Thomas A. in Isaiam 35


Capitulus 16

36
(
Is 16)

Emitte agnum.

Hic describit poenae conditionem; et ponit duas conditiones. Primo aequitatem ex parte judicantis: secundo deceptionem ex parte patientis, et erit cum apparuerit. Aequitas autem poenae disponitur ex culpa praecedente; et ideo ordinat culpam. Ponit autem duplicem culpam. Primo contra contemptum promissi beneficii; secundo contra contemptum salubris dati consilii, ini consilium.

Circa primum duo facit. In prima promittit beneficium christi nascituri de eorum gente, ut ex hoc aliquam consolationem accipiant. Ruth enim Moabites nupsit booz, ex quo concepit Obed patrem jesse patris David, de quo natus est christus; ut dicitur Ruth ultim.. Et ideo dicit, o domine, pater, agnum, christum: joan. 1: de petra deserti, de Ruth gentili, cujus populus lapideus est, deos lapideos adorans: et ob hoc a deo desertus. Ad montem, jerusalem, in quo occisus est et surrexit, vel ecclesiam. Dominatorem. Apoc. 5: sedenti super thronum. Secundo ponit poenam contemnentium: erit sicut avis fugiens, unde fugerant, vel captivi ducebantur.

Supra 10: invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum. Alii hic volunt, licet extorte, ad litteram exponere de tributo agnorum, quod rex Moab subtraxerat a rege Israel; sicut dicitur 4 Reg. 3, quod per prophetam praedicitur restituendum regi jerusalem. Dominatorem, in signum dominii, de petra deserti, locus in quo nutriebantur oves. Ini consilium. Hic ordinat poenam contra contemptum dati consilii.

Et dividitur in tres. In prima ponit consilium; in secunda consilii contemptum, audivimus, in tertia poenam contemnentium, idcirco. Circa primum tria ponit. Primo hortatur ad deliberationem, ini consilium quasi: delibera qualiter salvari possis. Consilium est ipsa quaestio quae vertitur inter consiliantes: Concilium congregatio consiliatorum.

Coge, quasi strictum consilium habens. Prov. 11: salus ubi multa consilia. Eccl. 32: omnia fac cum consilio, et post factum non poenitebis.

Secundo ponit consilii tenorem: pone quasi noctem: in quo hortatur ad duo. Ad receptationem Judaeorum fugientium, ut locum absconsionis praeparet. Pone quasi noctem, idest praepara te ad occultandos eos ita in die ac si in nocte; vel in meridie, aperta persecutione, ut fugientes celet. Absconde, ut abscondens non reveles vagos.

Hortatur etiam ut receptos amicabiliter sustentet, habitabunt. Infra 32: et erit vir.

Tertio assignat rationem, finitus. Et primo quantum ad hostium destructionem, ne eorum timorem dimittant: finitus est pulvis, multitudo exercitus Senacherib, consummatus est, idest occisus a filiis, miser, Senacherib: infra 37: defecit, quantum ad potentiam. Secundo quantum ad Judaeorum restaurationem, ut libentius faciant: quantum ad regni praeparationem, praeparabitur, in misericordia dei, vel regis misericordis: solium, regum Juda; quantum ad regis potestatem: sedebit, quasi quiete regnabit, quantum ad judicii aequitatem: in veritate judicans, quantum ad sententiae prolationem: quaerens, quantum ad causarum discussionem: reddens, quantum ad sententiae executionem.

Et hoc potest exponi de ezechia, vel de christo.

Supra 9: super solium David et super regnum ejus sedebit.

Nota super illo verbo, emitte agnum, quod christus dicitur agnus primo propter vitae puritatem.

Exod. 12: erit agnus sine macula, agnus, anniculus. Secundo propter mortis mansuetudinem.

Infra 53: quasi agnus coram tondente se non aperuit os suum. Tertio propter peccati expiationem.

Joan. 1: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccata mundi.

Nota super illo verbo, de petra deserti, quod beata virgo dicitur petra primo propter gratiae firmitatem, Eccl. 26: fundamenta aeterna.

Secundo propter continentiae frigiditatem. Infra 32: sicut umbra petrae prominentis in terra deserta.

Tertio propter fructus ubertatem. Job 29: petra fundebat rivos olei.

Et nota, quod ista petra fuit singularis deserti: quia praecipua quantum ad primum. Ct 4: tota pulchra es, amica mea. Secundo, quia prima quantum ad secundum. Ct 1: curremus in odorem unguentorum tuorum. Virgo quantum ad tertium. Supra 7: ecce virgo concipiet et pariet filium.

Nota super illo verbo, emitte, scilicet tu pater filium, quod pater misit filium primo sicut sol radium. Eccl. 43: tripliciter sol exurens montes.

Secundo sicut fons fluvium. Eccl. 24: ego quasi fluvius dorix. Tertio sicut pater filium. Joan. 3: sic deus dilexit mundum ut unigenitum daret.

Audivimus. Hic ponit contemptum consilii ex superbia procedentem: unde describit eorum superbiam quantum ad tria.

Quantum ad divulgationem, audivimus, quasi publicum; quantum ad quantitatem, superbus est valde; quantum ad hoc quod excedit ejus dignitatem, superbia ejus, qua de bonis habitis se extollit, arrogantia, qua non habita praetendit; indignatio, qua vindictas praesumptuose proponit, plusquam etc.. Idcirco.

Hic ponit poenam contemnentium. Et primo puniendorum fletum, Moab ad Moab, idest ad invicem; de quo supra 15, satis dicitur. Secundo describit poenae modum: his qui laetantur, et ponuntur tria. Primo indicitur poenae denuntiatio prophetis vel nuntiis: qui laetantur, gloriantur, et confidunt de munitionibus ex muris lateritiis: Ezech. 33: si speculator viderit etc..

Secundo ponitur poenae descriptio quantum ad destructionem terrarum. Esebon, civitas, in cujus terris abundabat triticum. Sabama, civitas vicina, in qua abundabat vinum. Quantum ad hostium fortitudinem, domini gentium, idest Assyrii, vel chaldaei, multis gentibus dominantes, flagella, idest palmites qui sunt in summitate vitis, per quos metaphorice significantur principes et sublimes. Usque ad jazer, destruendo, quae est in ultimis finibus.

Quantum ad afflictionem hominum, errorem gentium, erraverunt. Ps. 106: erraverunt in solitudine, in inaquoso. Vilitatem remanentium, propagines, quae remanent in vinea excisis flagellis, sine fructu et decore. Dan. 4: germen radicum ejus, in terra sinite. Elongationem captivorum: transierunt mare, moabiticum, ducti captivi in Babylonem. Vel mare, idest euphratem, secundum consuetudinem Hebraeorum. Joel. 3: venundabunt eos sabaeis genti longinquae. Vel exponitur de Assyriis mare transeuntibus, et venientibus ad destruendum. Tertio ponitur prophetae compassio; et primo ponitur compassio super hoc, scilicet malum Moab, plorabo in fletu jazer, idest deflens illa civitatem Moab. Et similiter etiam vineam Sabama, et eleale. Secundo ponitur compassionis ratio quantum ad hostium impetum, calcantium, idest Assyriorum devastantium, et quantum ad sublatum ab eis gaudium, quod habebant de abundantia frumenti, de carmelo, idest de fertilitate: carmelus enim non est in Moab; sed utuntur Judaei nominibus propriis pro appellativis. Et gaudium quod habebant in abundantia vini, in vineis Ier. 48. Tertio infertur quasi ex ratione conclusio: super hoc, infortunio, venter, idest sensus, meus quasi cithara, faciens sonum ad planctum. Vel quia cithara auget gaudium laetis, et tristitiam tristibus. Vel propter concordiam virtutum prophetae. Et erit.

Hic ostendit frustrationem eorum, et de idolis, quibus sacrificabant in excelsis, et quibus sacrificabant in templis, quando erant in timoribus. Deut. 32: ubi sunt dii eorum in quibus habebant fiduciam? hoc verbum.

Hic est epilogus. Ex tunc, a morte regis Achaz. Et nunc. Hic ostendit brevitatem temporis. In tribus annis, qui erunt usque ad destructionem vestram, et a morte Achaz: suo tempore fuit visio hujus secundi verbi: vel in quibus durabit vestra persecutio vel impugnatio.

Anni mercenarii: quia post hos dominus reddet vobis mercedem pro peccatis vestris. Vel qui videntur magni, mercenarii sunt, et domino parvi.

Job 7: militia est vita hominis super terram; et quasi mercenarii dies ejus.



Capitulus 17

37
(
Is 17)

Onus Damasci.

Hic incipit comminari contra illos qui praeparabant populo dei occasionem peccandi, dum per confidentiam auxilii ipsorum de deo confidere non curabant. Et dividitur in duas. In prima contra syros, qui populo decem tribuum auxilium conferebant; in secunda contra Aegyptios, qui duabus tribubus. Cap. 18: vae terrae.

Prima in tres. In prima comminatur destructionem syrorum auxilium promittentium; in secunda decem tribuum in praemisso auxilio confidentium, et erit in die illa, in tertia Assyriorum utrosque destruentium, vae multitudini. Circa primum duo. Primo comminatur destructionem; in secunda describit destructionis effectum, et cessabit.

Destructionem autem comminatur primo quantum ad regiam civitatem: desinet esse civitas, per depopulationem hominum; erit sicut, per destructionem murorum.

Mich. 3: sion erit quasi ager. Secundo quantum ad adjacentem regionem, Aroer, idest illius regionis syriae, in qua multae civitates sunt, vel Aroer, myrica; quasi: sicut loca in quibus abundant myricae sterilia sunt, et derelicta in pastum gregum; ita civitates syriae. Non erit qui exterreat: quia propter solitudinem etiam latrones non erunt ibi: vel quia non erunt ad alium fructum utiles; sicut exterrentur greges a vineis et locis cultis. Infra 34: orientur in domibus eorum urticae. Et cessabit.

Hic ponitur effectus destructionis: et primo in decem tribubus ab ephraim; secundo quantum ad regiam civitatem, et regnum a Damasco, cessabit, et non erit ulterius caput regni; tertio quantum ad totam regionem, et reliquiae syriae, ironice; idest, erunt ignominiosi sicut filii Israel. Infra 31: dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator.

Et erit in die illa. Hic comminatur destructionem decem tribuum, in eorum auxilio confidentium: et primo quantum ad oppressionem hominum; secundo quantum ad desolationem civitatum, in die illa civitates, tertio quantum ad sterilitatem agrorum, propterea plantabis.

Circa primum duo facit. Primo comminatur poenam; secundo ostendit poenae fructum, in die illa inclinabitur. Comminatur autem poenam in hominibus primo contra elationis gloriam, attenuabitur, idest ad modicum, et quasi ad nihilum redigetur, gloria, destructis his in quibus gloriabantur. Secundo contra divitiarum opulentiam, et pinguedo, idest divitiae quibus carnem deliciose nutriebant. Supra 10: mittet dominator dominus. Tertio contra populi abundantiam comminatur hominum paucitatem, quam describit sub triplici metaphora, secundum quod in tribus in abundantia Jacob benedictio fuit. Gen. 27: abundantiam frumenti, vini et olei. Quantum ad primum ponit paucitatem spicarum post messionem, quae vel congregantur ab ipso messore, et sic, et erit, paucitas reliquiarum decem tribuum, sicut quando aliquis est congregans in messe quod restiterit prima messione, et brachium ejus, de congregatis, spicas leget, idest colliget. Et iste congregans fuit ezechias, qui convocavit reliquias decem tribuum, sicut legitur 2 Paral. 30, vel etiam quae congregantur ab aliquo paupere, sicut dixit Ruth 2: vadam in agrum colligere spicas. Et quantum ad hoc dicit: sicut quaerens spicas in valle Raphaim, quaedam vallis fertilissima.

Contra abundantiam vini ponit paucitatem uvarum post vindemiationem. Et relinquetur, michaeae 7: vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae.

Contra abundantiam olei ponit paucitatem olivarum post excussionem: oleae. Olea, ut dicit Papias, est fructus olivarum; sed hic, secundum expositionem Glossae, videtur poni pro ipsa arbore in cuius cacumine remanent aliqui pauci fructus ad quos colligans non potuit attingere, de ista paucitate, Deut. 28: remanebitis pauci numero.

Nota super illo verbo, et pinguedo carnis quod divitiae dicuntur pinguedo: primo propter sterilitatem.

Mt 13: fallacia divitiarum. Secundo propter ventositatem. 1 Tim. Ult.: divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum. Tertio propter inutilitatem. Ez. 16: haec fuit iniquitas sodomiae etc., Eccl. 5: divitiae conservatae in malum domini sui.

In die illa.

Hic ponit poenae fructum. Inclinabitur, exhibendo debitum servitutis cultum, homo, de decem tribubus quicumque fuerit ad ezechiam. Respicient, expectando aliquod auxilium: delubra, templa in quibus erant fontes, quasi ad abluendum infra 31: in die illa percutiam.

In die illa. Hic comminatur desolationes civitatum. Et primo comminatur ipsam desolationem, sicut aratra. Tangitur hic quod habetur ios. 6 et 7, quod ad adventum filiorum Israel, Amorrhaei fugerunt, relinquentes omnia in agris. Supra 1: terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni.

Secundo ponit desolationis rationem. Et eris deserta, deuter. 32: deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es domini creatoris tui. Propterea plantabis.

Hic comminatur sterilitatem fructuum: et circa hoc tria facit. Primo ostendit cultus inutilem laborem, quantum ad vineas: plantationem infidelem, quia non reddet fructum secundum laborem: vel fidelem ironice; quasi dicat: aut propter mala quae fecisti erit plantatio tua fidelis? quantum ad agros. Germen alienum, quod alii colligent. Supra 5: decem jugera vinearum facient lagunculam unam. Secundo quantum ad fructus perditionem: in die plantationis tuae, idest quando de plantatione fructum sumere debebas; et hoc quantum ad vineas; quantum ad agros, mane semen tuum florebit; idest primo pulchrum erit, ut magis doleas; vel quia ante tempus florebit, et inutile erit. Proverb. 20: hereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. Ablata est, ab hostibus, in die hereditatis, quando in horreo debuit recondi, quasi fructus hereditatis. Jer. 12: seminaverunt triticum, et messuerunt spinas.

Tertio comminatur pro amissione dolorem, dolebit, qui seminavit; vel dolebis tu. Vae multitudini.

Hic comminatur Assyriorum exercitui destructionem: et circa hoc tria ponit. Et primo describit exercitus multitudinem quantum ad strepitum incedentium, vae multitudini populorum, venientium cum Senacherib; quantum ad tumultum colloquentium, tumultus, qui est locutio confusa praecipue multorum; quantum ad clamorem pugnantium, sonabunt populi, in pugna. Supra 8: ecce adducet dominus super eos aquas fluminis fortes et multas. Jerem. 6: vox ejus quasi mare sonabit. Apoc. 17: aquae multae, populi multi. Secundo comminatur destructionem: circa quam primo ponitur ipsa destructio, et increpabit, occidendo exercitum per Angelum, et fugiet procul, in terram suam cum paucis: ut supra 10, habetur, psalm. 9: increpasti gentes; secundo ponitur similitudo respondens conditioni, quia superbus erat, rapietur sicut pulvis. Psal. 1: tamquam pulvis quae projicitur a facie venti; et respondens tempori, sicut turbo, quia de nocte fuit percussus exercitus ejus, quem vocat tempestatem, cujus praeambulum in pulvere est turbo ex ventis, qui sunt causa pluviae. 4 Reg. 19: in nocte illa venit Angelus, et percussit exercitum.

Tertio ponitur destructionis consummatio: et non subsistet, quia ipsemet interfectus fuit. Ezech. 29: nihil factus es.

Quarto ponitur destructionis ratio. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, possessiones, et diripientium, res mobiles. Psal. 10: ignis, sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum.

Nota super illo verbo, et oculi ejus ad sanctum Israel, quod oculi debent inclinari ad deum primo per fidei adhaesionem. Infra 30: oculi tui videbunt praeceptorem tuum. Secundo propter spei expectationem. Psalm. 144: oculi omnium in te sperant domine. Tertio propter amoris contemplationem.

Job 39: inde contemplabitur escam, et de longe oculi ejus respiciunt. Quarto propter gloriae fruitionem. Mt 13: beati oculi.

Nota super illo verbo, plantatio infidelis, quod est primo avari. Eccl. 5: qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Secundo luxuriosi.

Rom. 6: quem fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis? tertio superbi. Sap. 5: quid nobis profuit superbia nostra?



Capitulus 18

38
(
Is 18)

Vae terrae cymbalo.

Hic comminatur contra Aegyptios: et primo comminatur eorum poenam per comparationem ad poenae meritum; in secunda exequitur poenae modum; cap. 19: onus Aegypti; in tertia designat poenae tempus, cap. 20: in anno. Circa primum tria ponit. Primo designat culpam, quae est meritum poenae; in secunda comminatur poenam: omnes habitatores; tertio ostendit poenae fructum, in tempore illo.

Circa primum duo facit. Primo describit situm terrae, in quo superbe confidebant, dicens: vae, scilicet imminet, terrae, Aegypto, cymbalo alarum; propter sonitum Nili, cujus velocitas comparatur motui alarum propter velocitatem, vel propter multitudinem populorum, vel propter protectionis auxilium, quod populo duarum tribuum insonabant; quae est trans flumen Aethiopiae, idest ultra Nilum, qui venit de Aethiopia. Ezech. 29: ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum. Hoc tamen Judaei exponunt de Gog, qui habitant ultra Aethiopiam, contra quos testatur propheta ezechiel 38. Secundo describit auxilium quod duabus tribubus promittebant. Et primo describit nuntiandi modum, dicens, qui, scilicet populus Aegyptius, mittet legatos, idest nuntios, duabus tribubus, in mari, idest per mare, et super aquas, fluminis, vel maris, in vasis papyri, genus junci, de quo fiebant capsellae ad portandas litteras, vel arundines tam magnae quod de eis fiebant naves, ut legitur in historia Alexandri: a pyr, quod est ignis. Secundo ponit legationis praeceptum, in quo determinat duo. Primo nuntiandi modum, dicens hoc: o Angeli, idest o nuntii mei, ite veloces, idest velociter. Secundo motivum, ad gentem scilicet duarum tribuum, quam ostendit miserabilem ex quatuor. Primo ex afflictionis magnitudine, convulsam, a propria firmitate per subjugationem, et dilaceratam, per poenarum afflictionem.

Secundo ex pristina dignitate, terribilem, quondam, post quem non est alius, potentiae comparandus; nunc autem expectantem, alienum auxilium, conculcatam, quasi in vilitate redactam. Tertio ex hostium potestate vel iniquitate: cujus diripuerunt injuste flumina, reges Assyriorum.

Quarto ex loci sanctitate, ad montem. Sunt autem puniti, quia eos a cultu dei retrahebant. Ezech. 29: non erunt ultra domui Israel.

Omnes habitatores orbis.

Hic comminatur poenam: et circa hoc duo facit. Primo ponit poenae evidentiam.

Videbitis idest notum erit vobis, signum, vexillum Nabuchodonosor. Jerem. 46: audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram. Vel hostium copiam, videbitis, existentes in exercitu ejus. Ezech. 30.

Fortissimi gentium adducentur.

Secundo aufert defensionis divinae confidentiam: quia haec dicit dominus. Et primo quia subtrahet eis auxilium suae defensionis: quiescam, quasi nihil vos adiuvans: considerabo, videbo quid vos possitis facere. Deuteron. 32: considerabo novissima eorum. Secundo quia hostibus praebebit auxilium impugnationis, quantum ad consilium in dubiis: sicut meridiana lux, ita evidenter ostenditur eis quid sit eis agendum. Quantum ad relevamentum in laboribus, sicut nubes. Psal. 88: exaltasti dexteram deprimentium.

Tertio ibi, ante messem, describit poenae metaphoram, scilicet per destructionem fructus in agro: et ponit tria. Primo quantum ad fructus perditionem, qui perditur in flore, quando nimis cito incipit florere: ante messem enim totus. Similiter Aegyptus antequam potentiam haberet, florem suae gloriae ostentabat; de qua infra 40: omnis gloria ejus quasi flos agri. Perditur etiam in germine, quando nondum maturus est humor de quo fieri debet fructus. Et immatura. Similiter Aegyptus ultra potentiam quam habebat praesumebat. Perditur etiam in fructu, quando rami in quibus sunt fructus absciduntur.

Praecidentur, ante fructus maturationem.

Job 15: laedetur quasi vinea in primo flore.

Proverb. 13: substantia festinata minuetur, eodem 20 hereditas ad quam festinat.

Secundo ponit fructus remanentium ablationem: quae derelicta fuerint perfecta ab Aegyptiis, ab Assyriis abscindentur a propria firmitate, et excutientur de loco suo per chaldaeos. Infra 24: quomodo si paucae oleae (vel olivae), quae remanserunt, excutiantur ex olea. Tertio ponit ipsius agri desertionem. Et relinquetur sicut ager incultus: in quo significatur caedes hominum, postquam multae bestiae fuerunt in terra Aegypti. Ezech. 39: haec dicit dominus deus: dic omni volucri.

In tempore illo. Hic ponitur poenae fructus.

Scilicet, quod populus duarum tribuum confidentes de deo, et ipsius auxilium invocabunt cum munerum oblatione. Supra 10: in die illa non adjiciet residuum Israel, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super dominum sanctum Israel.

Nota super illo verbo, immatura perfectio germinavit, quod est perfectio multiplex. Prima naturae.

Gen. 2: igitur perfecti sunt caeli. Secunda scientiae. Job 22: numquid deo comparari potest homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae? tertia gratiae. 1 joan. 4: perfecta caritas foras mittit timorem. Quarta gloriae. 1 Cor. 3: cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.

Nota super illo verbo, germen ejus, quod est germen primo pravae praelationis. Eccle. 10: vae tibi terra cujus rex est puer, et principes mane comedunt. Secundo doctrinae erroris. Judae: hi autem qui ignorant, blasphemant; tertio praesumptuosae opinionis. Rom. 12: unicuique sicut deus.

Quarto praesentis consolationis. Luc. 16: recordare quia recepisti bona in vita tua.

Nota super illo verbo, deferetur munus, quod est munus multiplex. Primo ferventis dilectionis.

Proverb. 21: munus absconditum. Secundo devotae orationis. Psalm. 140: ascendat oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.

Tertio perfectae operationis. Mal. 1: munus non suscipiam de manu vestra. Quarto debitae oblationis.

Ps. 75: vovete, et reddite domino deo vestro omnes qui in circuitu ejus offertis munera.



Capitulus 19

39
(
Is 19)

Onus Aegypti.

In parte ista comminatur destructionem Aegyptiorum, prosequens modum et ordinem; et dividitur in partes tres: et primo describitur poenae praeparatio; in secunda, ipsa destructio, et tradam Aegyptum; in tertia, utilitatis consecutio, ibi, in die illa erunt quinque civitates. Praeparatio autem poenae describitur quantum ad quatuor. Primo quantum ad dispositionem hostium, ascendet, inspirando, super nubem, ex qua tempestas, levem, propter agilitatem et promptitudinem: Ps. 96: nubes et caligo in circuitu ejus. Secundo quantum ad stuporem gubernantium deorum. Et movebuntur: quia confracti sunt ab Assyriis: vel quia dare responsum non potuerunt: vel quia nec eodem die apparuerunt homini. Ez. 6: confringentur etc..

Cor Aegypti, idest rex et principes, ex quibus totus vigor Aegypti. Supra 1: omne caput languidum, et omne cor moerens. Tertio quantum ad dissensionem resistentium: quantum ad exteriorem contrectationem, et concurrere; quantum ad extraneos, Aegyptios; quantum ad consanguineos, pugnabit vir; quantum ad notos et amicos, et vir contra amicum suum; quantum ad diversos populos, civitas. Ponit voluntatum diversitatem: dirumpetur, idest dividetur, spiritus, idest voluntas in visceribus ejus, idest incolis terrae.

Mt 12: omne regnum in seipsum divisum desolabitur.

Quarto quantum ad errorem consiliantium hominum, et consilium. Job 5: apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat, et Daemonum. Et interrogabunt, frustra. Supra 8: et cum dixerint ad vos: quaerite a Pythonibus, et a divinis, qui stridunt in incantationibus suis etc.. Nota super illo verbo, super nubem, quod est multiplex nubes. Prima assumptae carnis. Job 38: ubi eras cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem? secunda est virginalis ventris. 3 Reg. 18: ecce nubecula parva ascendebat de mari. Tertia est devotae mentis. Ps. 67: magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.

Quarta judiciariae sedis. Ps. 96 nubes et caligo in circuitu ejus, justitia et judicium praeparatio sedis ejus.

Item nota, quod de prima nube procedit pluvia sacramentalis vel sanctificationis. Joan. 19: de latere (domini) continuo exivit sanguis et aqua. De secunda procedit cibus consolationis.

Sap. 19: nubes castra obumbrabat, et ex aqua quae ante erat, terra apparuit arida. Et infra: videntes tua mirabilia, et monstra: tamquam enim equi depaverunt escam. Supra 18: sicut nubes roris.

De tertia procedit coruscatio praedicationis. Job 37: frumentum desiderant nubes, nubes spargunt lumen suum. De quarta procedit tempestas damnationis. (Ier. 4): ecce quasi nubes, Ps. 67: virtus ejus in nubibus.

Item nota super illo verbo, nubem levem, quod prima dicitur levis propter eminentiae dignitatem.

Daniel. 7: ecce in nubibus similis filio hominis veniebat. Secunda dicitur levis propter virginitatis puritatem apocal. 14: et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem filio hominis. Tertia dicitur levis propter obedientiae velocitatem. Infra 60: qui sunt isti qui ut nubes volant? quarta dicitur levis propter executionis facilitatem. Eccli. 43: in magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis.

Et tradam Aegyptum.

Hic prosequitur ipsam destructionem: et primo quantum ad populi servitutem; secundo quantum ad terrae desolationem, et arescet, tertio quantum ad sapientum stuporem, stulti principes.

Dominorum: Assyriorum, chaldaeorum, Romanorum. Deut. 28: servies inimico tuo. Destructionem autem terrae designat per siccitatem aquarum, in quibus Aegyptus ornata et dives est: vel quia ira dei praevenit ut aquae siccarentur, et animalia morerentur: vel loquitur hyperbolice, quasi dicat: tanta erit tribulatio quod videbitur etiam aquas siccare. Ponit ergo tria. Primo siccitatis modum, arescet, idest minuetur, fluvius, Nilus, flumina alia. Ezechiel. 30: faciam alveos fluminum aridos. Secundo ponit siccitatis signum, calamus et juncus, quae nutriuntur in aquis. Infra 35: orietur viror calami et junci. Tertio ponit siccitatis damnum, nudabitur, primo agriculturae, a fonte, idest a principio: vel hoc ad finem. Psalm. 106: posuit flumina in desertum, et exitum aquarum in sitim. Secundo piscatorum, moerebunt piscatores. Ezech. 29: projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui.

Tertio diversorum artificum, confundentur qui operantur linum, quod nascitur in locis humidis.

Flaccentia, idest arentia: lacunas, vivaria. Stulti principes. Hic ponit hominum stuporem: et primo quantum ad errorem in consiliis; secundo quantum ad timorem in bellis, ibi, in die illa.

Circa primum tria. Primo irridet sapientum stultitiam quantum ad deliberationem: stulti principes, idest philosophi, thaneos, ubi vigebat studium: jerem. 51: stultus factus est omnis homo: quantum ad consilii promulgationem: sapientes, quantum ad sui commendationem, quomodo dicetis Pharaoni? idest, quomodo poteritis dicere, quando putabit vos male consuluisse, hoc quod unusquisque vestrum solebat dicere ad sui commendationem, ut ejus consilio credatur, filius sapientium; quasi dicat, hereditate sapientiam possideo; vel discipulus regum, qui antiquitus philosophi erant. Job 15: et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui. Secundo irridet regis confidentiam. Ubi nunc. Et primo quaestionem: infra 47: stent et salvent te; secundo responsionem, stulti emarcuerunt, idest defecerunt, ut supra; tertio irridet populi decepti ignaviam, deceperunt.

Hic tria facit. Primo ponit sapientum deceptionem, deceperunt angulum, idest regnum, in quo multi conjunguntur sicut parietes in angulo.

Infra 47: sapientia tua et scientia tua decepit te.

Secundo dei permissionem, dominus miscuit: saepe dicitur metaphorice. Spiritum vertiginis, idest erroris, ad modum ejus qui patitur vertiginem. 3 reg.

Ult.: dedit dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum. Tertio ipsius populi errorem, et errare. Caput, videlicet neque quo ad principium; caudam, neque quo ad finem; incurvantem, quo ad senem; refrenantem, quo ad juvenem, qui refrenatione indiget, vel lascivientem. 2 Tim. 3: mali autem homines et seductores proficient in pejus. In illa die.

Hic comminatur timorem robustorum.

Et primo ponit timorem, quasi mulieres, infirmi et imbecilles. Jer. 51: devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres. Secundo rationem, erit terra Juda, scilicet memoria malorum quae fecerunt eis avertentes eos a cultu dei pro quo scient iram dei se incurrisse. 1 Mach. 6: nunc reminiscor malorum quae feci in jerusalem. In die illa.

Hic ponitur consecutio, vel consolatio, scilicet eorum conversio. Et primo conversionis signum triplex: quorum primum est juramentum, jurantes. Infra 65: qui iurat etc. Jurabit in deo amen: quia oblivioni traditae sunt angustiae priores.

Civitas solis, Heliopolis. Linguam chananaeam, quae confinis est linguae Judaeorum, ut in lingua etiam conveniant cum populo dei. In his enim translati sunt a Nabuchodonosor quidam syri, qui linguam propriam tenuerunt. Secundum signum est sacrum aedificium, altare domini et titulus: quia multos deos colebant, sicut dicitur Act. 17.

Hoc (dicunt quidam) impletum tempore Machabaeorum, quando multis Judaeis fugientibus in Aegyptum, Onias volens implere hanc prophetiam, contra praeceptum legis aedificavit altare, quod est contra illud Exod. 20: non aedificabis mihi altare etc.: de quo arguitur Dan. 11: filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent. Unde patet quod non est iste intellectus, sed de altari aedificando ad cultum christianum. Tertium signum est quia invocant dei auxilium, clamabunt; salvatorem jesum. Psalm. 90: clamavit ad me.

Secundo ponit conversionis modum: et primo quantum ad fidei susceptionem, et cognoscetur: jer. 31: omnes cognoscent me a minimo usque ad maximum, ait dominus; secundo quantum ad sacrificiorum et votorum oblationem, et colent: Malach. 1: in omni loco offertur nomini meo oblatio munda; tertio quantum ad peccatorum remissionem: et percutiet, primo per multas poenas; et sanabit, a peccato. Job 5: ipse vulnerat et medetur, percutit et manus ejus sanabunt.

Tertio ponit conversionis triplicem effectum: scilicet pacem: in die illa erit via, quod ante non poterat esse propter diversa regna, quae nato domino juncta sunt sub Romanis. Servient, in mercimoniis sibi invicem; vel quia milites syri erant in legionibus Romanorum ad custodiam Aegypti.

Supra 2: non levabit gens contra gentem gladium.

Secundo promittit secundum effectum, fidei veritatem: in die illa tertius; simul, et aequaliter Romanis serviens, et in unitate fidei. Joan. 10: fiet unum ovile et unus pastor. Rom. 10: non est distinctio Judaei et Graeci. Tertio ponit tertium effectum, scilicet benedictionem divinam; erit, scilicet Israel, benedictio, quia per apostolos totus mundus benedictionem dei percepit. Hereditas, quia ibi natus, et mysteria salutis nostrae explevit.

Psal. 113: benedixit domui Israel.



Capitulus 20

40
(
Is 20)

In anno quo.

Hic ponitur destructionis tempus; et dividitur in partes tres: et primo ponitur designans quoddam, scilicet propheticum factum; secundo facti significatum, et dixit; tertio ostendit significati effectum. Et timebunt.

Circa primum tria. Primo ponitur prophetiae tempus, in anno. Azotum, civitas palaestinorum. Amos 1: ubi et Gaza, Geth, Accaron, Ascalon, Azotus. Sargon, qui et Senacherib, secundum Jeronymum, quia sex nomina habuit, quae sunt Sargon, Senach, Phua, Salmanasar, teglathphalasar, Asarad. In manu, idest in opere verbis concordante. Oseae 12: in manibus prophetarum assimilatus sum. Secundo ponit divinum praeceptum, vade, et solve. Ezech. 24: erit ezechiel in portentum. Tertio praecepti complementum.

Et fecit sic, infra 50: ego autem etc..

Et dixit dominus. Hic ponitur significatum praedicti facti. Et primo quantum ad tempus quo duravit persecutio, trium annorum, per tres dies quibus nudus ivit, significatum Ezech. 4: diem pro anno dedi tibi. Secundo quantum ad destructionis auctorem, sic minabitur rex. Ezech. 30: in die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam. Tertio quantum ad destructionis conditionem, in universalitatem, juvenem et senem; in vilitatem, nudam; scilicet captivitatem.

Jer. 46: sanitas non est tibi. Et timebunt. Hic ponit effectum in Judaeis: primo timorem, et timebunt; secundo confusionem, et confundentur; tertio utriusque expressionem, et dicet habitator insulae, idest jerusalem, quae persecutionis fluctibus incessanter tundebatur, sicut insula fluctibus maris; haeccine, in quo confusio, et quomodo, in quo timor. Infra 30: erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem.



Thomas A. in Isaiam 35