Thomae Aq - 1Thess 7


CAPUT 5

8
(
1Th 5,1-13)

LECTIO 1: Ad 1 Thessalonicenses 5,1-13

1 De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.

2 1psi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte, ita veniet.

3 Cum enim dixerint: pax, et securitas, tune repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in útero habentis, et non effugient.

4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies Ule tamquam fur comprehendat.

5 Omnes enim vos filii lucís estis et füii diei; non sumus noctis ñeque tenebrarum.

6 1gitur non dormiamus sicut el caeteri, sed vigilemus et sobrii simus.

7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.

8 Nos autem qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et charitatis, et galeam spem salutis.

9 Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum 1esum Christum,

10 Qui mortuus est pro nobis, ut sive^ vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.

11 Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis.

12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos,

13 Ut habeatis illos abundantius in chántate propter opus illorum; pacem habete cum eis.



Supra correxit in eis corrigenda, hic monet eos in futurum, et primo ponit monitionem; secundo orationem, ibi ipse autem deus. Haec autem duo sunt nobis necessaria. Nam quia bona quae facimus sunt ex libero arbitrio, ideo indiget homo monitione, et quoniam sunt etiam ex gratia, ideo oratione. Circa primum duo facit, quia primo hortatur, ut praeparent se ad futurum iudicium; secundo ostendit praeparandi modum, ibi propter quod consolamini. Iterum prima in duas, quia primo ostendit qualis sit conditio futuri iudicii; secundo qualiter praeparent se ad illud, ibi igitur non dormiamus. Item prima in duas, quia primo praemittit conditionem futuri iudicii; secundo exponit, ibi cum enim. Item primo quietat eorum sollicitudinem circa scientiam futuri adventus; secundo ostendit quid circa illum sciant, ibi ipsi enim. Dicit ergo: necesse erat, quod scriberem de praemissis, quia indiguistis. Sed de temporibus, scilicet aestate, hyeme, vel potius, quae tempora futura sint, non erat necesse, quia quaedam de his sunt soli divinae scientiae reservata. Matth. Xxiv, 36 et mc. Xiii, v. 32: de die illa, vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque filius, nisi pater, etc.. Act. I, 7: non est vestrum nosse tempora, vel momenta, etc.. Eccle. Vii, 1: quid necesse est homini maiora se quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita, numero dierum vitae suae? etc.. Et ideo hoc non est necesse scribere, quia illud quod sciendum est vos scitis, quia scilicet dies domini sicut fur in nocte, etc.. Sunt autem omnes dies domini. Ps. Cxviii, v. 91: ordinatione tua perseverant dies. Sed iste specialiter est domini, quia facit in omnibus suam voluntatem, quae impletur in bonis, qui perducuntur ad finem praescitum a deo, scilicet salutem. 1Tm 2,4: vult omnes homines salvos fieri, etc.. In malis, quia punientur. Ps. Lxxiv, 3: dum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Iste veniet sicut fur, id est, ex impraemeditatione. Lc. Xiii, 36: si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, etc.. Ii petr. C. Iii, 10: adveniet dies domini sicut fur. Apoc. Iii, 3: veniam tibi tamquam fur. Quomodo autem dies dicitur venire in nocte? sed sciendum quod utrumque est, quia in die venit propter manifestationem cordium 1Co 4,5: quoadusque veniat dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, sed in nocte propter incertitudinem. Matth. Xxv, 6: media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, etc.. Incertum enim est qua hora erit. Deinde cum dicit cum enim dixerint, exponit quae dixerat, et primo quantum ad malos; secundo quantum ad bonos, ibi vos autem. Circa primum duo facit. Primo describit praesumptionem malorum; secundo periculum morae. Dicit ergo: veniet sicut fur, quia ex improviso. Cum enim dixerint pax, quantum ad praesentia, id est, dum tranquille vivunt, sic decipiuntur. Sg 14,22: in magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant

Et securitas, quantum ad futura. Lc. Xii, 19: anima mea, multa habes bona reposita in annos plurimos, requiesce, comede, bibe, et epulare. Sed contra lc. Xxi, 26: arescentibus hominibus prae timore et expectatione, quae supervenient universo orbi, etc.. Ergo nulla securitas. Solutio est duplex. Una quae est augustini, quae talis est: in tempore illo aliqui erunt boni, et affligentur, lugebunt, et expectabunt; et de hoc dicitur lc. Xxi, 26: arescentibus ex carentia voluptatum, et abundantia malorum, etc., sed in malis erit pax et securitas. Alia datur solutio in glossa. Deinde cum dicit tunc repentinus, describit periculum a quatuor. Primo quia subitum, ibi repentinus. Is. Xxx, 13: subito dum non speratur, veniet contritio eius. Secundo quia mortiferum, ibi interitus. Iob xviii, 14: calcet super eum quasi rex interitus, etc.. Tertio afflictivum, ibi dolor. Ps. Xlvii, 7: ibi dolores ut parturientis, etc.. Quarto inevitabile, ibi et non effugient. Iob xi, 20: effugium peribit ab eis. Ab ira dei nunc est effugere ad eius misericordiam, ibi vero non est tempus misericordiae, sed iustitiae. Deinde cum dicit vos autem, exponit quae dixerat quo ad bonos, et duo facit, quia primo excipit bonos a consortio malorum; secundo rationem assignat, ibi omnes enim vos. Dicit ergo: non estis in tenebris, quia illuminati estis per christum de illo die, ideo vobis non est improvisus. Io. Viii, 12: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Et huius ratio est, ibi: omnes enim vos filii lucis estis. Astruit enim quod sunt filii lucis et diei. Filii autem alicuius rei in scriptura dicuntur aliqui propter abundantiam in re illa. Is. V, 1: in cornu filio olei, id est, habente multum oleum. Qui ergo participant multum de die et luce dicuntur eorum filii. Haec lux est fides christi. Io. Viii, v. 12: ego sum lux mundi, etc.. Io. Xii, 36: credite in lucem, ut filii lucis sitis. Item diei. Sicut enim ex luce fit dies, ita ex fide christi fit dies, scilicet honestas bonorum operum. Rom. Xiii, 12: nox praecessit, etc.

Et ideo non sumus filii noctis, id est, infidelitatis, neque tenebrarum, id est, peccatorum. Rom. Xiii, 12: abiiciamus ergo a nobis opera tenebrarum, etc.. Deinde cum dicit igitur non dormiamus, etc., ostendit qualiter se praeparent ad illum adventum, et primo qualiter per ultionem malorum, secundo per observantiam bonorum, ibi induti. Circa primum duo facit, quia primo ponit monitionem, secundo eius rationem, ibi qui enim dormiunt. Dicit igitur: ex quo dies domini est sicut fur, lc. Xii, 39: si sciret paterfamilias qua hora fur veniret, vigilaret utique, ergo vos, quia scitis, vigiletis. Unde dicit igitur non dormiamus, somno peccati. Ep 5,14: surge, qui dormis, et exurge a mortuis. Item nec pigritiae. Pr 6,9: usquequo, piger, dormis? etc.. Sed vigilemus, per sollicitudinem. Matth. Xxiv, 42: vigilate itaque, etc.. Et ad hoc est necessarium, quod sobrii simus, ut et corpus et mens sint sobria, id est, non occupata voluptatibus, et curis mundi. Lc. Xxi, 34: attendite vobis, ne forte graventur corda vestra crapula et ebrietate. I petr. C. V, 8: sobrii estote, et vigilate. Ratio autem huius est ex temporis congruitate, quia qui dormiunt, vel ebrii sunt, aliquid faciunt in nocte. Sed nos non sumus in nocte. Ergo, etc.. Dicit ergo qui enim dormiunt, nocte dormiunt, idest, tempus noctis deputant quieti, diem vero operationi. Ps. Ciii, 22: ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur

Et rursum ibi, 23: exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam. Item abstinent aliqui a vino in die propter negotia exercenda, sed de nocte tantum non curant. Iob xxiv, 15: oculus adulteri observat caliginem. Somnus ergo et ebrietas est nocti conveniens, eo quod nocte infidelitatis et tenebris peccatorum occupati, sunt ebrii, per amorem praesentium non habentes spem futurorum. Ep 4,19: desperantes tradiderunt se impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia, etc.. Nos autem qui diei sumus, id est pertinentes ad diem honestatis et fidei, simus sobrii. Rom. Xiii, 13: honeste ambulemus in die. Deinde cum dicit induti, etc., ostendit quomodo se praeparent per bona; et primo ponit monitionem generalem; secundo specialem, ibi propter quod. Item prima in duas, quia primo ponit ipsam monitionem; secundo rationem eius, ibi quoniam non posuit. Sunt autem in homine duo principalia membra, quae consueverunt in bellis protegi, scilicet cor, quod est principium vitae, et caput, scilicet principium motus exterioris, a quo sunt sensus, et aliquo modo nervi

Et protegitur cor lorica, caput galea. Spiritualis vita in nobis est christus, per quem anima vivit, et dominus in nobis per fidem habitat. Ep 3,17: habitare christum per fidem in cordibus vestris. Habitat etiam per charitatem, i io. Iv, 16: qui manet in charitate, in deo manet, et deus in eo, quae informat fidem

Et ideo debemus habere fidem et charitatem. Unde dicit loricam fidei et charitatis, quia protegit vitalia, et galeam, spem salutis, quae est principium motus spiritualis, quod est ex intentione finis, quem speramus assequi. Deinde cum dicit quoniam non posuit nos, ostendit rationem quomodo in nobis operatur

Et primo ex praeordinatione divina, secundo ex gratia christi, tertio ostendit modum consequendae salutis. Dicit ergo quoniam non posuit, id est, non ordinavit. Io. Xv, 16: posui vos, scilicet sanctos, ut eatis, etc.. Deus in iram, id est, ad hoc, ut consequamur eius iram. Sg 1,13: deus mortem non fecit. Ezech. Xviii, 23: numquid voluntatis meae est mors impii? dicit dominus deus, etc.. Sed in acquisitionem, id est, ut acquiramus salutem. Matth. Xi, 12: regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud. I petr. Ii, 9: vos estis genus electum, regale sacerdotium, etc.. Et hoc per gratiam christi, ideo dicit per dominum nostrum, etc.. Act. Iv, 12: non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Qui mortuus est pro nobis, id est, salvavit nos, moriendo pro nobis. I petr. Iii, 18: mortuus est iustus pro iniustis, ut offeret nos deo mortificatos quidem carne, vivificatos autem spiritu. Et modus perveniendi est quia christus docuit nos operando salutem nostram, et hoc moriendo et resurgendo. Rom. Iv, 25: traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram

Et ideo dicit sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Rom. Xiv, 8: sive vivimus, sive morimur, domini sumus. Deinde cum dicit propter quod, docet nos quomodo praeparemus nos quantum ad speciales conditiones personarum

Et circa hoc tria facit, quia primo ostendit quomodo se debeant habere ad aequales; secundo quomodo subditi se habeant ad praelatum, ibi rogamus autem; tertio quomodo praelati ad subditos, ibi rogamus autem. Debemus autem aequalibus consolationem in adversis; unde dicit consolamini invicem. Item aedificationem in exemplis; unde dicit et aedificate, etc.. Rom. Xiv, 19: quae aedificationis sunt invicem custodiamus. Subditi autem ad praelatos, primo debent beneficiorum recognitionem, secundo charitatem, tertio pacem. Unde ut noveritis, id est, ut recognoscatis beneficia eorum. Hebr. Ult.: mementote praepositorum vestrorum, etc.. Noveritis, inquam, primo, ex parte eorum, quia maximum laborem ferunt pro vobis. Unde dicit eos qui laborant inter vos, pro bono vestro. Ii tim. Ii, 3: labora sicut bonus miles christi, etc.. Secundo ex parte dei

Et ideo est habenda reverentia ad eos sicut ad deum. Unde dicit et praesunt vobis in domino, id est, vice domini. 2Co 2,10: ego si quid donavi vobis in persona christi. Tertio ex parte vestra, quia sunt vobis utiles. Unde dicit: et monent vos, ut habeatis, etc.. Ideo, secundo, debetis eis charitatem abundantius, idest prae aliis. Tertio pacem propter opus illorum. Sed contra hoc quidam agunt. Amos v, 10: odio habuerunt in porta corripientem etc.. Eccli. Xix, v. 5: qui odit correctionem, minuetur vita. Sed vos habete pacem propter opus correctionis, quod proprie spectat ad eorum officium. Ps. Cxix, 7: dum loquebar illis, impugnabant me gratis.


094 CP5

9
(
1Th 5,14-28)

LECTIO 2: Ad 1 Thessalonicenses 5,14-28

14 Rogamus autem vos, fratres, compite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estofe ad omnes.

15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est sectamini in invicem et in omnes.

16 Semper gaudete, sine intermissione orate.

18 1n ómnibus gratias agite; haec est enim voluntas Dei in Christo 1esu in ómnibus vobis.

19 Spiritum nolite extinguere: profrhetias nolite spernere.

20 Omnia autem probate; quod bonum est tenete.

22 Ab omni specie mala abstinete vos.

23 1pse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri 1esu Christi servetur.

24 Fidelis est qui vocavit vos, qui etiam faciet. Fratres, orate pro nobis.

26 Salutate fratres omnes in ósculo sancto.

27 Adiuro vos per Dominum, ut legatur epístola haec ómnibus sanctis fratribus.

28 Gratia Domini nostri 1esu Christi vobiscum. Amen.


Supra ostendit quomodo subditi debent se habere ad praelatos, hic ostendit e converso

Et circa hoc duo facit, quia primo docet quomodo praelati ad sacerdotes subditos se debeant habere; secundo generaliter quomodo se debeant habere ad omnes, ibi videte ne quis. Sciendum est autem, quod cura praelatorum ad duo debet tendere, scilicet ad retrahendum alios a peccatis, et ad custodiendum seipsos. Quantum ad primum, tria apostolus dicit. Tripliciter enim subditi possunt pati defectum. Primo in actu, secundo in voluntate, tertio in virtute. In actu autem, quando prorumpunt in actum peccati, et tunc sunt corrigendi

Et quamvis de omni peccato, specialiter tamen corrigendi sunt de peccato inquietudinis

Et ideo dicit corripite inquietos. Ii thess. Iii, 7: non inquieti fuimus inter vos. Eccli. Xix, 17: corripe proximum antequam commineris, et da locum timori. In voluntate vero, quando non aggreditur magna, quia deiicitur propter adversa et peccata praecedentia. Unde dicit consolamini pusillanimes. Pusillanimis est non habens animum ad magna, timens ne deficiat. Is. Xxxv, v. 4: dicite pusillanimis: confortamini et nolite timere. Iob iv, 4: vacillantes confirmaverunt manus tuae, etc.. in virtute autem, quando vel ex infirmitate peccant, vel debilitantur in bono actu, et isti sunt fovendi. Unde dicit suscipite, scilicet in visceribus charitatis fovendo, infirmos, quorum est virtus debilis, vel ad resistendum malis, vel ad faciendum bona. Rom. Xv, 1: debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere. praelatus autem debet se custodire a defectu cuiuscumque modi, et maxime ab impatientia quia ipse portat totum pondus multitudinis. Num. Xi, 14: non possum solus sustinere omnem hanc multitudinem, quia gravis est mihi, etc.

Et ideo dicit patientes estote ad omnes. Pr 19,11: doctrina viri per patientiam noscitur. Ps. Xci, 15: bene patientes erunt, ut annuntient. deinde cum dicit videte ne quis, ostendit generaliter quomodo se habeant ad omnes

Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit qualiter omnes in quibusdam debeant se habere; secundo quid in omnibus, ibi omnia autem. circa primum tria facit, quia primo ostendit quomodo se debeant habere ad proximum; secundo quomodo se habeant in his quae ad deum sunt, ibi semper gaudete; tertio quomodo se habeant ad eius dona, ibi spiritum nolite. quantum ad proximum debent se habere, ut non inferant ei mala, et ut studeant ei benefacere. Unde dicit: dixi supra in speciali, sed nunc in generali dico ne quis malum, etc.. Ps.: si reddidi retribuentibus mihi mala. sed contra: multoties vindicta petitur coram iudice. respondeo. Sicut actus moralis sumitur secundum intentionem finis, sic ad duo potest esse intentio vel ad malum illius, ita quod quiescat ibi, et hoc est illicitum, quia ex livore vindictae; vel ad bonum correctionis seu iustitiae et conservationis reipublicae, et sic non reddit malum pro malo, sed bonum, scilicet eius correctionem. quantum ad secundum dicit sed semper quod bonum est, etc.

Et dicit sectamini, et non faciatis: quia tu ex te debes sumere occasionem benefaciendi ad proximum tuum, et non expectare quod ipse det tibi occasionem benefaciendi sibi. Unde ps. xxxiii, 15: inquire pacem, et persequere eam. rom. Xii, 21: noli vinci a malo, ut scilicet sis tractus ab eo ad malefaciendum, sed vince in bono malum, retrahendo eum ad bonum. Ult.: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. deinde cum dicit semper gaudete, ostendit quomodo se debeant habere quoad deum, ad quem tria oportet habere. primo gaudere de ipso; unde dicit semper gaudete, scilicet de deo, quia quicquid malum proveniat est incomparabile bono, quod est deus

Et ideo nullum malum illud interrumpat; unde dicit semper gaudete. secundo, orate pro beneficiis suscipiendis, ibi sine intermissione orate. Lc. c. Xviii, 1: oportet semper orare, et numquam deficere. sed quomodo potest hoc esse? respondeo. dicendum est, quod hoc potest esse tripliciter. primo quod ille semper orat, qui statutas horas non intermittit. Simile habetur ii reg. c. Ix, 7: tu comedes panem in mensa mea semper. secundo sic: semper, id est, continue orate, sed tunc oratio sumitur pro effectu orationis. est enim oratio interpretatio seu explicatio desiderii, quia quando desidero aliquid, tunc illud orando peto. Unde et oratio est petitio decentium a deo, et ideo desiderium habet vim orationis. Ps. Ix, 38: desiderium pauperum exaudivit dominus. Omnia ergo quae facimus, ex desiderio proveniunt. ergo oratio in bonis quae facimus, manet in virtute, quia bona quae facimus, ex desiderio bono proveniunt. Glossa: non cessat orare, qui non cessat benefacere. tertio quo ad causam orationis, scilicet faciendo eleemosynam. In vitis patrum: ille semper orat, qui eleemosynas dat, quia qui eleemosynam accepit, orat pro te, etiam te dormiente. item tertio, orare pro beneficiis suscipiendis et gratias agere pro susceptis, ideo dicit in omnibus, scilicet bonis et adversis, gratias agite. Rom. Viii, 28: diligentibus deum omnia cooperantur in bonum. col. Ii, 7: abundantes in illo in gratiarum actione. Phil. Iv, 6: cum gratiarum actione. Haec est enim voluntas, etc.. 1Tm 2,4: qui vult omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. deinde cum dicit spiritum nolite, etc., ostendit quomodo se habeant ad dona dei

Et primo quod ea non impediant; secundo quod ea non contemnant, ibi prophetias. spiritus autem sanctus est persona divina incorruptibilis et aeterna, unde in sua substantia extingui non potest. Sed tamen dicitur quis extinguere spiritum, uno modo, fervorem eius extinguendo, vel in se, vel in alio. Rom. Xii, 11: spiritu ferventes. Cum enim aliquis aliquid boni ex fervore spiritus sancti vult facere, vel etiam cum aliquis bonus motus surgit, et ipse impedit, extinguit spiritum sanctum. Act. Vii, 51: vos semper spiritui sancto restitistis. alio modo, mortaliter peccando. Spiritus enim sanctus in se semper vivit, sed in nobis vivit quando facit nos in se vivere; sed quando quis peccat mortaliter, non vivit in ipso spiritus sanctus. Sg 1,5: spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum, etc.. tertio modo, occultando, quasi dicat: si donum spiritus sancti habetis, utimini eo ad utilitatem proximorum. Eccli. Xx, 32: sapientia abscondita et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? matth. V, 15: nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, etc.. prophetias nolite spernere. Aliqui enim apud istos spiritu prophetiae erant pollentes, qui ab istis reputabantur insani. 1Co 14,1: aemulamini spiritualia, magis autem ut prophetetis. Vel prophetias, id est, divinam doctrinam. Exponentes enim divinam doctrinam dicuntur prophetae; quasi dicat: non spernatis verba dei et praedicationes. hier. Xx, 8: factus est sermo domini in opprobrium et in derisum tota die. deinde cum dicit omnia autem probate, ostendit qualiter se habeant ad omnia, et unum est, quod in omnibus utantur discretione. Rom. Xii, 1: rationabile obsequium vestrum. In hac materia debet esse diligens examinatio, boni electio, mali abiectio. quantum ad primum dicit prophetias nolite spernere, tamen, omnia probate, scilicet quae sunt dubia. Manifesta enim examinatione non indigent. I io. Iv, 1: omni spiritui nolite credere. Iob xii, 8: nonne auris verba diiudicat? quantum ad secundum dicit quod bonum est tenete. Ga 4,18: bonum autem aemulamini in bono semper. quantum ad tertium dicit ab omni specie mala abstinete vos. Is. Vii, 15: ut sciat reprobare malum et eligere bonum

Et dicit, specie, quia etiam quae habent similitudinem malitiae vitare debemus, quae scilicet non possemus servare coram hominibus absque scandalo eorum. deinde cum dicit ipse autem, subdit orationem, et circa hoc tria facit, quia primo orat pro eis; secundo dat spem de exauditione; tertio dat speciales monitiones. dicit ergo: ita moneo, sed nihil valet, nisi deus gratiam det. Unde ipse deus pacis sanctificet vos. Lev. Xxi, 8: ego dominus, qui sanctifico vos, etc.. Per omnia, id est, ut sitis totaliter sancti

Et hoc ut integer, etc.. occasione enim verborum istorum dixerunt quidam quod in homine aliud est spiritus, et aliud anima, ponentes duas in homine animas, unam quae animat, aliam quae ratiocinatur. et haec sunt reprobata in ecclesiasticis dogmatibus. unde sciendum quod haec non differunt secundum essentiam, sed secundum potentiam. in anima enim nostra sunt quaedam vires, quae sunt actus corporalium organorum, sicut sunt potentiae sensitivae partis. Aliae sunt, quae non sunt actus talium organorum, sed sunt abstractae ab eis, sicut sunt potentiae intellectivae partis

Et hae dicuntur spiritus, quasi immateriales et separatae aliquo modo a corpore, inquantum non sunt actus corporis, et dicuntur etiam mens. Ep 4,23: renovamini spiritu mentis vestrae. Inquantum autem animat, dicitur anima, quia hoc est ei proprium. et loquitur hic paulus proprie. Nam ad peccandum tria concurrunt: ratio, sensualitas et executio corporis. Optat ergo, quod in nullo horum sit peccatum. Non in ratione; unde dicit ut spiritus, id est, mens vestra, servetur integer. In omni enim peccato ratio corrumpitur, secundum quod omnis malus est ignorans. item nec in sensualitate, unde dicit anima. Item nec in corpore; et ideo dicit et corpus. hoc autem fit sic, quando servatur immune a peccato

Et dicit sine querela, non sine peccato, quod est solius christi; sed esse sine querela est etiam aliorum, qui etsi venialia, non tamen committunt gravia, et quibus proximus scandalizatur. Lc. I, 6: incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus domini sine querela

Et addit in adventu, etc., scilicet perdurando usque in finem vitae. vel integer spiritus refertur ad donum spiritus sancti, quasi dicat: donum spiritus sancti, quod habetis, sit integrum. deinde cum dicit fidelis, etc., dat spem exauditionis; quasi dicat: ut ego spero, sic fiet, quia et ipse qui vocavit faciet, id est, complebit. Ps. Cxliv, 13: fidelis dominus in omnibus verbis suis, etc.. Rom. c. Viii, 30: quos vocavit, hos et iustificavit, etc.. ultimo subiungit familiares monitiones, scilicet orationem, ibi orate; item mutuam pacem, ibi salutate omnes fratres in osculo sancto, non proditorio, sicut iudas matth. Xxvi, 49 nec libidinoso, ut libidinosa mulier Pr Xi, 26: qui abscondit frumenta, maledicetur in populis, etc.. ultimo concludit epistolam in salutatione.

Thomae Aq - 1Thess 7