper justum judicium secundum [Col. 0617C] peccata hominum, quoniam crimina eorum non negliguntur indiscussa, ut dictum est, quia zelus Domini examinatio ejus est.

Quod vero caput ipsum vides quasi nudam formam humani capitis, hoc est quod idem zelus Domini nulli mortalitati subjectus est, permanens videlicet nudus ab omni subjectione debilitatis, juste dijudicans opera hominum. Nec est crinibus obtectum instar virilis formae, nec velamine more muliebri, quoniam ipsi non est aliqua sollicitudo sensus se quemquam superiorem ulla virili fortitudine, debellare, nec ei inest ulla feminea mollities timidi animi sibi adversa non posse superare. Est plus tamen virile quam muliebre; quia fortissima [Col. 0617D] virtus Dei magis est in virili vigore quam sit in mollitie femineae negligentiae, multumque terribile ad intuendum, quoniam zelus terribilis et metuendus est omni creaturae, cum ipsa est eum sentiens in data causa ultionis ejus. Sed quod habet tres alas mirae latitudinis et longitudinis albas ut est candida nubes, hoc est inexplicabilis virtutis sanctae Trinitatis expansio, quam nullus hominum comprehendere praevalet in latitudine gloriae ejus, nec in longitudine potestatis ejus, in multa suavitate et claritate divinitatis fulgens, rectaque ultione sibi subjiciens mentes hominum, in magna diversitate ut nubes discurrentium. Quae non sunt in altum erectae sed solummodo a se separatum in directum extentae, ita tamen ut ipsum caput eas [Col. 0618A] aliquantulum altitudine praecellat; quia ultio Domini non elevatur ulla arrogantia, sed coaptat se unicuique causae secundum merita ipsius, in rectissima scilicet norma extenta, justo judicio correctionis suae; sic tamen ut possibilitas potentiae Dei quasi in capite ejusdem ultionis suae: humana opera quae vera Trinitas non tolerat indiscussa, in altitudine fortitudinis suae praecedat, non tamen ea tam acriter ulciscens et conterens ut posset ipsa possibilitas potestatis ejus.

Et ala prima a dextra maxilla surgens tenditur ad aquilonem; quoniam Deus justo judicio primum a dextra salvationis parte in Filio suo devicit diabolum, et omne malum. Secunda vero quae et media est a gutture ipsius dirigitur ad septentrionem; [Col. 0618B] quia post salvationem quae in Filio Dei facta est, quasi in medio jam roborata fide, gustataque dulcedine electorum, per ipsos etiam fugavit rugientem inimicum, eos eruens de faucibus illius. Tertia autem a sinistra maxilla extenditur ad occidentem; quoniam ab electis Dei, Satana fugato, etiam a sinistra perditionis parte in filio perditionis omnino conteretur, mundo jam in occasum termini sui tendente. Et aliquando magno terrore se movent atque in illas partes percutiunt, quia terribile atque performidabile judicium omni creaturae zelus Domini in ultionem movetur, ibi exercens judicia percussionis suae ubicunque justo judicio placuerit divinae majestati. Ubi enim timor et amor atque honor Dei in reverentia fideliter habentur; ibi Deus [Col. 0618C] mitem et suavem se ostendens, ultionem suam non exercet, duros autem et rebelles terribiliter et juste castigans. Unde prima ala ultionis meae percutit et abjicit homines illos in abyssum perditionis; qui ita indurati sunt super duritiam lapidum, ut interioribus oculis dedignando semper despiciant justitiam meam, retro respicientes per scientiam intellectus sui, plusque consentientes carnalibus desideriis atque diabolicis suasionibus quam volentes scire veram justitiam, et quam ullo consensu suo aut per admonitionem meam, aut per hominis exhortationem reverti, veluti de sua iniquitate sic cruciantes spiritum scientiae suae, quia magis amant et faciunt injustitiam diaboli quam justitiam meam. Hi infundunt in corda sua quasi resolutum plumbum, [Col. 0618D] id est dissoluta desideria pravae mollitiei, mittentes illud velut ad stabiliendam duritiam ferri, videlicet oblivionis Dei, sic indurati quasi sint ferrei: ita quod nec causa Dei nec hominis, sibimet aut ulli parcant iniquitati.

Super istos clamant et conqueruntur elementa cum reliqua creatura, quod tam vilis natura hominis, brevissimo tempore suo tam rebellis est Deo, cum ipsa semper in timore et reverentia praecepta Domini perficiant. Unde et super hominem terribiliter vociferantur? Quomodo? Non sic quod elementa clament in voce, aut conquerantur in scientia rationalis creaturae; sed quod secundum modum suum vociferantur in strepitu sonituum, et [Col. 0619A] quod querimonias proferunt in timore terrorum, ut cum ea aut aliam creaturam justum Dei judicium inducit super homines ipsos rebelles existentes; illa non aliter stant nec aliter se in seipsis imitantur quam ea jussione sua vertit divina potestas. Unde tam crudeliter illi indurati homines imitantur Satanam, qui in duritia iniquitatis suae nolunt subdi Deo Creatori suo, propter id quod periit ab omni beatitudine et ipsi cum eo peribunt sequentes illum. Media autem ala zeli mei caedit insanos homines et unumquodque praesumptuosum malum quod scienter ac temere faciunt; quod se primum erexit in homine in sanguine Abel, quem frater suus ob hoc odio habebat, quia propter oblationem substantiae ejus quam in bona voluntate [Col. 0619B] distribuit, Deo charus erat; et quod ac etiam erexit in Pharaone, qui in mirabilibus meis admonitus est; ita quod exterritus in terrore meo, invitus dimisit populum meum Israel, quem iterum per dementiam suam retrahere voluit, propter quod illum zelus meus absorpsit, et quod se etiam in illo populo meo erexit, qui me cognoscens atque mirabilia mea videns, idolum in Oreb adoravit, unde corona de capite illius cecidit, ita quod eis lex Dei facta est corruptibilis in duabus lapideis tabulis, aliis his similibus propter eas quae de gloria sua et felicitate ceciderunt haec omnia ulciscente ultione mea. Unde etiam Moses famulus meus de contraria illa plebe mihi tam frequenter adversante in isto zelo meo fecit vindictam ex voluntate mea; cum [Col. 0619C] efficaciter diceret electis meis, ut occideret unusquisque fratrem et amicum et proximum suum; et iterum cum ardenter judicibus ejusdem populi ait, quod occideret unusquisque proximos suos, qui initiati essent Beelphegor, ubi ultus sum me, occisa iniquitate illa pugnante contra me.

Sed in Abel primum orta justitia Dei, post ipsum inventi sunt multi alii electi, ex omnibus his malis et perversis generationibus, qui collegerunt et coluerunt subtiliora praecepta mea, ut filii Israel, inter quos etiam ortus est luctus et moeror, desiderantes humanitatem Filii mei. Peracta autem ejusdem Filii mei manifestatione quem misi natum ex Virgine: coquebatur, et condiebatur omnis [Col. 0619D] justitia legis, dulcis et suavis cibus facta omni populo credenti in me, apostolis veritatis ipsam veritatem manifestantibus. Itaque in omnibus istis praedictis generationibus scienter transgressam justitiam meam, ulciscebatur et ulciscitur hic zelus meus; quia Deus qui erat tunc, est et nunc, ac semper manebit, atque zelus meus qui tunc erat, est et nunc, et semper stabit, usque dum finiantur tribus et populi, non finiente justitia Dei, omnem rubiginem injustitiae discutiente.

Propter quod etiam in hoc eodem zelo meo hanc iniquitatem aufero, illum videlicet dicens, qui canino more abominatur florentem in me Ecclesiam, aut qui per insaniam iniquitatis suae destruit constitutam per me dedicationem, vel alias constitutas [Col. 0620A] justitias ad templum meum pertinentes, quae fortiter surrexerunt in praesignificatione servi mei Jacob; ut haec Scriptura habet; Surgens ergo Jacob mane tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper, appellavitque nomen urbis Bethel (Gn 28,18-19). Hoc tale est: Jacob surrexit mane, quia ipse ortus est tempestivus amator veracis justitiae in constituto templo, cui ipso conveniens nomen imposuit, quoniam de illo debuit oriri rectissimum templum, virgo scilicet Maria, de qua Sol justitiae effulsit. Et tollens lapidem quem in figura altaris supposuerat superiori capiti suo, id est Christo, ut in nomine ipsius qui est vera petra, sanctificaretur, et sanctificatus nominaretur, quia unaquaeque sanctificatio altaris supposita est potestati [Col. 0620B] omnipotentis Dei, capiti omnium fidelium, erexitque illum in titulum libri vitae, et in personam praecipui odoris coelestis Jerusalem, quia ut Christus est caput membrorum suorum in superna Jerusalem, sic est unumquodque sanctificatum altare excellentior pars templi sui, effuso desuper oleo in sanctificatione chrismatis quod est effusa gratia Dei omnipotentis in sancto baptismo. Et appellavit sanctificatum locum illum, domum et templum Dei secundum nomen civitatis coelestis Jerusalem, quod est vivens templum Dei viventis.

Hoc itaque exemplo et significatione, erigendus est lapis in templo in nomine meo ordinando, ipsum videlicet templum idcirco signatum cum lapide, quia ego firma petra sum, ad quem omnis justitia et lex [Col. 0620C] Christianorum pertinet. Ubicunque enim fuerit sanctificatus locus, ubi corpus Filii mei immolandum est, ibi volo esse lapidem in nomine meo signatum; quia ego veracissima fortitudo sum, etiam si ibi ex aliqua impossibilitate non poterit esse templum, quoniam servus meus Jacob erexit lapidem in sua praefiguratione in nomine meo ut dictum est, quia et Filius meus de stirpe illius incarnatus est. Templum autem tale mihi dedicatum, non debet esse vacuum hujus negotii quin postulet causam constitutionis suae, quae adhaeret sibi de labore ministrantis ei populi, sicut etiam coelestis Jerusalem cum capite suo Christo, non vult carere justitia sua semper, aspiciens in labores filiorum suorum, quos susceptura [Col. 0620D] est in Deo. Quomodo? Ut se abstrahant a diabolica servitute, se constringentes a voluntariis desideriis carnis suae, et se affligentes contra se ipsos in abscisione propriarum rerum ob amorem coelestium; non eis omnibus utentes, sed sibi ipsis aliquas subtrahentes, atque Deo offerentes ad honorem ipsius, sic etiam praecurrens servus meus Jacob instituit decimam omnis substantiae suae cum dicebat, ut iterum scriptum est: Cunctarumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi (ibid. Gn 28,22). Hoc tale est: Ex omni quod dederis mihi, offeram tibi decimam partem, quia hoc lex tua est: primum scilicet in anima mea, o Deus meus, abscindens ab ea propriam voluntatem meam, offerens tibi contra me justitiam meam, et postea decimam partem [Col. 0621A] omnis substantiae meae quam possideo super terram. Quid hoc? Omnis scilicet fidelis homo qui comprehensus est in decimum ordinem supernorum civium, debet semper ad templum meum decimam partem dare substantiae suae, propter restitutionem illam qua computatus est in decimum numerum numeratorum, id est in scientia Dei existentium, et ad verum templum videlicet coelestis Jerusalem pertinentium. Qui autem obliti timoris mei templa in nomine meo dedicata, per saevitiam iniquitatis suae destruunt, vel qui dedicationes eorum secundum exemplum a Jacob ortum demunt, sanctificata loca scilicet polluendo, seu cum sanguine homicidii, seu cum pollutione seminis illud educendo in adulterio aut fornicatione, vel qui in superno sacrificio negligunt [Col. 0621B] institutam dedicationem antiquorum patrum absque signato lapide quem Jacob erexit in sua praesignificatione, vel qui destituunt constitutam per me justitiam in decimis, aut in substantiis templi mei: O vae miseris, o vae miseris, o vae miseris hominibus illis qui se tam turpiter seducunt, et tam perversi ante oculos majestatis meae existunt, videlicet, ut dictum est, instituta mea negligentes quae omnia de veteri lege translata sunt, quia de Veteri Testamento prolata sunt nova lex in Filio meo secundum misericordiam gratiae; et quia de omni justitia legis et prophetarum, quod erat minus factum est majus in eodem Filio meo, qui omnia signa priorum patrum quae ipsi absconse in umbra dixerunt, manifeste ostendit in se ipso in omni justitia.

[Col. 0621C] Et qui haec omnia destituunt ita quod ipsi cibum vitae qui de utroque Testamento factus est dedignando, sicut lutum conculcant, et canibus et porcis ac aliis pecoribus, id est pravis hominibus dividunt, eum magis dantes paganicis moribus et vanae ignorantiae quam mihi omnipotenti Deo, atque in usum suum secundum voluntatem suam eum parantes: hos et semen eorum ego destituam, eos projiciens de summo gradu usque ad infimum, et de divitiis in paupertatem, in ultione hujus zeli mei.

Tertia vero ala ultionis meae caedit et credulos et incredulos in suis impiis et injustis operibus. Ipsa percutit credulos non operantes in voluntate sua bona et justa opera; qui bene vident fidem, et [Col. 0621D] quibus nota est justitia Dei, et tamen sedent in tenebrositate malorum operum, gementes ignorantur post tenebras iniquitatis, volentes bacchari in perversitate, quod tamen eis non permittit Deus secundum voluntatem ipsorum perficere, hoc idem abscindens illis ultione sua, dum sic sunt obscurati quod obliti sunt ejus, ita ut ab eo libentissime recederent. Incredulos autem caedit in infidelitate eorum, ita quod etiam eis abstrahitur iniquitas ipsorum cum retributione ultionis, cum non permittantur malum hoc perficere quod libenter facerent, unde et malignus diabolus superatus in beatitudine fidelium hominum ante oculos Dei scintillantium; vellet illos trahere in tenebras mortis secundum nequitiam suam, sed eos amplius comprehendere [Col. 0622A] non potest, nisi ut sunt opera illorum. Sed quaedam alia mensura hominum est super terram, qui habent prosperitatem in forma sensati spiritus, ita quod sapientes sunt ad recordationem Dei, secundum voluntatem suam accensi cum scientia sensus; unde tunc in seipsis praesumptuose habere volunt scientiam sapientiae facientes quidquid cogitaverint, et miscentes justitiam cum iniquitate, sed stulu sunt in sapientia, quoniam reputant se ipsos quasi pleni et perfecti sint ad habendum et comprehendendum, atque ad acquirendum plenitudinem voluntatis suae secundum arbitrium suum quidquid cogitaverint. Et dum alas suas levare volunt per potestatem suam in provinciis et civitatibus ac in aliis locis atque in aliis causis in quibus tunc occupati [Col. 0622B] sunt cum imperio, in quo nolunt habere intelligibilem mensuram in Deum aspiciendo quid faciant, tunc effunduntur et abjiciuntur ante oculos Dei, propter impia et injusta judicia illorum quae ipsi prius dijudicabant, in quibus nolebant timorem Domini scienter habere. Et sic per istum zelum meum facti erunt in planctum magnum, et in flebiles voces coram omni populo qui viderit et audierit tempus judicii iniquitatis eorum, quibusdam videlicet ex ipsis adhuc in hac vita in multis miseriis multi defectus ipsorum viventibus, quibusdam etiam pessima morte, in diversis passionibus sublatis. In tam diversa vicissitudine ulciscitur et exurit zelus meus omnem injustitiam, quia illa est contra me.

Tunc autem quod non audis praedictum caput [Col. 0622C] ulla verba proferre, sed tantum in seipso immobile permanens alis suis interdum illuc percutere quo et ipse alae tenduntur: hoc est quod in zelo Domini non est clamor minantis vocis, et in superbiam se erigentis, sed in potestate fortitudinis suae et in rectis judiciis suis immobilis persistens, ultione sua post insaniam operum demeritas absque timore Domini res gestas confundendo, et conterendo eas secundum extensionem ultionis judicii sui ulciscitur, ut tibi, o homo, veracissima manifestatione praemonstratum est. Et quia Deus justus est, omnem injustitiam examinari oportet per justum, quoniam ipse Deus bene novit discretam examinationem, quae est in scientia hominis. Nam scientia in homine [Col. 0622D] est quasi speculum, in quo latet desiderium sive bonum sive malum voluntatis. Unde homo inter has duas partes positus, inclinat se voluntate sua ad partem illam quam desiderat. Sed homo qui convertit se ad bonum, illud fideli opere amplectens per adjutorium Dei; mercedem beatae remunerationis laudabiliter accipiet, quia malum sprevit et bonum fecit; qui vero se inclinat ad malum, hoc perversa actione deglutiens per suggestionem diabolicam, poenas justae retributionis inde miserabiliter incurret, quoniam bonum neglexit et malum perpetravit. Idcirco in multa devotione et humilitate se homo subjiciens Deo, fideliter operetur salutem suam, quae de summo bono emanat, ita ut anima ipsius interiori sanctitate inebriatur, quia in bene [Col. 0623A] disposita et recte ordinata discussione et timore servit Creatori suo. Quomodo? Quoniam metus, id est inceptio angustiae facit timorem; timor autem concutit tremorem, per quae debet homo operari quod justum est. Quomodo? Quod homo metu angustiari incipit hoc per donum Spiritus sancti de rationali sensu habet, propter quod etiam nullo modo evenire potest quin Deum sciat, illaque scientia quam habet in Deum facit in ipso timorem, in hoc quod incipit timere secundum ea quae Dei sunt. Et si haec habet cum studio sciens Deum, tunc concutit eum iterum ignea gratia in Christo, admonens ut deinde incipiat tremere, quatenus per compunctionem terreatur, ut justitiam Dei fideliter operetur.

[Col. 0623B] Nunc ergo, o homines, intelligite et discite unde sint haec. Quid hoc? Deus est qui in vobis quod bonum est operatur. Quomodo? Ipse vos ita constituit, ut per rationalem sensum in operibus vestris eum sentiatis, quae sapienter cum discretione facitis. Irrationale enim animal facit omnia opera sine intellectu et sapientia, ac sine discretione atque verecundia, nec scit Deum quia irrationale est, sed tantum eum sentit, quoniam illius creatura est. Rationale vero animal qui homo est, habet intellectum et sapientiam, discretionem et verecundiam in operibus suis, quae rationabiliter operatur, quae est prima radix quam gratia Dei fixit in omnem hominem, cum animam ad vivendum excitavit. [Col. 0623C] Haec ergo praedicta vigent in rationalitate, quia in his omnibus homines Deum scientes sunt, ut ea quae justa sint velint. Unde ebulliens et perfectum opus atque prosperum in bona voluntate hominis quod ipse homo amplectitur in Salvatore suo, in Filio videlicet Dei, per quem Pater omnia opera in Spiritu sancto operatur: hoc denuo incendit et admonet ignea gratia data in Christo Jesu. Ideoque in gaudio Spiritus sancti faciat homo opera justitiae, non dubitans in perversa inusitatione, id est ne dicat quod aliquid sibi desit in omnibus his, aut in prima scilicet radice per donum Dei homini primitus imposita, aut in ignea gratia Spiritus sancti radicem illam iterum in admonitione tangentis, ita ne perverse corruens deinde [Col. 0623D] angustietur in his quae propter reprehensibilem impetum fecit, quasi interiori sua radice quidquam minus habuerit, scilicet ne postquam ceciderit in [Col. 0624A] necessitate positus murmuret, sic dicens in se ipso: Heu, heu! quid feci quod opera mea non potui praevidere in Deo? Et etiam sine pondere infidelitatis incedat, ita ut non diffidat Deo in operibus suis, sed ut sit securus sine lacrymabili querela pravi operis; ipse enim Deus et homo existens non in duos divisus est, sed unus est Christus; non tamen per commutationem divinitatis in carnem, sed per assumptionem carnis quam divinitas sibi adjunxit, et quam claritate sua sic perfudit, ut radius solis in sole lucet, nec ob hoc ulla confusione substantia divinitatis seu substantia carnis in invicem confusae sunt, sed in vera unitate personae unus est Christus verus Dei Filius. Sicut enim in rationali anima nulla commutatio per carnem hominis [Col. 0624B] est, quin ipsa rationalis spiratio sit a Deo quae totum corpus hominis perfundit, et quae cuncta opera operantis hominis movet ut sit anima et caro unus homo, ita etiam absque omni dubio Dei Filius ante saecula natus carne ex Virgine assumpta pleniter ut praedictum est indutus, Deus et homo existens unus est Christus, per unctionem utique gratiae Dei Christus dictus. Qui in sancta humanitate sua per fixuram clavorum et lanceae vulneratus est, propter vulnus unum primi hominis quod cuncto generi suo ille inflixerat, quatenus livore sanguinis sui illud sanaret, et unctione olei gratiae illud perfunderet, ac per poenitentiam illud ligaret cum homo se peccasse doleret. Vulneratus autem descendit spiritus in puteum infernalis profundi, [Col. 0624C] illicque quamplurimos sibi attraxit, scilicet ab inferno primum hominem abstulit, et omnes qui Deum in moribus humanae honorificentiae nunquam tetigerant, et eos in locum deliciarum et gaudiorum quem in primo parente perdiderant locavit. Sed quod die tertia surrexit a morte dormientis corporis in hoc tres personas Deitatis designavit, atque cum eodem corpore ascendens ad coelos ivit, ibique dominando sedet ad dextram Patris quae salvatio credentis populi est, illis vitam tribuens quos sanguine suo redemit. Et hi omnes ante tempora omnium principiorum praesciti sunt, quoniam Verbum Patris per quod omnia facta sunt carnem induit, ut hominem quem formaverat redimeret. Qui autem [Col. 0624D] acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat.





Scivias Hildegardis 3400