Thomae et alii: ad 1Cor 11

11
(
1Co 3,16-23)

Lectio 3: 1Co 3,16-23

Supra ostendit apostolus, quae sit merces bene laborantium, hic agit de poena male laborantium sive destruentium. et circa hoc duo facit. primo demonstrat poenam; secundo excludit errorem contrarium, ibi nemo vos seducat. ostendit autem poenam operantium ad destructionem, prosequens similitudinem aedificii spiritualis, et circa hoc tria facit. primo ostendit dignitatem spiritualis aedificii; secundo determinat poenam destruentium, ibi si quis; tertio assignat rationem poenae, ibi templum enim Dei, etc.. dicit ergo primo: dictum est quod ille qui superaedificat, mercedem salutis accipiet, vel sine detrimento vel cum detrimento; sed ut possitis agnoscere, quae sit poena male in vobis laborantium, oportet vos vestram dignitatem agnoscere; quam

Primo ponit, dicens: an vos nescitis quia, vos fideles christi, estis templum Dei? eph. C. Ii, 21 s.: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in domino, in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei.

Secundo probat quod fideles sint templum Dei. est enim de ratione templi quod sit habitaculum Dei, secundum illud ps. X, 5: deus in templo sancto suo. Unde omne illud in quo deus habitat, potest dici templum. Habitat autem deus principaliter in seipso, quia ipse solus se comprehendit. Unde et ipse deus templum Dei dicitur apoc. Xxi, 22: dominus deus omnipotens templum illius est. habitat etiam deus in domo sacrata per spiritualem cultum, qui in ea sibi exhibetur; et ideo domus sacrata dicitur templum, secundum illud ps. V, 8: adorabo ad templum sanctum tuum, etc.. Habitat etiam deus in hominibus per fidem, quae per dilectionem operatur, secundum illud eph. Iii, 17: habitare christum per fidem in cordibus vestris. unde et ad probandum quod fideles sint templum Dei, subiungit quod inhabitantur a Deo, cum dicit et spiritus Dei habitat in vobis. Et rom. Viii, 11 dictum est: spiritus, qui suscitavit iesum christum habitabit in vobis. ez. Xxxvi, 27: spiritum meum ponam in medio vestri. ex quo patet quod spiritus sanctus est deus, per cuius inhabitationem fideles dicuntur templum Dei. Sola enim inhabitatio Dei templum Dei facit, ut dictum est. est autem considerandum quod deus est in omnibus creaturis, in quibus est per essentiam, potentiam et praesentiam, implens omnia bonitatibus suis, secundum illud ier. Xxiii, 24: caelum et terram ego impleo. sed spiritualiter dicitur deus inhabitare tamquam in familiari domo in sanctis, quorum mens capax est Dei per cognitionem et amorem, etiam si ipsi in actu non cognoscant et diligant, dummodo habeant per gratiam habitum fidei et charitatis, sicut patet de pueris baptizatis. Et cognitio sine dilectione non sufficit ad inhabitationem Dei, secundum illud i io. Iv, 16: qui manet in charitate, in Deo manet, et deus in eo. Inde est quod multi cognoscunt deum, vel per naturalem cognitionem, vel per fidem informem, quos tamen non inhabitat spiritus Dei. deinde cum dicit si quis autem templum, etc., subiungit poenam male operantium secundum convenientiam praedictorum, dicens si quis autem, etc.. violatur autem templum Dei dupliciter. uno modo per falsam doctrinam, quae non superaedificatur fundamento, sed magis subruit fundamentum et destruit aedificium. unde dicitur ez. Xiii, 19 de falsis prophetis: violabant me ac populum meum propter pugillum hordei et fragmentum panis. Alio modo violat aliquis templum Dei per peccatum mortale, per quod aliquis vel seipsum corrumpit vel alium, opere vel exemplo. Unde dicitur malac. Ii, 11: contaminavit iudas sanctificationem domini quam dilexit. sic autem dignum est, ut disperdatur ille a Deo per damnationem aeternam qui violat spirituale templum Dei, vel qualitercumque polluit. Unde dicitur malac. Ii, 12: disperdet dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum. Et in ps. Xi, 4: disperdet dominus universa labia dolosa, etc.. deinde cum dicit templum Dei, etc., assignat rationem eius quod dixerat de sanctitate templi. qui enim aliquam rem sacram violat, sacrilegium committit, unde dignum est ut disperdatur. templum enim Dei sanctum est quod estis vos, sicut supra dictum est, et in ps. Lxiv, 5 dicitur: sanctum est templum tuum, mirabile in aequitate; et alibi domum tuam, domine, decet sanctitudo. et quidem in materiali templo est quaedam sacramentalis sanctitas, prout templum divino cultui dedicatur, sed in fidelibus christi est sanctitas gratiae, quam consecuti sunt per baptismum, secundum illud infra iv, 11: abluti estis, sanctificati estis. deinde cum dicit nemo vos seducat, excludit errorem contrarium.

Et primo monet fideles ut sibi caveant a seductione errorum; secundo docet modum cavendi, ibi si quis inter vos; tertio assignat rationem, ibi sapientia enim huius mundi, etc.. Circa primum sciendum quod quidam dixerunt quod deus neque punit, neque remunerat hominum facta; ex quorum persona dicitur sophon. I, 12: qui dicunt in cordibus suis: non faciet bene dominus, et non faciet male. Et thren. Iii, 37 s.: quis est iste qui dixit, ut fieret, domino non iubente? ex ore altissimi non egredietur bonum neque malum. Ad hunc ergo errorem excludendum dicit nemo vos seducat, asserens scilicet quod ille qui templum Dei violat, non disperdatur a Deo, sicut eph. V, 6 dicitur: nemo vos seducat inanibus verbis, propter hoc enim venit ira Dei in filios diffidentiae. deinde cum dicit si quis inter vos, etc., docet modum cavendi huiusmodi seductionem. ubi sciendum est quod quidam dixerunt deum non punire peccata hominum, innitentes rationibus humanae sapientiae, puta quod deus non cognoscat singularia, quae fiunt hic, ex quorum persona dicitur iob xxii, v. 14: circa cardines caeli perambulat, nec nostra considerat. Ad hoc ergo vitandum dicit si quis inter vos videtur esse sapiens in hoc saeculo, id est, sapientia saeculari, quae in eo quod contrariatur veritati fidei, non est sapientia, licet videatur esse, stultus fiat, abiiciendo istam sapientiam apparentem, ut sit sapiens, scilicet secundum sapientiam divinam, quae est vera sapientia. et hoc etiam observandum est non solum in his in quibus saecularis sapientia contrariatur veritati fidei, sed etiam in omnibus in quibus contrariatur honestati morum. Unde prov. Xxx, 1 dicitur: Deo secum morante confortatus est, etc.. deinde cum dicit sapientia huius mundi, etc., assignat rationem eius quod dixerat. et

Primo ponit rationem. Videbatur enim ineptam monitionem fecisse, ut aliquis fieret stultus, et vere inepta esset si stultitia illa, de qua loquebatur, esset per abnegationem verae sapientiae, sed non est ita. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud deum. dicitur autem sapientia huius mundi, quae principaliter mundo innititur. Nam illa, quae per res huius mundi ad deum attingit, non est sapientia mundi, sed sapientia Dei, secundum illud rom. I, 19 s.: deus enim illis revelavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. sapientia ergo mundi, quae sic rebus intendit, ut ad divinam veritatem non pertingat, stultitia est apud deum, id est, stultitia reputatur secundum divinum iudicium. is. Xix, 11: stulti principes thaneos, sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens.

Secundo probat quod dixerat per duas auctoritates, quarum prima scribitur iob v, 13. Unde dicit scriptum est: comprehendam sapientes in astutia eorum. Comprehendit autem sapientes dominus in astutia eorum, quia per hoc ipsum quod astute cogitant contra deum, impedit deus eorum conatum, et implet suum propositum; sicut per malitiam fratrum ioseph volentium impedire eius principatum, impletum est per divinam ordinationem, quod ioseph in aegypto venditus principaretur. Unde et ante praemissa verba dicit iob: qui dissipat cogitationes eorum, scilicet malignorum, ne possint implere manus eorum, quod coeperant; quia, ut dicitur prov. Xxi, 30, non est sapientia, non est scientia, non est consilium contra dominum. secunda auctoritas sumitur ex ps., unde dicit et iterum scriptum est: dominus novit cogitationes sapientium, id est, secundum sapientiam mundi, quoniam vanae sunt; quia scilicet non pertingunt ad finem cognitionis humanae, quae est cognitio veritatis divinae. Unde dicitur sap. Xiii, v. 1: vani sunt homines, in quibus non subest sapientia Dei. deinde cum dicit itaque nemo glorietur in hominibus, infert conclusionem principaliter intentam, scilicet quod non debeant gloriari de ministris Dei.

Et primo concludit propositum ex praedictis dicens itaque, ex quo ministri nihil sunt, sed laborant pro mercede, nemo glorietur in hominibus; sicut et in ps. Cxlv, 2 s. Dicitur: nolite confidere in principibus, neque in filiis hominum, in quibus non est salus. Et ier. Xvii, 5: maledictus vir qui confidit in homine, etc..

Secundo rationem assignat ex dignitate fidelium christi, assignans ordinem fidelium in rebus. et

Primo ponit ordinem rerum ad fideles christi, dicens omnia vestra sunt, quasi dicat: sicut homo non gloriatur de rebus sibi subiectis, ita et vos gloriari non debetis de rebus huius mundi, quae omnia sunt vobis data a Deo, secundum illud ps. Viii, 8: omnia subiecisti sub pedibus eius. exponit autem, quae omnia, inter quae

Primo ponit ministros christi, qui sunt divinitus ordinati ad ministerium fidelium, secundum illud ii cor. Iv, 5: nos autem servos vestros per iesum. Et hoc est, quod dicit sive paulus, qui plantavit, sive apollo, qui rigavit, sive cephas, id est, petrus, qui est universalis pastor ovium christi, ut dicitur io. Ult.. Post haec ponit res exteriores, cum dicit sive mundus, qui est continentia omnium creaturarum, qui quidem est fidelium christi, eo quod homo per res huius mundi iuvatur, vel quantum ad necessitatem corporalem, vel quantum ad cognitionem Dei, secundum illud sap. Xiii, 5: a magnitudine speciei et creaturae, etc.. Consequenter ponit ea quae pertinent ad ipsam hominis dispositionem, dicens sive vita, sive mors, quia scilicet fidelibus christi et vita est utilis in qua merentur, et mors per quam ad praemia perveniunt, secundum illud rom. Xiv, 8: sive vivimus, sive morimur, etc.. Et phil. I, 21: mihi vivere christus est, et mori lucrum. ad haec autem duo reducuntur omnia bona vel mala huius mundi, quia per bona conservatur vita, per mala pervenitur ad mortem. ultimo ponit quae pertinent ad statum hominis praesentem vel futurum, dicens sive praesentia, id est, res huius vitae, quibus iuvamur ad merendum; sive futura, quae nobis reservantur ad praemium. Non enim habemus hic civitatem permanentem, sed futuram inquirimus, ut dicitur hebr. Ult.. omnia, inquit, vestra sunt, id est, vestrae utilitati deservientia, secundum illud rom. Viii, 28: diligentibus deum omnia cooperantur in bonum. sic ergo primus ordo est rerum christi ad fideles; secundus vero fidelium christi ad christum, quos ponit subdens vos autem christi estis, quia scilicet sua morte vos redemit. Rom. Xiv, 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus. Tertius ordo est christi, secundum quod homo ad deum; ideo addit christus autem, secundum quod homo, Dei est. Unde eum deum et dominum in ps. Vii, 2 nominat, dicens: domine deus meus, in te speravi, ut nomine Dei tota trinitas intelligatur. quia ergo nullus debet gloriari de eo quod infra ipsum est, sed de eo quod est supra ipsum, ideo non debent fideles christi gloriari de ministris, sed magis ministri de ipsis. ii cor. Vii, 4: multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis. Sed fideles christi debent gloriari de christo, secundum illud gal. Ult.: mihi absit gloriari, nisi in cruce domini nostri iesu christi, sicut christus de patre, secundum illud sap. Ii, 16: gloriatur se patrem habere deum.


CAPUT 4

12
(
1Co 4,1-5)

Lectio 1: 1Co 4,1-5

Superius redarguit apostolus corinthios de hoc, quod de quibusdam ministris gloriabantur, hic autem arguit eos quod alios ministros contemnebant. et circa hoc duo facit. primo arguit eorum culpam; secundo instat ad eorum correctionem, ibi non ut confundam vos. Circa primum duo facit. primo arguit eorum temeritatem, qua male de ministris iudicabant; secundo arguit eorum elationem, qua christi ministros contemnebant, ibi hoc autem, fratres. Circa primum duo facit. primo ostendit, quid sit de ministris christi firmiter sentiendum; secundo quod non sit de eis temere iudicandum, ibi hic iam quaeritur inter dispensatores. dicit ergo primo: dixi quod nullus vestrum debet gloriari de hominibus, tamen quilibet vestrum debet cognoscere auctoritatem officii nostri, ad quod pertinet quod sumus mediatores inter christum cui servimus, ad quos pertinet quod dicit sic nos existimet homo ut ministros christi, is. Lxi, v. 6: sacerdotes Dei vocabimini ministri Dei nostri, dicetur vobis, et inter membra eius, quae sunt fideles ecclesiae, quibus dona christi dispensant, ad quos pertinet quod subditur et dispensatores mysteriorum Dei, id est, secretorum eius, quae quidem sunt spiritualia eius documenta, secundum illud infra xiv, 2: spiritus est, qui loquitur mysteria; vel etiam ecclesiastica sacramenta, in quibus divina virtus secretius operatur salutem. unde et in forma consecrationis eucharistiae dicitur: mysterium fidei. pertinet ergo ad officium praelatorum ecclesiae, quod in gubernatione subditorum soli christo servire desiderent, cuius amore oves eius pascunt, secundum illud io. Ult.: si diligis me, pasce oves meas. Pertinet etiam ad eos, ut divina populo dispensent, secundum illud infra ix, 17: dispensatio mihi credita est, et secundum hoc sunt mediatores inter christum et populum, secundum illud deut. V, 5: ego sequester fui, et medius illo tempore inter deum et vos. haec autem aestimatio de praelatis ecclesiae necessaria est ad salutem fidelium; nisi enim eos recognoscerent ministros christi, non eis obedirent, tamquam christo, secundum illud gal. Iv, 14: sicut angelum Dei excepistis me, sicut iesum christum. Rursum, si eos non cognoscerent dispensatores, recusarent ab eis dona recipere, contra illud quod idem apostolus dicit ii cor. Ii, 10: quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona christi donavi.

Deinde cum dicit hic iam quaeritur inter dispensatores, ostendit circa ministros christi, temere iudicari non debere. et circa hoc tria facit. primo, ponit quoddam per quod iudicare satagunt de fidelitate ministrorum; secundo, ostendit de hoc iudicio se non curare, sed Deo reservare, ibi mihi autem pro minimo est; tertio, concludit prohibitionem temerarii iudicii, ibi itaque nolite. Circa primum considerandum est, quod ministrorum et dispensatorum christi, quidam sunt fideles, quidam infideles. Infideles dispensatores sunt, qui in dispensandis divinis ministeriis non intendunt utilitatem populi, et honorem christi, et utilitatem membrorum eius, secundum illud lc. Xvi, v. 11: in iniquo mammona fideles non fuistis. fideles autem, qui in omnibus intendunt honorem Dei, et utilitatem membrorum eius, secundum illud lc. Xii, 42: quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam? qui autem sunt fideles divino iudicio manifestabuntur in futuro. sed corinthii temere volebant discutere, qui dispensatores essent fideles vel infideles. et hoc est quod dicit hic, hoc est, inter vos, iam, id est, praesenti tempore, quaeritur, id est, discutitur, ut quis, id est aliquis, inter dispensatores fidelis inveniatur. Iudicabant enim plures esse infideles, vix aliquem virum putantes esse fidelem, secundum illud prov. Xx, 6: multi viri misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet? deinde cum dicit mihi autem pro minimo est, ostendit se hoc iudicium reputare nihil, et circa hoc tria facit.

Primo ponit, quod non curat circa hoc ab aliis iudicari, dicens mihi autem, qui sum minimus inter dispensatores, pro minimo est, id est, minima bona reputo, ut a vobis iudicer, scilicet esse fidelis, vel infidelis. et ne putarent ab apostolo haec dici in eorum contemptum, ac si eorum iudicium despiceret, quasi vilium personarum, subiungit aut ab humano intellectu, qui est dies hominis, secundum illud io. Xi, 9: qui ambulat in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt. Vel ad litteram aut ab humano die, id est, ab intellectu in hoc tempore iudicantibus, quasi dicat: vestrum, vel quorumcumque hominum iudicium parum curo. ier. Xvii, 16: diem hominis non desideravi, tu scis. est autem sciendum, quod de iudicio hominum dupliciter debet curari. Uno modo, quantum ad alios, qui ex eorum bono, vel aedificantur, vel scandalizantur, et sic sancti non pro minimo, sed pro magno habent ab hominibus iudicari, cum dominus dicat matth. V, 16: videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. alio modo quantum ad seipsos, et sic non curant multum, quia nec gloriam humanam concupiscunt, secundum illud i thess. Ii, 6: neque gloriam ab hominibus quaerentes, neque aliquid a vobis, neque ab aliis. Neque opprobrium hominis timent, secundum illud is. Li, 7: nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis. Unde apostolus signanter dicit mihi autem, etc., id est, quantum ad me pertinet, non autem id pro nullo est, sed pro minimo, quia bona temporalia, inter quae bona fama computatur, non sunt nulla bona, sed minima, ut augustinus dicit in libro de libero arbitrio. unde et sap. Vii, 9: omne aurum in comparatione illius arena est exigua.

Secundo ostendit, quod neque seipsum iudicare praesumit, dicens sed neque meipsum iudico. videtur autem hoc esse contra id quod infra xi, 31 dicitur: si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Debet ergo quilibet iudicare seipsum. sed sciendum est, quod iudicio discussionis, de quo apostolus hic loquitur, quilibet debet iudicare seipsum, secundum illud ps. lxxvi, 7: exercitabar et scopebam spiritum meum, et similiter iudicio condemnationis et reprehensionis in manifestis malis, secundum illud iob xiii, 15: arguam coram eo vias meas; sed iudicio absolutionis non debet aliquis praesumere se iudicare ut innocentem; unde dicitur iob ix, 20: si iustificare me voluero, os meum condemnabit me; si innocentem considero, pravum me comprobabit. Cuius rationem assignat, dicens nihil mihi conscius sum, id est, non habeo alicuius peccati mortalis conscientiam, secundum illud iob xxvii, 6: neque reprehendit me cor meum in omni vita mea. Sed non in hoc iustificatus sum, id est, non sufficit ad hoc, quod me iustum pronunciem, quia possunt aliqua peccata in me latere, quae ignoro, secundum illud ps.: delicta quis intelligit? et iob c. Ix, 21 dicitur: et si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.

Tertio concludit cui hoc iudicium reservetur, dicens qui autem iudicat me dominus est, id est, ad solum deum pertinet iudicare utrum sim fidelis minister an non; hoc enim pertinet ad intentionem cordis, quam solus deus ponderare potest, secundum illud prov. Xvi, 2: spirituum ponderator est dominus. Et ier. Xvii, 9: pravum est cor hominis et inscrutabile, quis cognoscet illud? ego dominus probans renes et scrutans corda. deinde cum dicit itaque nolite, etc., concludit prohibitionem temerarii iudicii, et circa hoc tria facit. primo prohibet praevenire divinum iudicium, dicens: itaque exemplo meo qui neque meipsum iudico, neque ab aliis iudicari curo, sed iudicium meum Deo reservo, nolite ante tempus iudicare, quia, ut dicitur eccle. C. Viii, 6, omni negotio tempus est et opportunitas. quoadusque veniat dominus, scilicet ad iudicandum, secundum illud is. Iii, v. 14: dominus ad iudicium veniet cum senatoribus populi sui. Unde et dominus dixit matth. Vii, 1: nolite iudicare. Sed hoc intelligendum est de occultis; de manifestis autem iudicare commissum est a Deo hominibus, secundum illud deut. I, 16: audite illos, et quod iustum est iudicate. sunt enim aliqua manifesta non solum per evidentiam facti, sicut notoria, sed et propter confessionem, aut testium probationem. occulta vero deus suo reservat iudicio. sunt autem occulta nobis, quae latent in corde, vel etiam in abscondito fiunt, et de his dicitur in ps. Iv, 5: quae dicitis in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini. unde homo quidem de his est temerarius iudex, sicut iudex delegatus, qui excedit formam mandati iudicii de causa non sibi commissa. est ergo temerarium iudicium, quando aliquis de dubiis iudicat. Perversum autem, quando falsum iudicium profert. Et quamvis non sit iudicandum circa personas, puta ut aliquis iudicet malum hominem, qui bonus est, tamen multo gravius est, ut iudicium pervertatur de rebus ipsis, puta si quis diceret virginitatem esse malam, et fornicationem bonam. Contra quod dicitur is. V, 20: vae qui dicitis bonum malum, et malum bonum.

Secundo describit perfectionem futuri divini iudicii, dicens qui, scilicet dominus ad iudicandum veniens, illuminabit abscondita tenebrarum, id est faciet esse lucida et manifesta ea quae occulte in tenebris facta sunt. Et manifestabit consilia cordium, id est omnia cordis occulta, secundum illud iob xii, 22: qui revelat occulta de tenebris, et producit in lucem umbram mortis. Et sophon. I, 12: scrutabor ierusalem in lucernis. quod quidem est intelligendum tam de bonis, quam de malis, quae non sunt per poenitentiam tecta, secundum illud ps. Xxxi, v. 1: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.

Tertio ponit fructum, quem boni reportabunt de divino iudicio, dicens et tunc laus erit unicuique, scilicet bonorum a Deo. quae quidem laus vera erit, quia deus nec decipi, nec decipere potest. Rom. Ii, 29: cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est. ii cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat ille probatus est, sed quem deus commendat.

13
(
1Co 4,6-13)

Lectio 2: 1Co 4,6-13

Postquam apostolus reprehendit in corinthiis temeritatem, qua ministros christi iudicabant, hic arguit eorum elationem, qua ministros christi contemnebant. et circa hoc tria facit. primo proponit quod intendit; secundo rationem assignat, ibi quis enim te discernit? tertio eorum contemptum ironice loquens irridet, ibi iam saturati estis. Circa primum considerandum est, quod apostolus supra volens reprimere contentiones corinthiorum, quas habebant ratione ministrorum, usus fuerat nominibus bonorum ministrorum christi, sicut supra i, 12 dixit: unusquisque vestrum dicit: ego quidem sum pauli, ego autem apollo, ego vero cephae; et supra iii, 22 ubi dixit: sive paulus, sive apollo, sive cephas, et tamen non gloriabantur de bonis ministris christi, nec propter eos dissidebant, sed propter pseudo-apostolos, quos nominare noluit, ne videretur ex odio, vel invidia contra eos loqui; sed loco eorum posuerat nomen suum et aliorum bonorum praedicatorum, et hoc est quod dicit haec autem, fratres, scilicet quae dixi de ministris, de quibus gloriamini, et pro quibus contenditis, transfiguravi id est, figuraliter loquens, transtuli, in me et apollo. dicit enim prov. I, 6: animadvertent parabolam et interpretationem verba sapientium et aenigmata eorum. Et hoc propter vos, id est, vestram utilitatem, ii cor. Iv, 15: omnia propter vos; ut in vobis discatis, ne unus vestrum infletur, id est, superbiat, adversus alium proximum suum, pro alio, scilicet pro quocumque ministro christi, ne supra quam scriptum est, id est, ultra formam vobis in praemissis descriptam. Dicitur enim sap. Iv, v. 19: disrumpens illos inflatos sine voce. deinde cum dicit quis enim te discernit? assignat rationem quare unus non debeat contra alium inflari. et

Primo ponit rationem, dicens quis enim te discernit? quod potest intelligi dupliciter: uno modo sic: quis enim te discernit a massa perditorum? tu teipsum discernere non potes: unde non habes in te unde contra alium superbias. Et de hac discretione dicitur in ps. Xlii, 1: iudica me, deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Alio modo potest intelligi quis te discernit, scilicet superiorem faciens proximo tuo? hoc quod tu facere non potes, unde contra eum superbire non debes. Et de hac discretione dicitur eccli. Xxxiii, 11: in multitudine disciplinae domini separavit eos, et immutavit vias illorum. Sed inter homines, inquantum sunt fideles christi, non est discretio, quia, ut dicitur rom. Xii, 5, multi unum corpus sumus in christo. Et dicit petrus: nihil discernit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.

Secundo excludit quamdam rationem. posset enim aliquis discerni a bonis vel a malis, melior eis existens, propter bona quae habet, puta fidem, sapientiam, et huiusmodi. sed hoc excludit apostolus, dicens quid autem habes, quod non accepisti? quasi dicat: nihil. Omnia enim bona sunt a Deo, secundum illud ps. Ciii, 28: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate; et par. Xxix, 14: tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. et ex hoc concludit propositum, dicens si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? ille igitur gloriatur quasi non accipiens, qui de seipso gloriatur, et non de Deo, sicut de quibusdam dicitur in ps. Xlviii, v. 7: qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum gloriantur. et ad hoc pertinet prima species superbiae, qua scilicet aliquis superbiendo, quod habet, dicit a seipso habere, iuxta illud ps. Xi, 5: labia nostra a nobis sunt, quis noster dominus est? ille autem gloriatur quasi accipiens, qui omnia Deo adscribens, gloriatur de ipso, sicut supra dictum est: qui gloriatur, in domino glorietur. Sic autem gloriari non est superbire, sed humiliari sub Deo, cui homo dat gloriam, secundum illud eccli. Ult.: danti mihi sapientiam, dabo gloriam. deinde, cum dicit iam saturati estis, irridet eorum superbiam, qui apostolos christi contemnebant.

Et primo in generali, secundo in speciali, ibi nos stulti sumus, etc.. Circa primum duo facit. primo irridet in eis quod de se nimis praesumebant; secundo deridet in eis, quod apostolos contemnebant, ibi puto enim quod deus, etc.. Circa primum duo facit. primo irridet eos de praesumptione, qua sibi attribuebant quod non habebant; secundo irridet eos de hoc, quod sibi singulariter attribuebant, quod singulariter non habebant, ibi sine nobis regnatis. attribuebant autem sibi abundantiam bonorum, quorum quaedam sunt interiora; et quantum ad hoc dicit iam saturati estis, id est, vobis videtur quod saturati estis, id est, abundanter refecti spirituali dulcedine, de qua dicitur in ps. Xvi, 15: satiabor dum manifestabitur gloria tua. Poterat autem eis secundum veritatem dici, quod iam saturati estis, non plenitudine, sed fastidio, secundum illud prov. Xxvii, 7: anima satiata calcabit favum. Quaedam vero sunt bona exteriora, et quantum ad hoc dicit iam divites facti estis, sicut vobis videtur, scilicet divitiis spiritualibus, de quibus dicitur is. C. Xxxiii, 6: divitiae salutis sapientia et scientia. Simile est, quod dicitur apoc. Iii, v. 17: dicis, quia dives sum, et locuples valde, et nullius egeo. sed contra hoc videtur illud quod supra dixit in principio, dicens quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia, etc.. sed dicendum est, quod supra dixit quantum ad bonos, qui inter eos erant; hic autem dicit quantum ad praesumptuosos, qui superbiebant de eo quod non habebant. potest et aliter distingui satietas et divitiae, ut saturitas referatur ad usum gratiae, quo quis spiritualibus fruitur; divitiae autem ad ipsos habitus gratiarum.

Secundo cum dicit sine nobis regnatis, irridet eos, quod sibi singulariter attribuebant quod non habebant. unde dicit sine nobis regnatis, id est, ita vobis videtur, quod regnum ad vos pertineat, non ad nos. Sic enim erant decepti a pseudo-apostolis, ut crederent se solos habere fidei veritatem, quae in regno Dei consistit, apostolum autem et sequaces eius errare. Contra quos dicitur is. V, 8: numquid habitabitis vos soli in medio terrae? et ne videatur apostolus ex invidia hoc dicere, subiungit utinam regnetis. Optat enim ut veram fidem habeant, secundum illud act. Xxvi, 29: opto omnes qui audiunt, tales fieri, qualis et ego sum, exceptis vinculis his. et ut eis exempla humilitatis praebeat, subiungit ut et nos regnemus vobiscum, quasi dicat: si aliquam excellentiam habetis, non dedignamur vos sequi, sicut vos dedignamini sequi nos, contra illud quod dicitur gal. Iv, v. 18: quod bonum est, aemulamini in bono semper. et est advertendum, quod apostolus hic quatuor species superbiae tangit, quarum prima est, quando aliquis reputat se non habere a Deo quod habet, quam tangit dicens quid gloriaris quasi non acceperis? et hoc etiam potest reduci ad secundam speciem qua aliquis existimat propriis meritis accepisse. Tertia species est, qua quis iactat se habere quod non habet, et quantum ad hoc dicit iam saturati estis, iam divites facti estis. Quarta species, quando aliquis, despectis caeteris, singulariter vult videri, et quantum ad hoc pertinet quod dicit sine nobis regnatis. deinde, cum dicit puto quod deus, etc., irridet eos de hoc quod apostolos christi contemnebant,

Et primo irrisorie ponit contemptum; secundo causam contemptus, ibi quia spectaculum facti sumus. dicit ergo primo: prius dixi, quod sine nobis regnatis, puto enim, id est, vos putare videmini, quod deus nos apostolos ostendit novissimos, cum tamen infra c. Xii, 28 dicatur, quod deus in ecclesia posuit primum apostolos. Sic enim impletur quod dicitur matth. Xx, 16: erunt primi novissimi, et novissimi primi. et ponit exemplum: tamquam morti destinatos. illi enim, qui sunt condemnati ad mortem, novissimi habentur inter homines, utpote quos indignum sit vivere, et tales apostoli reputantur a mundanis hominibus, secundum illud ps. Xliii, 22: aestimati sumus sicut oves occisionis. deinde, cum dicit quia spectaculum, assignat causam contemptus. Circa quod considerandum est, quod quando aliqui sunt condemnati ad mortem, convocantur homines ad eorum occisionem, quasi ad spectaculum, et hoc maxime fiebat circa eos, qui damnabantur ad bestias. Quia apostoli erant quasi morti destinati, subiungit quia spectaculum facti sumus mundo, quasi totus mundus concurrat ad spectandum nostram occisionem, secundum illud ps. Xliii, v. 14: posuisti nos opprobrium vicinis nostris. exponit autem quid nomine mundi intelligat, cum subdit et angelis, et hominibus, scilicet bonis et malis. Concurrebant enim ad eorum spectaculum boni angeli ad confortandum, mali autem ad impugnandum; boni homines ad compatiendum, et exemplum patientiae sumendum, mali homines ad persequendum, et irridendum. deinde cum dicit nos stulti, etc., irridet eos in speciali, quod apostolos contemnebant. et circa hoc duo facit.

Primo ponit contemptum; secundo causam contemptus, ibi usque in hanc horam, etc.. Circa primum irridet eorum contemptum quantum ad hoc, quod sibi excellentiam, apostolis defectum attribuebant.

Et primo quantum ad perfectionem intellectus. et quantum ad hoc dicit nos stulti sumus propter christum, id est stulti reputamur, quia crucem christi praedicamus, supra i, 18: verbum crucis pereuntibus stultitia est, et etiam quia propter christum opprobria et contentiones sustinemus, secundum illud sap. V, 4: nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam. Item, ut legitur act. C. Xxvi, 24, festus dixit paulo: insanis, paule, multae te litterae ad insaniam adducunt. vos, secundum vestram reputationem, estis prudentes in christo, quia scilicet nec crucem eius publice confiteri audetis, nec persecutionem pro eo sustinetis. Prov. Xxvi, 16: sapientior sibi videtur piger septem viris sequentibus sententias.

Secundo quantum ad potestatem actionis, cum dicit nos infirmi, reputamur scilicet in exterioribus, propter afflictiones quas sustinemus. Ii cor. Xii, 9: libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Vos autem, scilicet secundum vestram reputationem, estis fortes, scilicet in rebus corporalibus, quia secure vivitis sine tribulatione. Is. V, 22: vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Vos nobiles, scilicet estis, secundum vestram aestimationem, id est, honore digni, qui exterius contumelias non patimini. Is. Xix, 11: filius sapientium, ego filius regum antiquorum. nos autem ignobiles sumus, secundum vestram et aliorum reputationem, quia contemptibiles habemur. Supra i, 27: quae contemptibilia sunt mundi et ignobilia elegit deus. et tamen secundum rei veritatem est e converso. soli enim contemptibiles illi sunt, qui deum contemnunt, secundum illud i reg. C. Ii, 30: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. deinde, cum dicit usque in hanc horam, etc., assignat causam contemptus. et

Primo ponit pro causa defectum bonorum temporalium; secundo mala quae in eis intelligebantur, ibi maledicimur et benedicimus; tertio concludit intentum, ibi tamquam purgamenta. Circa primum duo facit.

Primo ponit defectum quem patiebantur in rebus necessariis. unde quantum ad ea, quae pertinent ad victum, dicit usque in hanc horam, id est, continue a conversione nostra usque in praesens tempus, esurimus et sitimus. ii cor. Xi, 27: in fame et siti. Quantum vero ad vestitum, subdit et nudi sumus, id est, propter vestimentorum inopiam, quia etiam interdum expoliabantur. Iob xxiv, 7: nudos dimittunt homines vestimenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore. sed contra est quod dicitur in ps. Xxxvi, v. 25: non vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem. sed dicendum est, quod ita patiebantur apostoli, quod non derelinquebantur, quia divina providentia moderabatur in eis et abundantiam et inopiam, quantum eis expediebat ad virtutis exercitium. Unde et apostolus phil. Iv, 11 ss.: ubique et in omnibus institutus sum, et saturari, et esurire, et abundare, et penuriam pati; omnia possum in eo, qui me confortat.

Secundo ponit defectum eorum, quae pertinent ad bene esse humanae vitae, quorum primum est reverentia ab hominibus exhibita, contra quod dicit et colaphis caedimur, quod quidem fit magis ad opprobrium, quam ad poenam. Unde de christo legimus matth. Xxvi, 67 quod expuerunt in faciem suam, et colaphis eum caeciderunt.

Secundo requiritur quies in loco, contra quod dicitur et instabiles sumus, tum quia expellebantur a persecutoribus de loco in locum, secundum illud matth. X, 23: si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, tum etiam quia pro executione sui officii discurrebant ubique, secundum illud io. C. Xv, 16: posui vos ut eatis.

Tertio requiritur ministrantium auxilium, contra quod dicitur et laboramus operantes manibus nostris, tum quia aliquando nullus dabat eis unde possent sustentari; tum etiam, quia labore manuum suarum victum acquirebant vel ad vitandum fidelium gravamen, vel ad repellendum pseudo-apostolos, qui propter quaestum praedicabant, ut habetur ii cor. Xii, 16 ss.; tum etiam, ut darent otiosis laborandi exemplum, ut habetur ii thess. Iii, 9. Unde dicit paulus act. Xx, v. 34: ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae. deinde, cum dicit maledicimur, etc., ponit mala quae apostoli patiebantur.

Et primo in verbis, cum dicit maledicimur, id est, male de nobis dicunt homines, vel ad detrahendum, vel ad contumelias inferendum, vel etiam mala imprecando. Ier. Xv, v. 10: omnes maledicunt mihi. Et benedicimus, id est, reddimus bonum pro malo, secundum illud i petr. Iii, 9: non reddentes maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes.

Secundo in factis, et quantum ad hoc dicit persecutionem patimur, non solum quantum ad hoc, quod fugamur de loco ad locum, quod proprie persecutio dicitur, sed quantum ad hoc quod multipliciter tribulamur, secundum illud ps. Cxviii, 157: multi qui persequuntur me, et tribulant me. Et sustinemus, in christo scilicet omnia patienter. eccli. I, 29: usque ad tempus sustinebit patiens.

Tertio tangit causam utriusque, cum dicit blasphemamur, id est, blasphemia imponuntur nobis, dum dicimur magi vel malefici, et reputamur Dei inimici, secundum illud io. C. Xvi, 2: venit hora, ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo; et rom. Iii, 8: sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere, faciamus mala, ut veniant bona. Tamen, obsecramus deum pro his qui nos persequuntur et blasphemant, secundum illud matth. V, 44: orate pro persequentibus et calumniantibus vos. deinde cum dicit tamquam purgamenta, etc., concludit ex omnibus praemissis eorum contemptum, dicens: et propter omnia praedicta facti sumus tamquam purgamenta huius mundi, id est, reputati sumus et a iudaeis et a gentilibus, ut per nos mundus inquinetur: et propter nostram occisionem mundus purgetur, et tamquam simus peripsema omnium. Dicitur peripsema quodcumque purgamentum, puta vel pomi, vel ferri, vel cuiuscumque alterius rei. Et hoc, usque adhuc, quia scilicet continue hoc patimur. sed quandoque deficiet, secundum illud sap. V, 3, ubi ex ore impiorum dicitur: hi sunt, quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii. Et postea subditur: quomodo ergo computati sunt inter filios Dei?


Thomae et alii: ad 1Cor 11