Thomae et alii: ad 1Cor 29

29
(
1Co 8,1-8)

Lectio 1: 1Co 8,1-8

(90331) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 8

l. 1 Excluso errore circa correctionem criminum, cap. V et VI; item circa virginitatem et matrimonium, cap. VII, hic excludit errorem circa esum et abstinentiam ciborum, cap. isto, IX et X, loquens de his quae idolis immolabantur, a quibus, quamvis in se licitis, abstinere monet, primo allegando eis scandalum infirmorum, cap. isto; secundo exemplum sui, qui propter alios abstinet a receptione sumptuum licitorum, cap. IX; tertio exemplum poenae Iudaeorum post tanta beneficia Dei in deserto prostratorum, cap. X. Ergo propter scandalum proximi, exemplo apostoli, non propter timorem supplicii debemus abstinere a cibis aliquando licitis. In primo ostendit quod in se licita est comestio idolothitorum; secundo monet nihilominus abstinere propter scandalum fratrum infirmorum, ibi videte ne forte, et cetera. In prima, primo proponit quod maiores eorum habent scientiam de idolothitis; secundo ostendit qualem scientiam habent de eis, ibi de escis autem quae idolis immolantur, etc.; tertio quod quidam infirmi hac scientia carent, ibi sed non in omnibus est scientia, etc.; quarto quod alii coram eis idolothita edere non debent, ibi esca autem nos non commendat Deo. In prima, primo dicit, quod de idolothitis scientiam habent; secundo quod eam sine charitate inutiliter habent, ibi scientia autem inflat, etc.; tertio ostendit a quibus habeatur haec scientia insufficienter, ibi si quis autem existimat; quarto a quibus sufficienter, ibi si quis autem diligit, et cetera.

Dicit ergo de his autem, etc., quasi dicat: de praedictis quaesivistis a me, scilicet de pertinentibus ad matrimonium: de aliis autem, ut de immolatis idolo, non fuit necesse quaerere; quia omnes scitis super hoc veritatem. Et hoc est quod dicit de his autem quae idolis sacrificantur, an liceat edere vel non, scimus ego et vos, quod liceat ea comedere secundum illud ad Tit. I, 15: omnia munda mundis. Scimus quia omnes scientiam habemus, ego scilicet et vos perfecti inter alios, id est, scientiam de creatore et creaturis; et ideo minus excusabiles si male facimus.

Deinde cum dicit scientia autem inflat, etc., hic ostendit quomodo sine charitate scientiam inutiliter habent, quasi dicat: habetis quidem scientiam, sed non valet vobis, quia inde superbitis contra ignaros; scientia autem si sola est, inflat. Eccle. I, 18: in multa sapientia, multa est indignatio. Act. c. XXVI, 24: multae litterae te faciunt insanire. Haec enim fuit plaga Aegyptiorum, id est, sapientium huius mundi, vesicae turgentes, Ex. IX, 9. Charitas vero aedificat infirmos, quae quod eis obesse potest, dimittit, quia non quaerit quae sua sunt. Unde addenda est scientiae charitas. Augustinus: addite ergo scientiae charitatem, et utilis erit scientia. Per se quidem est inutilis, ex charitate vero utilis. Philosophus: scire aut nihil, aut parum prodest ad virtutem.

Deinde cum dicit si quis autem existimat, etc., hic ostendit a quibus haec scientia habetur insufficienter, quia ab illis, qui ea utuntur in nocumentum proximi. Et est sua ratio talis: quicumque habet scientiam et non modum utendi ea, habet scientiam insufficienter; sed qui habet scientiam sine charitate est huiusmodi: ergo qui habet scientiam sine charitate, habet insufficienter scientiam. Primo ergo supponit scientiam sine charitate; secundo ostendit insufficientiam talis scientiae, ibi nondum cognovit, etc.; tertio rationem insufficientiae, ibi quemadmodum oporteat, et cetera.

Dicit ergo si quis autem, etc., quasi dicat: habetis scientiam, sed non sufficientem, quia si quis vestrum existimat se scire, habens scientiam sine charitate, aliquid scit, scilicet quod liceat comedere idolothita. Nondum tamen cognovit, quia non se cognoscere facto ostendit, quomodo oporteat eum scire, id est, qualiter debeat uti scientia, quia in aedificationem, non in nocumentum aliorum. Scire autem contingit dupliciter, scilicet habere scientiam et uti scientia: sicut videre, habere visum, et uti visu. Glossa Bernardi: hic non approbat apostolus multa scientem, si modum sciendi nescierit. Modus enim sciendi est, ut scias quo ordine, quo studio, quo fine scire quaeque oporteat: quo ordine, ut id prius quod maturius ad salutem; quo studio, ut id ardentius quod efficacius est ad amorem; quo fine, ut non ad inanem gloriam vel curiositatem velle aliquid, sed ad aedificationem tui et proximi. Sunt namque qui scire volunt eo fine tantum, ut sciant, et curiositas est; quidam ut sciantur, et vanitas est; quidam ut scientiam vendant, et turpis quaestus est; quidam ut aedificentur, et prudentia est; quidam ut aedificent, et charitas est.

Deinde cum dicit si quis autem diligit, etc., hic ostendit a quibus haec scientia habetur sufficienter, quia ab illis qui utuntur ea ex charitate. Primo ergo supponit scientiam cum charitate; secundo ostendit sufficientiam talis scientiae, ibi hic cognitus est.

Dicit ergo si quis, etc., quasi dicat: ille perfecte non scit qui nescit quemadmodum oporteat eum scire. Si quis autem diligit Deum, et ita cum scientia habet charitatem, hic cognitus, id est approbatus, est ab eo. Novit enim dominus qui sunt eius, II Tim. c. II, 19. Unde talis vere scit Deo approbante, quia bene utitur scientia propter charitatem annexam.

Notandum est hic, quod ad hoc quod aliquis sciat quemadmodum oporteat scire, novem sunt necessaria.
Primo humiliter sine inflatione. Phil. IV, v. 12: scio humiliari. Ps. CXXX, 2: si non humiliter sentiebam.
Secundo sobrie sine praesumptione. Supra c. II, 2: non iudicavi me scire. Rom. XII, v. 3: non plus sapere quam oportet.
Tertio certitudinaliter sine haesitatione. II Tim. I, 12: scio cui credidi, et certus sum.
Quarto veraciter et sine errore. II Tim. III, v. 7: semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
Quinto simpliciter sine deceptione. I Tim. c. VI, 20: oppositiones falsi nominis scientiae.
Sexto salubriter cum charitate et dilectione. Infra XIII, 2: si habuero omnem scientiam, charitatem autem non habuero.
Septimo utiliter cum proximorum aedificatione. Infra XII, 8: alii datur sermo scientiae in eodem spiritu.
Octavo liberaliter cum gratuita communicatione. Sap. VI, 24: ponam in lucem sapientiam eius.
Nono efficaciter cum bona operatione. Iac. IV, 17: scienti enim bonum, et non facienti, peccatum est illi.
Primum, scilicet humilitas scientiae, arguit sapientes superbos, sobrietas curiosos, certitudo dubiosos, veritas haereticos, simplicitas advocatos, salubritas magnos, utilitas iniquos, liberalitas avaros, efficacia otiosos.

Deinde cum dicit de escis autem quae idolis, etc., hic ostendit qualem scientiam habent de idolothitis, ostendens primo quod sciunt idolum nihil esse; secundo quod sciunt omnia a Deo esse, ibi nam etsi sunt qui dicantur dii. In prima, primo dicit idolum nihil esse; secundo iuxta hoc ad declarationem ostendit Deum non nisi unum esse, ibi et quod nullus Deus, et cetera.

Dicit ergo de escis autem, etc., quasi dicat: praedictis modis non valet scientia, sed tamen, de escis quae immolantur idolis, scimus, scientia vera scilicet, quod in se sunt licitae, nec propter idolum sunt immundae; et hoc quia idolum nihil est in mundo. Hoc tripliciter exponitur. Primo modo sic: idolum nihil est in mundo, id est, inter creaturas mundi quantum ad formam idoli; licet enim materia idoli sit aliquid, scilicet aurum, vel argentum, vel huiusmodi, tamen nil est forma, scilicet quae creditur ibi esse ab idololatris, qui credunt idolum esse Deum. Is. XLI, 24: ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est. Secundo modo sic: idolum nihil est, scilicet persona subsistens ex simulacro et spiritu praesidente. Ex istis enim duobus nihil fit, sicut ab idololatris putatur. Ier. X, 14: confusus est omnis artifex in sculptili, quia falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eo. Tertio modo sic: idolum nihil est in mundo, id est, nullius rei quae sit in mundo habens similitudinem. Est enim differentia inter idolum et simulacrum, quia simulacrum dicitur quod fit ad similitudinem rei alicuius naturalis: idolum autem ad nullius rei est similitudinem, ut si corpori humano addatur caput equinum. Is. XL, 18: cui similem fecistis Deum, et cetera. Et scimus etiam quod nullus Deus nisi unus. Deut. VI, 4: audi Israel, dominus Deus tuus, Deus unus est.

Deinde cum dicit nam etsi sunt qui, etc., hic ostendit quod sciunt omnia a Deo esse, non a diis nuncupativis vel adoptivis, ut sunt idola, vel sancti, sed ab uno summo. Primo ergo dicit, quomodo potest intelligi deorum pluralitas, scilicet per adoptionem vel nuncupationem; secundo quomodo est divinitatis unitas, scilicet per essentiam, ibi nobis tantum unus Deus, et cetera. Ubi primo tangit unitatem in patre; secundo in filio, ibi et unus dominus, et cetera. In prima tangit tria, scilicet essentiam, quia unus Deus; personam, quia pater; potentiam, ex quo omnia; clementiam, quia et nos in illo; similiter ista tangit in filio.

Dicit ergo nam etsi sunt, etc., quasi dicat: et vere non est nisi unus Deus, nam etsi sunt qui dicantur dii, vere participatione divinitatis, ut sancti, Ps. LXXXI, 6: ego dixi, dii estis, sive in caelo, ut sancti comprehensores, sive in terra, ut sancti viatores; siquidem sunt dii multi vere participatione divinitatis, ut sancti et iusti domini apostoli et praelati, nobis tamen, et cetera.

Alio modo legitur sic nam etsi sunt qui dicuntur dii a gentibus, scilicet falsa nuncupatione, sive in caelo, ut sol et luna, sive in terra, ut Mercurius et Diana. Siquidem sunt dii multi, sola scilicet nuncupatione secundum gentiles. Ps. XCV, 5: dii gentium Daemonia. Et domini multi, qui aliis praesunt, nobis tamen tantum unus est Deus essentialiter, scilicet pater, ex quo omnia secundum naturam et per paternam auctoritatem, Rom. c. XI, 36: ex quo omnia, et nos in illo per gratiam. Act. XVII, 28: in ipso vivimus, movemur et sumus. Et unus cum patre Deus dominus Iesus Christus. Io. X, 30: ego et pater unum sumus. Per quem omnia, scilicet facta sunt secundum naturam, Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. Et nos per illum, scilicet sumus in Deo per gratiam. Rom. I, v. 5: per quem accepi gratiam, et cetera. Ergo unus est altissimus creator omnium omnipotens. Ex his elicitur talis ratio: non est nisi unus Deus qui fecit omnia, sed multa sunt idola, ergo non sunt Deus qui fecit omnia, nec creduntur aliquid, ergo nihil. Sed non in omnibus est scientia. Habito quod maiores illorum habent scientiam de idolothitis, hic ostendit quod minores hac scientia carent. Ubi primo ostendit quod in quibusdam defuit praedicta de idolothitis scientia; secundo quod propter hoc, esu scilicet idolothitorum, polluitur eorum conscientia. Ubi primo tangit pollutae conscientiae rationem; secundo ipsam pollutionem, ibi et conscientia ipsorum, et cetera.

Dicit ergo sed non in omnibus, etc., quasi dicat: hoc scimus nos, scilicet quod idolum nihil est, sed non in omnibus, ut in infirmis, est scientia haec. Et vere non est in omnibus: quidam tamen, et cetera. Vel sic: nos scimus quod idolum nihil est in mundo, quidam enim cum conscientia idoli, quia scilicet putant idolum aliquid divinum esse, usque nunc, id est, post conversionem, sicut ante manducant idolothitum, id est, de sanctificatis idolis, et hoc non quasi cibum simpliciter, sed quasi idolothitum, scilicet ad reverentiam idoli, et conscientia illorum, cum sit infirma, polluitur, per illos scilicet qui habent rectam scientiam, sed non cum charitate, per quos in hunc errorem infirmi inducuntur. Deut. XXVII, 19: maledictus qui errare facit caecum in itinere. Hic innuit quod non cibus, sed conscientia polluitur per peccatum, comedendo ad exemplum malorum.

Deinde cum dicit esca autem non commendat, etc.; hic, quarto, ostendit quod coram eis idolothita comedere non debent. Ubi primo ostendit quod huiusmodi comestio nihil prodest apud Deum; secundo probat quod non praestat aliquod bonum augmentum, ibi neque enim si non manducaveritis.

Dicit ergo esca autem, etc., quasi dicat: illis nocet vestra comestio, vobis autem non prodest. Esca enim nos non commendat Deo, sed recta fides in edendo. Nam nec Esau esu lenticulae iustificatus est, nec Elias esu carnium pollutus est. Rom. XIV, 17: non est regnum Dei esca et potus. Hebr. ult.: bonum est gratia stabilire cor, non escis.

Deinde cum dicit neque enim si non manducaverimus, etc., hic probat quod proposuit, et est sua ratio talis: non comedere idolothitum non diminuit bonum, comedere non auget, ergo talis esca sumpta vel non sumpta nihil prodest apud Deum. Et hoc est quod dicit neque enim si non manducaverimus, deficiemus, id est, minus ab eo habebimus, neque si manducaverimus, abundabimus in virtutibus, quia esca ventri, non menti proficit, et ita cum non sit de veritate vitae, iustitiae et doctrinae, dimittenda est propter scandalum.

30
(
1Co 8,9-13)

Lectio 2: 1Co 8,9-13

(90332) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 8

l. 2 Haec est secunda pars huius capituli; superius enim ostendit quod in se licita est comestio idolothitorum, hic monet abstinere ab ea propter scandalum infirmorum. Ubi primo monet ne offendant fratres sua comestione; secundo quod potest offendere, ibi si enim quis viderit, etc.; tertio ostendit malum quod inde potest accidere, ibi et peribit infirmus, etc.; quarto praebet se in exemplum abstinentium, ibi quapropter si esca scandalizat, et cetera.

Dicit ergo: videte, quia quantum ad nos nihil prodest vel obest esca ipsa, sed tamen videte ne forte haec licentia vestra, qua scitis licere vobis comedere de idolothitis, offendiculum fiat infirmis in fide, qui nondum sciunt idolum nihil esse. Lev. XIX, 14: coram caeco non pones offendiculum.

Deinde cum dicit si quis viderit, etc., hic ostendit quomodo possunt offendere, quia comedendo idolothitum coram infirmis: ubi implicantur quatuor concurrentia ad scandalum. Primo maiorum scientia; secundo comestio idolothiti publica, ibi in idolio recumbentem, tertio occasio scandali accepti, ibi nonne conscientia eius? Dicit ergo si enim quis, etc.; quasi dicat: et vere potest esse offendiculum, si enim quis infirmus viderit eum qui habet scientiam, recumbentem in idolio, id est, in praesentia idoli, nonne conscientia eius cum sit infirma, per te, aedificabitur, id est, per factum tuum, ad manducandum idolothita, id est, sacrificata in reverentiam idoli? Quasi dicat: sic videns enim quis fratrem peritum in idolio sacrificata comedere, incipit ipse edere non illa conscientia qua ille, scilicet peritiae causa, sed id putat esse numen in cuius reverentia hoc fiat.

Deinde cum dicit et peribit infirmus, hic ostendit malum quod inde potest accidere, et hoc duplex: primo scandalum proximi; secundo offensam proximi, ibi sic autem peccantes, et cetera. In prima implicantur tria, peccantis conditio, quia infirmus; peccandi occasio, quia in tua conscientia; peccati exaggeratio, quia propter quem Christus mortuus est.

Dicit ergo: et ita peribit infirmus, in fide idest, in tua scientia, frater, id est, occasione accepta a tua scientia, quia te sapientem videt comedere, putans quod sub idoli veneratione comedas, propter quem salvandum Christus mortuus est, et ita graviter peccas. Rom. XIV, 15: noli cibo perdere illum pro quo mortuus est Christus. Sic autem peccantes in fratres, peccato scandali, et percutientes conscientiam eorum infirmam, gladio mali exempli, Amos IX, 1: percute cardinem, id est conscientiam, et commovebuntur superliminaria, id est, intellectus et affectus; in Christo peccatis, cuius membra sunt. Non ait in Christum, secundum Glossam, quia in Christum peccare, est Christum negare, id est, peccare in fide. In Christo peccare est in his quae Christi sunt peccare, scilicet in moribus; sicut ille qui in lege est, dicitur in lege peccare: qui autem in lege non est, dicitur peccare in legem.

Deinde cum dicit quapropter si esca, etc., hic ultimo proponit se in exemplum abstinentiae, ubi primo implicat scandalum; secundo ex hoc explicat abstinentiae propositum, ibi non manducabo, etc.; tertio praevenit dubium, ibi ne fratrem meum, et cetera.

Dicit ergo: quapropter, ne scilicet peccem in Christum, si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem aliquam, non solum idolothita, in aeternum: si ergo propter scandalum fratrum abstinendum est quasi a necessariis vitae, multo magis a superfluis. Et hoc, non ideo quod esca in se mala sit, sed ne scandalizem fratrem meum. Nam qui scandalizaverit unum de pusillis istis, expedit ei ut suspendatur in collo eius mola asinaria, etc., Matth. XVIII, 6. Rom. XIV, v. 20: omnia munda mundis, sed malum est homini qui per offendiculum manducat. Hic quaeritur super illud scientia inflat, Glossa: scientia per se inutilis est.

Contra, scientia per se bona est, ergo et utilis.

Responsio. Inutilis est ad salutem, utilis tamen ad multa alia. Item charitas aedificat.

Contra: sicut scientia inflat, non per causam, sed per occasionem, sic et charitas.

Responsio. Non est simile, quia scientia habenti se manifestat, sed non sic charitas, quia nemo certus est de charitate. Item super illud idolum nihil est, Glossa: naturam Deus formavit, sed stultitia hominum formam dedit.

Contra: omne esse est a Deo, ergo omnis forma.

Responsio. Glossa loquitur de forma putativa in natura, non de vera. Item ibidem Glossa: forma hominis in idolo non est facta per verbum.

Contra Io. I, 3: omnia per ipsum facta sunt. Responsio: quamvis forma hominis in illo sit facta per verbum, non tamen in idolo, id est, ad colendum. Item ibidem Glossa: idolum nihil est, quia nullius rei quae sit in mundo similitudinem habet.

Contra: non potest artifex cogitare vel formare nisi qualia vidit.

Responsio. Non habet similitudinem in toto, sed in partibus. Item super illud nullus Deus nisi unus, Glossa: hoc dicit ne putetur esse Deus in idolo.

Contra: Deus, licet sit unus, tamen est ubique.

Responsio. In idolo est per potentiam, non per praesentiam vel unionem, ut putabant gentiles. Item ibidem Glossa: pars Trinitatis non potest esse quicumque unus in tribus.

Contra: cuiuslibet numeri pars est unitas.

Responsio. Trinitas non est numerus simpliciter, sed numerus personarum. Item super illud et si sunt qui dicuntur dii, Glossa: participatione divinitatis.

Contra: divinitas est imparticipabilis.

Responsio. Participatio haec per causam est, non per essentiam. Item ibid. Glossa quaeritur utrum Angeli vocandi sint dii.

Responsio. Quamvis participent divinitatem, tamen, secundum Glossam, non sunt dicendi dii propter periculum adorationis. Item super illud nobis tamen unus pater, Glossa: Trinitas est nobis unus pater, non tamen ille qui tertia in Trinitate persona alius.

Contra: idem et diversum dividunt ens. Respondeo, quod quamvis idem et diversum dividant ens creatum, non tamen increatum, quia ibi est identitas in essentia cum diversitate in personis. Item non in omnibus est scientia.

Contra, supra eodem: omnes scientiam habemus.

Responsio. Illud non intelligitur universaliter, sed de maioribus. Item super illud esca non commendat nos Deo, dicit Glossa sumpta vel non sumpta.

Contra: ergo abstinentia nihil meretur.

Responsio. Non virtus escae, sed virtus abstinentiae prodest. Item si esca scandalizat, et cetera.

Contra: ergo pro scandalo fratris a pane et vino abstinendum est in perpetuum. Responsio: non est simile de necessariis et superfluis; vel loquitur hic de scandalo activo, non passivo. Vel perfectionis est hoc, non necessitatis. Notandum est hic super illud: unus Deus, quod Deus potest accipi multipliciter, scilicet falsa nuncupatione, et sic idola dicuntur dii. Ps. XCV, 5: omnes dii gentium Daemonia, Ier. X, 11: dii qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra. Vera adoptione, et sic sancti dicuntur dii. Ps. LXXXI, 6: ego dixi: dii estis, et filii excelsi omnes, vos autem sicut, et cetera. Mundana praelatione, et sic praelati dicuntur dii. Ex. XXII, 28: diis non detrahes. Io. c. X, 35: si illos dixit deos, ad quos, et cetera. Essentiae proprietate, et sic Trinitas dicitur Deus. Deut. VI, 4: audi, Israel, dominus Deus tuus unus est. Item notandum quod Christus unus sine pari multipliciter dicitur. Primo unus Deus propter naturam divinitatis; unde sic nullus est Deus nisi unus. Secundo unus creator propter infinitatem potestatis. Eccli. I, 8: unus est altissimus creator omnium. Tertio unus homo propter singularem eminentiam sanctitatis. Ps. XIII, 1: non est qui faciat bonum, et cetera. Io. XI, 50: expedit ut unus moriatur homo. Quarto unus dominus propter gubernationem praelationis. Eph. IV, 5: unus dominus, una fides, et cetera. Et hoc modo unus dominus Iesus Christus. Quinto unus magister propter infusionem cognitionis. Matth. XXIII, 10: non vocemini magistri, quia magister vester unus est Christus. Sexto unus pater propter productionem universitatis. Matth. XXIII, 9: unus est enim pater vester qui in caelis est. Septimo unus pastor propter generalem refectionem populi fidelis. Io. X, 16: fiet unum ovile et unus pastor. Octavo una hostia propter singulare pretium nostrae redemptionis. Hebr. X, 14: una enim oblatione consummavit in aeternum sanctificatos.

Caput 9

31
(
1Co 9,1-10)

Lectio 1: 1Co 9,1-10

(90333) Petrus de Tarantasia, In I Cor., cap. 9

l. 1 Superius monuit cavere ab edendo idolothita coram infirmis, propter scandalum fratrum infirmorum, hic proponit se in exemplum, quia propter alios abstinet se a sibi licitis, scilicet ab acceptione sumptuum, ubi primo proponit multipliciter, quia licitum est sumptus accipere; secundo quod nihilominus non vult accipere, ibi ego autem nullo horum usus sum, et cetera. In prima parte, quod licitum sit sumptus accipere, probat tripliciter. Primo per auctoritatem; secundo per rationem, ibi si nos vobis spiritualia seminavimus, etc.; tertio per exemplorum similitudinem, ibi nescitis quod hi qui, et cetera. In prima, primo probat per auctoritatem apostolicae dignitatis; secundo per auctoritatem humanae consuetudinis, ibi quis militat suis stipendiis, etc.; tertio per auctoritatem divinae legis, ibi numquid secundum hominem, et cetera. In prima primo probat quod sit apostolus generaliter; secundo quod sit apostolus eorum specialiter, ibi et si aliis non sum apostolus; tertio quod potest accipere sumptus licite, ibi numquid non habemus, et cetera. In prima, primo quaerit an habeat libertatem accipiendi sumptus; secundo an sit apostolus, ibi non sum apostolus, etc.; tertio probat duplici ratione quod sit liber, et apostolus, ibi nonne dominum Iesum Christum, et cetera.

Dicit ergo non sum liber? etc., quasi dicat: abstinete ab hoc licito, scilicet ab esu idolothitorum, quia ego etiam abstineo a stipendiis, cum tamen habeam libertatem accipiendi. Numquid enim non sum apostolus? Immo vere sum apostolus. Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Est ergo ratio sua talis: omnis apostolus ratione sui apostolatus habet libertatem accipiendi sumptus; sed ego sum apostolus: utrumque probat postea; ergo, et cetera.

Deinde cum dicit nonne dominum Iesum Christum, etc., hic probat duplici ratione quod sit apostolus, primo per causam, secundo per effectum, ibi nonne opus meum, et cetera. Prima ratio sumitur ex parte Christi mittentis; secunda ex parte Corinthiorum quibus mittitur. Prima ratio talis est: ego vidi dominum qui me misit ad praedicandum, ergo sum apostolus. Et hoc est quod dicit nonne, etc.; quasi dicat: vere sum apostolus, nonne dominum Iesum Christum vidi? Hoc dicit propter pseudoapostolos, qui dicebant ipsum non esse apostolum, quia non fuerat in societate domini sicut caeteri apostoli. Ipse autem vidit eum iam immortalem, secundum Glossam, vel in via, Act. III, 9, vel in templo, Act. XXII, 19. Unde, Act. IX, 27, Barnabas apprehensum illum duxit ad apostolos, et narravit quomodo in via vidisset dominum. Infra, XV, 8: novissime omnium tamquam abortivo visus est et mihi. Nonne opus meum, et cetera. Ecce secunda ratio talis: vos estis conversi ad fidem per me missum ad hoc; ergo sum apostolus; nonne opus meum vos estis, o Corinthii? Sicut templum architecti, supra III, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui. Item ut filius opus genitoris, supra IV, 15: in Christo Iesu per Evangelium vos genui. Opus, inquam, meum, et hoc in domino, id est, domino cooperante. Vel in domino, id est ad gloriam domini, quasi dicat: sic estis.

Deinde cum dicit et si aliis apostolus, etc., hic probat quod est apostolus eorum specialiter. Ubi primo proponit quod est apostolus eorum specialiter; secundo probat hoc per effectum, ibi nam sigillum apostolatus, etc.; tertio ostendit quod per effectum illum defendit se esse apostolum, ibi mea defensio ad eos, et cetera.

Dicit ergo et si, etc., quasi dicat: vere opus meum estis, quia et si aliis, scilicet Iudaeis quorum legem evacuo, non sum, id est non videor esse, apostolus, sed tamen vobis sum, qui per me conversi estis specialiter. Rom. XI, 13: quamdiu gentium sum apostolus, ministerium meum honorificabo. Et vere vobis sum apostolus, nam vos estis sigillum apostolatus mei, id est forma et sigillum, quia apostolatus meus impressus est in vobis, sicut forma sigilli in cera. Glossa: in vobis apparet quod sum apostolus dum habetis per me quod etiam per alios apostolos. I Cor. IX, 2: signa apostolatus mei facta sunt super vos. Vos estis, inquam, in domino, id est domino principali auctore. Et vere ita est, quia mea defensio ad eos qui me interrogant, utrum scilicet sim apostolus, scilicet hoc estis vos; per vos enim ostendo me esse apostolum.

Deinde cum dicit numquid non habemus, etc., hic ostendit quod potest accipere sumptus licenter. Ubi primo quaerit an habeat hanc potestatem generaliter; secundo quantum ad personas determinatas specialiter, ibi numquid non habemus potestatem, etc.; tertio an ipse et Barnabas sint hac potestate privati singulariter, ibi an ego solus, et cetera.

Dicit ergo numquid, etc., quasi dicat: nam cum sim apostolus, numquid non habemus, ego et mei, potestatem manducandi et bibendi nostra, id est, vivendi stipendiis nostris? Augustinus: permisit dominus, non iussit apostolis accipere necessaria a subditis. Numquid non habemus potestatem mulierem sororem, scilicet fide, circumducendi nobiscum, propter sumptus ministrandos? Ambrosius in Glossa: mulieres desiderio doctrinae dominicae et virtutum cupidae, apostolos sequebantur, et ministrabant eis sumptus, et servitia. Et similiter Christum secutae sunt, Lc. VIII, 2 s. et XXIII, v. 27, sicut caeteri apostoli, ut habetur Act. VI, 1, et sicut fratres, id est, cognati, domini, qui maiores sunt. Gal. II, 9: Iacobus et Ioannes, qui videbantur columnae esse, etc., et Cephas, qui maximus est inter apostolos, unde Cephas interpretatur caput. Ambrosius: non hos reprehendit apostolus, sed eorum more sibi probat licere; idcirco autem, ut ait Augustinus; dominus mulieres ministraturas sequi voluit, ostendens quid debetur a plebibus Evangelistis. Vel ideo etiam ne viderentur alienae a salute. Aut numquid ego solus et Barnabas (isti enim fuerunt coniuncti ad praedicandum gentibus, Act. XIII, 2: segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod assumpsi eos), non habemus, secundum opinionem vestram, potestatem hoc operandi? Scilicet mulieres circumducendi, et sumptus accipiendi, quasi dicat: imo habemus sicut alii, sed omnes alii licite accipiunt, ergo et nobis licet.

Deinde cum dicit quis militat suis stipendiis, etc., hic secundo probat quod licet accipere sumptus per auctoritatem humanae consuetudinis:

Et primo in statu militis; secundo agricolae, ibi: quis plantat vineam, etc.; tertio pastoris, ibi: quis pascit gregem, et cetera. Militi comparatur praelatus propter subsidium, agricolae propter verbum, pastori propter exemplum. Debet enim subditos defendere suffragio, plantare verbo, pascere exemplo. Primum respicit extra Ecclesiam existentes, secundum Ecclesiam intrantes, tertium in Ecclesia commorantes.

Dicit ergo, quis militat, quasi dicat: utique habemus potestatem accipiendi sumptus, et merito quis militat suis stipendiis? Quasi dicat: unquam nullus, dabantur enim militibus stipendia de republica. Unde Ioannes dicit: contenti estote stipendiis vestris. Sic praedicatores et praelati accipere possunt sumptus a subditis. I Tim. I, 18: ut milites in illis militiam bonam. Quis enim plantat vineam, et de fructu eius non edit? Vinea domini est Ecclesia. Is. V, 7: vinea domini Sabaoth, domus Israel est. Apostoli enim fuerunt plantatores huius vineae. Supra XIV, 6: ego plantavi, Apollo rigavit. Quis etiam pascit gregem, et de lacte eius non manducat? Quasi dicat: nullus. Grex domini sunt fideles Ecclesiae. Ez. XXIV, v. 31: vos greges pascuae meae. Huius gregis pastores sunt praelati et praedicatores. Unde primo praelato dictum est: pasce oves meas, Io. XXI, 17. Tales possunt pasci de lacte gregis, quia possunt accipere sumptus a subditis. Si ergo defendimus, plantamus et pascimus more boni militis, boni agricolae, boni pastoris, licet nobis sumptus accipere. Sed quia hodie multi sunt qui stipendia accipiunt, et non militant, edunt fructum vineae, et non plantant, lac comedunt, et gregem non pascunt. Ez. XXXIV, 3: lac comedebatis, gregem autem meum non pascebatis.
Notandum super illud nonne dominum Iesum vidi? Quod multiplicem domini legimus visionem.
Unam corporalem, quae praeteriit, de qua Bar. IV, 38: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
Secundam spiritualem, quae praesens est. Ps. XLV, 11: vacate et videte, quoniam ego sum Deus, et cetera.
Tertiam aeternalem, quae futura est, de qua Io. XVII, 24: volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam. Iob XIX, 26: in carne mea videbo Deum.
Quartam momentaneam, quae etiam futura est, de qua Lc. XXI, 27: tunc videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna. Prima fuit in mundo, secunda in animo, tertia in caelo erit, quarta erit in iudicio. Prima visio dat exemplum vivendi; secunda adiutorium proficiendi; tertia desiderium perveniendi; quarta odium peccandi.
Prima dat exemplum vivendi tripliciter, quia visus est pauper et pannosus, ut refrenetur cupiditas divitiarum. Ps. LXVIII, 30: ego sum pauper et dolens, etc., et, v. 33: videant pauperes, et laetentur. Sic viderunt pastores, Lc. II, 16. Vilis et abiectus, ut refrenetur ambitio honorum. Is. LIII, 2: vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum virum despectum. Ideo dicitur Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis et humilis sum. Afflictus et passus, ut refrenetur concupiscentia voluptatum. Thren. I, v. 12: o vos omnes, qui transitis per viam, videte, et cetera.
Secunda visio dat adiutorium proficiendi tripliciter, quia dat robur poenitentibus, culpas et poenas ostendendo, sicut sol atomos. Dan. V, 5: vidit Balthassar manum scribentis. Iob XLII, 5: nunc oculus meus videte, et cetera. Spem certantibus, mercedem manifestando, sicut dominus operanti. Act. VII, v. 55: ecce video caelos, et cetera. Laetitiam contemplantibus, praegustationes offerendo, sicut tabernarius modicum vini. Ps. XXXIII, v. 9: gustate et videte, quoniam suavis est dominus. Gen. XXXII, 30: vidi dominum facie ad faciem, sicut Paulus hic.
Tertia visio aeternalis dat desiderium perveniendi propter tria, videlicet propter veram iucunditatem. Is. ult.: videbitis, et gaudebit cor vestrum, quia dulce lumen et delectabile, et cetera. Hoc significatum est Io. XX, 20: gavisi sunt discipuli, viso domino. Propter iucunditatis multiplicitatem, sive pluralitatem. Is. LX, 5: tunc videbis et afflues, etc.; quippe quia videbimus eum sicuti est, et ipse erit omnia in omnibus. Erit enim rationi plenitudo lucis, voluntati multitudo pacis, memoriae continuatio aeternitatis. Propter puritatis aeternitatem. Apoc. ult.: servi eius servient illi, et videbunt faciem eius, et regnabunt in saecula saeculorum. Ps.: adimplebis me laetitia, et cetera.
Quarta visio dat odium sive terrorem peccandi propter tria, videlicet propter furtum propalandum coram iudice vidente. Mal. III, v. 2: ecce veniet, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et cetera. Propter malefactorum severam ultionem. Latro enim videns socium suum suspendi, plus timet furari. Ier. VII, 12: ite ad locum meum in Sylo, et videte quod fecerim ibi. Sylo interpretatur avulsa. Apoc. I, 13: vidi similem filio hominis, et infra v. 16: ex ore eius, quasi gladius ex utraque parte acutus exibat, et cetera. Propter visam bonorum praemiationem; videns enim clericus alium praebendari, quia bonus, cavet a malo. Ps. CVI, 42: videbunt iusti, et laetabuntur, et omnis iniquitas oppilabit os suum.

Deinde cum dicit numquid secundum hominem, etc., hic probat tertio, quod licet sumptus accipere per auctoritatem divinae legis. Ubi primo proponit, quod lex haec dicit; secundo verbum legis ponit, ibi scriptum est enim, etc.; tertio qualiter intelligendum sit, ostendit ibi numquid de bobus cura est, et cetera.

Dicit ergo numquid, etc., quasi dicat: probavi ratione humanae consuetudinis, quod licet nobis sumptus accipere; sed numquid secundum hominem, id est, secundum humanam consuetudinem vel similitudinem tantum, dico hoc? An non lex Moysi divinitus promulgata hoc dicit? Quasi dicat: immo dicit. Scriptum est enim in lege Moysi, Deut. XXV, 4, et habetur idem I Tim. c. V, 18: non alligabis os bovi trituranti, ut possit vivere de labore suo, id est, non prohibebis praedicatorem vivere de Evangelio. Triturare enim est separare granum a paleis, quod facit praedicator abstrahendo animas a terrenis, discernendo virtutes a vitiis, separando utilia a vanis. Ier. XV, 19: si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.

Deinde cum dicit numquid de bobus, etc., hic ostendit qualiter dicta auctoritas intelligenda sit. Et primo, quod intelligenda sit litteraliter de bobus; secundo quod non tantum litteraliter de bobus, sed spiritualiter de praedicatoribus, ibi an propter nos, etc.; tertio replicat, quod licet accipere sumptus, ibi nam propter nos utique scripta, et cetera.

Dicit ergo numquid, etc.; quasi dicat: haec auctoritas de bobus spiritualibus, id est praedicatoribus, intelligitur. Numquid enim de bobus materialibus cura est Deo, ut de eis lege praecipiat? An propter nos hoc utique dicit? Quasi dicat: hoc utique propter nos dicit. Nam propter nos scripta sunt haec et similia. Rom. XV, 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt. Propter nos, inquam; idcirco, quoniam praedicator, qui corda aperit ad fidem, debet arare in spe stipendiorum temporalium, non tamen propter spem hanc. Debet enim primum quaerere regnum Dei. Et qui triturat, id est bonos a malis, quasi grana a paleis, discernit praedicando, scilicet ad mores, debet hoc facere in spe fructus percipiendi. II Tim. II, 6: laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Eccli. VI, v. 19: is qui arat et qui seminat accedit ad illam, et sustinet bonos fructus illius.


Thomae et alii: ad 1Cor 29