Thomae Aq - 1Thess 5

5
(
1Th 3,1-13)

LECTIO 1: Ad 1 Thessalonicenses 3,1-13

1 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis solis,

2 Et misimus Timotheum, fratrem nostrum et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra;

3 Ut nemo moveatur in tribulationibus istis; ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.

4 Nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis.

5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram, ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fíat labor noster.

6 Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et charitatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam, semper desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos.

7 1deo consolati sumus, frattes, in vobis, in omni necessitate et tribulatione nostra per fidem vestram;

8 Quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino.

9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis, in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,

10 Nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram et compleamus ea quae desuní fidei vestrae?

11 1pse autem Deus et pater noster, et Dominus 1esus Christus dirigat viam nostram ad vos.

12 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat charitatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis,

13 Ad confirmanda corda vestra sine querela et sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini Nostri 1esu Christi cum ómnibus sanctis eius. Amen.


Commemoravit tribulationes quas passi erant, et remedium quod proposuit eis impendere, hic ostendit quomodo eis subvenisset visitando per timotheum

Et primo agit de missione nuntii; secundo de relatione facta per eum, ibi nunc autem; tertio de effectu relationis in apostolo, ibi ideo consolati. Item prima in tres, quia primo praemittit causam quare misit eum; secundo qualem misit; tertio causam propter quam misit. Dicit ergo propter quod, id est, quia impedivit nos satanas, tamen vos estis gloria nostra; ideo non sustinentes pondus amoris inclinantis ad vos. Is. I, 14: facta sunt mihi molesta, etc.. Gen. Xlv, 1: non se poterat ultra cohibere. Placuit nobis, scilicet paulo et silvano, remanere athenis solis et misimus timotheum, quia erat apostolo convenientissimus. Phil. Ii, 20: neminem habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. 1Co 4,17: misi ad vos timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis in domino. Fratrem, per charitatem adiuvantem. Prov. Xviii, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma

Et ministrum. Ecclesiae dignitas est. 2Co 11,23: ministri christi sunt, et ego, etc.. Mittit autem ad confirmandos eos et referendum sibi. Deinde cum dicit ad confirmandos, etc., ostendit quod mittitur ad confirmandum. Et primo facit hoc; secundo ponitur ratio confirmationis, ibi ipsi enim. Dicit ergo ad confirmandos vos et exhortandos, quia per exhortationes animus hominis confirmatur. Iob iv, 4: vacillantes confirmaverunt sermones tui. Lc. Xxii, v. 32: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. Et indigetis exhortari pro fide vestra, ut nemo moveatur in his tribulationibus. Eccli. C. X, 4: si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Est autem ratio duplex confirmans. Una ex ordinatione divina: ipsi enim scitis, etc., quasi dicat: ita voluit deus, ut per tribulationes in caelum intraretis. Act. Xiv, 22: per multas tribulationes oportet vos intrare in regnum dei, et ii tim. Iii, 12: omnes qui pie volunt vivere in christo iesu, persecutionem patientur. Per hanc viam ivit christus. Lc. Ult.: oportebat christum pati et resurgere, et sic intrare in gloriam suam. Alia ratio est ex parte praenuntiationis, quia praevisa minus feriunt. Unde dicit nam et cum apud, etc., id est, quia ego praedixi vobis tribulationes, quas estis passi in istis annis, misi ad cognoscendum, etc., qualiter scilicet essetis fortes in fide. Prov. Xxvii, v. 23: diligenter agnosce vultum pecoris tui, et greges tuos considera. Is qui tentat, scilicet diabolus. Matth. Iv, 3: accedens tentator, glossa: cuius officium est tentare.

Sed contra: tentant mundus et caro. Iac. C. I, 14: unusquisque tentatur a concupiscentia sua, etc.. Item gen. Xxii, 1: tentavit deus abraham, etc.. Respondeo. Tentare est experimentum de aliquo sumere. In hoc considerandum est ad quid velit sumere, et quomodo. Nam hoc est dupliciter: vel ut ipse cognoscat, vel ut alium cognoscere faciat. Primo modo deus non tentat, ipse enim scit quid est in homine io. Ii, 25. Secundo modo sic: deus enim tentavit abraham, scilicet ut alii scirent fidem eius. Sed primo modo tentare est dupliciter, scilicet ut promoveat ad bonum, sicut episcopus promovendos examinat; vel aliquis tentat ut decipiat, et hoc est diaboli, quia scilicet inquirit conditionem hominum, ut secundum diversas conditiones ad diversa vitia ad quae proni sunt inducat. I petr. V, 8: adversarius vester diabolus, etc.. Officium ergo eius est tentare ad decipiendum. Mundus autem et caro dicuntur tentare materialiter, quia per ea, ad quae ipsa inclinant, sumitur experimentum de homine, utrum firmus sit ad mandata dei et dilectionem. Si enim vicerit concupiscentia, non perfecte diligit deum

Et similiter quando res mundi vel terrent, vel afficiunt. Et inanis, quia si tentationi non resistitis, labor vester esset inanis. Ga 4,11: timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis. Ez. Xviii, 24: omnes iustitiae eius quas operatus est, non recordabuntur. Inanis autem dicitur, respectu mercedis aeternae; tamen bona ante peccatum commissa ad aliquid valent, quia post poenitentiam reviviscunt, et disponitur quis faciliter ad convertendum. Deinde cum dicit nunc autem, etc., ostendit quomodo retulit timotheus bona eorum pertinentia ad deum et apostolum: ad deum fidem et charitatem. Ga 6,15: in christo iesu, neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Sed fidem, etiam ad apostolum; unde dicit et quia memoriam. Eccli. Xlix, 1: memoria iosiae in compositione operis facta, opus pigmentarii, etc.. Prov. X, 7: memoria iusti cum laudibus, etc.. Desiderantes videre nos, sicut et nos quoque vos. Augustinus: durus est animus, qui dilectionem, et si non velit impendere, noluit rependere. Is. Li, 2: attendite ad abraham patrem vestrum, etc.. Deinde cum dicit ideo consolati, ponitur effectus relationis triplex, scilicet spiritualis consolationis, gratiarum actionis, ibi quam enim, et orationis multiplicatae, ibi nocte. Dicit ergo: quia talia audivimus de vobis, licet necessitates temporalium immineant et tribulationes corporales, tamen consolati sumus. Ps. Xciii, 19: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam, etc.. 2Co 1,3: benedictus deus et pater domini nostri iesu christi, pater misericordiarum, et deus totius consolationis, etc.

Et hoc per fidem vestram, id est, audiens firmitatem fidei vestrae, quoniam vivimus, etc.. Quasi dicat: tantum diligo statum vestrum, quod reputo me per ipsum vivere. Gen. C. Xlv, 28: sufficit mihi si adhuc ioseph filius meus vivit. Deinde cum dicit quam enim, etc. Ponitur secundus effectus relationis factae, scilicet gratiarum actio; quasi dicat: non sufficio, quod aliquam condignam gratiarum actionem agam deo pro vobis. Mich. Vi, 6: quid dignum offeram domino, etc.. Ps. Cxv, v. 12: quid retribuam domino pro omnibus, etc.. Referendae sunt tamen gratiarum actiones in omni gaudio, quod omnino non est exterius, sed quo gaudemus propter vos, in conscientia, ante dominum, qui videt eam. Vel ante dominum, quia de proximo placet deo. 1Co 13,6: congaudet veritati, etc..

Deinde cum dicit nocte, etc., ponitur tertius effectus relationis, et primo proponit multiplicitatem orationis, secundo ostendit quid orando optet, ibi ipse autem, etc.. Dicit ergo: gratias agimus de praeteritis, nec tamen deficimus quin oremus pro futuris, imo nocte ac die, id est, adversis et prosperis. Ps. Liv, 18: vespere et mane ac meridie narrabo, etc.. Quae desunt, etc.. Non quidem quae erant de necessitate fidei, sed aliqua secreta, quae necdum apostolus eis praedicavit in sua novitate. 1Co 3,1: non potui loqui vobis quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, etc.. Io. Xvi, 12: multa habeo vobis loqui, quae non, etc.. Deinde cum dicit ipse autem deus, etc., demonstrat quid optet eis

Et circa hoc primo ostendit quid petat, ibi ad confirmanda. Petit autem duo: unum ex parte sua, ut posset ire ad eos. Unde dicit ipse deus et pater noster, etc.. Io. Xx, 17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, etc.. Prov. Xvi, 1: hominis est praeparare animum, et domini gubernare linguam. Aliud ex parte eorum. Unde dicit vos autem multiplicet, scilicet in fide. Ii reg. Xxiv, v. 3: adaugeat dominus populum suum centuplum, quam sunt, etc.

Et ut augeantur merita. Unde dicit et abundare faciat charitatem vestram, quae semper in via crescere potest. Col. Iii, 14: super omnia charitatem habete, quod est vinculum perfectionis

Et primo, invicem; secundo, in omnes. Ga 6,10: operemur bonum ad omnes: maxime autem ad domesticos fidei. Et ponit exemplum de seipso, dicens quemadmodum, etc., quasi dicat: sicut et ego diligo vos. 2Co 7,3: in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum. Sed ad quid petit? ad confirmanda corda vestra sine querela, id est, ut nullus possit conqueri de vobis. Lc. I, 6: incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus sine querela

Et sanctitate ante deum, scilicet qui cor videt. Lc. I, 75: in sanctitate et iustitia coram ipso, etc.. Et hoc apparet in adventu domini nostri iesu christi, ut vos inveniat sanctos; qui adventus erit cum omnibus sanctis eius, id est, sitis in conspectu eius, sicut sunt omnes sancti ante eum.

CAPUT 4

6
(
1Th 4,1-11)

LECTIO 1: Ad 1 Thessalonicenses 4,1-11

1 De caetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino 1esu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambudare et placeré Deo, sic et ambuletis, ut abundetis magis.

2 Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanc Iesum.

3 Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione;

4 Ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore,

5 Non in passione desiderii, sicut et gentes quae ignorant Deum;

6 Et ne quis supergrediatur, ñeque circumveniat in negotio fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his ómnibus, sicut praediximus vobis et testificati sumus.

7 Nom enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

8 Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum, qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.

9 De chántate autem fraternitatis non necesse habuimus scribere vobis, ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.

10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis.

11 Et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, ut et honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.


Supra commendavit apostolus fideles de constantia in tribulationibus et aliis bonis, hic in futurum monet ad bene agendum

Et primo proponit generalem admonitionem; secundo specificat, ibi ut abstineatis. Circa primum duo facit, quia primo proponit intentum, secundo rationem monitionis assignat, ibi ut abundetis, etc.. Dicit ergo: audivi bona vestra praeterita, sed in futurum rogamus, etc.. Inducit autem eos primo ex parte sua

Et ideo dicit rogamus. Ps. Cxxi, 6: rogate quae ad pacem sunt, etc.. Item ex parte christi, et sic dicit obsecramus, etc.. Obsecrat autem, quia erant perfecti. 1Tm 5,1: seniorem te ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Sed quid rogat? ut quemadmodum, etc.. Docuerat eos apostolus quomodo oporteret eos ambulare in via communi iustitiae, quae est per mandata. Unde dicit: accepistis, etc.. Ps. Cxviii, 32: viam mandatorum tuorum, etc.. Item quomodo placerent deo in via consiliorum. Sg 4,10: placens deo factus est dilectus. Vel quomodo ambuletis, scilicet per rectam operationem. Io. Xii, 35: ambulate dum lucem habetis. Quomodo placeatis, scilicet per rectam intentionem. Sic et ambuletis, id est, ut servetis primam doctrinam non recedendo ab ea. Ga 1,8: sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeter quam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Ratio monitionis accipitur primo ex fructu servatae monitionis; secundo ex ipsa monitione, ibi scitis enim quae, etc.. Dicit ergo: licet sitis boni, tamen per exercitium mandatorum et consiliorum abundabitis et proficietis. 2Co 9,8: potens est deus omnem gratiam abundare facere in vobis. Est enim charitas tam magna, quod semper restat quo proficiendum sit. Item quae ex monitione accepistis, honesta sunt et utilia. Ps. Xviii, 8: lex domini immaculata, etc.. Pr 6,23: mandatum lucerna est, et lex lux et via vitae. Ideo dicit quae praecepta, id est, qualia

Et hoc per dominum iesum accepta ab eo. 1Co 11,23: ego enim accepi a domino quod et tradidi vobis, etc.. Hebr. Ii, 3: quae cum initium accepisset enarrari per dominum ab his, qui audierunt, etc.

Et haec sunt ista. Haec est voluntas dei sanctificatio vestra, quasi dicat: omnia praecepta dei sunt ad hoc quod sitis sancti. Sanctitas enim dicit munditiam et firmitatem

Et omnia dei praecepta inducunt ad ista, ut quis mundus sit a malo, et firmus in bono. Rom. Xii, 2: probetis quae sit voluntas dei, scilicet explicata per praecepta. Deinde cum dicit ut abstineatis, monet in speciali

Et primo corrigit eos de quibusdam inordinationibus inter eos; secundo promovet ad observantiam bonorum, v cap., ibi de temporibus. Tres autem inordinationes erant inter eos, scilicet carnalium vitiorum quantum ad quosdam, item curiositatis, item tristitiae de mortuis, et ideo de istis agit. Secunda, ibi de charitate autem. Tertia, ibi nolumus vos. Circa primum duo facit, quia primo monet abstinere ab immoderato appetitu carnalium; secundo ponit rationem, ibi quoniam vindex. Iterum prima in duas, quia primo prohibet luxuriam; secundo avaritiam. Et coniungit haec semper: quia utrumque est circa obiectum corporale, licet hoc compleatur in delectatione spirituali. Item, primo docet cavere luxuriam quantum ad non suam, secundo quantum ad uxorem propriam, ibi ut sciat. Dicit ergo ut abstineatis a fornicatione. Voluntas enim dei est abstinere a fornicatione, ergo est peccatum mortale, quia est contra praeceptum et voluntatem dei. Tob. Iv, 13: attende tibi ab omni fornicatione. Sed et respectu uxoris abstineatis honeste, ut sciat unusquisque vas suum, id est, uxorem, possidere in sanctificatione, cessando ad tempus, et in honore, non in passione, ut scilicet passio praecedat; sicut et gentes, quia hoc est gentilium quaerere delectationes praesentes, non autem futurae vitae. In sanctificatione et honore, quia hic est debitus usus matrimonii, quia est ad bonum prolis, vel ad reddendum debitum, et sic potest esse sine peccato; sed aliquando est veniale peccatum, si non efferatur concupiscentia ultra limites matrimonii, scilicet quando licet concupiscentiam habeat, non tamen uteretur ea nisi esset uxor sua. Sed quando est extra limites matrimonii, sequitur mortale, et hoc quando si non esset sua uxor, adhuc uteretur ea, et libentius cum alia. Hebr. Ult., 4: sit honorabile connubium, et thorus immaculatus. Fornicatores autem et adulteros iudicabit deus. I petr. Iii, 7: viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam cohaeredibus gratiae et vitae, ut non impediantur orationes vestrae. Deinde cum dicit et ne quis, prohibet avaritiam. Unde dicit et ne quis supergrediatur, id est, violentiam inferat auferendo aliena per potentiam. Iac. Ii, 6: nonne divites per potentiam vos opprimunt? neque circumveniat per dolum. Ier. V, 27: sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo. Deinde cum dicit quoniam vindex, etc., ponitur ratio monitionis, quam primo assignat ex divina ultione; secundo ostendit hanc ultionem esse iustam, ibi non enim vocavit. Dicit ergo: abstineamus ab his, quia dominus est vindex. Ga 5,21: praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum dei non consequentur. Nam certe iuste ulciscitur, cuius una est ratio ex deo vocante, secunda ex contrarietate doni. Si dominus vocat te ad unum, et tu agis contrarium, dignus es poena

Et ideo dicit non enim vocavit, etc.. Ep 1,4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut simus sancti et immaculati in conspectu eius in charitate. Rom. Viii, 30: quos vocavit, hos et iustificavit, etc.. Ideo dicit itaque, etc.; quasi dicat: haec est una ratio specialis quam dixi. Alia est ratio, quia contrariantur haec vitia spiritui, qui datus est nobis. Unde qui haec agit, iniuriam facit spiritui sancto. Ideo dicit qui etiam, etc.. Hebr. X, 28: irritam quis faciens legem moysi sine ulla miseratione duobus, vel tribus testibus moritur, quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? deinde cum dicit de charitate autem, etc., retrahit ab otiositate. Sciendum est autem, quod sicut dicit hieronymus in epistola ad galatas, thessalonicenses erant liberales, et erat consuetudo apud eos divites dare multum; et ideo pauperes otiose inhaerebant beneficio eorum, non curantes labores, sed discurrere per domos

Et ideo primo commendat liberalitatem dantium; secundo otium accipientium dissuadet, ibi et operam detis. Dicit ergo primo, quod non indigent moneri ad charitatem; secundo monet quod in ea proficiant, ibi rogamus autem. Dicit ergo de charitate autem fraternitatis, id est, quod diligatis fratres, non est necesse scribere vobis. Rom. Xii, 10: charitate fraternitatis invicem diligentes. Hebr. Ult.: charitas fraternitatis maneat in vobis. Et ratio est quia ipsi didicistis a deo, scilicet praeceptum in lege. Lev. Xix, 18: diliges amicum tuum sicut teipsum. Item in evangelio. Io. Xiii, 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, etc.. Vel didicistis interiori disciplina. Io. Vi, 45: omnis qui audivit a patre et didicit, venit ad me, etc.

Et hoc addiscit per spiritum sanctum. Deinde cum dicit rogamus autem, hortatur eos ad proficiendum in charitate, dicens: et quia habetis charitatem ad omnes, ideo rogamus ut proficiatis

Et licet alii abutantur, vos tamen insistatis. Pr Vii, 10: garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens pedibus suis in domo consistere, etc.. Ii thess. Iii, 7: non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, etc.. Otium reprimentes exercendo negotia. Unde dicit et ut vestrum negotium agatis. 1Tm 3, 7Pr Xxi, 25: desideria occidunt pigrum. Ep 4,28: qui furabatur, iam non furetur, etc.

Et ideo haec inquietudo si reprimatur, est in bonum exemplum, et in repressionem desiderii.


094 CP4

7
(
1Th 4,12-17)

LECTIO 2: Ad 1 Thessalonicenses 4,12-17

12 Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut et caeteri qui spem non habent.

13 Si enim credimus quod 1esus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos qui dormierunt per 1esum, adducet cum eo.

14 Hoc enim dicimus in verbo Domini, quia nos qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.

15 Quoniam ipse 1esus in iussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo, et mortui qui in Christo sunt resurgent primi.

16 Deir.de nos qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum Mis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.

17 1taque consolamini invicem in verbis istis.


Supra induxit ad continentiam a cupiditatibus, et compescuit ab otiositate, hic compescit ab inordinata tristitia. Primo praemittens monitionem, secundo assignat rationem, ibi si enim credimus. Prohibentur ergo, ne scilicet inordinate tristentur, unde dicit sicut et caeteri. Videtur autem apostolus bene concedere tristari pro mortuis, aliquid tamen prohibere, ne scilicet inordinate tristentur, unde dicit sicut et caeteri. Quod enim aliquis tristetur, scilicet de mortuis, habet pietatem. Primo propter defectum corporis deficientis. Debemus enim eos diligere, et corpus propter animam. Eccli. Xli, v. 1: o mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti, etc.. Secundo propter discessum et separationem, quae dolorosa est amicis. I reg. Xv, 32: siccine separat amara mors? tertio quia per mortem fit commemoratio peccati. Rom. Vi, 23: stipendia peccati mors. Quarto quia fit commemoratio mortis nostrae. Eccle. Vii, 3: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit, etc.. Sic ergo tristandum, sed moderate. Unde eccli. Xxii, 11: modicum plora supra mortuum, quoniam requievit, etc.

Et ideo dicit sicut et caeteri qui spem non habent, scilicet quia isti credunt huiusmodi defectus perpetuos, sed nos non. Phil. Iii, 20-21: salvatorem expectamus dominum nostrum iesum christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Unde signanter dicit de dormientibus. Io. Xi, v. 11: lazarus amicus noster dormit. Dormiens enim tria facit. Cubat in spe surgendi. Ps. X: numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? sic et qui moritur in fide. Item in dormiente anima vigilat. Cant. C. V, 2: ego dormio, et cor meum vigilat, etc.. Item postea homo resurget magis refectus et vegetus. Sic sancti resurgent incorruptibiles, 1Co 15,52. Deinde cum dicit si enim credimus, ponitur ratio monitionis

Et primo astruit resurrectionem; secundo excludit dilationis suspicionem, ibi hoc enim vobis; tertio ponit resurrectionis ordinem, ibi quoniam ipse dominus. Sciendum est autem quod apostolus 1Co 15,12 ex resurrectione christi astruit nostram, quia illa est causa nostrae, unde arguit per locum a causa

Et resurrectio christi non est causa solum, sed etiam exemplar: quia verbum caro factum suscitat corpora, verbum vero simpliciter animas. Etenim eo quod christus accepit carnem, et in ea resurrexit, est exemplar nostrae resurrectionis. Nec solum hoc est, sed et causa efficiens: quia quae humanitate christi gesta sunt, non solum sunt gesta secundum virtutem humanitatis, sed virtute divinitatis sibi unitae. Unde sicut tactus suus curabat leprosum inquantum instrumentum divinitatis, sic resurrectio christi causa est nostrae resurrectionis non inquantum corporis, sed inquantum resurrectio corporis uniti verbo vitae. Et ideo apostolus, hoc firmiter supponens, sic arguit: si enim credimus, firmiter, quod christus resurrexit, ita et eos qui dormierunt, etc.. Illi dormierunt per iesum, qui facti sunt conformes morti eius per baptismum. Vel per iesum, quos secum adducet, scilicet cum ipso christo. Zac. Xiv, 5: et veniet dominus deus meus omnesque sancti eius cum eo, etc.. Is. Iii, 14: dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius. Deinde cum dicit hoc enim, excludit dilationem resurrectionis; quasi dicat: scimus quod resurgent et venient cum christo, ideo non debemus tantum dolere. Non enim illi, qui invenientur vivi, prius consequentur resurrectionis gloriam, quam mortui

Et ideo hoc enim vobis dicimus, non ex coniectura hominis, sed in verbo domini, cuius verba non deficient, quia nos qui vivimus, id est, illi, qui sunt vivi, non prius sortientur consolationem ex adventu christi, quam mortui

Et ideo dicit nos qui vivimus. Ex quo videtur non intelligentibus, quod apostolus hic dicat, quod adhuc apostolo vivente hoc fieret, et hoc etiam thessalonicensibus videbatur

Et ideo scribit eis aliam epistolam, in qua dicit, ii thess. Ii, 2: non moveamini a vestro sensu, etc.. Sed non loquitur ex persona sua, et tunc existentium, sed eorum qui tunc vivi reperientur. Qui residui sumus, id est, erunt residui post persecutionem antichristi. Non praeveniemus eos, id est, non prius recipient consolationem. 1Co 15,52: in momento enim, in ictu oculi, in novissima tuba, etc.. Deinde cum dicit quoniam ipse, etc., ostendit ordinem resurrectionis et modum. Primo proponit resurrectionis causam; secundo eius ordinem et modum, ibi et mortui; tertio concludit eorum consolationem, ibi itaque consolamini invicem. Primum ostendit dicens ipse dominus. Ubi notandum est, quod, sicut dictum est, causa communis resurrectionis est resurrectio christi. Sed si dicas, quod iam fuit, quare ergo non sequitur effectus eius? respondeo. Dicendum est, quod est causa resurrectionis nostrae secundum quod operatur in virtute divina. Deus autem operatur per ordinem suae sapientiae. Tunc ergo erit nostra resurrectio, quando hoc disposuit ordo divinae sapientiae. Ut ostendat quod christus sit causa, ostendit quod ad praesentiam christi omnes mortui resurgent. Ad resurrectionem autem communem faciendam triplex causa concurrit. Una principalis, scilicet virtus divinitatis; secunda instrumentalis, scilicet virtus humanitatis christi; tertia quasi ministerialis, scilicet virtus angelorum, qui habebunt aliquem effectum in resurrectione. Augustinus enim probat, quod ea quae fiunt nunc per creaturas corporales, fiunt a deo eis mediantibus; in resurrectione vero aliqua per eos sunt agenda, sicut collectio pulveris; sed reintegratio corporum, et unio animae ad corpus, erit immediate per christum. Has ergo tres causas ponit. Primo humanitatem christi gloriosam, dicens ipse dominus, etc.. Act. I, 11: quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum, ita veniet. In iussu. In primo adventu venit ut obediens. Phil. Ii, 8: factus est obediens usque ad mortem

Et hoc, quia ille fuit adventus humilitatis, sed iste erit gloriae. Lc. Xxi, 27: venit cum potestate magna et maiestate. Secundo virtutem angelorum, cum dicit in voce archangeli. Non quod operetur in voce eius, sed ministerio eius

Et dicit archangeli, quia omnes angeli sub uno archangelo ministrant ecclesiae. Apoc. Xii, 7: hic est michael princeps ecclesiae. Vel in voce archangeli, id est, christi principis angelorum. Is. C. Ix: magni consilii angelus

Et in voce eius corporali, vel spirituali erit resurrectio. Io. V, 28: audient vocem filii dei, scilicet: surgite, mortui, et venite ad iudicium, et illi voci corporali obedient. Tertio virtutem divinitatis, cum dicit in tuba dei. Haec est virtus divina, quia dicitur vox archangeli, inquantum fiet ministerio archangelorum, et tuba dei, inquantum virtute divina fiet

Et dicitur tuba propter eius sonoritatem, quae provenit a deo suscitans mortuos. Item tuba congruit ad officia, cuius usus fuit multiplex in veteri testamento, ut ad bellum: et tunc pugnabit pro eo orbis terrarum, Sg 5,21. Item fiebat usus eius ad solemnitates, sic ista ad caelestem ierusalem. Item ad movendum castra, et tunc sancti movebunt castra. Unde si sit vox corporalis, dicitur tuba propter has rationes; vel non erit vox corporalis, sed virtus divina christi praesens et manifesta toti mundo. Deinde cum dicit et mortui, ponitur ordo resurrectionis, et circa hoc tria facit, quia primo ponit resurrectionem mortuorum; secundo occursum vivorum, ibi deinde; tertio beatitudinem sanctorum utrorumque, ibi et sic semper. Occasione horum verborum crediderunt aliqui quod futuri in fine numquam morerentur, ut dicit hieronymus in epistola, propter hoc quod dicit deinde nos, etc.: alias enim frustra distingueret viventes a morientibus. Sed contra 1Co 15,51: omnes quidem resurgemus. Item: sicut in adam omnes moriuntur, etc., ut habetur rom. V, 12 ergo mors ad omnes pertransit. Dicendum est ergo, quod aliqui invenientur vivi in tempore illo, quo christus veniet ad iudicium; sed in illo momento temporis morientur et statim resurgent

Et ideo propter modicam interpolationem reputantur viventes. Sed tunc est quaestio, quia dicitur hic et mortui, qui in christo sunt, resurgent primi, et deinde nos, etc.. Ergo prius resurgent mortui, quam vivi occurrant christo, et in hoc occursu morientur. Ergo prius aliqui resurgent et sic non erit omnium resurrectio simul, quod est contra illud 1Co 15,52: in momento, in ictu oculi, in novissima tuba, etc.. Respondeo. Dicendum est, quod duplex est hic opinio: quidam enim dicunt quod resurrectio non erit simul, sed primo mortui venient cum christo

Et tunc, in adventu christi, vivi rapientur in nubibus, et in illo raptu morientur et resurgent

Et ideo quod dicitur esse in momento, intelligitur, quia in modico tempore fiet

Et si dicatur, quod erit in instanti, tunc non est hoc referendum ad totam resurrectionem omnium, sed ad resurrectionem singularium, quia singulus resurget in instanti. Alii vero dicunt quod omnes simul et in instanti resurgent. Quod ergo dicit: resurgent primi, denotat ordinem dignitatis, non temporis. Sed videtur hoc difficile, quia de vivis multi erunt probati in persecutione antichristi, qui dignitate praecellent multos prius defunctos. Et ideo videtur aliter esse dicendum, quod omnes morientur et omnes resurgent, et quod simul. Nec apostolus dicit hic quod illi prius resurgent, quam isti, sed quod illi prius resurgent, quam isti occurrant. Apostolus enim non ponit ordinem resurrectionis ad resurrectionem, sed ordinem ad raptum, vel ad occurrentiam. Nam primo veniente domino morientur qui invenientur vivi, et tunc statim cum illis, qui prius mortui fuerant resurgentes rapientur in nubibus, etc., ut apostolus hic dicit. Est autem haec inter bonos et malos differentia, quia mali remanebunt in terra, quam dilexerunt, boni rapientur ad christum, quem quaesierunt. Matth. Xxiv, 28: ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae. In resurrectione etiam sancti conformabuntur christo, non solum quantum ad gloriam corporis, phil. Iii, sed etiam quantum ad situm, quia christus erit in nube. Act. I, 9: et nubes suscepit eum; et: quemadmodum vidistis eum, etc.. Sic et sancti a nubibus rapientur. Et quare hoc? ad ostendendum eorum deiformitatem. In veteri enim testamento gloria domini apparuit per modum nubis. Iii reg. Viii, 10: dominus venit in nebula. Hae nubes erunt praeparatae virtute divina ad ostensionem gloriae sanctorum. Vel ipsa fulgentia corpora gloriosorum videbuntur malis quaedam nubes, qui erunt in terra. Matth. C. Xxv, 6: ecce sponsus venit, exite obviam ei. Deinde cum dicit et sic semper, ostendit beatitudinem sanctorum, quia semper erunt cum domino, eo fruentes. Io. Xiv, v. 3: iterum veniam et accipiam vos ad meipsum, ut ubi ego sum, et vos sitis. Hoc sancti desiderant. Phil. I, 23: desiderium habens dissolvi et esse cum christo. Deinde cum dicit itaque, etc., concludit consolationem habendam esse de mortuis, dicens: ex quo sancti resurgunt, et nullum detrimentum consequuntur, ergo de mortuis consolamini. Is. Xl, 1: consolamini, consolamini, popule meus, dicit dominus deus vester.


Thomae Aq - 1Thess 5