Thomas A. in Isaiam 5

5

Lectio 3

Audite verbum domini.

Hic ponitur medicina contra poenam; et primo convocat ad audiendum; secundo removet inutile remedium, ibi, quo mihi? tertio adhibetur salubre consilium, ibi, lavamini, mundi estote.

Convocat autem ad audiendum primo majores; dicens: audite verbum domini, principes; secundo minores, ibi, populus Gomorrhae, Mt 10: amen dico vobis etc..

Sed quare invitat majores ad audiendum minores ad percipiendum? quia ea quae sunt a majoribus audita, facile percipiunt minores.

Item cum relinquat eis semen, quare comparat eos illis? et dicendum, quod quantum ad incorrigibiles comparat propter duo. Propter peccati similitudinem: infra 2: et pueris alienis adhaeserunt; et propter publicationem: infra 3: peccatum suum quasi sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Et cum fuerint quinque praecipue comparat istis, quia sunt praecipuae inter alias. Et propter hoc etiam principes comparat sodomis, quia civitas illa metropolis erat, sicut patet genes. 14. Principum autem est audire a domino verbum suum et populo legem imponere; et ideo invitat illos ad audientiam verbi, et populum ad perceptionem legis. Quo mihi? hic ostendit inutilitatem remedii quod apponebant: et primo quantum ad sacrificiorum oblationes; secundo quantum ad festorum celebrationes, ibi, Neomeniam et sabbatum; tertio quantum ad divinas orationes, ibi, et cum extenderitis manus. Circa primum duo facit. Primo reprobat oblationem de animatis; secundo de inanimatis, ibi, incensum abominatio. In sacrificiis autem animalium erat aliquid quod totum cedebat in cultum dei; sicut holocaustum, quasi totum incensum, ab olon, quod est totum, et cauma, quod est incendium. Lev. 1; adeps qui totus adolebatur levitic. 3, et sanguis qui totus effundebatur, levitic. 17, quaedam autem erant quae partim cedebant in cultum dei, partim in usum ministri: sicut hostia pro peccato; nisi quando erat pro peccato sacerdotis vel multitudinis, levitic. 4.

Quaedam autem erant de quibus cedebat aliquid in cultum dei, et aliquid in usum ministri, et aliquid cedebat ipsi offerenti, sicut in hostiis pacificis, quae pro gratiarum actione offerebantur, vel pro salute, levitic. 4. Et secundum haec tria dividitur in tres partes. Primo reprobat sacrificia in tria distributa, scilicet pacifica. Et primo ponit reprobationem, dicens, quo mihi, idest ad quod mihi offertis, multitudinem victimarum vestrarum, quasi non mearum? et dicuntur victimae, vel quia animal vinctum ad sacerdotem ducebatur, vel quia pro victoria habita vel habenda offerebatur. Deinde reprobationis rationem ponit dicens, plenus sum: vel propter fastidium, quia non bona: genes. 4: ad cain autem et ad munera ejus non respexit: vel propter dominium: psalm. 49: meae sunt omnes ferae sylvarum, jumenta in montibus et boves. Secundo reprobat ea quae ex toto erant deo oblata. Et primo ponit reprobationem illorum trium; et ponit tantum tria animalia, quia de his fiebant tantum sacrificia quae erant de armentis: fiebant etiam quaedam de avibus turturum et pullis columbae: sed hoc erat propter defectum paupertatis, sicut patet levitic. 1 et 4 et pluribus aliis locis.

Et iterum non erat usus eorum universalis in omnibus, quia non offerebatur ex his hostia pacifica.

Deinde ponit reprobationis rationem, ibi, cum veneritis, quasi dicat: plus offenditis me ambulantes in atriis meis polluentes ea, quam holocaustum placeat: unde non accepto hanc communionem. Psalm. 39: holocaustum et pro peccato non postulasti.

Jerem. 7: non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis in die qua eduxi eos de terra Aegypti de verbo holocaustomatum et victimarum; sed hoc praecepi eis, audire vocem meam; et ero vobis deus, et vos mihi populus.

Tertio reprobat ea quae erant deo et sacerdoti debita, dicens: ne offeratis ultra. Jerem. 11: numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es? et Mich. 6: quid dignum offeram domino?... Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? numquid placari potest in millibus arietum, aut in millibus hircorum pinguium? incensum. Hic reprobat oblationes de rebus inanimatis, pro quibus omnibus ponit incensum, eo quod hoc erat inter alia dignius, sicut thymiama, de quo Exod. 30, et communius, quantum ad thus, quod ponebatur et adjungebatur cuilibet tali oblationi, et totum deo incendebatur.

Infra 66: qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.

Sed objicitur de hoc quod dicit Glossa quod deus nunquam sacrificia eorum amavit, cum praeceperit ea ad hoc quod fierent. Genes. 8: odoratusque est dominus odorem suavitatis; et ait ad eum: nequaquam ultra maledicam terrae propter hominem.

Et dicendum: quod in quolibet sacrificio est aliquid considerandum ex parte offerentis, et aliquid ex parte rei oblatae. Ex parte rei oblatae, sacrificia nostra placent deo per se, non autem antiquorum sacrificia; et hoc est quia placitum sive amatum dicitur per se quod in se ipso habet unde ametur, sicut bonum honestum; quod autem amatur tantum per relationem illius tantum ad alterum, non dicitur per se amatum, sicut dicitur secari vel uri amatum, secundum quod est ad finem sanitatis relatum. Nostra autem sacrificia in seipsis continent gratiam sanctificationis, secundum quam sunt deo accepta; sed illa antiquorum sacramenta vel sacrificia erant tantum signa istorum; et ideo non erant per se amata. Ex parte autem offerentis, et nostra et illorum possunt esse accepta ex devotione offerentis. Potest ergo quadruplex tempus distingui.

Primum ante legem scriptam et idolatriam; et tunc placebant antiqua sacrificia facta a sanctis patribus et propter devotionem offerentis et propter significationem rei oblatae. Secundum tempus est sub lege scripta; et tunc interveniente idolatria, additum fuit quiddam propter quod simpliciter displicebant, quia non erat dignum quod eodem placaretur deus et coleretur diabolus: et ex alia parte fuit addita una utilitas ex parte offerentis, ut esset remedium contra idolatriam populo ad hoc prono. Unde etiam de sacrificiis nihil praeceptum est ante fabricationem idoli. Et sic intelligitur auctoritas jeremiae inducta.

Tertium tempus fuit sub prophetis, in quo propter peccata populi jam non placebant ex parte offerentis, sed tantum inquantum erant signum.

Unde secundum hoc non placabant deum, sed magis offendebant. Quartum tempus est sub gratia, quando jam usus eorum ex toto abolitus est, quia veniente veritate cessavit figura.

6

Lectio 4

Neomeniam et sabbatum.

Hic removet solemnitatum celebrationes.

Et primo, quantum ad futurum, ponit prohibitionis propositum dicens, Neomeniam. Psal. 80: buccinate in Neomenia tuba, in signum diei solemnitatis vestrae. Sabbatum. Exod. 20: festivitates alias. Levit. 23: hae sunt feriae domini, quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas.

Iniqui sunt coetus vestri. Infra 58: ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Secundo ibi kalendas vestras quantum ad praesens ponit odium dicens: kalendas, quod supra Neomeniam. Unde in alio Psalterio: canite in initio mensis tubam, Thren. 2: oblivioni tradidit dominus in sion festivitatem et sabbatum, et in opprobrium et in indignationem furoris sui regem et sacerdotem.

Tertio, quantum ad praeteritum, ponit taedium, dicens: facta sunt mihi molesta: et ponit duo: gravitatem ponderis: facta sunt molesta, Psal. 37: sicut onus grave gravatae sunt super me: secundo laborem portantis: laboravi sustinens. Is. 43: praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Et loquitur more humano de deo: quia homini dicitur esse grave laborare in eo quod non placet sibi. Et cum extenderitis.

Reprobat orationes ipsorum: et primo ponit reprobationem; secundo reprobationis rationem, ibi, manus enim vestrae. Circa primum duo facit. Primo reprobat quantum ad signum devotionis, ibi, et cum extenderitis. Thren. 3. Levemus corda nostra cum manibus ad caelum ad deum. Et infra 65: tota die expandi manus meas ad populum incredulum, qui graditur via non bona.

Secundo prolixitatem orationis, (ibi: et cum multiplicaveritis), Prov. 28: qui declinat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.

Manus enim vestrae sanguine plenae sunt, quem fudistis. Psalm. 13: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Prover. 1: prohibe pedem tuum a semitis eorum: pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Lavamini. Hic ponit salubre consilium; et circa hoc tria facit. Primo ponit efficax remedium; secundo remedii effectum, ibi, venite; tertio poenam contra contemptum, ibi, quod si nolueritis.

Remedium consistit in duobus: in fuga mali et sequela boni, ibi, discite. Malum fugatur dupliciter. Per purgationem praeteriti; et quantum ad hoc dicit, lavamini, jer. 4: lava a malitia cor tuum, jerusalem, ut salva fias. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae? secundo per cautelam futuri: et hoc fit tripliciter. Ut corde mala non cogitet: mundi estote. Proverb. 22: qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum habebit amicum regem. Ut cogitata opere non impleat.

Micheae 2: vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: in luce matutina faciunt illud. Auferte malum, scilicet opus. Ut incepta non perficiat: quiescite agere perverse. Jerem. 2: prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Cursor levis explicans vias suas, in eodem 2. Discite bene facere. Hic ponit remedium quantum ad sequelam boni: et primo ut addiscant; secundo ut opere impleant, ibi, subvenite oppresso. Operatur enim aliquis bonum in ordinando seipsum; et quantum ad hoc dicit, discite bene facere. Jer. 6: erudire, jerusalem, ne forte recedat anima mea a te; ne forte ponam te terram desertam et inhabitabilem.

In ordine ad proximum; et hoc est quod dicit, quaerite judicium. Job 29: causam quam ego nesciebam, diligentissime investigabam.

Jerem. 6: state super vias, et videte et interrogate de semitis antiquis. Subvenite oppresso. Hic ponit impletionem operis in subveniendo miseris. Miserum autem facit vel violentia: et quantum ad hoc dicit, subvenite oppresso: Proverb. 24. Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses: aut aetatis ignorantia: judicate pupillo: Eccli. 4: in judicando esto pupillis ut pater: aut sexus impotentia: defendite viduam. Job 29: auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi. Et venite. Hic promittit effectum: et circa hoc tria ponuntur. Primo promittentis obligatio, cum dicit, venite; ac si diceret: si facitis quae dico, et non sequatur quod promitto, obligo me ad hoc quod arguatis me. Hoc plangebat job 9: non est qui utrumque possit arguere et ponere manum suam in ambobus. Secundo malorum cessatio: si fuerint peccata. Et promittit specialiter mundationem a peccatis: quia cessante causa, cessat effectus, duo genera peccati tangit.

Quod est ex amore incendente, quod notatur in coccino propter intensum ruborem, contra quod ponit candorem nivis frigidae. Job 9: si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae etc.. Et quod est peccatum ex timore mortificante, quod notatur in vermiculo, cujus color accedit ad albedinem: contra quod ponit lanam: Ezech. 27: in multitudine diversarum opum in lanis optimi coloris (Mt 28): aspectus eius etc., Dan. 7: vestimentum ejus sicut nix candidum, et capilli ejus quasi lana alba.

Tertio ponitur bonorum restitutio: si volueritis, et audieritis, bona terrae. Psalm. 26: credo videre bona domini in terra viventium.

Comedetis. Infra 65: ecce servi mei comedent, et vos esurietis. Quod si nolueritis. Ponit poenam contra contemptum. Et primo ponit contemptum, dicens: quod si nolueritis, Zach. 8. Cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam me provocarent patres vestri. Secundo comminatur vindictae gladium; gladius devorabit vos. Ezech. 5: gladium evaginabo post eos, et complebo furorem meum; et quiescere faciam indignationem meam in eis.

Tertio ostendit esse immutabile judicium: quia os domini locutum Est. Numer. 23: non est deus ut homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur.

7

Lectio 5

Quomodo facta est meretrix.

Hic ostendit peccatum eorum secundum aversionem a justitia proximi: et circa hoc tria facit.

Primo describit culpam; secundo comminatur poenam, ibi, propter hoc dicit dominus; tertio poenae sequelam, ibi, et restituam. Circa primum primo arguit peccatum plebis; secundo peccatum sacerdotis, ibi, argentum; tertio peccatum principis, ibi, principes tui. In plebe duo arguit, aggravans per comparationem ad priorem statum: scilicet venalitatem per comparationem ad priorem fidelitatem: unde quomodo facta est meretrix? jer. 2: sub omni ligno frondoso et in omni colle sublimi tu prosternebaris meretrix: et crudelitatem per comparationem ad justitiam et judicium, quod est justitiae executio.

Psal. 93: quoadusque justitia convertatur in judicium.

Unde dicit: nunc autem homicidae. Oseae 4: maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

Peccatum sacerdotis in duobus arguit.

In corruptione veritatis doctrinae: unde dicit: argentum tuum, versum est in scoriam. Psal. 11: eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum.

Jer. 5: prophetae prophetaverunt mendacium.

Secundo in remissione severitatis disciplinae, quae significatur in vino: hoc enim est vinum quod infudit Samaritanus: Luc. 10. Unde dicit: vinum tuum.

Ezech. 13: vae qui consuunt.

Principes tui. Hic arguit peccatum principum: et primo ostendit eos infideles in officii executione, quod ad suam utilitatem et non populi exequuntur. Amos 6: unguento optimo delibuti, bibentes in phialis vinum.

Ezech. 34: vae pastoribus Israel, qui pascunt semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? et propter hoc dicit, infideles. Secundo ostendit eos transgressores in malefactorum receptione: socii furum, eos defendendo et patrocinium praestando: Oseae 6: quasi fauces virorum latronum principes sacerdotum. Proverb. 1: fili, ne ambules cum eis. Tertio ostendit eos corruptos in munerum receptione. Infra 5. Vae qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo. Unde dicit: diligunt munera, recepta, sequuntur promissa vel sperata. Quarto, ostendit eos iniquos in pauperum repulsione, dicens pupillo non judicant, jer. 5: causam viduae non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt. Propter hoc haec dicit dominus.

Hic comminatur poenam: et primo praelatorum; secundo subditorum, ibi, et convertam. Circa primum ponit tria. Primo punientis potestatem in auctoritate, dicens, dominus. Malach. 1: si ego dominus, ubi est timor meus? dicit dominus.

In ministrorum multitudine: exercituum. Job 25: numquid est numerus militum ejus? in fortitudine, fortis. Job 9: sapiens corde est, et fortis robore: quis resistit ei, et pacem habuit? secundo ponit punientis voluntatem. Heu, scilicet eis, consolabor, quia consolatio erit punitio eorum. Infra 63: dies ultionis in corde meo, annus retributionis meae venit. Tertio ponit poenae crudelitatem: ibi et vindicabor de inimicis: quasi: sicut hostes puniam vos. Deut. 32: reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.

Et convertam. Hic comminatur poenam subditorum. Et primo ponitur punientis praeparatio, ibi, et convertam manum meam ad te puniendum, quam parcendo quasi plicatam tenueram. Job 19: manus domini tetigit me.

Secundo poenae perfectio: excoquam, igne tribulationis, ad purum, quousque aliquid purgandum sit. Mt 5: non exibis inde donec reddas novissimum quadrantem. Tertio poenarum multitudo: auferam omne stagnum tuum: quia pro omni peccato, infra 40: recepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis. Et restituam. Hic ponit poenae sequelam: et primo quantum ad correptos, renovationem; secundo quantum ad obstinatos, consumptionem, ibi, et conteret. Eodem enim igne (ut dicit Augustinus) aurum probatur, et palea fumat. Circa primum tria facit.

Primo promittit renovationem quantum ad praelatorum emendationem; secundo quantum ad famae restitutionem, ibi, post hoc vocaberis; tertio quantum ad justitiae observationem, ibi, sion in judicio.

Dicit ergo: restituam judices, quantum ad saeculares principes, quorum est judicare populum, et consiliarios tuos, idest sacerdotes, quorum est consilia dei ministrare populis: Malach. 2: labia sacerdotum custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia Angelus domini exercituum est: ut fuerunt prius, sicut Moyses et Josue qui deo placuerunt. Jerem. 3: dabo vobis pastores juxta cor meum, qui pascent vos scientia et disciplina. Et vocaberis, idest recuperabis famam, ut dicaris talis qualis ante fueras, civitas justi, idest in qua servatur justitia.

Infra 62: non vocaberis ultra derelicta, nec vocaberis ultra desolata; sed vocaberis voluntas mea in ea. Sion in judicio, per executionem justitiae, redimetur, a calumniantibus; et reducent eam in justitia; quia judicium est reducere ad aequalitatem, in qua consistit justitia. Psal. 71: judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio. Jerem. 23: regnabit rex...

Et faciet justitiam et judicium in terra. Et conteret. Hic ponitur obstinatorum destructio; et circa hoc tria facit. Primo praedicit destructionem; secundo destructionis modum, ibi, confundentur; tertio aufert evasionis spem, ibi, et erit fortitudo tua.

Et quia poena ordinatur contra culpam, ideo circa primum tangit culpam dupliciter. Ex parte conversionis, quantum ad scelus idolatriae: unde dicit. Scelestos; et quantum ad peccatum voluptatis et luxuriae: unde dicit, peccatores: quia ad talia homines maxime proni sunt; contra quod ordinat poenam contritionis, in qua notatur poena pro inflictione. Jerem. 17: duplici contritione contere eos; quasi pro duplici peccato. Secundo ex parte aversionis, quia dereliquerunt dominum; contra quod ordinat poenam consumptionis, dicens, consumentur; in quo designat poenam desertionis: quod enim consumitur, in nihilum vadit, et omnia in nihilum deciderent, nisi manus domini ea contineret; ut dicit Gregorius. Jer. 17: domine, omnes qui te derelinquunt, confundantur; recedentes a te in terra scribentur: quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium dominum.

Confundentur. Hic ponit modum destructionis: et primo quantum ad confusionem peccati; secundo quantum ad subtractionem boni, ibi, cum fueritis.

Circa primum contra idolatriam ordinat confusionem, dicens: confundentur ab idolis, idest propter idola. Psalm. 96: confundantur omnes qui adorant sculptilia: contra voluptatem erubescentiam, cum dicit: erubescetis super hortis id est voluptuosis locis, quos elegeratis, luxuriae vestrae. Rom. 6: quem fructum habuistis in illis in quibus nunc erubescitis? confusio enim magis respicit malum; sed erubescentia culpam. Peccata enim carnalia (ut dicit Gregorius) sunt minoris culpae et majoris infamiae. Et ratio est, quia sunt secundum potentias ignobiliores, et maxime materiales: et tamen sunt innatae et connaturales et passibiles. Cum fueritis. Hic ponitur subtractio boni: et primo ejus quod pertinet ad protectionem et ornatum, quod significatur in ablatione foliorum; secundo ejus quod pertinet ad fructum, ibi, velut hortus qui sine aqua sterilis.

Et contra dicitur de viro justo, psalm. 1: erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Et erit. Hic aufert eis evasionis spem: et ponit tria. Primo aufert ab eis propriae fortitudinis firmamentum: unde dicit: erit fortitudo tua ut favilla stupae, quae cito consumitur.

Eccl. 21: stupa collecta synagoga peccantium.

Secundo idolorum auxilium, dicens: opus vestrum, scilicet idolorum, quod manus vestrae operatae sunt, quasi scintilla, quae nullius momenti Est. Deuter. 32: ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? et tamen comburitur: unde sequitur, et succendetur. Infra 50: ambulate in lumine ignis vestri. Tertio hominum succursum: et non erit qui extinguat. Ezech. 20: non extinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab Austro usque ad Aquilonem; et videbit omnis caro.



Capitulus 2

8
(
Is 2)

Lectio 1

Verbum quod.

Hic incipit increpare culpam eorum ex parte conversionis; et dividitur in partes tres. In prima arguit eos pro culpa quam committebant in cultura idolorum; in secunda pro illa quam committebant in oppressione hominum: 3 cap., ecce enim; in tertia pro culpa quam committebant in abusu rerum: cap. 5: cantabo dilecto meo.

Prima dividitur in duas. In titulum et tractatum.

Secunda ibi, et erit.

Et ponit hic verbum in principio capituli: quia specialiter de incarnato verbo prophetia Est. Amos 3: non faciet dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. Et erit. Hic exequitur intentum. Et dividitur in partes tres. In prima promittit salutis remedium, ne gravitate sequentis culpae in desperationem inducat; in secunda ostendit culpae reatum, ibi, projecisti; in tertia comminatur poenae flagellum, ibi, ne ergo dimittas.

Circa primum tria ponuntur. Primo salutis praeparatio; secundo gentium conversio, ibi, et fluent; tertio Judaeorum in fine vocatio, ibi, domus Jacob. Circa primum tria ponuntur. Primo salutis tempus: unde dicit. Et erit. Et copulat ad praecedentem prophetiam, vel ad illud quod a domino audivit; sicut dicit Gregorius super principium ezechielis. In novissimis diebus; idest in tempore gratiae, quod dicitur novissimum, quia non succedet alia religionis observatio. Mt 28: ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Genes. 49: congregamini filii Israel, ut annuntiem vobis quae ventura sunt vobis in novissimis diebus.

Sed videtur quod a principio humani generis debuerit ista salus praeparari quae est per incarnationem filii dei: quia quanto morbo per medicinam citius subvenitur, facilius curatur.

Ad quod dicendum, quod medicina debet offerri secundum conditionem morbi. Et quia peccatum hominis fuit per superbiam, qua praecepta dei contempsit; oportuit quod ad salutis medicinam percipiendam praepararetur per humilitatem, ut cognosceret infirmitatem suarum virium: quia nec in lege naturali nec in lege scripta adjutus poterat sibi providere; et sic tanto humilius et ardentius medicinam quaereret, quanto in se auxilium sibi non inveniebat.

Secundo salvantis virtus, cum dicitur, mons domus domini, in quo domus domini est fundata.

Ezech. 40: dimisit me super montem excelsum.

Tertio salvantis gradus: in vertice montium, idest majorum, et elevabitur super colles, idest minores principes. Infra 52: ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. Et fluent ad eum. Hic ponitur gentium conversio: et circa hoc tria ponit.

Primo ipsam conversionem; secundo declarat conversionis ordinem, ibi, et ibunt populi; tertio promittit conversis pacem, ibi, et judicabit gentes.

Dicit ergo quantum ad primum: et fluent, in quo notatur multitudo et festinantia, omnes gentes, idest de gentibus omnibus aliqui. Jerem. 31: adducam eos per torrentem aquarum in via recta, et non impingent in ea. Ordo conversionis fuit quod per vocationem eorum qui ex Judaeis, gentes conversae sunt. Et ideo tria circa secundum ponit. Primo vocantes, secundo vocationem, ibi, venite, tertio ordinis rationem, ibi, quia de sion.

Dicit ergo: populi, idest qui ex Judaeis, multi, non omnes; in quo notatur paucitas Judaeorum conversorum respectu multitudinis gentium; ibunt, passibus fidei credentes, et dicent. 2 corinth. 4: et nos credimus, propter quod et loquimur.

Venite. Hic ponitur vocatio. Vocant autem ad tria.

Ad fidei eminentiam: unde dicit: venite, per consensum, ascendamus per fidem in montem domini, idest in christum, et ad domum dei Jacob, idest ecclesiam. Jerem. 31: surgite et ascendamus in sion ad dominum deum nostrum: quia haec dicit dominus: exultate in laetitia Jacob, Hebr. 12: ascensus ad montem sion etc..

Secundo ad doctrinam, cum dicit: docebit nos vias suas, idest praecepta quibus ad ipsum itur. Cant. 8: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.

Tertio ad obedientiam. Et ambulabimus, post eum, in semitis ejus consiliorum. Jerem. 6: interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea. Quia de sion. Hic ponit ordinis rationem, dicens: quia de sion, non de monte sina, exibit lex, spiritualiter intellecta, et verbum domini, idest evangelium, de jerusalem propter contemplationem pacis: salus enim ex Judaeis Est. Joan. 4. Et infra 27: qui egrediuntur impetu a Jacob, florebit, et germinabit Israel.

9

Lectio 2

Et iudicabit. Hic promittit conversis pacem; et circa hoc tria facit. Primo ponit pacis effectivum; secundo pacis signum: et conflabunt gladios; tertio pacis fructum: non levabit gens. Effectivum pacis est regis judicium; et ideo primo dicit: judicabit gentes, dando eis jura, et arguet populos, corrigendo peccata.

Infra 11: judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae. Signum pacis est quod instrumenta belli vertuntur in cultum agri: unde dicit: et conflabunt gladios suos in vomeres. Psal. 45: arcum conteret, et confringet arma. Fructus pacis est in amotione hostium: unde dicit: non levabit gens contra gentem gladium.

Infra 26: vetus error abiit, servabis pacem, pacem, quia in te speravimus.

Sed contra, quia postea fuerunt multa bella.

Glossa respondet, quia non fuerunt tam magna sicut ante. Unde in tempore Antichristi quamvis sit futura maxima sanctorum persecutio, tamen habebunt pacem magnam adinvicem, sicut fuit tempore diocletiani.

Vel melius dicendum, quod referatur ad pacem factam per christum, quae complebitur in futuro.

Domus Jacob. Hic ponitur vocatio Judaeorum post conversionem gentium factam: vel ex persona prophetae, vel ex persona gentilium, ut sint in cauda qui fuerunt in capite. Rom. 11: caecitas ex parte contigit donec plenitudo gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret.

Ambulemus, simul et concorditer, ut sit unum ovile. Joan. 10: et fiet unum ovile et unus pastor. In lumine. Joan. 12: ambulate dum lucem habetis. Projecisti enim.

Hic ostendit eorum reatum: et primo in generali; secundo in speciali, ibi, et augures habuerunt. Circa primum duo facit.

Primo ostendit eorum a deo elongationem, cum dicit, projecisti enim: et ut continuat Glossa: merito vocandi sunt, quia projecisti. Jer. 22: quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt. Secundo ponit elongationis rationem, quia scilicet repleti sunt, iniquitate, ut olim, in Aegypto. Jerem. 23: adulteriis repleta est terra; non enim est causa elongationis a deo nisi peccatum. Unde infra 59: peccata vestra diviserunt inter vos et deum. Et augures. Hic ponit eorum culpam in speciali; et praecipue circa idolatriam, quam arguit in eis tripliciter. Primo quantum ad gentilem conversationem; secundo quantum ad idolatriae occasionem, ibi, repleta est terra; tertio quantum ad cultus observationem, ibi, et repleta est terra. Gentilem conversationem reprehendit in eis in duobus. Primo quantum ad divinos et augures, quos habebant: unde dicit: augures, idest pronosticantes de futuris ex voce et garritu avium, habuerunt ut Philisthiim, in quibus maxime haec superstitio vigebat, contra id quod praecipitur Deut. 18: cave ne imitari velis abominationes gentium illarum. Et infra statim: non inveniatur in te qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria.

Sed videtur quod augurium non sit peccatum.

Aves enim meliorem aestimationem habent quam pisces qui sunt magis aquosi; sed marinarii ex motu quorumdam piscium accipiunt conjecturas de tempestate futura: ergo etiam per aves potest aliquid pronosticari de futuris.

Et dicendum, quod deus praevidit unicuique rei ea quibus possit conservari in esse, secundum suae naturae capacitatem: et ideo homini dedit rationem per quam conferendo potest sibi adinvenire remedia contra nociva. Et quia in brutis deficit ratio, ordinavit ut quod ex ratione deficit, natura suppleret; et ideo talibus data sunt arma et operimenta naturaliter, quae homo per artem sibi acquirit.

Similiter etiam creata est eis quaedam vis naturalis aestimationis, impellens ea ad operandum opera suae speciei. Unde potius aguntur quam agant, ut dicit Damascenus. Et cum natura inferior reguletur per naturam superiorem et moveatur, relinquuntur in ipsis impressiones superiorum motuum fricantium hujusmodi motum per quem moventur ad providendum sibi in necessariis. Et in talibus accipere conjecturam ab avibus, vel avium motibus, vel aliorum animalium, non est peccatum; sed tantum de his quae habent causam ex libero arbitrio, quod non operatur necessitate stellarum.

Secundo, quantum ad passiones innaturales, in quibus subjacebant: unde dicit: pueris alienis, idest alienigenis, vel a deo alienis, adhaeserunt, per turpem abusum. Rom. 1: masculi in masculos turpitudinem operantes. 2 machab. 4, dicitur de hoc vitio: erat autem hoc et incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium et inauditum scelus. Repleta Est. Hic ponit idolatriae occasionem, quae est avaritia vel similitudo.

Ephes. 5: aut avaritia... Quae est idolorum servitus. Primo ergo ostendit avaritiam eorum quantum ad multiplicationem rerum quae pertinent ad necessitatem victus, cum dicit, repleta est terra: in quo notatur abundantia rerum; et non est finis: in quo notatur insatiabilitas avari, qui non implebitur pecunia. Eccli. 5: avarus non implebitur pecunia; et qui amat divitias, fructum non accipiet ex eis. Et Oseae 2: dedi eis frumentum, vinum et oleum et argentum, et multiplicavi eos, et aurum; quae fecerunt baalim.

Secundo quantum ad res quae pertinent ad portantis usum, cum dicit, repleta. Psalm. 19: hi in curribus, et hi in equis; nos autem etc..

Et repleta est.

Hic arguit in eis idolatriae cultum; et aggravat hoc ex tribus. Primo ex multitudine, cum dicit, et repleta Est. Oseae 7: multiplicavit ephraim altaria ad peccandum. Jer. 2: sub omni ligno frondoso et in omni colle sublimi tu prosternebaris meretrix. Secundo ex idolorum vilitate: quia opus manuum suarum, et adhuc plus quod fecerunt digiti eorum. Psal. 113: simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Tertio ex hominis dignitate: et ideo dicit: homo, qui ad imaginem dei factus est, inclinavit se, supponendo se idolis; vir, qui virtuosus videbatur quantum ad acquisita, humiliatus est.

Psal. 48: homo cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Infra 44: curvatus est ante illud, et adorat, et dicit, libera me.

10

Lectio 3

Ne ergo dimittas.

Hic comminatur eis poenam. Et dividitur in duas partes. In prima ostendit eis imminere periculum; in secunda concludit evasionis remedium, ibi, quiescite ergo. Ostendit autem eis imminere periculum, removendo tria. Primo praesumptionem de divina misericordia; secundo confidentiam de propria potentia, ibi, oculi sublimes.

Tertio remedium quod relinquebatur in aliorum fiducia, ibi, in die illa projiciet homo idola. Et quia divina misericordia mensuram non habet, sed semper superexaltat judicium Iac. 2, ideo non removet eam praedicendo ut defecturam, sed imprecando ut justam. Duo ergo facit. Primo ponit imprecationem, dicens: ex quo tam turpia mala faciunt, ergo ne dimittas eis: quasi dicat: justum esset ut in nullo eorum misereris. Jer. 5: numquid super his non iudicabo, dicit dominus, et super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea? secundo ironice ponit consilium ad evasionem, dicens, ingredere; quasi dicat: ex quo ipse non dimittit, restat ut abscondatis vos a facie ejus. Ingredere in petram: ad litteram, in fissuras petrarum ad ibi manendum: abscondere fossa humo, idest in cavernis terrae, a facie timoris domini, idest a facie illorum per quos deus se probat timendum et glorificandum. Jer. 18: relinquite civitates. Sed hoc non valebit eis: unde in psalm. 138: quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? bernardus exponit de christo. Petra enim erat christus: 1 ad corinth. 10. In ipso est intrandum per devotionis affectum.

Dicit ergo: ego fidenter quod mihi deest usurpo de visceribus jesu christi. Viscera enim misericordiae affluxerunt, nec desunt foramina per quae effluant: foderunt enim manus ejus, et pedes ejus perforaverunt. Cant. 2: surge, propera amica mea... Et veni in foraminibus petrae. Oculi sublimes. Hic removet ab eis confidentiam de propria potentia: et circa hoc duo facit. Primo excludit potentiam resistendi; secundo repellit cautelam latendi, ibi, et introibunt.

Circa primum tria facit.

Primo ponit intentum; secundo explicat modum, ibi, quia dies; tertio concludit propositum. Et incurvabitur.

Ponit autem duo ad excludendam potentiam resistendi. Primo ipsorum depressionem, tum quantum ad superbiam cordis, cum dicit, oculi, idest superbia, sublimis, idest hominis potentis, humiliati, idest humiliabuntur; praeteritum pro futuro propter certitudinem prophetiae Prov. 30: generatio cujus oculi excelsi sunt, et palpebrae in alta surrectae. Job 40: respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios de loco suo. Tum etiam quantum ad nobilitatem generis: unde dicit, altitudo virorum, idest nobilitas generis. Amos 2: ego exterminavi Amorrhaeum a facie eorum, cujus altitudo cedrorum altitudo ejus. Secundo ponit punientis exaltationem, exaltabitur, idest altus apparebit in punitione qui infirmus videbatur in expectatione. Psal. 9: cognoscetur dominus judicia faciens. Infra 5: exaltabitur dominus exercituum in judicio. Quia dies domini. Hic ponitur modus expletionis praedictorum: et primo quantum ad depressionem hominum; secundo quantum ad subtractionem rerum, ibi, et super omnes. Dicit ergo primo: ideo erit hoc quod dictum est, quia dies domini, idest ultionis tempus: infra 63: dies ultionis in corde meo, annus retributionis meae venit: exercituum; ut non dubitetur de victoria ejus, cui tanta subest obsequentium multitudo: veniet quasi grave pondus ad comprimendum, super omnem superbum et excelsum; idest, super eum qui magis de magnis quae habet extollitur: et super omnem arrogantem, qui elevatur de eo quod non habet. Gregorius: arrogans est qui sibi tribuit quod non habet. Prov. 8: arrogantiam et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor. Et humiliabitur. Luc. 14: qui se exaltat humiliabitur.

Et super omnes cedros. Hic ponit subtractionem rerum quae faciunt ad defensionem: et primo quantum ad ea quae pertinent ad praeparationem machinarum: vel propter altitudinem; et sic dicit, super omnes cedros; vel fortitudinem; et sic dicit, super omnem quercum. Zach. 11: aperi Libane portas tuas, ut comedat ignis cedros tuas. Et infra: ululate quercus basan, quia succisus est saltus munitus. Secundo quantum ad ea quae pertinent ad munitionem locorum: aut a natura: et super omnes montes excelsos, Ezech. 6: haec dicit dominus deus montibus et collibus, rupibus et vallibus: aut ab arte: et super omnem turrim excelsam.

Soph. 1: dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos; et tribulabo homines.

Tertio quantum ad ea quae pertinent ad abundantiam victualium; et sic dicit: super omnes naves, in quibus deferuntur, tharsis, idest maris. Infra 23: ululate naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant. Et super omne quod visu pulchrum Est. Hoc pertinet ad hostium implacationem, vel augumentationem pugnantium.

Judith 10: quis contemnat populum Hebraeorum, qui tam decoras habet mulieres? et incurvabitur.

Hic quasi concludit propositum; et est omnino idem quod prius dictum est, nisi quod additur de destructione idolorum, ut ostendatur ipse solus excelsus, cum dicit, et idola. Ezech. 6: confringentur et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra. Et introibunt in speluncas.

Hic ponit cautela latendi, et est idem quod prius; nisi quod hic praedicitur quasi futurum, quia etiam potentiam dejiciendam praedicendo et non imprecando exposuerat; psalm. 62: introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. In die illa.

Hic removet tertium, scilicet idolorum fiduciam.

Et primo removet auxilium, ut adoraret. Ezech. 8: et ingressus vidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio, et universa idola domus Israel depicta. Infra 31: in die illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola quae fecerunt manus ejus in peccatum. Secundo replicat latendi subsidium, ibi, et ingredietur, apocal. 6: omnis servus et liber absconderunt se in speluncis, et petris montium. Quiescite ergo. Hic ponit sanum consilium ad evadendum; ergo ex quo omnia ista non valebunt vobis, quiescite ab homine, idest cessate ab offensa ipsius, scilicet christi. Cujus spiritus in naribus ejus, idest qui spirat naribus, et vivit sicut alii homines quantum ad humanitatem.

Quia excelsus reputatus est ipse, quantum ad divinitatem, a sanctis et ab Angelis. Psalm. 112: excelsus super omnes gentes dominus, et super omnes caelos gloria ejus. Vel aliter. Loquitur de deo ad similitudinem hominis per figuram antropospatos. Ab homine, idest deo, cujus spiritus in naribus: loquitur ad similitudinem irati, qui propter multiplicationem spirituum exufflat per nares: unde dicit Homerus, quod fortes austeram virtutem per singulas nares exufflabant. Psal. 17: ab inspiratione spiritus irae tuae. Infra 30: ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Et iterum: spiritus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum: et hoc refertur ad primum, in quo removit praesumptionem de misericordia dei: quia excelsus ipse, discretive, quasi solus contra secundum.



Thomas A. in Isaiam 5