Thomae Aq - super Heb. 51

51
(
He 12,12-17)

LECTIO 3: Epistola ad Hebraeos 12,12-17

Supra monuit apostolus qualiter nos debemus habere ad mala poenalia sustinenda, hic monet qualiter nos debemus habere ad mala culpae vitanda. Et circa hoc duo facit.

Primo enim ponit monitiones suas;
secundo assignat rationes ipsorum, ibi non enim accessistis.

Circa primum duo facit.

Primo enim monet hominem peccantem;
secundo nondum peccantem, ibi pacem sequimini. Est autem duplex peccatum, scilicet omissionis, et transgressionis.

Primo ergo monet ad dimittendum peccatum omissionis;
secundo ad dimittendum peccatum transgressionis, ibi et gressus rectos. Peccatum autem omissionis duplex est. Unum quando quis omittit bonum facere; aliud, omittendo mala et adversa tolerare. Quantum ad primum dicit propter quod, scilicet quia disciplina affert fructum pacatissimum, ideo ut vos hunc fructum percipere possitis, erigite manus remissas. Manus enim, cum sit organum organorum, remissa dicitur, quando vacat a bonis operibus, et ideo erigenda est per rectam intentionem ad operandum, quae deo placent. Thren. 3, 41: levemus corda nostra cum manibus ad deum. Ps. Cxl, 2: elevatio manuum, etc.. Manus enim remissa inducit egestatem et servitutem. Prov. X, 4: egestatem operata est manus remissa: manus autem fortium divitias parat. Item c. Xii, 24: manus fortium dominabitur, quae autem remissa est, tributis serviet. In huius signum quando moyses elevabat manus, vincebat israel; quando vero remittebat, superabat amalec, ex. Xvii, 11. Quantum ad illud peccatum omissionis dicitur erigite genua dissoluta. In genibus totum pondus corporis sustentatur. Habent ergo genua dissoluta qui non habent fortitudinem fortiter tolerandi adversa; haec ergo remissio abiicienda est. Iob iv, 3: manus lassas roborasti, et genua trementia confortasti, vacillantes confirmaverunt sermones tui. Is. Xxxv, 3: confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Manus ergo et genua erigite, ut nec otio torpeatis, nec debilitate haesitetis.

Deinde cum dicit et gressus rectos, improbat peccatum transgressionis. Istud autem peccatum est obliquitas quaedam et curvitas. Rectum enim dicitur cuius medium non exit ab extremis, id est, cuius operatio non recedit ab intentione et fine debito. Triplex autem est obliquitas, scilicet in affectu, in operatione et intellectu. Istas tres monet declinare. Ex affectione autem iniqua sequitur obliquitas in intellectu, et depravatio in affectu.

Et ideo quantum ad primum, quod est aliorum radix, dicit facite gressus rectos pedibus vestris, id est, rectas affectiones. Sicut enim pedes portant corpus, ita mentem portant affectiones. Recti ergo pedes sunt affectiones rectae. Ez. I, 7: pedes eorum, pedes recti. Rectificate ergo affectiones, quibus totum corpus portatur spiritualiter. Is. Xl, 3: rectas facite in solitudine semitas dei vestri. Hoc est, quantum in vobis est date operam ad hoc. Sed proprie rectificare est solius dei. Ps. Xvi, 5: dirige gressus meos in semitis tuis. Quantum ad secundum dicit ut ne claudicans quis, quantum ad actionem exteriorem. Sicut enim tibia dicitur clauda, quando non sequitur regulam potentiae gressivae, ita operatio claudicat quando sive ad dexteram, id est in prosperis, sive ad sinistram, id est in adversis, non sequitur regulam legis divinae. Is. Xxx, 21: haec est via, ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram. Vel, claudicat, qui caeremonialia observat cum evangelio. Quantum ad obliquitatem intellectus, dicit erret. Malam enim operationem sequitur error intellectus. Prov. Xiv, 22: errant omnes qui operantur malum. Sap. Ii, 21: hoc cogitaverunt, et erraverunt, excaecavit enim eos malitia eorum. Qui ergo vult illas duas curvitates cavere, habeat pedes et affectiones rectas.

Et ideo dicit magis autem sanetur. Sicut enim sanitas corporis consistit in contemperatione humorum, ita sanitas spiritualis in ordinatione affectuum. Ier. Xvii, 14: sana me, Domine, et sanabor.

Deinde cum dicit pacem sequimini, etc., monet non peccantem ad vitandum peccatum. Et circa hoc duo facit.

Primo enim praemittit quaedam remedia, quae valent ad omnia peccata vitanda;
secundo specialiter monet ad vitationem eorum, ibi ne qua radix.

Circa primum sciendum est, quod actionum humanarum sunt diversi fines. Quaedam enim ordinantur ad alium, sicut iustitia, quae ordinat hominem ad proximum. Et istarum finis est pax.

Unde is. Xxxii, 17: erit opus iustitiae pax. Quaedam ad ipsum operantem, sicut ieiunare, et istorum finis est puritas. Non enim ieiunamus nisi propter munditiam et puritatem. Quantum ergo ad primum dicit pacem sequimini, id est, non solum habete, sed quaeratis quomodo cum aliis habeatis. Rom. Xii, v. 18: si fieri potest quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes. Ps. Xxxiii, 15: inquire pacem, et persequere eam. Quantum ad secundum dicit et sanctimoniam. Ii cor. Vii, 1: mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus. Quod autem ista remedia sint necessaria, ostendit per duo damna, quae incurrimus sine ipsis, scilicet damnum gloriae in futuro, et gratiae in praesenti. Quantum ad primum dicit, quod sine pace et sanctimonia nemo videbit deum, in quo consistit beatitudo. Io. Xvii, 3: haec est vita aeterna, etc.. Quasi dicat: sine pace quo ad proximum, et munditia et puritate quo ad seipsum, nemo potest esse beatus. Matth. V, v. 9: beati pacifici, quoniam filii dei vocabuntur. Solum autem filiis debetur haereditas divinae visionis. Item apoc. Xxi, 27: non intrabit in ea aliquid coinquinatum. Ps. Xiv, v. 1: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, etc.. Item: quis ascendet in montem Domini, etc.. Quantum ad secundum damnum, scilicet gratiae dei in praesenti, dicit contemplantes, ne quis desit gratiae dei. Gratia enim per discordiam et immunditiam amittitur. I cor. Xiv, 33: non est Deus voluntate sua liberalissima, dat eam omni praeparanti se. Apoc. 3, 20: ecce sto ad ostium et pulso, si quis aperuerit mihi, intrabo ad eum. I tim. Ii, 4: qui vult omnes homines salvos fieri.

Et ideo gratia dei nulli deest, sed omnibus, quantum in se est, se communicat: sicut nec sol deest oculis caecis. Dicit ergo contemplantes ne quis desit gratiae dei. Sed contra. Quia si gratia non datur ex operibus sed tantum ex hoc quod aliquis non ponit obstaculum, ergo habere gratiam dependet ex solo libero arbitrio, et non ex electione dei, quod est error pelagii. Respondeo. Dicendum est quod hoc ipsum, quod aliquis non ponit obstaculum, ex gratia procedit.

Unde si aliquis ponat, et tamen moveatur cor eius ad removendum illud, hoc est ex dono gratiae dei spiritus sancti, reprobatus fuit. In quo datur intelligi quod nullus debet negligere dum adhuc vivit benefacere, quantumcumque sit reprobatus in praescientia divina, quia post vitam ad haereditatem dei, etiam si desideretur, naturaliter non pervenitur. Sequitur non enim invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrymis inquisisset eam. Sicut enim dicitur gen. C. Xxvii, 34, irrugiit clamore magno, etc.. Sed contra, quia dicitur ez. 18, 27: quacumque hora ingemuerit peccator, etc.. Respondeo. Dicendum est quod quamdiu praesens vita agitur, potest agi vera poenitentia. Interdum tamen aliquis poenitet, non propter amorem iustitiae, sed propter timorem poenae, vel damni temporalis.

Et sic poenituit esau, non quia sed quia perdiderat.

Unde non dolebat de peccato venditionis, sed de damno perditionis.

Et ideo poenitentia eius non fuit accepta, quia non erat vera. Sic enim poenitent damnati in inferno, ut dicitur sap. V, v. 3: poenitentiam agentes, non quia peccaverunt, sed quia exclusi sunt. Tamen secundum glossam hoc quod dicit hic fornicator et profanus, aliter intelligi potest, ut fornicator dicatur, qui cum fide carnales caeremonias observat: sicut habens concubinam cum uxore propria. Sed profanus, id est, procul a fano, sicut penitus infidelis.

52
(
He 12,18-24)

LECTIO 4: Epistola ad Hebraeos 12,18-24

Supra posuit apostolus monitionem ad vitandum mala culpae, hic assignat istius monitionis rationem, quam sumit ex comparatione novi et veteris testamenti. Et circa hoc duo facit: primo enim ponit comparationem illam;
secundo ex ipsa arguit, ibi videte ne recusetis.

Circa primum duo facit; quia primo proponit ea quae pertinent ad vetus testamentum;
secundo ea quae ad novum testamentum, ibi sed accessistis.

Circa primum sciendum est, quod, ut dicit augustinus, brevis differentia legis et evangelii est timor et amor. Lex enim tamquam paedagogus noster fuit in Christo: parvuli autem terroribus ducendi sunt. Prov. Xix, 25: pestilente flagellato, stultus sapientior erit.

Et ideo hic dicit apostolus, quod in datione legis facta sunt quaedam terribilia.

Unde primo ponit illa quibus territi sunt hi quibus lex dabatur;
secundo agit de terrore legislatoris, ibi moyses dixit. Quantum ad primum tria ponit, scilicet terrorem quantum ad visa;
secundo quantum ad audita, ibi et procellam; tertio quantum ad comminationes, ibi et si bestia tetigerit. Et ista tria referuntur ad tria, quae ibi erant terribilia, scilicet ex parte dei, ex parte legis datae, et ex parte ministrorum legis. Quantum ad primum, scilicet ex parte dei, ponit tria terribilia, scilicet zelum ad puniendum, severitatem poenae, et occultationem dantis legem. Zelus designatur per ignem. Deut. Iv, 24: Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator. Mal. 3, 2: ipse enim quasi ignis conflans.

Unde ipse Deus frequenter vocat se zelotem, quia crimen sponsae non dimittit inultum. Ex. Xx, 5: ego enim sum Dominus Deus tuus fortis zelotes. Et xxxiv, 14: Dominus zelotes nomen eius. Prov. Vi, 34: zelus et furor viri non parcet in die vindictae.

Unde dicitur hic non enim accessistis sicut illi ad tractabilem et accessibilem ignem. Ille enim ignis, ut dicitur ex. Xix, 18, erat corporalis, et ideo palpabilis et sensibilis, et etiam in certo loco, ut ad ipsum posset accedi. In nova autem lege datus fuit ignis spiritus sancti, act. Ii, 4. Sicut enim iudaeis quinquagesimo die ab egressu de aegypto apparuit ignis aemulationis, ita discipulis quinquagesimo die a die resurrectionis, ignis spiritus sancti non palpabilis, sed mente perceptibilis. Thren. I, 13: de excelso misit in ossibus meis ignem, et erudivit me. Iste ignis infinitus est natura et loco, lucem enim habitat inaccessibilem, i tim. Vi, 16.

Et ideo non est accessibilis. Severitas poenae significatur per turbinem, qui est ventus cum aqua. Iob ix, v. 17: in turbine conteret me. Vel potest referri ad tentationes. Lex enim non refraenabat concupiscentiam, quia non dabat gratiam adiutricem ex opere operato, sed tantum cohibebat actum, et ideo generabat turbinem tentationum. Occultatio autem dantis legem, significatur per caliginem: in qua figurabatur quod status legis occultus erat, id est, velatus. Ii cor. 3, 15: usque in hodiernum diem, cum legitur moyses, velamen positum est super cor eorum. Sed in nova lege istud velamen ablatum est, in cuius signum in passione Christi velum templi scissum est, quia nos revelata facie gloriam Domini speculamur, ubi supra. Item caligo illa significabat divinam excellentiam. Sicut enim illud quod in caligine est, clare videri non potest, et lux excellens hebetat oculum, ita et facit ipsum caligare qui lucem habitat inaccessibilem.

Deinde cum dicit et procellam, ponit terribilia quantum ad auditum, quae sumuntur ex parte legis. In lege autem tria erant valde terribilia, scilicet magnitudo comminationum, gravitas praeceptorum et multiplicatio ipsorum. Quantum ad primum dicit et procellam, quae proprie est conturbatio maris: large autem dicitur turbatio aeris cum turbine et pluvia; unde significat austeritatem comminationum quae erant in veteri lege. Deut. Xxix, v. 23 ss.. Sonitus tubae significat gravitatem praeceptorum, ad quorum adimpletionem indicebatur homini quasi bellum contra seipsum. Vox verborum significat multitudinem praeceptorum. Verborum, inquam, dei per subiectam creaturam, scilicet per angelum. Gal. 3, 19: ordinata per angelos, etc.. Deus enim per angelos ibi loquebatur. Quae omnia a deo terribilia fuerunt, quod illi qui vocem illam audierunt, excusaverunt se ne eis fieret verbum.

Unde dicitur ex. C. Xx, 19: perterriti, atque timore percussi fuerunt, et steterunt procul dicentes moysi: loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne moriamur. Causam autem huius excusationis subiungit, dicens: quia non poterant verba dei portare.

Unde non portabant, id est, non sustinebant, quod dicebatur. Deut. V, 26: quid est omnis caro, ut audiat vocem dei viventis, qui de medio ignis loquitur, sicut nos audivimus, et possit vivere? tunc autem dicuntur non portari verba dei, quando vel intellectu non capiuntur, vel excedunt affectum.

Consequenter ponit poenae comminationem, dicens et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. Ex. Xix, 12 s., ubi dicitur: omnis qui tetigerit montem, morte morietur. Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis, sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Apostolus autem ad maiorem terrorem non facit mentionem hic nisi de iumentis, quae iubentur in lege occidi, ad ostendendum gravitatem peccati. Tamen mystice mons est altitudo mysteriorum divinorum: bestia vero est homo bestialiter vivens. Ps. Xlviii, 13: homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, etc.. Haec bestia duobus modis tangit montem. Uno modo blasphemando. Ps. Lxxii, 9: posuerunt in caelum os suum. Lev. Xxiv, 14: educ blasphemum extra castra, et lapidet eum universus populus. Alio modo ingerendo se indigne divinis. Prov. Xxv, 27: qui perscrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Ex his concludit, quod intendit, scilicet quod ista valde terribilia erant, quia etiam nec iumentis parcebatur; unde dicit, quod ita terribile est quod dicebatur. In quo designatur differentia novi et veteris testamenti: quia vetus testamentum datum fuit in terrore, ut corda iudaeorum, quae prona erant ad idololatriam, terrerentur. Novum autem datum est in amore. Rom. 8, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: abba pater.

Unde et Christus non terrores in principio praedicationis suae praemisit, sed regnum caelorum promisit. Matth. Iv, 17: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum caelorum. Prov. Ult.: lex clementiae in lingua eius.

Deinde cum dicit moyses dixit, agit de timore legislatoris, scilicet moysi. Lex enim per moysen data est, io. I, 17. Si ergo ipse moyses in legis datione territus fuit, ita ut diceret, ut dicit apostolus hic, exterritus sum, scilicet interius, et tremebundus, exterius, qui fuit perfectissimus inter omnes, signum erat quod ipsa lex terribilis erat etiam ipsis perfectis, quia non dabat gratiam, ut dictum est, sed tantum ostendebat culpam.

Unde ipsa fuit grave iugum, de quo dicit petrus, act. Xv, 10, quod hoc est iugum quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus. Sed lex Christi iugum suave est, quia charitas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, rom. V, 5.

Unde sciendum est, quod ista littera quam ponit hic apostolus, non est ex. Xx; sed forte accepit eam apostolus ex. 3, ubi in visione rubi territus fuit et dixit: non sum eloquens ab heri et nudius tertius. Ex quo dixit vel facto saltem etsi non verbo: exterritus sum et tremebundus. Vel forte apostolus utitur alia littera quam nos non habemus. Ex quo apparet, quod lex vetus fuit lex timoris.

Deinde ponit conditiones novi testamenti, dicens sed accessistis. Ubi ostendit, quae nobis in ipso proponuntur. Et sunt tria nobis promissa, scilicet spes futurae gloriae, participatio ecclesiae, et familiaritas dei. Secundum ostendit, cum dicit et ecclesiam primitivorum. Tertium, ibi et iudicem omnium deum. In caelesti autem gloria duo sunt, quae potissime bonos laetificabunt, scilicet fruitio deitatis, et communis sanctorum societas. Nullius enim boni possessio iucunda est sine socio, ut dicit boetius; et ps. Cxxxii, v. 1: ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum. Fruitio autem in duobus consistit, scilicet in visione intellectus, et in delectatione affectus; ut enim dicit augustinus, fruimur cognitis in quibus voluntas delectata conquiescit. Propter visionem enim dicit accessistis ad montem sion. Sion enim significat altitudinem divinae contemplationis. Is. Xxxiii, 20: respice sion civitatem solemnitatis nostrae. Iucunditas et delectatio affectus significatur per ierusalem, civitatem caelestem dei viventis. Ibi enim erit visio experimentalis pacis, quia nihil erit perturbans sive interius sive exterius.

Unde dicitur civitas dei, id est, civium unitas. Ps. Cxxi, 3: ierusalem, quae aedificatur ut civitas. Item cxlvii, 1: lauda, ierusalem, dominum, lauda deum tuum, sion. Sequitur: qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te. Gal. Iv, 26: illa, quae sursum est, ierusalem libera est.

Unde nihil ultra erit desiderandum. Cant. 8, 11: ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens. Complementum autem sanctorum est communis societas, de qua dicit multorum millium angelorum frequentium, id est, assiduitatem, quia semper ibi sunt. Matth. C. 18, 10: angeli eorum in caelis semper vident faciem patris mei, qui in caelis est. Quod autem sint multa millia, patet dan. Vii, v. 10: millia millium ministrabant ei, et decies centena millia assistebant ei. Iob xxv, 3: numquid est numerus militum eius? apoc. V, v. 11: et erat numerus eorum millia millium. Is. Xxii, 2: urbs frequens civitas exultans. Et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis. Haec de participatione ecclesiae. Dicitur autem ecclesia domus dei, i tim. 3, 15. Primitivi sancti sunt apostoli, qui primitus et abundantius dona gratiae perceperunt, per quos derivata sunt in posteros. Rom. 8, 23: non solum autem illa, sed et nosipsi primitias spiritus habentes. Eph. Ii, 20: superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc.. Sicut autem antiquitus apud romanos senatores qui assumebantur ad magnas dignitates describebantur, quos primus pompilius in tabulis aureis scripsit, et dicebantur patres conscripti; ita apostolus hic, ad ostendendum dignitatem apostolorum, dicit quod conscripti sunt in caelis, cuius scripturae liber est notitia quam Deus apud se habet de salvandis.

Unde sicut ibi illud quod scribitur non de facili a memoria labitur, ita illi qui ibi per finalem iustitiam scripti sunt, infallibiliter salvabuntur. Et dicitur liber ille, liber vitae. Luc. X, 20: gaudete et exultate, quia nomina vestra scripta sunt in caelis.

Deinde cum dicit et iudicem omnium, ostendit quomodo consecuti sumus dei familiaritatem. Et primo familiaritatem patris, quia dicit accessistis ad iudicem omnium deum patrem, scilicet a quo est auctoritas iudiciaria in divinis. Quod enim filius iudicet, habet a patre. Gen. 18, 25: non est hoc tuum, qui iudicas omnem terram. Illud autem, quod dicitur io. V, 22, quod pater omne iudicium dedit filio, intelligitur quantum ad corporalem praesentiam; quia sola persona filii apparebit in iudicio. Iste autem accessus est per fidem et charitatem. Rom. V, 1 s.: iustificati igitur per fidem, pacem habeamus ad deum, per dominum nostrum iesum Christum, per quem accessum habemus per fidem in gratiam istam, etc..

Secundo familiaritatem spiritus sancti, cum dicit et spiritum sanctum iustorum. Secundum glossam hic est triplex littera. Una est melior, quae habetur in graeco: et spiritum iustorum perfectorum, id est: accessistis ad spiritum sanctum, qui facit perfectos in iustitia. Iob xxxii, 8: ut video, spiritus est in hominibus. I cor. 3, 16: nescitis, quia templum dei estis vos, et spiritus dei habitat in vobis? omnis enim iustitia et perfectio est a spiritu sancto. Alia littera: et spirituum iustorum perfectorum, et est sensus: accessistis ad deum, qui quidem est iudex omnium, sed est quasi haereditas spirituum iustorum perfectorum. Thren. 3, 24: pars mea, Dominus, dicit anima mea.

Tertia littera est: et spiritus iustorum perfectorum, id est: ut habeamus societatem cum spiritibus sanctorum, qui sunt iusti et perfecti; sed prima melior est et planior.

Tertio quantum ad familiaritatem filii, dicit et testamenti novi mediatorem iesum, quasi dicat: accessistis ad Christum, qui est mediator illius novi pacti, in quo nobis promittuntur spiritualia. Non sic autem moyses.

Unde supra: ideo novi testamenti est mediator. I tim. Ii, 5: mediator dei et hominum homo Christus iesus. Modus autem istius mediationis fuit effusio sanguinis Christi; quia, ut dictum est supra c. Ix, 22: sine sanguinis effusione, non fit peccatorum remissio.

Et ideo dicit accessistis ad aspersionem sanguinis.

Supra x, 22: aspersi corda a conscientia mala.

Supra ix, 13: si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat, etc.. Et loquitur apostolus secundum ritum veteris legis, ubi post dationem veteris legis, populus aspersus est sanguine, qui erat figura sanguinis Christi, quo fideles mundandi erant. Sequitur melius loquentem quam abel. Effusio enim sanguinis Christi figurata fuit in effusione sanguinis omnium iustorum, qui fuerunt ab origine mundi. Apoc. 13, 8: agnus qui occisus est ab origine mundi, id est, occidi praevisus.

Et ideo effusio sanguinis abel signum fuit istius effusionis. Sed Christi sanguis melius loquitur, quam sanguis abel: quia iste clamat vindictam, sed sanguis Christi ibi clamat veniam. Lc. Xxiii, 34: pater, ignosce eis. Is. Liii, 12: pro transgressoribus oravit. Matth. Xxvi, 28: hic est sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Vel melius loquentem, id est melius loqui facientem, quia sanguis abel facit nos loqui abel esse hominem purum et iustum, sed sanguis Christi facit nos loqui Christum verum deum iustificantem.

53
(
He 12,25-29)

LECTIO 5: Epistola ad Hebraeos 12,25-29

Supra posuit apostolus conditionem utriusque testamenti, hic ex hoc arguit, et circa hoc facit duo.

Primo enim arguit;
secundo inducit conclusionem principaliter, ibi itaque regnum immobile.

Circa primum duo facit.

Primo enim praemittit intentionem suam;
secundo arguit ad propositum, ibi si enim illi. Dicit ergo: ita dictum est, quod sanguis Christi melius loquitur quam sanguis abel. Videte ergo, ne recusetis vel condemnetis loquentem, id est, quod loquitur implete. Duo autem nobis loquitur sanguis Christi: primo enim loquitur nobis commemorando suum beneficium, quo datur nobis remissio peccatorum. Qui ergo iterum peccat, loquentem contemnit. Item loquitur exhortans ad imitandum. I pet. Ii, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Qui ergo non tollit crucem suam ad ipsum sequendum, recusat loquentem. Ps. Xciv, 8: hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra. Matth. Xvii, 5: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite.

Deinde cum dicit si enim illi, arguit comparando locutionem veteris testamenti ad locutionem novi testamenti. Et hoc quantum ad duo, scilicet quantum ad modum loquendi, et quantum ad efficaciam locutionis. Modus loquendi, quia ipse loquebatur super terram: hic autem est de caelo.

Unde dicit si illi, scilicet antiqui patres, recusantes eum, qui loquebatur super terram, scilicet Christum. Is. Lii, 6: ego ipse qui loquebar, ecce adsum, scilicet per angelos vel prophetas.

Supra i, 1: multifarie multisque modis olim loquens patribus in prophetis. Vel eum, id est, angelum, per quem lex data est moysi. Gal. 3, 19: ordinata per angelos.

Supra ii, 2: si enim, qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, etc.. Act. Vii, 38: hic est moyses, qui fuit in ecclesia in solitudine, cum angelo, qui loquebatur ei in monte sinai, etc.. Non effugerunt, scilicet ultionem divinae legis. Iob xi, 20: effugium peribit ab eis.

Supra c. Ii, 2: omnis praevaricatio et inobedientia accepit iustam mercedis retributionem. Sequitur conclusio per locum a minori: si illi qui recusaverunt loquentem de terra, non effugerunt, multo magis nos, qui avertimus nobis loquentem de caelo, non debemus recusare, quia scilicet minus possemus effugere. Ille enim, qui nobis loquitur in novo testamento, Christus scilicet, iam est in caelis. Mc. Xvi, 19: Dominus quidem iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum. Deut. Iv, 36: de caelo audire te fecit vocem suam, ut doceret te. Doctrina ergo veteris testamenti est doctrina Christi loquentis de terra propter duo.
. Primo, quia ibi sub figura terrenorum traduntur caelestia. Item ibi promittebantur terrena. Sed doctrina novi testamenti est Christi loquentis de caelo, quia terrena convertimus in significationem caelestium, per intellectum mysticum. Item in ipso promittuntur caelestia. Matth. V, 12: ecce enim merces vestra copiosa est in caelis. Io. 3, 12: si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis caelestia credetis? consequenter comparat ad invicem utrumque testamentum quantum ad efficaciam locutionis. Et de efficacia quidem locutionis veteris testamenti dicit cuius vox movit terram tunc, id est fecit commotionem in terra multipliciter; quia per signa in aegypto, per divisionem maris, per motum terrae in deserto. Ps. Lxvii, 9: terra mota est, etenim caeli distillaverunt, etc.. In quo significatur, quod tota illa locutio commovebat corda per terrena promissa.

Deinde cum dicit nunc autem repromittit, subiungit quantum ad efficaciam novi testamenti, et probat eam per auctoritatem prophetae, et post exponit eam, ibi quod autem dixit. Auctoritas illa ponitur aggaei ii, non tamen secundum litteram nostram. Nos enim sic habemus: adhuc unum modicum est, et ego movebo, etc.. Apostolus autem accipit sic adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed etiam caelum. Et est sensus idem. Et manifestum est, quod ista prolata fuerunt tempore veteris testamenti circa finem eius, scilicet post reditum transmigrationis eius, quo tempore nihil restabat de veteri testamento.

Ergo manifestum est, quod illud quod promittebatur, erat implendum in novo testamento, scilicet novum caelum et nova terra. Is. Lxv, 17: ecce ego creo novos caelos, et terram novam. Quae quidem creatio ostensa est in spiritu ioanni. Apoc. Xxi, 1: et vidi caelum novum et terram novam. In illa enim innovatione movebuntur caeli. Potest autem caelum dupliciter accipi. Uno modo caelum aereum, et istud igne ultimae flagrationis purgabitur, ut supra dictum est, cap. X. Alio modo caelum sidereum, et istud non purgabitur, sed mutabitur quantum ad novum statum, quia cessabit a motu, et augebitur claritas partium eius; quia lux lunae erit ut lux solis, et lux solis septempliciter, ut dicitur is. Xxx, 26. Dicit ergo nunc autem, id est, per novum testamentum, repromittit dicens: adhuc semel et ego non solum movebo terram, sed etiam caelum.

Consequenter cum dicit quod autem dicit, etc., exponit verba prophetiae, et facit magnam vim in hoc quod dicit adhuc semel. Quod enim dicit adhuc, ostendit quod mobilia sunt. Sed quod dicit semel, ostendit quod a statu mobilitatis et corruptibilitatis mutanda sunt ad statum incorruptionis et immutabilitatis. Si enim post motionem illam remanerent in statu mutationis, non diceret semel, sed iterum et iterum, quod est contra origenem, qui voluit quod mundus in infinitum renovabitur ac recuperabitur. Dicit ergo quod autem dicit: adhuc semel, declarat translationem mobilium, ad statum scilicet immobilitatis. Et quasi aliquis quaereret, utrum Deus hoc possit facere, subdit tamquam factorum. Omnia enim facta divinae potestati subiiciuntur.

Unde sicut ex nihilo fecit ea Deus, ita potest ea pro suae voluntatis arbitrio immutare. Et hoc ut maneant ea quae sunt immobilia, id est, quantum ad essentias suas principales remaneant immobilia, sed quantum ad aliquas accidentales dispositiones immutabuntur. Ps. Ci, 28: et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur, etc.. Quae supra sunt exposita. Ex his patet, quod ista in veteri testamento, etsi movebantur, non tamen ad statum incorruptionis et immutabilitatis; sed hoc fit tantum in novo, in signum quod promissa veteris testamenti erant mutabilia, non autem novi.

Deinde cum dicit itaque regnum immobile, ponit conclusionem principaliter intentam. Postquam enim multipliciter commendavit gratiam et beneficia per Christum nobis collata et conferenda, principaliter intendit nos inducere ad serviendum ei. Et hoc concludit, quod ex quo nobis in novo testamento promittuntur bona immobilia, debemus Christo, qui repromittit, servire in timore et reverentia. Et haec est conclusio principalis.

Unde primo resumit beneficium exhibitum, dicens itaque ex quo, scilicet Deus nobis repromittit caelum et terram immobilia, per quae designantur bona futura immobilia et sempiterna, habemus, id est, reddimus, gratiam, id est, gratiarum actionem. Ii cor. Ix, 15: gratias ago deo super inenarrabili dono eius. Et hoc suscipientes, id est, quia suscipimus etsi non in re, tamen in spe promissionis regnum immobile. Ps. Cxliv, 13: regnum tuum, regnum omnium saeculorum. Lc. I, 33: regni eius non erit finis. Vel per gratiam intelligitur donum gratiae, quod in praesenti recipimus tamquam pignus aeternae gloriae.

Et ideo dicit itaque suscipientes regnum immobile, id est futurae gloriae, quod nobis promittitur. Lc. Xii, 32: nolite timere, pusillus grex, quia complacuit patri vestro dare vobis regnum. Quod enim speramus, habemus, scilicet gratiam, quam tamquam quoddam gloriae inchoativum accipimus. Sicut enim natura non deficit in necessariis, multo minus Deus.

Et ideo dat nobis spem illius regni, et per consequens gratiam per quam perveniamus. Rom. V, v. 2: accessum habemus per fidem in gratiam. Ps. Lxxxiii, 12: gratiam et gloriam dabit Dominus. Sequitur per quam serviamus placentes deo cum metu et reverentia, ubi inducit ad obsequium ut a nobis requisitum. Dictat enim ratio naturalis, quod ei a quo multa beneficia recipimus, obligamur ad reverentiam et ad honorem exhibendum; ergo multo fortius deo, qui nobis maxima donavit, et infinita repromisit, et ideo dicit quod per istam gratiam, scilicet nobis datam et dandam, serviamus deo placentes, cum metu et reverentia. Non enim sufficit tantum servire deo, quod potest fieri per actionem exteriorem, nisi etiam placeamus ei per intentionem rectam, et per amorem. Sap. Iv, 10: placens deo factus est dilectus. Ps. Cxiv, 9: placebo Domino in regione vivorum. Maxime autem servitur deo per obsequium interius, ps. L et Lc I, 74 s.: serviamus illi in sanctitate et iustitia. Deus autem propter creationem dicitur Dominus; propter regenerationem vero pater. Domino debetur timor, sed patri amor et reverentia. Mal. I, 6: filius honorat patrem, et servus dominum timebit. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi timor meus? ergo deo serviendum est cum metu et reverentia. Ps. Ii, 11: servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. Quod autem ita debeamus servire deo, probat per auctoritatem sumptam deut. C. Iv, 24: etenim Deus noster ignis consumens est. Hoc autem, quod Deus dicitur ignis, non dicitur hoc, secundum dionysium, quod sit aliquod corporeum, sed quia intelligibilia designantur per sensibilia, inter quae ignem reperimus habere maiorem nobilitatem, et maiorem claritatem; item maiorem activitatem; item maiorem altitudinem in situ; item est magis purgativus et consumptivus. Ideo Deus praecipue nominatur ignis, propter eius claritatem, quia lucem habitat inaccessibilem, i tim. Vi, 16. Item quia maxime activus. Is. Xxvi, 12: omnia opera nostra operatus est in nobis. Item altior est in situ. Ps. Cxii, 4: excelsus super omnes gentes Dominus, etc.. Item purgat peccata, et quasi consumit.

Unde dicit hic, quod est ignis consumens, scilicet peccata. Mal. 3, 2: ipse enim quasi ignis conflans, et sequitur: et purgabit filios levi.

Supra i, 3: purgationem peccatorum faciens. Item consumit peccatores puniendo.

Supra x, 27: terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.

Et ideo quia ista nobis promissa sunt, is. X, 17: erit lumen israel in igne, et sanctus eius in flamma, ps. Xcvi, 3: ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius et ideo debemus studere ad serviendum et placendum deo.


Thomae Aq - super Heb. 51