Thomas A. in Isaiam

IN ISAIAM

Prologus

1

Lectio 1

Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum: quia adhuc visus procul, et apparebit in finem. Habac. 2.

Ex verbis istis tria possunt accipi circa librum Isaiae prophetae, quem prae manibus habemus; scilicet auctor, modus et materia. Circa primum tria ponuntur: scilicet auctor, auctoris minister, et ministri officium, sive donum. Auctor ostenditur in dicentis imperio: unde praemittitur: respondit mihi dominus, et dixit: scribe visum etc.. Auctor enim Scripturae sacrae spiritus sanctus Est. Infra 48: nunc misit me dominus etc., 2 Petri I 21: non enim voluntate humana etc..

Spiritus enim loquitur mysteria, sicut dicitur 1 Cor. 14. Minister ostenditur in scribentis actu: dicit enim, scribe. Fuit autem lingua prophetae organum spiritus sancti, sicut in Psal. 44.

Dicitur: lingua mea calamus Scribae, velociter scribentis. Et 1 Cor. 3: quid igitur est Apollo? quid vero Paulus? ministri ejus cui credidistis.

Officium vero ministri ostenditur in visionis privilegio: dicit enim, visum. Qui enim hodie dicitur propheta, olim vocabatur videns, sicut 1 Reg. 9 dicitur. Et numer. 12: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Sic igitur patet auctor; sed modus ostenditur in hoc quod sequitur, et explana: modus enim istius prophetiae planus est et apertus. Unde, ut dicitur in prologo non videtur vaticinari de futuris, sed magis de praeteritis historiam texere. Et circa hoc tria ponuntur: visionis explanatio, explanationis ratio et utilitas consequens. Primum ostenditur in hoc quod dicit, explana eum. Explanatur autem ab eo visus, sive visio, tribus modis. Primo per similitudinis adaptationem; secundo per sententiae expressionem; tertio per verborum venustatem. Et in his tribus iste propheta alios excellit prophetas.

Ponit enim pulchras et curiales similitudines, quae quidem sunt necessariae nobis, propter connaturalitatem sensus ad rationem: est enim naturale rationi nostrae accipere a sensibilibus: unde perspicacius capit ea quorum similia ad sensum videt.

Unde dionysius in epistola ad titum secunda demonstrat hoc, scilicet quod necessariae sint sensibiles figurae in Scripturis: quicumque plana cum audierint, in seipsis componunt figuram quamdam ad intellectum theologiae ipsos manuducentem.

Et Osee 12: in manibus prophetarum assimilatus sum. Excellit etiam in expressione sententiae, ut videatur non prophetiam, sed evangelium texere, ut dicitur in prologo galeato. Unde dictum est sibi, infra 40: exalta vocem tuam, noli timere, dic civitatibus Iudae etc.. Excellit etiam in verborum venustate sicut vir nobilis et urbanae eloquentiae, ut dicitur in prologo et Prov. 15: lingua sapientium ornat scientiam. Sed huius explanationis tangitur consequenter ratio, cum dicit, super tabulas. Sunt enim tabulae legis, sunt tabulae lapidei cordis et sunt tabulae mollis et carnei cordis. 2 Cor. 3: epistola nostra vos estis... Scripta non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Primae tabulae (scilicet) legis scriptae fuerunt digito dei, sicut dicitur exo. 31. Et ideo Scriptura profunda et obscura, et plena multis mysteriis. Unde oportuit superscribi illis tabulis digito hominis planam prophetiam, ad explanandum, infra 8: sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis. Sed secundis tabulis, scilicet cordibus lapideis, superscribi oportuit plane ad confutandum. Mt 15. Bene prophetavit de vobis Isaias dicens: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sed tertiis tabulis, scilicet cordibus carnalibus, oportuit plane superscribi ad instruendum. 2 esdrae 8: signate in libro legis dei distincte et aperte ad intelligendum.

Et sequitur: et intellexerunt cum legeretur. Utilitas autem explanationis ostenditur in hoc quod sequitur, ut percurrat. Percurrere enim est expedite in finem currendo devenire.

Est autem finis triplex; scilicet finis legis, finis praecepti et finis vitae. Finis legis christus est ad justitiam omni credenti; sicut dicitur ad Rom. 10. Finis praecepti caritas est: 1 ad Tim. I. Finis vitae mors est, Mt 21: qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit.

Dicit ergo: ut percurrat qui legerit; ac si dicat: ut qui legerit, sine impedimento dubitationis percurrat credendo in christum, credens amet, et in amore perseveret.

Materia tangitur in hoc quod sequitur: quia adhuc visus procul. Et est principaliter materia hujus libri apparitio filii dei: unde in ecclesia tempore adventus legitur. Est autem triplex apparitio filii dei. Prima qua apparuit in carne homo factus. Ad titum 3: apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri dei. Secunda qua apparuit per fidem a mundo creditus. Ad titum 2: apparuit gratia salvatoris nostri dei erudiens nos.

Tertia qua apparebit per speciem in glorificatione. 1 joan. 3: scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Et istae apparitiones sunt materia istius libri. Unde in prologo dicitur, quod omnis cura ejus est de adventu christi, et vocatione gentium. Sed certe iste qui postea sic visus est, adhuc suis temporibus procul erat. Siquidem procul, quia excelsum in majestatis aequalitate. Job 36. Unusquisque intuetur procul.

Ecce deus magnus vincens scientiam nostram.

Erat etiam procul, quia absconditus in praefinitione patris. Eph. 3: quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in deo. Erat etiam procul, quia dilatum in expectatione patrum. Hebr. 11.

Juxta fidem defuncti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes.

Sed certe modo quod erat longe, factum est prope, quia excelsum factum est infimum.

Verbum enim caro factum est: joan. 1. Quod erat absconditum, factum est publicum, quia unigenitus qui est in sinu patris, ipse enarravit: (ibidem)p quod erat dilatum, incepit esse jam a sanctis possessum in gloria. Mt 25: venite benedicti patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Sic igitur poterat dicere: adhuc visus procul apparebit in finem. Fuit enim prima apparitio in fine legis: quia ubi venit plenitudo temporis, misit deus filium suum natum ex muliere, factum sub lege: ad Galat. 4. Secunda autem fuit in fine idolatriae. Infra 19: ecce dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti a facie ejus. Sed tertia erit in fine omnis miseriae, quam absterget deus ab oculis sanctorum, et non erit amplius neque luctus, neque labor, sed nec ullus dolor, quoniam priora transierunt: Apoc. 21. Et haec sunt ultima de quibus Eccli. 48, dicitur de Isaia: spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes sion usque in sempiternum: et ostendit futura et abscondita antequam evenirent.

2

Lectio 2

Huic autem operi praemittit Hieronymus prologum, in quo tria facit. Primo ostendit modum dicendi; secundo modum prophetandi, ibi, deinde etiam hoc adjiciendum; tertio modum tractandi, ibi, prophetavit autem. Modum dicendi ostendit circa ornatum prolocutionis ex duobus. Primo ex ordine verborum; secundo ex elegantia verborum, ibi, ac primum de Isaia. Circa primum tria facit. Primo removet ordinem a quibusdam aestimatum, scilicet metricum; secundo demonstrat ordinem a propheta servatum, ibi, sed quod in demosthene; tertio ostendit eumdem modum se esse in sua translatione imitatum, ibi, nos quoque.

Versibus, idest brevibus clausulis, descriptos, idest distinctos, metro ligari. Metrum Graece, mensura dicitur: unde illud dicitur metrice describi ubi servatur certa mensura pedum, syllabarum, et temporum; a qua lege prophetae soluti sunt. Et aliquid habere de Psalmis, idest eis simile, vel operibus Salomonis, quantum ad finem proverbiorum, et in canticis canticorum; in demosthene, Graeco, tullio, Latino oratoribus, qui prosa scripserunt per cola et comata. Tres sunt distinctiones in Scripturis: coma, colus et periodus, ad similitudinem corporis humani, in quo sunt distinctiones quaedam in partibus unius membri; sicut sunt articuli, et distincta membra, sicut manus et pedes et iterum totum corpus. Primae distinctioni respondet distinctio quae sit per comata, quia coma, idem est quod incisio vel divisio; secundae respondet illa quae est per cola, quia colon interpretatur membrum; sed toti respondet periodus: periodus enim dicitur circulatio a peri, quod est circum, et odos, quod est via. Sola autem linea circuli completa est, sicut probat philosophus. Sumuntur autem istae distinctiones in Scripturis tripliciter. Primo, secundum Isidorum, in versibus, coma est quando post duos pedes sequitur una syllaba, quae est pars alterius pedis, quia tunc deciditur pes unus, sicut ibi: gloria, laus, et honor.

Cola autem quando accipiuntur duo pedes sine syllaba sequente, ut carmina dulcia. Sed periodus, quando tota sententia metrice tradita completur.

Secundo modo, in prosa, secundum Isidorum et tullium, coma est, quando imperfectae orationes pausatim proferuntur, ut infra 1: vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, filiis sceleratis; et dicitur subdistinctio. Cola, quando perfectae orationes cum pausa proferuntur, quamvis perfecta non sit sententia, et dicitur distinctio, ut illud eodem: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, alienati sunt retrorsum. Periodus, quando ex pluribus orationibus constat perfecta sententia.

Tertio modo sumitur coma a Rabano pro capitulo uno, super illud jer. 48: audivimus superbiam Moab; ubi dicit: in superiori (commate) provocavit ad poenitentiam; idest in superiori capitulo. Sed secundo modo accipitur hic. Novam, a nobis primo editam de Hebraeo in Latinum, novo genere, servato modo qui apud Hebraeos est, per cola et comata, qui in aliis translationibus non servabatur. Ac primum de Isaia. Hic ostendit modum dicendi quantum ad elegantiam verborum; et circa hoc tria facit. Primo ponit modum; secundo assignat rationem ex conditione dicentis, ibi, quippe ut vir nobilis, tertio concludit excusationem defectus in sua translatione a tali modo, ibi, unde accidit etc.. Disertus, idest eruditus in eloquentia appareat, nobilis, genere, quia fuit avus maternus vel affinis Manasse regi Juda, sicut dicitur in historia.

Unde accidit. Quae pulchre dicuntur in una lingua, non sonant pulchre translata in aliam; et ideo quanto ipse prae ceteris prophetis pulchriori eloquio usus est, tanto magis translatio a pulchritudine ipsius deficit. Florem, idest dulcedinem et ornatum. Deinde etiam hoc adjiciendum. Hic ostendit modum prophetandi apertum et expressum: et circa hoc tria facit. Primo ostendit modum prophetandi qui dictus est; secundo ex modo concludit rationem defectus in antiqua translatione septuaginta, ibi, unde conjicio: tertio excludit contradictionem aemulorum, ibi, nec ignoro etc.. Non propheta, quasi veritatem sub aenigmate obscurans, mysteria; idest secreta, a mystim, quod est secretum, ut incarnationem: infra 10: filius datus est nobis; passionem: infra 53. Tamquam ovis ad occisionem ducetur, et sicut agnus coram tondente se obmutescet: et multa alia. Ad liquidum, expresse.

Putes, putare possis propter expressionem facti, non quantum ad modum qui magis exprimi potest de praeteritis quam de futuris: unde in hoc superat evangelista prophetam. Conjicio, sub quadam conjecturatione existimo, ethnicis idest gentilibus, ab ethnon, quod est gens. Margaritas. Mt 7: inventa una pretiosa margarita.

Abscondita, occultata. Unde tria facit. Primo ponit defectum; secundo rationem defectus, ibi, ne sanctum; tertio probat per suam editionem, ibi, quae cum hanc. Abscondita, idest sacramenta.

Nec ignoro. Hic refellit contradicentium falsum judicium, et circa hoc tria facit. Primo ostendit per causam falsum esse eorum iudicium; secundo convincit eos per exemplum, ibi, et nihilominus; tertio ostendit eis ordinem rectum, ibi, legant.

Circa primum tria facit. Primo ostendit causam falsi judicii ex parte intellectus, ignorantiam; secundo ex parte affectus, invidiam, ibi, nos quoque; tertio concludit suam inter contradictiones constantiam, ibi, sciens ergo quanti laboris.

Psal. 17: tenebrosa aqua in nubibus aeris.

Contra. Supra dixit, ad liquidum, idest expresse, hunc dicere christi mysteria.

Respondeo. Verum est quantum ad quaedam principaliora.

Morsibus, idest detractionibus. In flammam mitto manum, idest expono me periculo. Et alludit proverbio vulgari, quod habet ortum ex hoc quod scaevola manum qua cillium interfecit, credens sillam interficere, misit in ignem, dicens: pereat manus quae hoc scelus operata Est. Ob studium, idest exercitium scientiae.

Prophetavit. Hic ponit modum tractandi: et circa hoc tria facit. Primo tangit tractatus ordinem, quantum ad tempus et materiam et modum simul; secundo tangit intentionem, ibi, cum interdum; tertio ex intentione concludit orationis petitionem, ibi, quem quanto.



Capitulus 1

3
(
Is 1)

Lectio 1

Visio Isaiae filii Amos.

Iste liber dividitur in duas partes, in prooemium et tractatum qui incipit, ibi, audite caeli. Prooemium inducitur quasi titulus, ad manifestationem sequentis operis.

Manifestatur autem ex quatuor. Primo ex operis genere; secundo ex auctore, ibi, Isaiae; tertio ex materia, ibi, quam vidit: quarto ex tempore, ibi, in diebus. Genus operis ostenditur in hoc quod dicit, visio; in quo differt a libris historialibus, quia prophetia est.

Oseae 12: ego visiones multiplicavi. Et sequitur: in manibus prophetarum assimilatus sum hic oportet tria videre. Primo qualiter se habeat visio ad prophetiam; secundo de modis prophetalium visionum; tertio de differentia propheticae visionis ad alias visiones. Circa primum sciendum est, quod prophetia potest habere duplicem interpretationem, secundum quod potest venire a phanos, quod est apparitio, vel a for faris. Secundum primam derivationem dicitur propheta habens apparitionem de his quae procul sunt; et secundum hoc prophetia differt a visione in modo; quia apparitio dicit relationem visibilis ad videntem, sed visio e contrario. Iterum se habent ex additione: quia visio est de quibuscumque, sed prophetia de his quae procul sunt. Dicuntur autem aliqua esse procul a cognitione nostra dupliciter: simpliciter, et secundum quid. Simpliciter procul sunt futura contingentia ad utrumlibet, quorum non potest accipi determinata cognitio neque in se neque in suis causis; et de his prophetia proprie Est. Secundum quid procul sunt quorum cognitio diffugit cognoscentem, sicut quaedam praeterita et quaedam praesentia: et de his non est prophetia simpliciter, sed quo ad nescientes. Sed secundum secundam derivationem dicitur propheta quasi procul fans. Et sic prophetia addit supra visionem actum exterioris denuntiationis, et visio erit materialis respectu prophetiae. Circa secundum sciendum est, quod modi prophetalium visionum distinguuntur secundum ea in quibus accipitur praescientia futuri contingentis. Illud autem est aut species facta in sensu, et dicitur visio corporalis, quia sensus accipit species praesentibus corporibus quorum sunt: aut est species recepta in imaginatione, et dicitur visio spiritualis, quia primo manifestatur in ipsa actus et proprietas spiritualitatis, quae est cognoscere rem abstractam a materia; aut est species existens tantum in intellectu, et dicitur visio intellectualis.

Et est sciendum, quod prophetia salvatur in istis tribus sicut totum potentiale in suis partibus, cujus natura est quod secundum perfectam suam virtutem est in uno, et in aliis quaedam participatio et quidam modus illius; sicut est in anima, quod ejus tota virtus salvatur perfecte in anima rationali; et sensibilis non habet perfectam animae virtutem, et adhuc minus anima vegetabilis. Propter quod dicit Gregorius, quod plantae non vivunt per animam, sed per virorem. Similiter etiam et corporalis visio et spiritualis vel imaginaria est aliquid prophetiae; sed non possunt dici verae prophetiae, nisi addatur visio intellectualis, in qua est completa ratio prophetiae. Dan. 10: intelligentia enim opus est in visione: unde antecedit: intellexitque sermonem, scilicet Daniel. Visio autem primo et proprie dicitur de visione corporali. Et quia omnis nostra cognitio est a sensibus, inter quos visus potior est et subtilitate et universalitate, quia plures rerum differentias nobis ostendit; ideo transfertur nomen visionis ad alias interiores cognitiones. Circa tertium sciendum, quod non quaelibet visio intellectualis est visio prophetalis: est enim quaedam visio ad quam sufficit lumen naturale intellectus, sicut est contemplatio invisibilium per principia rationis: et in hac contemplatione ponebant philosophi summam felicitatem hominis.

Est iterum quaedam contemplatio ad quam elevatur homo per lumen fidei sufficienter, sicut sanctorum in via. Est etiam quaedam beatorum in patria ad quam elevatur intellectus per lumen gloriae, videns deum per essentiam, inquantum est objectum beatitudinis; et hoc plene et perfecte non est nisi in patria: sed quandoque ad ipsam raptim aliquis elevatur etiam existens in hac mortali vita, sicut fuit in raptu Pauli. 2 Cor. 12: scio hominem in christo ante annos quatuordecim, sive in corpore etc., ubi dicit Glossa, quod vidit sicut illi qui sunt de tertia hierarchia. Nulla autem istarum est visio prophetalis, quia ad ipsam nec lumen naturale neque lumen fidei sufficit; sed elevatur ad ipsam intellectus prophetae per lumen gratiae gratis datae, quod est donum prophetiae: nondum tamen attingit ad videndum deum prout est objectum beatitudinis, sed prout est ratio eorum quae pertinent ad dispositionem hominum in mundo.

Similiter non omnis visio corporalis, vel imaginaria dicitur prophetica, sed illa tantum quae fit per speciem specialiter divina virtute ad hoc ordinatam, ut sit in signum alicujus futuri, sive videns sive alius intelligentiam accipiat. Auctor tangitur in hoc quod dicit, Esaiae filii Amos. Et quamvis iste Amos fuerit propheta, qui ponitur in titulo prophetiae, secundum regulam Hebraeorum; non tamen est ille qui est de numero XII prophetarum; quia aliis litteris apud Hebraeos uterque scribitur.

Materia tangitur in hoc quod dicit, quam vidit super Judam et jerusalem, quia de his quae pertinent ad Judam et jerusalem, ut ly super accipiatur pro de secundum translationem symmachi, vel pro, contra, secundum septuaginta: ut Juda sumatur pro terra duarum tribuum, et jerusalem pro metropoli illius regionis. Vel Juda pro sorte Judae, et jerusalem pro sorte beniamin, quia in sorte illius erat quantum ad corpus civitatis, quod erat in declivi; quamvis quantum ad verticem montis, in quo erat turris David et templum, pertineret ad domum dei, sicut potest ios. 15 haberi. In diebus. Hic notificatur opus ex tempore; et ponuntur quatuor reges, quorum tempore Isaias prophetiam hanc edidit: unde quidam dividunt hunc librum secundum tempora regum sub quibus revelationem accepit. Ut in prima parte ponantur ea quae visa sunt tempore Oziae; in secunda ea quae visa sunt tempore joathan, scilicet in 6 cap.: in anno quo mortuus est; in tertia ea quae visa sunt tempore Achaz a 7 cap. Usque ad finem 14 ubi dicitur: in anno quo mortuus est rex Achaz; et inde usque ad finem ea quae visa sunt tempore ezechiae.

Sed quaeritur quare non facit mentionem de regibus Israel, sicut Osee in suo titulo facit mentionem de jeroboam filio joas, cum fuerint contemporanei.

Ad quod dicendum, quod iste prophetavit contra duas tribus principaliter; et ideo eorum reges tantum in titulo habet; sed ille contra utrosque.

Item quaeritur quare non fit mentio de Manasse rege Juda: sub quo etiam propheta vixit, cum constet eum non amisisse spiritum prophetiae.

Ad quod dicendum, quod omnia quae in hoc libro scripta sunt, temporibus prophetarum vidit. Sed non erat decens ut prophetia quae principaliter consolationis est, in comminatione terminaretur; aut quod tempore mali regis, qui iram dei provocabat, dei consolatio praedicaretur. Jer. 15: dabo eos in furorem universis regnis terrae.

4

Lectio 2

Audite caeli et auribus percipe terra.

Hic incipit tractatus istius libri: unde accipietur divisio secundum exigentiam materiae. Dictum est autem, quod principaliter intentio ejus est circa adventum christi, et gentium vocationem.

Constat autem quod universae viae domini misericordia et veritas; ut dicitur in psalm. 24. Unde christo nato dictum est a simeone, Luc. 2: ecce hic positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Et intrantibus gentibus dictum est ab apostolo. Rom. 11: caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium subintraret. Dividitur ergo liber iste in duas partes. In prima ponitur comminatio divinae justitiae ad excidium peccatorum; in secunda consolatio divinae misericordiae ad resurrectionem justorum, cap. 40, ibi, consolamini. Prima in tres.

Cum enim principaliter super Judam et jerusalem loquatur; in prima parte comminatur duabus tribubus peccantibus; in secunda aliis eas persequentibus. 7 cap., et factum est.

In tertia liberat ab hostibus imminentibus. 32 cap.

Ecce in justitia. Prima dividitur in duas. In prima exprobrat culpam, et comminatur poenam corrigentem; in secunda comminatur poenam incorrigibiles condemnantem. 6 cap.: in anno quo mortuus est rex Ozias. Prima dividitur in duas. In prima arguit de culpa ex parte aversionis, in secunda ex parte conversionis. 2 cap., ibi, verbum quod vidit. Prima in duas. In prima arguit in eis peccatum aversionis a cultu dei; in secunda a justitia proximi, ibi, quomodo facta est prima in tres. In prima increpat culpam; in secunda pro culpa comminatur poenam, ibi, terra vestra deserta.

In tertia quaerit poenae medelam, ibi, audite verbum domini.

Prima in tres. In prima quaerit judicii testem: in secunda arguit peccati deformitatem, ibi, filios enutrivi; in tertia ostendit peccantium incorrigibilitatem, ibi, super quo percutiam vos.

Requirit autem creaturam in testem in judicium peccati, quae etiam fuerat testis in obligationem praecepti.

Deut. 32. Audite caeli quae loquor fuerat enim creatura testis obligationis ad praeceptum.

Deuteron. 32. Nunc invocatur ut arbiter transgressionis. Psalm. 49: advocavit caelum desursum. Sed quandoque vocabitur ut instrumentum divinae ultionis. Sapient. 16: creatura creatori suo deserviens, excandescet in tormentum adversus injustos.

Sed videtur inconveniens quod terra et caelum, quae sunt insensibiles creaturae, vocentur ad audiendum.

Sed dicendum, quod ad ea quae sunt rationalis naturae, vocatur insensibilis creatura ad ostendendam divinam potentiam.

Job 38: conclusi eum terminis meis. Et Rom. 4: vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt. Et per facti evidentiam. 2 Reg. 12: ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel, et in conspectu solis. Et Luc. 19.

Lapides clamabunt si hi tacuerint, dico vobis; ad exaggerandam malitiam. Jer. 2. Obstupescite caeli super haec, et portae ejus desolamini vehementer. Ad magnificandam laetitiam. Ps. 95. Laetentur caeli, et exultet terra. Ad stupendam tristitiam. Oseae, 4. Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea. Ac si diceret: peccatum vestrum est adeo patens quod ab irrationabilibus, si fieri posset, convinceretur; et similiter de aliis. Vel est ibi metonimia, ut ponatur caelum pro Angelis, et terra pro hominibus. Caeli, plurale pro singulari. Vel quia ad litteram sunt plures caeli et unum centrum quod est terra. Dominus locutus Est. Ipsum loquentem audiatis, quo loquente facta estis. Psal. 148: dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt. Audite caeli, quasi distantes; percipe terra, quasi propinqua.

Filios enutrivi. Hic ostendit peccati deformitatem: et circa hoc tria facit. Primo ostendit contemptum in affectu; secundo ignorantiam in intellectu, ibi, cognovit bos; tertio aversionem in operis effectu, ibi, vae genti peccatrici etc.. Et servatur hic ordo, ut ex contemptu aggravetur ignorantia, ne ignorantia excuset contemptum. Contemptum aggravat per beneficium impensum: unde circa primum duo facit.

Primo commemorat beneficium; secundo ingratitudinis vitium, ibi ipsi autem.

Ponit autem triplex beneficium. Primum est filialis adoptionis, cum dicit, filios. Exod. 4.

Filius primogenitus meus Israel. Secundum solicitae educationis, ibi, enutrivi. Sap. 16: Angelorum esca nutrivisti populum tuum. Tertium singularis exaltationis, ibi, et exaltavi. Sap. 11: ostendens per sitim quae tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares, et adversarios illorum necares. Primum quantum ad patrum assumptionem et exaltationem; secundum in filiorum liberatione; tertium in hostium subjugatione.

Spreverunt me. (hic ponit ingratitudinis vitium)p jer. 3: quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel. Ignorantiam autem aggravat per brutorum exemplum: unde circa hoc duo facit.

Primo inducit cognitionem brutorum; secundo ignorantiam peccatorum, ibi, Israel autem cognovit bos, quadam consuetudine beneficii.

Israel autem. Arguit in eis duplicem ignorantiam; scilicet praecipientis, cum dicit, non cognovit me, contra id quod dixerat, possessorem suum; et contra rationem nominis; Israel: videns deum, interpretatur. Joan. 16: non noverunt patrem, neque me. Ignorantiam legis: non intellexit; contra id quod dixerat, praesepe, et quod dixerat, populus, qui legislatoris praeceptis subjicitur. Oseae 8: Scribam eis multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt. Effectum autem operis aggravat per confirmatum usum: unde primo ostendit confirmationem; secundo eorum aversionem, dereliquerunt. Confirmationem ostendit primo per peccati consuetudinem, quae inducit habitum: unde dicit, genti peccatrici.

Sic enim est peccator ex habitu sicut cantor ex arte, vel officio, infra 48: transgressorem ex ventre vocavi te. Secundo per peccati promptitudinem, quae est quasi quaedam gravitas in peccante; (unde dicit: populo gravi iniquitate)p Gregorius: peccatum quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit.

Psal. 13: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Tertio ex peccati successione: quia peccata patrum imitantes, quasi ex propagatione habent: unde dicit, semini nequam, idest pessimorum, secundum aliam translationem. Ps. 105: peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Quarto quantum ad peccatorum magnitudinem, cum dicit, filiis sceleratis.

Ezech. 22: viri detractores fuerunt in te, ad effundendum sanguinem,... Scelus operati sunt in medio tui. Infra 57: numquid non vos filii scelesti, semen mendax? super quo addentes. Hic ostendit peccati incorrigibilitatem, removens triplicem correctionis modum. Primo illum qui est per divinum flagellum, dicens, super quo, idest ad quid, addentes, ut scilicet unde correptio inde addatis peccata? jer. 2: frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Secundo illum qui est per proximi consilium vel auxilium, cum dicit, omne caput languidum: quia nullus est idoneus ad succurrendum alteri propter propriam infirmitatem. Et hoc ostendit quantum ad personam regis vel principis, dicens: omne caput languidum. 1 Reg. 15. Nonne cum parvulus esses in oculis tuis caput in tribubus Israel factus es? quantum ad personam sacerdotis, omne cor moerens: cor enim primo recipit vitam ab anima et transfundit in corpus, quasi medium inter animam et corpus; ita sacerdos est medius inter deum et populum. Exod. 4; tu eris ei in his quae ad deum pertinent. Quantum ad personam privati hominis, cum dicit: a planta pedis, infra 56: omnes in viam suam declinaverunt.

Et notandum, quod inidoneitas regis ostenditur in languore, quia subvenire poterat puniendo per potentiam. Eccli. 7; noli quaerere fieri judex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitatem.

Sacerdotis ostenditur in moerore, per quem fit inidoneus ad sacrificia, quibus expiabat peccata. Lev. 10: quomodo potui comedere eam, aut placere domino in caeremoniis mente lugubri? Psal. 99: introite in conspectu ejus in exultatione. Sed privatus poterat corrigere per exemplum; et ideo ostenditur inidoneus per peccatum, quod designatur in privatione sanitatis: Psal. 13: omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt; scilicet ad corrigendum. Tertio, ibi, vulnus et livor, removet modum qui est per humanum studium, sicut quando aliquis disponitur ad gratiam, quae delet peccata, per bona opera. Unde dicit: vulnus, culpa patens, et livor, invidia latens, et plaga tumens, superbia inflans, non est circumligata, vinculo legis retrahentis. Jer. 2: a saeculo confregisti jugum meum, rupisti vincula mea, dixisti, non serviam, quantum ad primum: nec curata medicamine, caritate sanante, quantum ad secundum: Prov. 10: universa delicta operit caritas: neque fota oleo, humilitate leniente, (quantum ad tertium), Judith. 9: humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio. Eccl. 3: quanto major es, tanto magis humilia te in omnibus.

Prov. 15: responsio mollis frangit iram. Jud. 9: numquid possum deserere pinguedinem meam, qua dii utuntur et homines? terra vestra. Hic comminatur poenam: et primo ponit punientis judicium; secundo consolationis qualecumque solatium, ibi, nisi dominus.

Poenam ponit triplicem. Primo quantum ad destructionem possessionum; unde dicit, terra vestra deserta, quantum ad campestria, quae ita inculta erunt sicut desertum. Infra 7: vepres enim et spinae erunt in universa terra. Civitates vestrae succensae, quantum ad urbana. Amos 2: mittam ignem in Juda, et devorabit aedes jerusalem. Jer. 4: aspexi, et ecce carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructae a facie domini, a facie furoris ejus. Secunda poena est quantum ad destructionem terrae nascentium: unde dicit: regionem devorant, quantum ad fructus. Deut. 28: devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terrae tuae, donec intereas. Desolabitur, quantum ad destructionem arborum et vinearum. Jer. 4: vae nobis, quoniam vastati sumus. Tertio quantum ad captivitatem hominum: unde dicit: derelinquetur filia sion, idest jerusalem, vel templum, unde erat custodia totius provinciae, ut solitaria, et ut umbraculum in vinea, post vindemiam. Infra 5: vinea enim domini, domus Israel est, et vir Juda germen delectabile ejus. Sicut tugurium in cucumerario, post fructus ultimos collectos, per quos significat patres. Oseae 9: quasi prima poma ficulneae, in cacumine vidi patres eorum.

Sicut civitas quae vastatur, quia metropolis erat.

Ezech. 33: vastata est civitas, ait ille qui venerat de jerusalem. Jer. 6: haec est civitas visitationis: omnis calumnia in medio ejus.

Nisi dominus exercituum.

Hic ponitur consolatio ex promissione liberandi seminis. Reliquit autem dominus eis semen carnis congregatum. Infra 43: ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te. Semen benedictionis promissum. Gal. 3: Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Semen praedicationis diffusum. Infra 27: qui egredietur impetu a Jacob, et florebit et germinabit Israel: et implebunt faciem orbis semine. Semen sanctorum novum.

Infra 66: sicut caeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum, dicit dominus.

Filios enutrivi etc.. Hic notantur tria: nutritionis beneficium, exaltationis privilegium, ingratitudinis contemptum. Nutrivit quidem tempore legis, quando adhuc heres parvulus erat, Gal. 4, primo reficiens promissis in patribus. Gal. 3: Abrahae dictae sunt promissiones. Secundo gubernans judiciis in legislatoribus psalm. 147: non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Tertio defendens auxiliis in judicibus et regibus, Judith 5: deus eorum defendit eos, et erimus in opprobrium universae terrae.

Quarto erudivit monitis in prophetis. Malach. 2: et testificatus est dominus inter te et uxorem pubertatis tuae. Quinto correxit flagellis in hostibus, 2 Mach. 6: etenim non multo tempore sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.

Sed exaltavit tempore gratiae primo secundum carnis assumptionem. Hebr. 2: nusquam Angelos apprehendit; sed semen Abrahae apprehendit.

Secundo per personalem praedicationem.

Mt 10: non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Tertio per suam conversationem. Joan. 10: multa bona opera operatus sum in vobis: propter quod opus etc.; quarto per miraculorum operationem.

Joan. 5, et Luc. 7: quia propheta magnus surrexit in nobis, et quia deus visitavit plebem suam. Quinto per discipulorum praedicationem.

Psalm. 44: pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem terram.

Sed e contrario illi christi genus vituperant, Luc. 4: nonne hic est filius joseph? doctrinam improbant. Mt 26 et Luc. 23: a Galilaea usque huc, hunc invenimus subvertentem gentem nostram. Vitam blasphemant. Mt 9: quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? miracula pervertunt. Mt 12: in principe Daemoniorum ejicit Daemonia. Discipulos occidunt. Mt 10: ecce mitto vos sicut oves in medio luporum.


Thomas A. in Isaiam