Scivias Hildegardis 3500


VISIO SEXTA.

3600
[Col. 0623]

[Col. 0623] SUMMARIUM.---Verba abstinentiae. Verba largitatis. Verba pietatis. Verba veritatis. Verba pacis. Verba beatitudinis. Verba discretionis. Verba salvationis. Quod nullus fidelium contemnat magisterio subesse quia etiam per magistros Israelitici populi in lege praefigurabantur rec ores temporis gratiae. Quae duritia legis quasi sub velamine occultavit, incarnatio Filii Dei per gratiam Spiritus sancti elucidavit. Quod homo in dignitate magisterii fungitur vice Dei. Quod praeter speciale magisterium sunt quidam saecularis potentiae majores, sunt et minores in populo qui ab utrisque reguntur. Quod per exterius magisterium intelligitur interius. Qua de causa Deus permisit genus unum excellere et aliud subjacere. Verba Isaac ad Jacob de eadem re. Hic innuitur trinus ordo: dominantium, liberorum, famulantium. Quod saeculares et spirituales in quatuor et quatuor dividuntur. Quod nemo spiritualem, aut saecularem dignitatem, aut per rapinam, aut per furtum, aut per emptionem sibi usurpet. Qui maturo sensu sunt bonam conscientiam habentes, et [Col. 0625] volantia verba, et laudes hominum non quaerentes, electione regiminis digni sunt. Quicunque potestatem regiminis adipiscuntur, despicientes utrum Deo placeat an non. a facie Dei fugientes, in parte diaboli sunt quibus non resistitur ut quando quid amplius puniantur. Quod praedictae differentiae hominum ut fuerunt ita et sunt et semper erunt pro extensione humani temporis secundum auctoritatem divinae Providentiae. Quod in conditione saecularium scilicet majorum et minorum tres partes sunt. Quod spirituales magistri populo in unitate fidei praeesse debent. Quod potestas saecularis regiminis et populus, invicem se tangant puritate innocentiae et simplici devotione. Quod in opere Dei sex virtutes caeteras praefigurabant. De statu abstinentiae, largitatis, pietatis, veritatis, pacis, beatitudinis, discretionis, salvationis animarum: et quid significet. De habitu earumdem et quid significet. Specialiter de abstinentia et habitu ejus et quid significet. Specialiter de largitate et habitu ejus et quid significet. Specialiter de pietate et habitu ejus et quid significet. Specialiter de veritate et habitu ejus et quid significet. Specialiter de pace et habitu ejus et quid significet. Specialiter de beatitudine et habitu ejus et quid significet. Specialiter de discretione et habitu ejus et quid significet. Specialiter de salvatione animarum et habitu ejus et quid significet.



[Col. 0625A] Et post haec vidi inter angulum septentrionalem et angulum occidentalem murum parietis praefati aedificii in interiore ejus parte totum arcuatum secundum modum cancellorum, non tamen apertum ut cancellos; sed integrum habentemque in singulis arcubus quasi picturam hominum. In exteriore autem parte ejusdem muri vidi alios duos minores muros, longitudinis spatii quod fuit a praedicto angulo septentrionali usque ad angulum occidentalem ipsisque angulis ex utraque parte sui conjunctos juxta modum testudinis. Altitudo vero eorumdem duorum minorum murorum, erat cubitorum trium. Latitudo autem inter interiorem arcuatum murum et medium erat cubiti unius, atque inter exteriorem et eumdem medium, fuit latitudo unius palmi quasi [Col. 0625B] puerilis manus. Intra idem quoque aedificium vidi sex imagines ante praedictum arcuatum murum super pavimentum ipsius aedificii stantes, tres scilicet juxta se in fronte illius muri prope angulum qui respiciebat ad septentrionem, et tres etiam simul in fine parietis ejusdem, secus angulum qui tendebatur ad occidentem, omnes picturam in arcubus ipsius muri inspicientes. In ipso autem fine ejusdem parietis vidi aliam imaginem intra ipsum aedificium super lapidem unum in modum sedis in pavimento positum sedentem, et latus dexterum ad murum inclinantem, faciem vero suam ad columnam verae Trinitatis vertentem. Sed in eodem fine vidi alteram imaginem super eumdem murum in altiori loco stantem, et etiam ad praedictam columnam [Col. 0625C] verae Trinitatis versam. In his ergo imaginibus conspexi similitudinem talem. Indutae erant ut priores imagines quasi sericinis indumentis et candidis calceamentis, excepta illa quae a dextris mediae harum trium erat, quas in extrema parte ejusdem parietis videram, quae tota tantae puritatis tantaeque claritatis exstitit, ut prae nimio splendore nullam ejus formam, perfecte intueri possem, et excepta illa quae super murum stabat, ut dictum est, quae nigris calceamentis, calceata fuerat. Sed omnes sine palliis erant, praeter mediam illarum trium quae in prima parte muri stabant, quae pallio induebatur. Duae quoque trium superiorum quae ad dexteram scilicet et ad sinistram mediae imaginis stabant, et duae trium inferiorum, media videlicet [Col. 0625D] et quae ad sinistram ejus erat non habebant muliebria velamina in capitibus suis, nudis tantum albis [Col. 0626A] crinibus stantes. Media autem trium priorum, et illa quae super lapidem juxta murum sedebat, erant velato capite candida velatura capitis, ut mos est mulierum. Eadem quoque media trium superiorum et quae ad dextram ejus stabant vestitae erant tunicis candidis. Sed vidi talem dissimilitudinem earum. Imago quae stabat in medio trium superiorum habebat in capite suo in modum coronae circulum crocci coloris, dextra parte insculptum semper accende. Et vidi quod a dextra ejusdem imaginis columba advolabat ore suo spirans in eamdem sculpturam. Atque illa imago dicebat: Ego perfusa sum per interiorem misericordiam, ex qua oritur rivulus qui nullatenus abscondere vult pecuniam, nec aurum, nec pretiosos lapides, nec [Col. 0626B] margaritas coram egenis et in necessitatibus eorum necessariam substantiam non habentibus, ac propterea plorantibus. Nunc consolabor illos et semper reficiam paupertatem ipsorum propter amorem Filii Dei, qui suavis et mitis est ac qui bona sua distribuit in animas justorum, tangens vulnera peccatorum eorum propter poenitentiam. Alia vero imago quae stabat a dextris ejus habebat in pectore suo quasi leonem tanquam speculum lucidum, et a collo suo velut serpentem pallidi coloris in torta flexura virgulae ad pectus etiam suum dependentem. Et ait: Lucidum leonem inspicio, et propter amorem ejus do. Ignitum autem serpentem fugio, sed serpentem in ligno pendentem diligo.

Tertia autem imago quae a sinistris ejus erat tunica [Col. 0626C] simili hyacintho rubri coloris induebatur. Et ad pectus ejus apparuit angelus ex utroque latere suo alam unam habens, ita ut ala dextra ad dextrum humerum illius imaginis extenderetur, et ala sinistra ad sinistrum humerum illius. Et ipsa imago dicebat: Angelicum habeo consortium, nec cum dissimulantibus se hypocritis ambulo, sed epulor cum justis. Imago quoque quae fuit media trium inferiorum induta erat tunica crocei coloris. Et super dextrum humerum ejus candidissima columba stabat, spirans ore suo, in dextram aurem illius. In pectore vero ipsius monstruosum et informe caput hominis apparuit. Jacebant quoque sub pedibus ejus quasi species hominum conculcatorum et contritorum ab ipsa. In manibus autem suis habebat [Col. 0626D] chartam expansam et ex una parte videlicet versus coelum septem lineis inscriptam, quam legere volui, [Col. 0627A] sed non potui, et dixit: Virga amarae correptionis et flagelli esse volo contra illum mendacem qui filius diaboli est, quia etiam ipse diabolus persecutor ineffabilis justitiae Dei est. Unde illi contraria et molesta causa sum, quoniam nunquam inventa sum in ore ipsius, ita quod et ego eum de ore meo sicut mortiferum et lethale venenum expuo, quia ipse me nunquam in astutia sua invenit. Ipse est etiam mihi pessimum ac molestissimum malum omnium malorum, quoniam omne malum ab ipso ortum est. Propterea abjicio et conculco eum in amabili justitia Dei, quae mihi incessabiliter sine fine amabilis est, cujus etiam sustentatrix et ductrix ego sum, quia super me solidabitur et constabit omne aedificium virtutum Dei, quae aedificant [Col. 0627B] in altitudine. O fortissime et nobilissime Deus, attende.

Altera autem imago quae ad dextram ejus erat faciem habebat angelicam, et ex utroque latere suo volatilem alam unam, in specie tamen hominis ut caeterae virtutes apparens. Et ait: Ego repugno diabolico certamini quod se erigit contra me pertinaciter, dicens: Non possum sufferre ullam tribulationem, sed omnia mihi contraria volo abstrahere a me. Nullum timebo. Quem timerem? Neminem timore volo. Sed qui hoc malum dicunt, abjicientur per me, quia posita sum semper laetari semperque gaudere in omnibus bonis, quia Dominus Jesus est remissor et consolator omnis doloris, quoniam et [Col. 0627C] ipse dolorem pertulit in corpore suo. Et quia ipse etiam est justa correctio, idcirco et ego volo me illi conjungere, semperque ipsum portare, abjiciens de me odium et invidiam, ac omnia mala. Volo quoque semper faciem laetam in tua justitia habere, o Deus. Sed tertia imago quae stabat ad sinistram ejus, induebatur tunica alba, viridi colore distincta. Habebat autem in manibus suis modicum vasculum pallidi splendoris, multam lucem ut fulgur ex se reddens, ita quod eadem lux in faciem, et circa collum ipsius imaginis luceret. Et dicebat: Ego felix sum. Dominus enim Christus Jesus facit et parat me pulchram et albam, cum illud mortiferum consilium diaboli effugio, quod semper ruminat infelicitatem illam scilicet quod Deus abjiciatur [Col. 0627D] et diabolus malis operibus attrahatur. Hunc Satanam fugio, hunc abjicio, ipsumque mihi semper molestum habeo, quia amatorem illum desidero, quem assidue amplectar, et quem cum gaudio habeam in omnibus et super omnia. Imago vero quae in fine hujus parietis super lapidem sedebat, induta erat tunica subnigra. In dextro autem humero suo habebat modicam crucem impositam imagine Jesu Christi, quae hac et illac versabatur. Et quasi ex nubibus effulsit in pectus ejus quidam splendor mirae claritatis: a se in multos radios divisus, ut splendor solis a se dividitur, cum per parva et multa foramina alicujus rei fulget.

In dextra quoque manu modicum lignum in modum [Col. 0628A] flabelli habebat, ex cujus summitate tres ramusculi miro modo cum flore pullulaverant. Habebat etiam in gremio suo minutissimos lapillos omnium gemmarum, quos multa sollicitudine et diligentia considerabat, veluti mercator res suas diligenter considerare solet, et dixit: Ego mater virtutum, justitiam Dei in omnibus rebus semper habeo. Nam in spirituali militia et in saeculari strepitu, intra conscientiam meam Deum meum semper exspecto. Non damno, non conculco, non sperno reges, duces et praesides, ac caetera saecularia magisteria, quae ab auctore omnium rerum ordinata sunt. Quomodo licitum esset, ut cinis cinerem sperneret? Crucifixus Dei Filius convertit se ad omnes, eos secundum justitiam et misericordiam suam movens. Ego [Col. 0628B] etiam unamquamque ordinationem et institutionem ejus secundum voluntatem ipsius habere volo. Illa autem imago quae in eodem fine super murum stabat nudum caput et nigros ac crispos crines habebat, faciemque obscuram. Induta quoque erat varia tunica plurimo colore intexta. Et vidi quod tunicam et calceamenta sua exuit stans nuda. Et subito crines ac facies ejus resplenduerunt in pulchritudinem albedinis et novitatis, ut jam nati infantis, atque per totum corpus suum effulsit ut purus et lucidus splendor illucet in claritate. Tunc etiam vidi in pectore ejus splendidissimam crucem cum imagine Christi Jesu, super arbusculam inter duos flores lilii et rosae stantem positam, qui se sursum ad illam crucem aliquantulum recurvabant. [Col. 0628C] Vidique quod exutam tunicam atque calceamenta sua fortiter excutiebat, ita quod pulvis multus ab eis excuteretur. Et ait: Exuo Vetus Testamentum et induo nobilem Filium Dei cum justitiis ejus in sanctitate et veritate. Propter quod reparata sum in bonis et mutata de vitiis. Unde et tu, Deus meus, delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris, neque vindictam sumas de peccatis meis. Et cum haec attentius inspicerem, iterum qui sedebat in throno dixit ad me: Nullus fidelium qui humiliter vult Deo obedire dubitet recusare humano magisterio subjacere, quia per Spiritum sanctum regimen in populo, propter efficaciam utilitatis viventium dispositum est, illudque in ecclesiasticis [Col. 0628D] observationibus futurum, et fideliter firmiterque habendum in antiquo populo praefiguratum est. Hinc etiam quod vides inter angulum septentrionalem et angulum occidentalem murum parietis praefati aedificii in interiore ejus parte totum arcuatum, secundum modum cancellorum, non tamen apertum ut cancellos, sed integrum: hoc est quod ab Abraham et Mose diabolo repugnantibus, quasi in angulo respiciente septentrionem usque ad veram Trinitatem quae aperte declarata est in vera et catholica fide, cum a Deo Patre Filius Dei missus in mundum doctrinam suam abundanter emisit in fine temporum, quasi ad angulum respicientem ad occidentem erat murus, id est Israeliticus populus in lege justitiae Dei constitutus, operans in constructione [Col. 0629A] bonitatis Patris omnipotentis, scilicet in Veteri Testamento frenatus, et ei convictus, quia post ostensionem asperitatis quae in zelo Domini excitata est per institutiones veterum praelationum, praesignata sunt regimina novarum dignitatum. Nam Vetus Testamentum tendebatur usque ad Novum, ex se germinans multo majora praecepta legis Novi Testamenti, quam primum orta essent in ipso; itaque de minore factum est majus, de minore videlicet doctrina veterum praeceptorum major et latior doctrina novorum, cum Vetus Testamentum solummodo esset quasi fundamentum primitus positum: super quod aedificata est profundissima sapientia omnis doctrinae, manifestata in incarnatione Filii Dei, tendens a veteri lege circumcisionem [Col. 0629B] usque ad novam regulam baptismi majoribus praeceptis ornatam.

Et ille murus plebs scilicet Judaica in interiore parte intellectus sui, in quo anima hominis Deum cognoscit, est ubique arcubus circumdata, id est circumquaque per significationem magisterii praecursorum suorum, praecepta legis Dei clamantium, et sibi ostendentium vallata, ut minores per majores quasi per praecellentes sibi homines ordinari solent, juxta constructionem cancellorum, quae est typica praefiguratio Spiritus sancti, duras litteras perforantis in incarnatione Filii Dei, qui cancellos misericordiae suae petentibus plenissime demonstravit. Non tamen apertus est in perforatione ostiarii Spiritus sancti videlicet spiritualem intellectum [Col. 0629C] in veteri lege non denudantis ut postmodum factum est in cancellis misericordiae in carne manifestati Filii Altissimi, sed integer manet in duritia legalium praeceptorum, quae postea per Spiritum sanctum in fonte aquae vivae elucidata sunt.

Habet quoque in singulis arcubus quasi picturam hominum, quia ut haec pictura ostendit imaginem hominum, sic in triumphali arcu scilicet in dignitate magisterii positus est homo, in vice Dei. Quomodo? Quoniam profundissima et capitalis sapientia per gratiam Dei posita est in os rationalitatis hominis, ut homo in nomine Dei exerceat officium magistrationis, per districtionem justitiae et misericordiae ipsius Altissimi.

[Col. 0629D] Quod, autem in exteriori parte ejusdem muri vides alios duos minores muros, hoc est quod in exterioribus negotiis praeter spirituale magisterium est intercepta constitutio populorum majorum et minorum, qui constituti sunt praecepto Dei, quasi duo muri, quoniam exterior sunt majores natu ex fortitudine saecularis potentiae in mea ordinatione, et medius sunt minores qui consistunt sub potestate et spiritualium et saecularium personarum, quasi inter interioris praefati muri arcus qui est spirituale magisterium, et exteriorem murum qui est saecularis potentia, ut dictum est. Unde duo muri positi extra ambitum interioris arcuati, quia saec lares personae sunt in terrenis causis, magis videlicet exteriora quam interiora habentes, ita quod [Col. 0630A] tamen sunt in linea constitutionis meae. Quomodo?

Per exterius intelligitur interius, quoniam ut homo cognoscit ex visibili et alta persona hominis, quomodo homo timendus ac orandus et amandus sit, sic etiam in eodem intellectu intelligat qualiter invisibilis et altissimus Deus metuendus ac venerandus et diligendus sit super omnia. Nam per exteriorem et saecularem dominationem admonetur homo interioris et spiritualis potestatis divinae majestatis, quae ita clausa et abscondita est homini, ut non possit carnalibus oculis ejus videri nisi quantum fide illius capitur. Et quandoquidem mortali creaturae Deus invisibilis est, saltem per visibile magisterium discat homo timere et venerari [Col. 0630B] ipsum altissimum praeliationis ejus institutorem. Quomodo?

Inspiratio divina dedit in sensus hominum per rationalitatem eorum, ut in recta constitutione inter populos magnae personae dominentur, quae ab illis timeantur ac honorentur. Nam Deus idcirco permisit genus unum excellere et aliud subjacere, ut ita homines dividerentur ne invicem per semetipsos interficerentur et perirent: alioquin otiosi essent nescientes procedere ad agnitionem Dei, nisi hoc praeviderent per timorem et honorem in hominibus. Et ita processit Spiritus sanctus, ducendo populum ad interiorem legem spiritus, qua homo intus et exterius regeretur, donec fons saliens exivit apparens mundo in plenitudine justitiae, [Col. 0630C] qui regit utrumque corpus scilicet et animam. Unde etiam cura saecularis potentiae sic constituta est ad usum terrenarum rerum, ut corpus requirat refectionem ne deficiat et spirituale magisterium ad interiorem suspirationem perveniendi ad servitutem Dei, ut anima ad coelestia anhelet. Haec itaque constituta sunt mea ordinatione secundum quod etiam Isaac dixit filio suo Jacob: Esto dominus fratrum tuorum et incurventur ante te filii matris tuae (
Gn 27,29). Hoc tale est: Dominus esse debes fratrum tuorum pollens super eos in honoribus et in beatitudinibus, benedictus in benedictionibus quae mihi a Deo datae sunt, et inclinentur ante te omnes nati filiorum matris tuae subjecti tibi, propter precellentem [Col. 0630D] causam benedictionis tuae. Ex te enim exiet magnum genus de quo fortissimus et potentissimus vir exsurget, quem fratres ejus ipsum fugando persequentur; sed ipse velocissime in maximis viribus suis, quasi leo se illis eripiens, excellentissima dominatione illis dominabitur, et premet eos in nomine potestatis suae, quae nunquam in vilissima cauda eradicabitur, fratribus suis in caudam effectis. Sic et ego Pater coelestis dixi Filio meo incarnato: Esto Dominus omnium nascentium procreatorum de concepto semine humano quos creavi per te, quia tu mirabiliter natus ex Virgine non conceptus hominis semine, sed existi de me per flagrantem ignem apparens in terra, verus homo clauso sigillo integerrimae et castissimae [Col. 0631A] Virginis. Tu ergo es Dominus illorum in superna claritate divinitatis, qui fratres tui sunt propter incarnationem tuam in qua homo est. Et inclinatio, id est subjectio exhibeatur tibi a filiis matris tuae scilicet tuae incarnationis, atque in obsequio piissimae devotionis subjiciantur tibi homines nati ex hominibus. Et quoniam Filius Dei sic est Dominus omnium creaturarum, per ipsum etiam in voluntate Patris et in tactu Spiritus sancti instituta est dispositio diversarum potestatum in mundo. Quomodo? Sic videlicet quod Deus abstulit nimietatem et jactantiam illam quam populus populum non honoraret; ita quod unusquisque faceret quod fieri placeret si hoc Deus inaestimabili sapientia consilii sui non prostravisset, sed ipse discrevit populum inter [Col. 0631B] populum, minorem scilicet cum ministratione obedientiae majori suo subjacere, majorem vero in omni utilitatis regimine solerter et devote minori subvenire, sicut etiam in ascensione Spiritus sancti datum est Jacob per patrem suum, quod esset dominus fratrum suorum, ut et dictum est.

Sed in hoc quod ostensum est, quod esset Dominus, demonstratum est quod saeculare negotium habet personam dominandi super libertatem aliorum, quibus propter timorem honoris sibi ab eis impensi per potestatem suam parcat, non eos opprimens jure servitiorum, sed illos habens quasi in dilectione fratrum. In hoc autem quod dictum est quod incurvatio ante ipsum fieret, innuitur servitium ministrationis illorum, qui per vinculum famulantium [Col. 0631C] dominis suis substracti sunt, ut filii carnis curam carnalem habentes. Sed postquam ipse Jacob hoc dominium per paternam benedictionem fratri suo subripuit; deinde coelestem celebritatem per lapidem quem erexit in titulum, et per decimam quam se vovit daturum constituit, ut praesignatum est, significans principalem personam in spirituali militia, quia quisque fidelis de minimo gradu ascendere debet ad summum: per saecularem videlicet potentiam discere superius magisterium clarioris lucis, spiritualis vitae, in quo adimpletur officium naucleri secundum iter immaculati Agni, qui sursum levavit hominem cum plenitudine et bonitate omnis justitiae, scilicet [Col. 0631D] crigens hominem prostratum insidiis perversi raptoris.

Unde etiam haec duo instituta ad terrena videlicet et ad coelestia procedentia in quatuor et quatuor partes dividuntur, quia Deus magnam vim scientiae rationalitatis hominibus dedit, ita ut in ascensione Spiritus sancti haec in semetipsis scrutarentur in figura quatuor clementorum, plus praedictis duobus modis addentes, quod non aspernor nec abjicio, quoniam qui in nomine meo multiplicat quod minus, dignus est mercedis et non abjectionis, quae etiam quatuor partes tam in saecularibus gravaminibus quam in spiritualibus institutis sunt. Quomodo? Quia in saecularibus causis sunt nobiles et nobiliores, sunt et famulantes atque [Col. 0632A] obsequentes. In spiritualibus vero sacramentis sunt praecellentes et superiores, sunt et obedientes atque corripientes. Ego autem illas officiorum causas ordinatione mea constitutas omnino rapi nolo furtivo munere emptionis in venundatione, sed volo ut eis rationabili causa assistatur, ita ut qui ipsas suscipiunt utiles sint coram Deo et hominibus. Sed, quidam venenati scorpiones justitiam meam transgrediuntur, et eas mortifero veneno avaritiae et superbiae subripiunt, non solum in saecularibus praeposituris, sed etiam in dispositionibus spiritualibus. Rapina autem saecularium dignitatum, terrena scilicet per terrena comparata est quidem, severissime in iracundia zeli mei examinanda; sed tamen majoris ponderis et examinationis [Col. 0632B] est rapina spiritualium. Nam saeculares sunt in exterioribus caro de carne; spirituales autem in interioribus spiritui conjuncti. Sed quamvis saeculares in exterioribus occupentur curam terrenam habentes, tamen sub illa specie ad interiora spiritus in regimine suo deberent anhelare; spirituales vero in specie religionis et in contemptu mundialium positi, interius in corde Patris omnipotentis ordinati, multo magis sub spirituali nomine deberent Filium ejus in summo sacerdotio ardenter imitari; quia, sicut Filius Dei exivit de corde Patris sui, ita constituit Pater apud semetipsum in Filio suo personas magistrorum qui in tam egregiam ordinationem positi sunt propter utilitatem Ecclesiae, et in recto opere Deo conjuncti. [Col. 0632C] Quomodo?

Qui in compunctione et probatione cordis atque in maturo sensu sunt, quod mihi omnino perspicuum est bonam videlicet conscientiam habentes, ita ut perverse et contrarie magisterium non appetant, illud nec diabolica arte sciscitantes, nec per pecuniam aut per saecularem potentiam acquirentes, nec inde volantia verba laudis humanae quaerentes, sed illud vera electione mea et populi, in humilitate suscipientes; hi charissimi et probatissimi custodes, atque certissimi amici mei sunt. Sed qui retro incedunt, et illud alio modo in tenebris acquirunt videlicet per saecularia terrenorum furtim mysteria coelestium diripientes, faciem [Col. 0632D] meam fugiunt, atque animas suas acriter occidunt; in hoc me deridentes, quia sic me denegant et contra voluntatem meam calcitrant. Quomodo? Quia ipsi despiciunt me non desiderantes potestatem magisterii adipisci per me; ita ut interiores oculos cordis sui ad me elevent sic dicentes: Placet hoc Deo an non? sed unusquisque eorum dicit in semetipso: Etiamsi hoc malum est apud Deum, ego tamen hoc accipiam confidens in Domino, quod quandoque vivens adhuc in corpore poeniteam, et tali modo acquirunt magisterium absque me Deo vivo; ita quod nec hoc a me postulent, nec se ad hoc mea voluntate pervenire confidant; sed in hoc ardore a facie mea fugiant sic rapientes magisterium, a misericordia mea naufragantes. [Col. 0633A] Isti non sunt intra in corde summi Patris, sed sunt extra in parte aquilonis, qui in his causis est princeps eorum, nolentes quaerere me Creatorem omnium, sed propriam voluntatem suam quam pro Deo habent sequentes et me derelinquentes. Nam nolunt scire me, nec ego eos. Concupiscentia ipsorum suggerit eis quod volunt. Et quia timorem meum habere recusant, idcirco et ego nolo eis tunc resistere in terrore irae meae, ut eis repugnetur in die illa in qua nihil amplius praevalere possunt; ipsi autem per me dimissi in hac vita, responsuri in futuro tremendo judicio de his quae faciunt; me videlicet scientes in fide, sed in his quae perpetrant ad me respicere nolentes.

Nunc autem ut vides quod praefati duo minores [Col. 0633B] muri sunt longitudinis spatii, quod est a praedicto angulo septentrionali usque ad angulum occidentalem: hoc est quod in constitutione populorum majorum et minorum cum extensione longitudinis humani temporis ab Abraham scilicet et Mose, quasi a septentrione usque ad manifestationem catholicae fidei in veram Trinitatem, quam fidem Filius meus a me missus in mundum ut ad occidentem, edocuit exstiterunt in lege mea populi et principales eorum magistri praecurrens videlicet germen et exemplum populi novi testimonii a zelo usque ad Filium meum in carne natum tendentes, ut fuerunt et sunt et semper erunt interpositae differentiae in hominibus interiorum et exteriorum, [Col. 0633C] id est spiritualium et saecularium, majorum atque minorum. Qui sunt ipsis angulis ex utraque parte sui conjuncti juxta modum testudinis, quoniam tam Veteri quam Novo Testamento ex utroque latere initii sui, in honore et magistratione coadunati declarantur populi, et hoc in similitudinem testudinis, quod est in auctoritate divinae providentiae bene et digne compositi ad statum aedificationis coelestis Jerusalem.

Quod vero altitudo eorumdem duorum minorum murorum est cubitorum trium: hoc est quod in sublevatione rectitudinis duarum saecularium, conditionis scilicet majorum et minorum, tres partes sunt hominum, id est praecellentiores rectores et alii a vinculo servitutis famulantium liberi, atque [Col. 0633D] communis populus praelatis suis in subjectione substratus. Unde etiam latitudo inter interiorem arcuatum murum et medium est unius cubiti, quae est amplitudo dignitatis inter superiores personas spiritualis magisterii et inter minora vocabula terrenae servitutis, in unitate fidei secundum Deum ad corripiendum subditos suos constituta. Atque inter exteriorem et eumdem medium est latitudo unius palmi quasi puerilis manus, quia est etiam inter inferiorem potestatem saecularis regiminis, et inter subjectionem saecularis ministrationis extensio justae considerationis, ita ut hae unanimi et simplici devotione puerilis innocentiae se invicem tangant in manu conjunctae operationis suae. Sed quod intra idem aedificium vides sex imagines ante praedictum [Col. 0634A] arcuatum murum super pavimentum ipsius aedificii stantes, hoc est quod in opere bonitatis Dei sex virtutes extenduntur, caeteras virtutes praefigurantes, ut Deus in sex diebus creaturas suas creavit; ipse videlicet virtutes in figura futurorum ante murum, id est ante Israeliticum populum divina lege frenatum, et magisterio ac defensione praecursorum suorum circumvallatum apparentes, cum etiam pavimentum terrenarum curarum in eadem constructione summi Patris in hac significatione conculcant, ut Christiana militia per ipsas se diabolo opponat.

Quapropter tres stant juxta se in fronte ipsius muri prope angulum qui respicit ad septentrionem; quia sancta Trinitas inseparabilis in virtute majestatis [Col. 0634B] suae, in initio Veteris Testamenti ab Abraham et Mose diabolo oppositis inchoati per diversas et secretas figuras designata est. Et tres etiam simul in fine parietis ejusdem secus angulum qui tendit ad occidentem, quoniam eadem Trinitas in unitate divinitatis regnans, in fine ejusdem defluentis legis aperto nomine suo praedicata est, nato in carne Filio Dei ob redemptionem hominis ad occasum tendentis. Quae omnes picturam in arcubus ejusdem muri inspiciunt, quia semper pari devotionis studio in hominibus magisterium ordinationis Dei per potentiam ejus in lege tam Novi quam Antiqui Testamenti designatum attendunt considerantes qualiter in ipsis perficiatur. Quod autem in ipso fine ejusdem parietis vides aliam [Col. 0634C] imaginem intra idem aedificium super lapidem unum in modum sedis in pavimento positum sedentem, hoc est quod in ipsa repositione veteris legis antiqui populi, et in initio novae fidei inchoata in vera Trinitate, cum Deus omnes constantes virtutes in Ecclesia construxit, decenter etiam apparuit virtus haec in opere summi Patris, operans in eo per hominem usque ad consummationem mundi. Unde sedet etiam super fotissimam petram, super unicum, scilicet Dei Filium, qui sedes et quies est omnium fidelium caduca despicientium, et in se pura fide credentium. Et latus dextrum ad murum inclinat, quia in quietis rectitudine et in salvationis parte huic populo qui sub magisterio dispositione [Col. 0634D] Dei positus est, adhaeret; ita ut et ipsi majores cum minoribus eam in operibus suis excolant. Faciem vero suam ad columnam verae Trinitatis vertit, quoniam in omni re intentionem suam ipsi Trinitati acutissimo visu justae considerationis intendit, ut sicut perpetua Trinitas in tribus personis inviolabiliter consideranda est: ita omnes Deum colentes, eam in factis suis diligentissime considerent, et considerando non relinquant. Sed quod in eodem fine vides alteram imaginem super eumdem murum in altiori loco stantem: hoc est quod etiam in translatione umbrae legis antiquae, in fide sanctae Trinitatis clarescente vera luce justitiae, haec virtus in principali magisterio et fideli populo in cacumine salvationis coelestis desiderii [Col. 0635A] elevata est stans, pugnans contra vitia in Filio Dei erecta, quia ab ipso incepit, et cum ipso in coelesti Jerusalem post finem saeculi permanebit. Quae etiam ad praedictam columnam verae Trinitatis versa est, quoniam per sanctam et ineffabilem Trinitatem confortata, reducit animas ad patriam.

Quod vero in ipsis imaginibus conspicis similitudinem, hoc est quod eaedem virtutes unanimes sunt in diversitate donorum Dei. Quapropter indutae sunt etiam ut priores imagines quasi sericinis indumentis; quae sunt circa eas, ut circa reliquas virtutes suavissima opera, quae in divina lege cultores Dei ipsi exhibent: facientes ea in justitia veritatis, et candidis calceamentis; quia in ardore earum est [Col. 0635B] etiam candor sequendi exemplum bonorum actuum in hominibus. Sed illa quae a dextris media harum trium est quas in extrema parte ejusdem parietis vides, tota tantae puritatis tantaeque claritatis existit, ut prae multo splendore nullam ejus formam perfecte intueri possis, quoniam virtus illa cum salute verae confortationis per donum sanctae Trinitatis, in fine sanctae veteris austeritatis exsurgens, omnis perlucida et pura est, carens cuncta indignatione diabolica in claritate laeti guadii unanimitatis hominum, ita ut prae multitudine gloriae et honoris quem habet in coelestibus; nulla ratione inaestimabilis unanimitas ipsius, quasi forma ejus, ab ullo mortali homine valeat considerari, [Col. 0635C] nisi quantum Deus revelare dignatus fuerit. Et illa quae super murum stat nigris calceamentis calceata est, quia tam in altiore dignitate quam in minore ante incarnationem Filii mei mortis signum et vestigium fuit in hominibus. Sed quod omnes sine palliis sunt, hoc est quod pariter terrenos cultus et exteriorem textum legalis institutionis abjecerunt intrinsecus veram justitiam inspicientes, praeter mediam illarum trium quae in prima parte ejusdem muri stabant, quae pallio induitur, quoniam ipsa sub defensione Dei in initio praeceptae austeritatis desudans circumdata est comprehensione amoris Dei, in qua coelestem thesaurum abscondit, abjecto desiderio carnalium. Et duae trium superiorum quae ad dexteram scilicet et ad [Col. 0635D] sinistram mediae imaginis stant, et duae trium inferiorum, media videlicet et quae ad sinistram ejus est, non habent muliebria velamina in capitibus suis nudis, tantum albis crinibus stantes, quia lex et prophetae per virtutem supernae majestatis emanantes et vitam ac mortem sua fortitudine ostendentes, cum duobus praeceptis geminae dilectionis per eamdem divinam potentiam subsequentibus atque constantiam intimae circumspectionis habentibus in contrariis, et gaudium suavitatis in divinis fideliter soluti sunt ab omni subjectione ullius doloris seu laquei mortis, in capite in Christo videlicet Filio meo, nuda tamen coma fulgentes in candore virginitatis, quia divinitas virgineam naturam in Virgine Maria valde dilexit. Sed quod [Col. 0636A] media trium priorum, et illa quae super lapidem juxta murum sedet sunt, velato capite candida velatura capitis, ut mos est mulierum: hoc est quod ipsae in auxilio supernae altitudinis et in stabilitate conversationis beatae quietis, blande ac dulciter ligatae sunt forti ligatura subjectionis, Deum caput omnium fidelium in albedine piae devotionis venerando, ut maritus ab uxore sincera charitate honorari debet. Et media trium superiorum et quae ad dexteram ejus stant vestitae sunt tunicis candidis, quia per eamdem virtutem divinae majestatis in suavissima beatitudine emanant lucidissima et candidissima opera earum in hominibus stabilita sub lege Domini cui conjunctae sunt. Sed quod etiam vides dissimilitudinem in eis, hoc est quod diversas vires [Col. 0636B] habent in Deo, concorditer ipsum tamen colentes.

Propter quod imago quae stat in medio trium superiorum praefigurat abstinentiam, quoniam ipsa in primo certamine est quasi civitas et firmamentum, atque ornamentum sibi adhaerentium virtutum, continens se a peccato in gravitate morum. Ita quod perserutatrix et recusatrix est cunctorum puerilium in malis, nullam petulantiam habens in se, et apparens quasi mater in medio earum virtutum quae Trinitatis gloriam in initio datae legis antiqui populi designant. Et habet in capite suo in modum coronae circulum crocei coloris dextra parte insculptum, semper accensae, quia ipsa per summum [Col. 0636C] caput coronata est croceo radio splendidissimi solis, scilicet Filii Dei in cujus claritate tota comprehensa est et nullum appetens nisi illum qui etiam in dextra parte salvationis animae eam semper accendit. Unde ut vides a dextra ejusdem imaginis columba advolat, ore suo spirans in eamdem Scripturam, quoniam in dextera coelestis prosperitatis adest donum verae simplicitatis, videlicet Spiritus sancti in abstinentia quaeque bona per supernam inspirationem in salvatione animarum accendentis, ut etiam illa virtus demonstrat in supradictis verbis suae admonitionis.

Alia vero imago quae est a dextris ejus, significat largitatem, puerilis simplicitatis existentem, nec omnino astutiam aut duritiam adversus dolores [Col. 0636D] hominum habentes, cum qua abstinentia se semper aufert ab omni asperitate in dextris bonorum operum, sic tendens ad Deum, quia largitas initium operationis ejus est, cum primum abstinentia opus suum aggreditur. Quae habet in pectore suo quasi leonem tanquam speculum lucidum, qui est in corde illius Filius meus Christus Jesus, leo fortissimus, veluti speculum piae et splendidae dilectionis conclusum. Quod autem a collo suo gestat velut serpentem pallidi coloris in torta flexura virgulae ad pectus etiam ipsius dependentem: hoc est quod quasi colla fortissima scilicet patientiam idem Filius meus prudentissimus in pallore angustiatae carnis sustinuit flexuram poenarum cum exaltatione crucis in medicamento videlicet omnium vulnerum quod [Col. 0637A] largitas per coelestem amorem pectori suo imprimit illud frequenter inspiciens in mentibus hominum, sicut etiam in praedictis verbis exhortationis suae fatetur.

Tertia autem imago quae a sinistris ejus est, declarat pietatem nullo modo habentem odium aut invidiam, aut ullam foeditatem hominis, sed semper gaudentem et amplectentem prosperitatem omnium hominum, cujus viriditate et largitatis unctione abstinentia, sinistrae parti diabolicae sufflationis resistit, quoniam pietas est plenum opus abstinentiae in signifera pugna per quam semper victrix existit. Unde etiam tunica simili hyacintho rubri coloris induitur, quia splendidissimo opere sub quo pulcherrima sustentatione sanguineae contrarietates [Col. 0637B] latent, omnes scilicet injurias pati, post passionem Filii mei per ipsius exemplum circumdata est. Quod vero ad pectus ipsius apparet angelus ex utroque latere suo alam unam habens, hoc est ut homo in cognitione sua semper angelicum ordinem imitetur, unamquamque Dei ordinationem diligendo, cum ex utraque parte sui tam prosperarum quam contrariarum rerum in singulis et geminis alis videlicet in uno Deo per geminam virtutem non elatus supra modum in bonis, nec omnino prostratus in malis se elevat ad volandum quod est Deum in puritate cordis aspicere, sic sursum tendendo et non ad terram se dijiciendo. Quapropter etiam ala dextera ad dexterum humerum ejusdem imaginis extenditur, quoniam prosperitas hominis in dextra salvationis [Col. 0637C] animarum ad auxilium pietatis porrigitur, cum Filius meus hominem reportavit in patriam. Et ala sinistra tendit ad sinistrum humerum illius, quia in sinistra contrarietatis diabolicarum insidiarum fidelis homo volatilem pennam, per quam abjiciat opera tenebrarum sursum extendit ad refugium Filii mei, per quem fortis contra omnem adversitatem existit, imitans vitam justorum, ut etiam virtus haec in dictis suis declarat, quomodo supra ostensum est.

Imago quoque quae est media trium inferiorum praetendit veritatem, quia post abstinentiam et illi cohaerentes virtutes surgit veritas in omnibus causis, cum sibi astantibus imaginibus, veluti turris et [Col. 0637D] tutamen earum existens, videlicet forte praesidium designans, quasi in medio virtutum sanctam Trinitatem in occasu Judaicae consuetudinis et in ortu verae fidei praefigurantium. Super cujus dextrum humerum candidissima columba stat spirans ore suo in dextram aurem illius: quod est in superiore parte dextrae, scilicet beati reditus per incarnationem Filii Dei ad vitam apparens admirabilis virtus Spiritus sancti, qui spiravit tactu suo in dextrum auditum, id est in corda credulorum hominum ut intelligant quid Deus in sua divina potentia sit. Quod autem in pectore ipsius monstruosum et informe caput hominis apparet: hoc est quod Deus in cordibus electorum suorum miserias et persecutiones principum esse permittit, sicut et Filius ejus [Col. 0638A] pati voluit a principibus sacerdotum. Et quoniam Deus est in corde fidelis hominis, ideo debet et ipse homo pro Dei amore patienter sufferre Dei persecutionem, atque quia mors in casu diaboli erecta est, idcirco oportet et fidelem hominem adversus diabolicas nequitias multa certamina in diversis aerumnis sustinere, quae saepe ipsius corpori laboriosae et contrariae sunt, quoniam homini adhaeret: quod idem antiquus serpens semper persequitur. Quid est hoc? Carnis concupiscentia, cui ille malignus hostis in insidiis positus insidiatur. Quod vero jacent sub pedibus ejus quasi species hominum conculcatorum et contritorum ab ipsa: hoc est quod sub vestigiis veritatis, omnes diabolicae falsitates quae in operibus hominum fiunt, ad [Col. 0638B] nihilum deducuntur, ipsa amorem habente aedificationis Ecclesiae cum omnes virtutes manifeste apparent et probantur in veritate, quae ante tempora saeculorum in corde Patris latens, fuit invisibilis, sed in fine temporum visibilis apparens in vera carne Filii Dei. Unde etiam in manibus suis habet chartam expansam et ex una parte, videlicet versus coelum septem lineis inscriptam, quia in omnibus operibus veritatis, est textura expansa per gratiam Dei Christiano populo constitutae legis, et ex parte coelestium desideriorum aperto cultu tenenda et ex parte carnalium cupiditatum metuenda, ostendens in se septem dona Spiritus sancti, videlicet inexpugnabile firmamentum contra diabolicas mortis insidias. Et illam legere vis sed non potes, [Col. 0638C] quoniam, quamvis homo multum desideret scire mysteria et occulta in donis Dei tamen non est ei possibile dum est gravatus mortali corpore intelligere, aut capere quid Deus in mirabilibus suis fieri velit, sed ipse homo amplectatur et comprehendat ea in veritate: videlicet sequendo praecepta Dei, sicut etiam haec eadem virtus in praedictis verbis suis ostendit.

Altera autem imago quae ad dextram ejus est. designat pacem, supernum signum et angelicum consortium habentem, quia in plena viriditate veritatem germinat, quoniam eadem veritas circumdata est eximiis et supernis donis in dextra parte salvationis animarum habens pacem per Filium [Col. 0638D] Dei. Quomodo? Ut scriptum est in angelico carmine, ubi dicitur: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis (Lc 2,14). Hoc tale est: In altissimo Deo fulget homo et Deus in homine, quia Filius Dei mirabiliter incarnatus est. Ideoque laudabilis et gloriosus est in coelo Deus, ab omni creatura sua. Unde etiam in terra fit pax salvationis illis hominibus, qui voluntatem Patris cum devotione et fide suscipiunt, quia etiam pax bonae voluntatis est voluntas totius bonitatis Patris, quae Filius ejus est, qui est Deus et homo. Et quomodo est ipse pax? Ipse est pax hominum, defendens eos ab insidiis antiqui serpentis, qui primus praevaricator exstitit, qui lumen vitae perdidit dejectus in tenebras, quod lumen pax vera, id est verus Dei [Col. 0639A] Filius attulit hominibus: ita quod ipsi facti sunt participes regni Dei in beato loco quem perdidit diabolus. Et ut vides praedicta virtus faciem habet angelicam, quoniam ipsa fugit ab omni malo in intentione sancta, quasi in facie sua Deum aspiciens cum angelico desiderio. Unde etiam ex utroque latere suo volatilem alam unam habet, quoniam in utraque parte tranquillae, scilicet et turbidae ostensionis, sursum ad Deum tendit non faciens terrorem nec amaritudinem, sed semper in prosperitate placida existens unum Deum in unanimitate duarum alarum comprehendit, quia nulla tempestate instabilitatis nec in bono nec in malo eversa, tantum in tranquillitate persistit. Et in specie hominis ut caeterae virtutes apparet, quia [Col. 0639B] per Filium Dei mirifice claruit, cum etiam omnes virtutes per illam in hominibus probantur, ita quod nullo modo contentionem aut rixam quaerit, sed semper in lenitate, sic se diabolicae pugnae opponens ut etiam supra in verbis locutionis ejus manifestatur.

Sed tertia imago quae stat ad sinistram ejus, indicat beatitudinem aeternam vitam appetentem, per cujus fidelitatem et intimam lenitatem, veritas a sinistris omni fallaciae serpentinae persuasionis hominem decipientes ipsi consentientem contradicit, quia beatitudo est invicta securitas verae claritatis in qua ipsa infelicitatem mortis non timet. Propter quod etiam induitur tunica alba, viridi colore distincta, quoniam circumdata est fidelibus operibus [Col. 0639C] in coelesti desiderio albescentibus, atque multimodis donis in viriditate Spiritus sancti virentibus decoratis. Quod autem habet in manibus suis modicum vasculum palli splendoris: hoc est quod in opere suo demonstrat qualiter in parvo retentaculo, id est in contrito secreto cordis sui, homo Deum per fidem apprehendat, in pallore tamen fragilitatis humanae carnis, quia fides etiam in ipsa mortali vita pure colenda est, ut miseria hominis non deserit. Unde etiam multam lucem ut fulgur ex se reddit, ita quod illa lux in faciem et circa collum ipsius imaginis luceat, quoniam cognitio aeterni luminis et in timore et in dilectione Dei diffunditur, videlicet tendens de interiori corde [Col. 0639D] hominis usque ad faciem, id est usque ad inceptionem recti operis, in bono exemplo intentionem suam manifestantis, et circa collum quod est postea ubique prudenter fortitudinem comprehendentis in completo opere, cum illud in homine ante Deum praeclarius sole fulget per beatitudinem, sicut etiam in praedicta manifestatione ejusdem virginis declaratur.

Imago vero quae in fine muri super lapidem sedet, praetendit discretionem, quia ipsa in consummatione antiquae observationis in Christo requiescens, pleniter apparuit, solertissima existens cribratrix omnium rerum, tenens scilicet quod tenendum est et abscindens quod abscindendum est, et triticum a lolio separetur. Et induta est tunica [Col. 0640A] subnigra, quoniam circumdata est mortificatione carnis, abjiciens levitatem totius vanitatis. Quod autem in dextro humero suo habet modicam crucem imposita imagine Jesu Christi: hoc est quod eadem virtus radicem posuit in dextra parte potentiae fortitudinis Dei, cum Deus omnipotens misit Filium suum mirabiliter incarnari et humiliter pati cujus dilectioni conjuncta est discretio, quoniam ab ipsa manifestata est, ut per eam omnis justitia discernatur. Et ut Deus est dispensator convenientis staturae hominis, ita est discretio imitatrix illius in officio suo, opera sua videlicet adimplens in dispensatore cruxifixo Filio Dei, cum ipsa in utraque dignitate est divinitatis scilicet et humanitatis. Quae hac et illac versatur, quia in [Col. 0640B] comprehensione latitudinis per significationem sanctae crucis circuitum inter bonos et malos habet. Quod vero quasi ex nubibus effulget in pectus ejus quidam splendor mirae claritatis: hoc est quod de misericordia Dei quasi de nube clarissima, accensio divinae pietatis aspiratur in mentes hominum, discretionem in eis faciens, eosque illuminans. Unde etiam a se in multos radios divisus est ut splendor solis a se dividitur, cum per parva et multa foramina alicujus rei fulget, quoniam Spiritus sanctus in superna virtute diversos radios donorum suorum dividens hominibus, eos scilicet lucidiores sole et ineffabiliter discretos in humilibus cavernis, id est in perspicacibus visibus animarum fidelium suorum diffundit, illustrans sensus et mentes eorum, ita ut [Col. 0640C] acutissime in quibusque causis intelligant quod eis apte in Deo faciendum sit. Sed quod in dextera manu modicum lignum in modum flabelli habet: hoc est quod discretio in dextra parte salvationis animarum, opus suum per donum Spiritus sancti in hominibus quasi in ligno fragilis carnis semper considerat, hoc signum tamen in se habentis, ut a se per divinum auxilium diversas muscas diabolicarum videlicet persuasionum abigat, ne per eas in diversas vanitates dispergatur. Propter quod etiam ex ejus summitate tres ramusculi miro modo cum flore pullulant, ut fideles homines super omnia et in omnibus sanctam Trinitatem in mirabilibus suis semper florentem, fideliter credant [Col. 0640D] in unitate divinitatis gloriosissimae regnante, non temere in se ipsis coelestia secreta examinantes; sed sicut Deus omnia opera sua in diversis creaturis suis juste discrete disponit; sic etiam ipsi homines per vim discretionis cuncta facta sua bene et recte dispensent. Quod autem habet in gremio suo minutissimos lapillos omnium gemmarum, quos multa sollicitudine et diligentia considerat veluti mercator res suas diligenter considerare solet: hoc est quod ipsa in sinu mentium hominum, omne quod aptum et conveniens est in minutissimis consiliis et artibus eorum, continet quasi in gemmis virtutum unamquamque justitiam a Deo constitutam cauta et diligenti examinatione perquirens, ut congrue et juste in omnibus rebus [Col. 0641A] procedat in cordibus hominum propter mercedem operis acutissime considerans, ubi est remuneratio in Deo, ut etiam in verbis suis quomodo praemonstratum est propalat.

Illa autem imago quae in fine stat super murum, significat salvationem animarum, quoniam ipsa in occasu veteris duritiae effulsit in culmine auctoritatis novae gratiae: ita quod quasi fundamentum ejus existat discretio, cum qua et super quam apparet eadem salvatio animarum, orta in Filio Dei cum natus est ex Virgine pro salute hominum. Et nudum caput et nigros ac crispos crines habet, quia nuda est a servitute subjectionis liberae scilicet dignitatis manens, quoniam Filio Dei aperte adhaeret, a quo etiam clementer suscitata est, nigredinem tamen patiens capillorum, quoniam in [Col. 0641B] Judaica plebe offuscata apparebat, non habente veram claritatem, sed multiplicem diversitatem, quasi crispam comam diversarum observationum. Habet quoque faciem obscuram; quoniam ante incarnationem Filii Dei, in umbra mortis non visa est retinere felicitatem aeternae salutis. Unde etiam induta est varia tunica, plurimo colore intexta, quoniam in veteri populo multis modis cricumdabatur varietate operum, immista diversitate multorum vitiorum. Sed quod vides quomodo tunicam et calceamenta sua exuit stans nuda: hoc est quod in passione Filii mei, morte abstersa cum etiam post adventum Spiritus sancti sonus et verba apostolorum emissa sunt in mundum, excitata est in salvatione animarum, ita quod ipsa spernens [Col. 0641C] mala opera, et abjiciens contraria vestigia exuta est, fortiter denudata diabolica magistratione intra se ipsam sic dicens: O tu, turpissime diabole, nunquam relinqueres me, si non redempta essem in sanguine Agni. Nam in lacu inferni voluisti retinere me, sed nunc gratia Dei liberata sum. Et sic crines ac facies ejus resplendent in pulchritudine albedinis et novitatis, ut jam nati infantis, quia post incarnationem Filii mei crevit multus populus in figura criminum illius, bene illuminatus in interiore [Col. 0642A] facie animae, adhaerens verae et splendidae justitiae, ita quod exquirebat felicitatem aeternam, confidens in albedine vitae et in liberatione fidelium membrorum Christo capiti suo adhaerentium per novam regenerationem, et per veram infantiae innocentiam salutari in vita coelesti, atque per totum corpus suum effulget ut purus et lucidus splendor illucet in claritatem, quoniam ipsa quasi per omnia sua membra per fidelem scilicet populum sibi per Filium meum subjectum facta est pura, in columbina simplicitate, clara in lucidissima pulchritudine justitiae Dei. Quod autem vides in pectore ejus splendidissimam crucem cum imagine Christi Jesu, super arbusculam inter duos flores lilii et rosae stantem positam, qui se sursum ad eamdem crucem aliquantulum incurvant: hoc est quod eadem [Col. 0642B] virtus facta est credentium populorum forte praecordium in passione Jesu Salvatoris, qui martyrio suo in vestigiis boni et recti exempli sui, arborem mortis et perditionis Adae depressit atque contrivit, adversus quam etiam duo Testamenta. scilicet Vetus in candore et Novum in rubore illi repugnantia per dispositionem Dei procedebant, se in altitudine spiritualis intellectus ad passionem ejusdem pii et nobilissimi Redemptoris, atque ad omnem justitiam ejus a perditione mortis reflectentia. Unde vides etiam quod exutam tunicam atque calceamenta sua fortiter excutit, ita quod pulvis multus ab eis excutiatur, quia salvatio animarum ostendit in novis et justis operibus hominum, abstractam tunicam prioris consuetudinis et [Col. 0642C] omnium vitiorum veterum delictorum, atque abjectum malum exemplum transgressionis Adae, fortissima examinatione ea discutiens atque contemnens, et pulverem vanae gloriae aliorumque peccatorum a se projiciens, sicut etiam superius in prolocutione sua de se ipso confitetur. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet: hic in ardenti amore speculi mei ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat.





Scivias Hildegardis 3500