Thomae et alii: ad 1Cor 58

58
(
1Co 14,5-12)

Lectio 2: 1Co 14,5-12

Hic apostolus excludit obiectionem seu falsum intellectum, qui posset esse circa praemissa. Possent enim aliqui credere, quod ex quo apostolus praefert prophetiam dono linguarum, quod donum linguarum esset contemnendum. Unde, ut hoc excludat, dicit volo autem vos, etc.. Ubi primo ostendit, quid intenderit insinuare; secundo rationem horum assignat, ibi nam maior, etc.. dicit ergo: licet haec, quae dicta sunt supra, dixerim, non tamen volo vos donum linguarum spernere, sed volo vos omnes loqui linguis, tamen magis volo ut prophetetis. Num. Xi, 29: quis tribuat ut omnis populus, etc.. cuius rationem assignat, cum dicit nam maior, etc., quasi dicat: ideo volo ut magis prophetetis, quia maior est, etc.. et huius ratio est, quia aliquando aliqui moventur a spiritu sancto loqui aliquid mysticum, quod ipsi non intelligunt; unde isti habent donum linguarum. Aliquando autem non solum loquuntur linguis, sed etiam ea, quae dicunt, interpretantur. Et ideo dicit nisi forte interpretetur. nam donum linguarum cum interpretatione est melius quam prophetia; quia, sicut dictum est, interpretatio cuiuscumque ardui pertinet ad prophetiam. Unde qui loquitur et qui interpretatur propheta est et donum linguarum habet, et interpretatur, ut ecclesiam dei aedificet; ideo dicit ut ecclesia, etc., id est non solum intelligat se, sed etiam ut ecclesia aedificetur. Rom. Xiv, 19: quae aedificationis sunt invicem custodiamus. Et rom. Xv, v. 2: unusquisque proximo suo placeat in bonum ad aedificationem. nunc autem, fratres, etc.. Hic probat donum prophetiae esse excellentius quam donum linguarum, per exempla, et hoc tripliciter. primo per exemplum a seipso sumptum; secundo per exemplum sumptum a rebus inanimatis, ibi tamen quae sine anima, etc.; tertio per exemplum sumptum ab hominibus diversimode loquentibus, ibi tam multa, etc.. ex seipso autem argumentatur sic: constat ergo quod ego non minus habeo donum linguarum quam vos; sed si loquerer vobis solum linguis, et non interpretarer, nihil vobis prodessem. Ergo nec vos ab invicem. et hoc est quod dicit nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens. Hoc dupliciter potest intelligi, scilicet vel linguis ignotis, vel, ad litteram, quibuscumque signis non intellectis. quid vobis prodero, nisi loquar vobis aut in revelatione, etc.. ubi notandum quod ista quatuor, scilicet aut in revelatione, etc., possunt dupliciter distingui. uno modo penes ea de quibus sunt. Et sic sciendum est, quod illustratio mentis ad cognoscendum, est de quatuor, quia vel est de divinis, et haec illustratio pertinet ad donum sapientiae.

Divinorum enim, ut supra dictum est ii, 11 est revelatio, quia, quae sunt dei, nemo novit, etc.. Et ideo dicit in revelatione, qua scilicet illuminatur mens ad cognoscendum divina. vel est de terrenis, et non de quibuscumque, sed de illis tantum, quae sunt ad aedificationem fidei, et hoc pertinet ad donum scientiae, et ideo dicit in scientia, non geometriae, nec astrologiae, quia haec non pertinent ad aedificationem fidei, sed in scientia quae est sanctorum. Sap. X, 10: dedit illi scientiam sanctorum, etc.. vel est de eventibus futurorum, et hoc pertinet ad donum prophetiae; et ideo dicit aut in prophetia. Sap. Viii, 8: signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et saeculorum. notandum autem quod prophetia non accipitur hic communiter, scilicet secundum quod supra dictum est, sed accipitur hic particulariter prout est manifestatio futurorum tantum. Et secundum hoc diffinitur a cassiodoro: prophetia est divina inspiratio rerum futura immobili veritate denuntians. Eccli. xxiv, 46: adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, etc.. vel est de agendis moralibus, et hoc pertinet ad doctrinam; et ideo dicit aut in doctrina. rom. Xii, 7: qui docet in doctrina. prov. Xiii, 15: doctrina bona dabit gratiam. alio modo possunt haec distingui penes diversos modos acquirendi cognitionem. et sic sciendum est quod omnis cognitio aut est a supernaturali principio, scilicet deo, aut naturali, scilicet lumine naturali intellectus nostri. si autem a supernaturali principio, scilicet lumine divino infuso, hoc potest esse dupliciter, quia aut infunditur subito cognitio, et sic est revelatio; aut infunditur successive, et sic est prophetia, quam non subito habuerunt prophetae, sed successive et per partes, ut eorum prophetiae ostendunt. si vero cognitio acquiratur a naturali principio, hoc est aut per studium proprium, et sic pertinet ad scientiam; aut traditur ab alio, et sic pertinet ad doctrinam. tamen quae sine anima, etc.. Hic ostendit idem per exempla sumpta ex rebus inanimatis, scilicet per instrumenta quae videntur vocem habere.

Et primo per instrumenta gaudii; secundo per instrumenta pugnae, ibi etenim si incertam, etc.. dicit ergo: hoc non solum patet per ea quae supra dicta sunt, sed etiam quantum ad ea, quae sine anima vocem dant, quod loqui linguis non solum non prodest aliis. Et quae sine anima sunt vocem dantia. contra. Vox est sonus ab ore animalis prolatus, naturalibus instrumentis formatus. non ergo ea quae sunt sine anima dant vocem. dicendum est quod licet vox non sit nisi animalium, tamen potest dici per quamdam similitudinem, scilicet secundum quod quaedam, sicuti instrumenta, habent quamdam consonantiam et melodiam, et ideo de illis facit mentionem, scilicet de cithara, quae dat vocem tactu, et tibia, quae flatu. si ergo haec dant vocem sine distinctione, quomodo scietur, etc.. Cum enim homo per instrumenta aliquid intendat exprimere, scilicet aliquos cantus, qui ordinantur vel ad fletum, vel ad gaudium, is. Xxx, 29: canticum erit vobis sicut vox sanctificatae solemnitatis et laetitia cordis, sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem domini, vel etiam ad lasciviam, non poterit diiudicari ad quid canitur tibia, aut ad quid cithara, si sonus sit confusus et indistinctus. Ita si homo loquitur linguis, et non interpretatur, non poterit sciri quid velit dicere. etenim si incertam vocem dederit, etc.. Hic ostendit idem per exempla inanimatorum, scilicet per instrumenta ad pugnam ordinata. et sumitur haec similitudo ex lib. Num. X, v. 1-10. Ibi enim legitur quod dominus praecepit moysi ut faceret duas tubas argenteas, quae essent ad conveniendum populum, ad movendum castra et ad pugnandum. Et pro quolibet istorum habebant certum modum tubandi, quia aliter dabant vocem quando debebant convenire ad concilium, aliter quando movebant castra, et aliter quando pugnabant. et ideo arguit apostolus quod sicut si tuba det incertam vocem, id est indistinctam, nescitur utrum se debeant parare ad bellum; et ita vos, si loquimini tantum linguis, nisi distinctum sermonem dicatis interpretando, vel exponendo, non poterit quis scire quid loquamini.

Per tubam potest intelligi praedicator. Is. Lviii, 1: quasi tuba exalta vocem tuam, etc.. ratio autem quare non potest sciri quid loquamini est quia eritis in aera loquentes, id est, inutiliter. Supra ix, 26: sic pugno non quasi aera verberans, etc.. tam multa, etc.. Hic sumit exemplum a diversis linguis loquentium. et circa hoc tria facit. primo ostendit diversitatem linguarum; secundo inutilitatem loquentium sibi ad invicem in linguis extraneis, ibi si ergo nesciero, etc.; tertio concludit quod intendit ibi sic et vos quoniam aemulatores, etc.. dicit ergo primo. Multae et diversae linguae in mundo sunt, et quilibet potest loqui quacumque vult; si tamen non loquatur determinate, non intelligitur. Et hoc est quod dicit tam multa, etc.. hoc potest dupliciter exponi, quia potest continuari cum praecedentibus, ut dicatur: eritis in aera loquentes, et tam multa, ut puta, etc., quasi dicat: ideo in aera, id est, inutiliter loquimini omnibus linguis, quia loquimini sine intellectu, quae tamen proprias significationes vocum ad hoc habent, ut intelligantur. nihil enim sine voce est. vel potest sic punctuari: eritis in aera loquentes. tam multa, ut puta, sunt genera linguarum, id est singulis linguis. si ergo nesciero, etc.. Hic ostendit horum inutilitatem. Et hoc est quod dicit: si loquar omnibus linguis, sed si nesciero virtutem vocis, id est significationem vocis, ero cui loquar barbarus. Ier. V, 15: adducam super te gentem de longinquo, gentem cuius ignoras linguam. nota quod barbari, secundum quosdam, dicuntur illi, quorum idioma discordat omnino a latino.

Alii vero dicunt quod quilibet extraneus est barbarus omni alii extraneo, quando scilicet non intelligitur ab eo. sed hoc non est verum, quia, secundum isidorum, barbaria est specialis natio. Col. Iii, v. 11: in christo iesu non est barbarus et scytha, etc.. Sed secundum quod verius dicitur, barbari proprie dicuntur illi, qui in virtute corporis vigent, in virtute rationis deficiunt et sunt quasi extra leges et sine regimine iuris. Et huic videtur consonare aristoteles in politicis suis. consequenter, cum dicit sicut, etc., concludit quod intendit, et hoc potest dupliciter construi. primo ut punctetur hoc modo, quasi dicat: sic ego ero barbarus vobis, si loquar sine significatione et interpretatione, sicut et vos eritis barbari ad invicem; et ideo quaerite, ut abundetis, etc., et hoc quoniam estis aemulatores, etc.. vel, alio modo, ut totum ponatur sub distinctione; quasi diceret: ne ergo sitis barbari, sic scilicet sicut ego facio, quoniam estis aemulatores spirituum, id est, donorum spiritus sancti, quaerite a deo, ut abundetis. prov. Xv, 5: in abundanti iustitia virtus maxima est. Quae quidem iustitia est aedificare alios. Matth. Vii, 7: petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.

59
(
1Co 14,13-17)

Lectio 3: 1Co 14,13-17

Supra ostendit apostolus excellentiam doni prophetiae ad donum linguarum, rationibus sumptis ex parte exhortationis, hic vero ostendit idem rationibus sumptis ex parte orationis: haec enim duo per linguam exercemus, orationem scilicet et exhortationem. et circa hoc duo facit. primo enim probat excellentiam prophetiae ad donum linguarum rationibus; secundo exemplis, ibi gratias ago deo meo, etc.. circa primum duo facit.

Primo ponit necessitatem orationis; secundo ostendit quomodo in oratione plus valet donum prophetiae quam donum linguarum nam si orem lingua, etc.. dicit ergo primo: dixi quod donum linguarum sine dono prophetiae non valet, et ideo, quia interpretari est actus prophetiae, quae est excellentior illi, qui loquitur lingua, ignota vel extranea vel aliqua mysteria occulta, oret, scilicet deum, ut interpretetur, id est, ut interpretandi gratia detur sibi. Col. Iv, 3: orantes ut deus aperiat ostium. glossa aliter exponit oret. Orare enim dicitur dupliciter, scilicet vel deprecari deum vel persuadere, quasi dicat qui loquitur lingua, oret, id est ita persuadeat ut interpretetur. et sic accipit orare hic glossa per totum capitulum. Sed non est haec intentio apostoli, sed pro deprecatione ad deum. nam si orem, etc.. Hic ostendit quod in orando plus valet prophetia, quam donum linguarum, et hoc dupliciter. primo, ratione sumpta ex parte ipsius orantis; secundo, ratione sumpta ex parte audientis, ibi caeterum, si benedixeris, etc.. circa primum duo facit.

Primo ponit rationem ad propositum ostendendum; secundo removet obiectionem, ibi quid ergo, etc.. circa primum sciendum est quod duplex est oratio. Una est privata, quando scilicet quis orat in seipso et pro se; alia publica, quando quis orat coram populo et pro aliis: et in utraque contingit uti et dono linguarum et dono prophetiae. Et ideo vult ostendere quod in utraque plus valet donum prophetiae, quam donum linguarum.

Et primo in oratione privata, dicens, quod si sit aliquis idiota, qui faciat orationem suam, dicens psalmum, vel pater noster, et non intelligat ea quae dicit, iste orat lingua, et non refert utrum oret verbis sibi a spiritu sancto concessis, sive verbis aliorum; et si sit alius qui orat, et intelligit quae dicit, hic quidem orat et prophetat. Constat quod plus lucratur qui orat et intelligit, quam qui tantum lingua orat, qui scilicet non intelligit quae dicit. Nam ille qui intelligit, reficitur et quantum ad intellectum et quantum ad affectum; sed mens eius, qui non intelligit, est sine fructu refectionis. Unde et cum melius sit refici quantum ad affectum et intellectum, quam quantum ad affectum solum, constat quod in oratione plus valet prophetiae donum quam solum donum linguarum. et hoc est quod dicit: dico quod oret, ut interpretetur, nam si orem lingua, id est orando utor dono linguarum, ita quod proferam aliqua quae non intelligo; tunc spiritus meus, id est spiritus sanctus mihi datus, orat, qui inclinat et movet me ad orandum. Et nihilominus mereor in ipsa oratione, quia hoc ipsum, quod moveor a spiritu sancto, est mihi meritum. Rom. Viii, 26: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse spiritus sanctus postulare nos facit. vel spiritus meus, id est ratio mea, orat, id est dictat mihi quod ego loquar ea quae ad bonum sunt, sive verbis propriis sive aliorum sanctorum. vel spiritus meus, id est virtus imaginativa, orat, inquantum voces seu similitudines corporalium sunt tantum in imaginatione absque hoc quod intelligantur ab intellectu; et ideo subdit: mens autem mea, id est intellectus meus, sine fructu est, quia non intelligit. et ideo melius est in oratione prophetia seu interpretatio, quam donum linguarum. sed numquid quandocumque quis orat, et non intelligit quae dicit, sit sine fructu orationis? dicendum quod duplex est fructus orationis. unus fructus est meritum quod homini provenit; alius fructus est spiritualis consolatio et devotio concepta ex oratione. Et quantum ad fructum devotionis spiritualis privatur qui non attendit ad ea quae orat, seu non intelligit; sed quantum ad fructum meriti, non est dicendum quod privetur: quia sic multae orationes essent sine merito, cum vix unum pater noster potest homo dicere, quin mens ad alia feratur. et ideo dicendum est quod quando orans aliquando divertit ab his quae dicit, seu quando quis in uno opere meritorio non continue cogitat in quolibet actu, quod facit hoc propter deum, non perdit rationem meriti. cuius ratio est, quia in omnibus actibus meritoriis, qui ordinantur ad finem rectum, non requiritur quod intentio agentis coniungatur fini, secundum quemlibet actum: sed vis prima, quae movet intentionem, manet in toto opere, etiam si aliquando in aliquo particulari divertat; et hic prima vis facit totum opus meritorium, nisi interrumpatur per contrariam affectionem, quae divertat a fine praedicto ad finem contrarium. sed sciendum est quod triplex est attentio. Una est ad verba quae homo dicit: et haec aliquando nocet, inquantum impedit devotionem; alia est ad sensum verborum, et haec nocet, non tamen est multum nociva; tertia est ad finem, et haec est melior et quasi necessaria. tamen id quod dicit apostolus mens est sine fructu, intelligitur de fructu refectionis. quid ergo est, etc.. Quia posset aliquis dicere: ex quo orare lingua est sine fructu mentis, sed tamen spiritus orat, numquid ergo non est orandum spiritu? ideo apostolus hoc removet dicens, quod utroque modo orandum est, et spiritu et mente: quia homo debet servire deo de omnibus quae habet a deo; sed a deo habet spiritum et mentem, et ideo debet de utroque orare. Eccli. Xlvii, 10: de omni corde suo laudabit dominum, etc.. Et ideo dicit orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, etc.. et sic dicit orabo et psallam; quia oratio, vel est ad deprecandum deum et sic dicit orabo, vel laudandum et sic dicit psallam. de istis duobus iac. V, 13: tristatur quis in vobis? oret aequo animo, et psallat. Ps. Ix, v. 12: psallite domino, etc.. orabo ergo spiritu, id est imaginatione, et mente, id est voluntate. caeterum si benedixeris, etc.. Hic secundo ostendit quod donum prophetiae plus valet quam donum linguarum, etiam in oratione publica, quae est quando sacerdos publice orat, ubi aliquando dicit quaedam quae non intelligit, aliquando aliqua quae intelligit. et circa hoc tria facit.

Primo ponit rationem; secundo exponit eam, ibi quomodo dicit, etc.; tertio probat quod supposuerat, ibi quoniam quid, etc.. dicit ergo: dixi quod donum prophetiae in oratione privata plus valet, caeterum, pro sed, et in publica, quia si benedixeris, id est si benedictionem dederis, spiritu, id est in lingua quae non intelligatur, seu imaginatione, et motus a spiritu sancto, quis supplet locum idiotae? idiota proprie dicitur qui scit tantum linguam in qua natus est; quasi diceret: quis dicet illud quod debet dicere ibi idiota? quod est, dicere: amen. et ideo dicit quomodo dicet super tuam benedictionem? ubi glossa exponit, id est: quomodo consentiet benedictioni a te factae in persona ecclesiae? is. Lxv, 16: qui benedictus est super terram, benedicetur in deo, amen. Amen idem est quod fiat, vel verum est; quasi dicat: si non intelligit quae dicis, quomodo conformabit se dictis tuis? potest quidem se conformare, etiam si non intelligat, sed in generali tantum, non in speciali, quia non potest intelligere quid boni dicas, nisi quod benedicas tantum. sed quare non dantur benedictiones in vulgari, ut intelligantur a populo, et conforment se magis eis? dicendum est quod hoc forte fuit in ecclesia primitiva, sed postquam fideles instructi sunt et sciunt quae audiunt in communi officio, fiunt benedictiones in latino. consequenter probat, quare non potest dicere amen, cum dicit nam tu quidem, id est: licet tu gratias agas bene deo, inquantum intelligis, sed alter, qui audit et non intelligit, non aedificatur, inquantum non intelligit in speciali, etsi in generali intelligat et aedificetur. Eph. Iv, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad aedificationem fidei. et ideo melius est ut non solum lingua benedicat, sed etiam, ut interpretetur et exponat, licet tu qui gratias agis, bene agas.

60
(
1Co 14,18-22)

Lectio 4: 1Co 14,18-22

Hic ostendit apostolus excellentiam doni prophetiae ad donum linguarum per rationes sumptas ex parte sui ipsius. et circa hoc duo facit. primo agit gratias de dono linguarum sibi a deo dato; secundo se eis in exemplum proponit, ibi sed in ecclesia volo, etc.. dicit ergo gratias ago, etc., quasi dicat: non ideo vilipendo donum linguarum, quia ego dico quod donum prophetiae sit excellentius, sed debet charum haberi. Unde et ego gratias ago, etc.. Est ergo de omnibus gratias agendum. I thess. V, 18: in omnibus gratias agite, etc.. vel gratias ago, quasi dicat: non ideo vilipendo donum linguarum, quasi eo carens, immo etiam ego habeo; et ideo dicit gratias ago, etc.. et ne intelligatur quod omnes loquerentur una lingua, dicit quod omnium vestrum lingua loquor, act. Ii, 4: loquebantur variis linguis apostoli, etc.. sed in ecclesia. Hic ponit se in exemplum, quasi dicat: si ego habeo donum linguarum sicut et vos, debetis facere illud quod facio. Sed ego volo, id est magis volo, loqui in ecclesia quinque, id est pauca, verba sensu meo, id est intellectu, ut scilicet ego intelligam et intelligar, et ex hoc instruam alios, quam decem millia, id est quamcumque multitudinem, verborum in lingua; quod est loqui non ad intellectum quocumque modo fiat, ut supra expositum est. dicunt quidam quod ideo dicit quinque, quia apostolus videtur velle, quod magis velit dicere solum unam orationem ad intellectum, quam multas sine intellectu. Oratio autem, secundum grammaticos, ad hoc quod debeat facere perfectum sensum, debet habere quinque, scilicet subiectum, praedicatum, copulam verbalem, determinationem subiecti, et determinationem praedicati. aliis videtur melius quod quia ad hoc loquendum est cum intellectu, ut alii doceantur, ideo ponit quinque, quia doctor debet quinque, scilicet: credenda, tit. Ii, 11: haec loquere et exhortare, etc.; agenda, mc. Xvi, v. 15: euntes in mundum, etc.; vitanda, scilicet peccata eccli. Xxi, 2: quasi a facie colubri fuge, etc.; is. Lviii, 1: annuntia populo meo scelera, etc.; speranda scilicet mercedem aeternam, i petr. I, 10: de qua salute exquisierunt, etc.; timenda, scilicet poenas aeternas, matth. Xxv, 21: ite, maledicti, in ignem aeternum, etc.. fratres mei, nolite, etc.. Hic ostendit excellentiam doni prophetiae ad donum linguarum, rationibus sumptis ex parte infidelium. et circa hoc duo facit. primo excitat attentionem, et reddit attentos; secundo arguit ad propositum, ibi in lege quid scriptum est? circa primum videtur apostolus excludere pallium excusationis aliquorum qui ideo docent quaedam rudia et superficialia, quasi ostendant se volentes vivere in simplicitate, et ideo non curantes de subtilitatibus ad quas secundum rei veritatem non attingunt, habentes verbum domini ad hoc matthaei xviii, 3: nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, etc.. sed hoc apostolus excludit, cum dicit nolite pueri effici sensu, id est nolite puerilia et inutilia et stulta loqui et docere. Supra xiii, v. 11: cum essem parvulus, etc.. sed quomodo debetis effici pueri? affectu, non intellectu. Et ideo dicit sed malitia. Ubi sciendum est quod parvuli deficiunt in cogitando mala, et sic debemus effici parvuli, et ideo dicit sed malitia parvuli estote, et deficiunt in cogitando bona, et sic non debemus esse parvuli, immo viri perfecti, et ideo dicit sensibus autem perfecti, etc., id est ad discretionem boni et mali perfecti sitis. Unde hebr. V, 14: perfectorum est solidus cibus, etc.. non ergo laudatur in vobis simplicitas quae opponitur prudentiae, sed simplicitas, quae astutiae. Et ideo dominus dicit matth. c. X, 16: estote prudentes sicut serpentes. rom. Xvi, 19: volo vos sapientes esse in bono, simplices in malo. consequenter cum dicit in lege quid scriptum est? arguit ad propositum. ubi sciendum est quod hoc argumentum, sicut patet per glossam, distinguitur per multa; sed secundum intentionem apostoli non videtur quod attendatur in loco hoc nisi una ratio. Et ratio sua ad probandum quod donum prophetiae est excellentius, quam donum linguarum, est talis: omne quod plus valet ad illud ad quod alterum principaliter ordinatur, est melius illo altero ordinato ad hoc; sed tam donum prophetiae, quam donum linguarum, ordinatur ad conversionem infidelium; sed prophetiae plus valent ad hoc, quam donum linguarum; ergo prophetia est melior. circa hanc ergo rationem duo facit. primo ostendit ad quid ordinatur donum linguarum, et ad quid ordinatur donum prophetiae; secundo quod plus valet donum prophetiae, ibi si ergo conveniat universa, etc.. circa primum duo facit. primo inducit auctoritatem; secundo ex auctoritate arguit ad propositum, ibi itaque linguae, etc.. circa primum sciendum est, quod hoc quod dicit in lege quid scriptum est? potest legi vel interrogative, quasi dicat: non debetis effici pueri sensibus, sed perfecti, et hoc est videre et scire legem. Unde si estis perfecti sensibus, sciatis scilicet legem, et in lege quid scriptum est de linguis? quae sunt inutiles aliquando ad id ad quod ordinatae sunt, quia licet in diversis linguis loquar, scilicet populo iudaeorum, tamen homo non exaudit, etc.. potest etiam legi remissive in lege quid scriptum est. Quasi dicat: nolite moveri sicut pueri ad aliquid appetendum, non discernentes utrum bonum vel minus bonum sit quod affectatis, et praeponatis meliori bono, sed estote perfecti sensibus, idest discernatis inter bona et magis bona, et sic affectetis. Et hoc fit si cogitatis quid scriptum est in lege quoniam in aliis, etc., sap. Vi, 16: cogitare ergo de illa, sensus est consummatus. et dicit in lege, non accipiendo legem stricte pro quinque libris moysi tantum, sicut accipitur lc. Ult.: necesse est impleri omnia quae scripta sunt de me in lege, etc.; sed pro toto veteri testamento, sicut accipitur io. Xv, 25: ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est: quia odio habuerunt me gratis, quod tamen in ps. Xxiv, 19 scriptum est. accipitur tamen haec auctoritas ex is. c. Xxviii, 11, ubi littera nostra habet: in loquela labii et lingua altera loquetur ad populum istum. hoc igitur scriptum est quoniam in aliis linguis, id est in diversis generibus linguarum, et labiis, id est in diversis idiomatibus et modis pronuntiandi, loquar populo huic, scilicet iudaico, quia hoc signum specialiter fuit datum ad conversionem populi iudaeorum. nec sic exaudient, quia scilicet signis visis non crediderunt. Is. Vi, 10: excaeca cor populi huius, etc.. sed quare deus dedit eis signa, si non debebant converti? ad hoc sunt duae rationes. Una ratio est, quia licet non omnes conversi fuerint, tamen aliqui sunt conversi, eo quod non repellit dominus plebem suam, etc.. Alia ratio est, ut iustior appareat eorum damnatio, dum manifestius apparet eorum nequitia. Io. Xv, v. 22: si non venissem, et locutus eis non fuissem, etc.. consequenter, cum dicit itaque linguae, etc., ex inducta auctoritate argumentatur ad propositum, quasi dicat: ex hoc manifeste apparet, quod donum linguarum datum est non fidelibus ad credendum, quia iam credunt, io. Iv, 42: non propter tuam loquelam, etc., sed infidelibus, ut convertantur. in glossa autem ponuntur duae expositiones ambrosii hoc in loco, quae non sunt litterales; quarum una est ut dicatur: sicut in veteri testamento locutus sum populo iudaeorum per linguas, id est per figuras, et per labia, id est promittendo bona temporalia, sic, adhuc in novo testamento, loquar huic populo in aliis linguis, id est aperte et clare, et aliis labiis, id est spiritualibus, nec tamen sic exaudient me, scilicet quantum ad eorum multitudinem. Itaque linguae datae sunt non fidelibus, sed infidelibus, ad manifestandum scilicet eorum infidelitatem. alia est in aliis linguis, id est obscure et parabolice, loquar, ut quia sunt indigni. non exaudient, id est non intelligent. Consequenter ostendit ad quid ordinatur prophetia, scilicet ad instructionem fidelium, qui iam credunt. Et ideo quod prophetiae datae sunt non infidelibus, qui non credunt, is. Liii, 1: domine, quis credidit auditui nostro? sed fidelibus, ut credant et instruantur. ez. Iii, 17: fili hominis, speculatorem dedi te, etc.. Prov. Xxix, 18: cum defecerit prophetia, etc., dissipabitur populus.

61
(
1Co 14,23-26)

Lectio 5: 1Co 14,23-26

Glossa vult quod hic incipiat alia ratio ad propositum ostendendum. Sed secundum quod dictum est, non est nisi unum posita ratione, et est quasi manifestatio mediae ipsius rationis, scilicet quod prophetia plus valet ad illud, ad quod specialiter ordinatur donum linguarum. unde circa hoc duo facit. primo ostendit inconveniens quod sequitur quantum ad infideles ex dono linguarum, ibi si autem omnes linguis.

Secundo ostendit bonum quod sequitur ex dono prophetiae etiam ad infideles, ibi si autem omnes. inconveniens, quod sequitur ex dono linguarum sine prophetia, etiam quantum ad infideles, est quia reputantur insani qui sic loquuntur solis linguis, cum tamen donum linguarum ordinetur ad conversionem infidelium, ut iam patet. Et hoc est quod dicit si autem omnes, etc., quasi dicat: ex hoc patet quod linguae non sunt praeferendae prophetiis, quia, si conveniant, scilicet omnes fideles, in unum, non solum corpore, sed etiam mente, act. Iv, 32: multitudinis credentium erat cor, etc., et omnes, qui iam convenerunt, loquantur linguis, ad litteram extraneis, vel loquantur ignota et obscura, et, dum sic confuse loquuntur, intret aliquis idiota, id est qui non intelligit nisi linguam suam, vel infidelis, propter quem datae sunt linguae, nonne dicent his, qui sic loquuntur, quid insanitis? quod enim non intelligitur, reputatur insanitio. Quod si intelligatur lingua, nihilominus quae loquuntur sunt occulta, tamen malum est si non exponatur, quia poterunt credere de vobis, si occulta loquimini, quae creduntur de gentilibus, qui occultabant ea quae faciebant in ritu eorum, propter eorum turpitudinem.

Et haec etiam insanitio quaedam est. contra. Idem est loqui linguis et loqui litteraliter quantum ad idiotas; cum ergo omnes loquantur litteraliter in ecclesia, quia omnia dicuntur in latino, videtur quod similiter sit insania. dicendum est ad hoc, quod ideo erat insania in primitiva ecclesia, quia erant rudes in ritu ecclesiastico, unde nesciebant quae fiebant ibi, nisi exponeretur eis. Modo vero omnes sunt instructi; unde licet in latino omnia dicantur, sciunt tamen illud quod fit in ecclesia. consequenter autem cum dicit si autem omnes prophetent, ostendit quod bonum sequitur ex dono prophetiae. et circa hoc tria facit. primo ostendit quid per bonum prophetiae sequatur, quantum ad infideles; secundo ostendit quomodo hoc sequatur, ibi occulta enim, etc.; tertio, subinfert quis effectus inde proveniat, ibi et ita cadens in faciem, etc.. dicit ergo: constat quod ex dono linguarum non convincuntur infideles; si autem, pro sed; si hi, qui conveniunt, prophetent, id est omnes ad intellectum loquantur, vel exponant scripturas vel etiam revelationes eis factas interpretentur. Omnes dico non simul, sed unus post alium sic prophetent. intret autem, scilicet ecclesiam, idiota aliquis, scilicet non habens nisi linguam maternam, hoc est bonum quod inde sequitur, quia convincitur de aliquo errore, qui ostenditur sibi. Ier. Xxxi, 19: postquam ostendisti mihi, confusus sum. Ab omnibus, qui prophetant, diiudicatur.

Quasi dicat: damnabilis ostenditur de malis moribus et vitiis suis. I cor. Ii, 15: spiritualis, id est doctor, omnia diiudicat, etc.. ad haec enim duo valet prophetia, scilicet ad confirmationem fidei, et instructionem morum. quomodo autem hoc bonum sequatur ex prophetiae dono, subdit cum dicit occulta enim cordis. Quod potest intelligi tripliciter. uno modo, et hoc ad litteram, quod aliqui in primitiva ecclesia gratiam habuerunt, ut secreta cordium et peccata hominum scirent. unde legitur de petro, act. V, 1 ss., quod damnavit ananiam de fraudato pretio agri. et secundum hoc legitur occulta enim, etc., quasi dicat: ideo convincitur, quia occulta, id est secreta peccata sua, manifesta fiunt ab illis qui ea revelant. alio modo, ex hoc quod aliquando quis in praedicatione tangit multa, quae homines gerunt in corde, sicut patet in libris beati gregorii, ubi quilibet invenire potest fere omnes motus cordis sui. Et secundum hoc legitur occulta cordis, quasi dicat: ideo convincuntur, quia occulta cordis sui, id est ea quae gerunt in corde, prov. Xxvii, 19: quomodo in aquis resplendet vultus aspicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus, manifestantur, id est tanguntur ab eis. alio modo, quia aliquando occultum cordis dicitur illud quod est alicui dubium et non potest per se certificari. Et secundum hoc legitur occulta cordis sui, id est ea de quibus in corde suo dubitabat et quae non credebat, manifestantur, dum scilicet vadens ad ecclesiam frequenter fiunt sibi manifesta, sicut de seipso dicit augustinus quod ipse ibat ad ecclesiam solum pro cantu et tamen ibi multa de quibus dubitabat et propter quae non iverat, manifestabantur sibi.

Ex hoc enim sequebatur reverentia, quia convictus reverebatur deum. et hoc est, quod dicit et ita cadens, id est ex quo ita convincebatur et manifestabantur occulta cordis sui, cadens in faciem adorabit deum, matth. Ii, 11: procidentes adoraverunt eum, quod signum est reverentiae. de reprobis autem legitur, quod cadunt retrorsum. Prov. Iv, 19: via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruent. Electus vero in faciem cadit, quia videt ubi prosternitur, quod signum est reverentiae. Matth. Ii, 11, et lev. c. Ix, 24: laudaverunt deum ruentes in facies suas. Ps. Lxxi, 9: coram illo procident aethiopes. et non solum exhibebit reverentiam deo sed etiam ecclesiae, quia pronuntians dicet quod vere deus est in vobis, qui prophetatis in ecclesia. Zac. Viii, 23: ibimus vobiscum, audivimus enim quod deus est vobiscum. apparet igitur quod donum prophetiae est utilius quantum ad infideles. quid ergo est, fratres? hic ordinat eos ad usum donorum dictorum. et circa hoc duo facit. primo ostendit qualiter se debeant habere ad usum horum donorum; secundo concludit principale intentum, ibi itaque, fratres, aemulamini prophetare, etc.. circa primum duo facit. primo ostendit quomodo ordinate se debeant habere in usu dictorum donorum; secundo exprimit eorum praesumptionem, ibi an a vobis sermo, etc.. circa primum tria facit. primo ostendit in generali quomodo se debent habere in omnibus donis; secundo quomodo se habeant quantum ad donum linguarum, ibi sive lingua quis loquatur, etc.; tertio ostendit quomodo se habeant quantum ad donum prophetiae, ibi prophetent duo aut tres, etc.. dicit ergo: prophetare est melius quam loqui linguis. Quid ergo, fratres, agendum est? hoc scilicet agendum est: nam, cum convenitis, constat quod unus non habet omnia dona, et ideo non debet uti aliquis vestrum omnibus donis, sed eo dono quod specialius accepit a deo et quod melius sit ad aedificationem. nam unusquisque vestrum habet aliquod donum speciale, alius habet psalmum, id est canticum ad laudandum nomen dei, vel psalmos exponit. Abac. Iii, 19: super excelsa mea deducet me, etc.. Alius vero doctrinam, id est habet praedicationem ad instructionem morum, vel expositionem et spiritualem sensum. Prov. Xii, 8: doctrina sua cognoscitur vir. Alius apocalypsim habet, id est revelationem, vel in somniis, vel in visione aliqua. Dan. Ii, 28: est deus in caelo revelans mysteria, etc..

Alius linguam habet, id est donum linguarum, vel legendi prophetias. Act. Ii, 4: et coeperunt loqui variis linguis, etc.. Alius interpretationem, supra xii, 10: alii interpretatio sermonum, etc.. haec autem sic ordinantur, quia vel sunt ex ingenio naturali, vel ex solo deo. si sunt ex solo ingenio naturali vel sunt ad laudem dei, et sic dicit psalmum habet, vel ad instructionem proximi, et sic dicit doctrinam habet. si sunt a solo deo, sic dupliciter: vel sunt aliqua occulta interius et sic dicit apocalypsim habet, vel occulta exterius et sic dicit linguam habet. Et ad horum manifestationem est tertium, scilicet interpretatio. et debet fieri, ut omnia ad aedificationem fiant. Rom. Xv, 2: unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum ad aedificationem.


Thomae et alii: ad 1Cor 58