Thomas A. in Isaiam 25

25

Lectio 2

Quia antequam sciat puer. Hic ponitur signi expositio, et secundum litteralem expositionem jam patet; secundum aliam: antequam sciat, scientia creata, patrem, putativum joseph, vel deum, fortitudo Damasci, et spolia Samariae. Secundum hoc etiam potest referri ad captivitatem Samariae, et adjecit.

Hic describitur ipsum destructionis factum: et circa hoc tria facit. Primo ponit puniendorum culpam; secundo punientium potentiam, ecce adducet dominus.

Tertio ponit ipsam poenam, et ascendet.

Dicit ergo primo, et adjecit. Post signum datum, aquas siloe. Siloe est quidam fons qui nascitur ad pedes montis sion, cujus aquae per horas ebulliunt, et plane vadunt: unde significant reges Juda, qui quandoque boni et potentes, quandoque mali et imbecilles fuerunt, et tamen legitime et quiete regnaverunt comparatione regum Israel, qui omnes cogebant populum ad idola.

Sed videtur quod hoc non sit eis imputandum pro culpa, quia hoc domini voluntate factum est, sicut dicitur 3 regum 12: a me factum est verbum hoc.

Et dicendum, quod dominus juste voluit quod reges Juda paterentur hoc damnum, propter culpam Salomonis, de quo 3 regum 11. Sed illi male et propter superbiam cordis hoc fecerunt, quia nolebant dare consueta tributa, sicut legitur 3 regum 12. Vel aliter, abjecit populus iste, idest contempserunt, et persecuti sunt sequentes malitiam duorum regum. Et haec videtur esse intentio, per id quod sequitur, et assumpsit magis Rasin, etc.: propter hoc. Hic describitur hostium potentia. Et primo ponitur metaphora quantum ad quatuor: scilicet quantum ad divinum auxilium, ecce dominus adducet; quantum ad impetum, aquas fluminis; quantum ad robur, fortes; quantum ad numerum, et multas, infra 17: sonabunt populi, etc..

Regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, idest exercitum ejus. Jerem. 6: ecce populus veniet de terra Aquilonis, et gens magna consurget. Glossa dicit, quod intelligit de Senacherib.

Sed contra: quia ipse non vastavit Samariam, sed Salmanasar, sicut dicitur 4 regum 18.

Ad hoc dicunt quidam, quod idem dicitur Salmanasar et Senacherib. Sed hoc patet esse falsum per id quod dicitur Tob. 1, quod mortuo Salmanasar, regnavit filius ejus pro eo. Et ideo dicendum, quod regnante Salmanasar jam sene, filius ejus erat in exercitu et forte praeerat exercitui; et ideo idem exercitus est utriusque. Unde loquitur de tota illa vastatione quae facta est per illos reges Assyriorum, quasi de uno persecutore, propter unitatem regni, et ascendet.

Hic ponit ipsam poenam, et servat metaphoram, quia aquae abundantes altiores sunt. Unde dicit: ascendet super omnes rivos, idest principes, et super ripas, terras. Ezech. 38: ascendet indignatio mea in furore meo, et in zelo meo. Et ibit per Judam. Hic ponit tribulationem redundantem in duas tribus. Et primo ponit tribulationis redundantiam: et ibit, scilicet aquarum impetus, per Judam, idest per terram Judaeae, inundans: servat metaphoram: quando enim abundant aquae, emittunt undas extra alveum suum in agros vicinos. Et dicit, ibit, quia non habebunt perfectum dominum, infra 28: sicut impetus aquarum, etc., jer. 47: ecce aquae descendent ab Aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem, et habitatores ejus. Secundo persecutionis abundantiam: et transiens usque.

Loquitur metaphorice, quasi diceret: in tanta abundantia redundabit quod si aliquis vellet aquas transire, venirent sibi usque ad collum, et fere submergeretur in eis; in quo significatur quod fuerunt prope captivitatem, sicut ostenditur infra 36 Ezech. Penultimo: et ecce aquae redundantes a latere dextro. Intumuerunt aquae etc..

Tertio exercitus copiam: et erit extensio alarum ejus, idest principum ejus, implens, prae multitudine, latitudinem terrae tuae, idest Judaeae, o emmanuel, christe qui de ea nasci venisti.

Misit enim principes suos Senacherib ad capiendam jerusalem; infra 36. De his alis Ezech. 17: aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri, et summitatem frondium ejus; et transportavit eam in terram chanaan, in urbe negotiatorum posuit illam.

26

Lectio 3

Congregamini populi.

Quia dixerat, quod persecutio Assyriorum aliquo modo redundaret in duas tribus: hic confortat eos, quia illa persecutione non sint finaliter captivandi, non etiam a decem tribubus et syris subjugandi. Et dividitur in partes duas. In prima ponit divinam confortationem; in secunda removet divinorum communicationem, et cum dixerint ad vos.

Circa primum duo ponit. Primo hostis irrisionem; secundo populi instructionem, haec enim ait dominus. Circa primum duo facit. Primo ponitur irrisio vel insultatio; secundo irrisionis ratio, quia nobiscum deus. Irridet autem pugnantium exercitum, sapientum consilium, et dominorum praeceptum.

His enim tribus bella pugnantur. Exercitus autem tribus invalescit: scilicet multitudine; et quantum ad hoc dicit: o populi syriae et Samariae congregamini, ut sitis multi, et vincemini, deo contra vos pugnante per quoscumque suos ministros. Et non solum vos, sed audite hoc idem universae terrae. Et est sarcasmos, quaedam species tropi, quae dicitur esse quaedam plena odio atque hostilis irrisio. Joel. 3: erumpite et venite omnes gentes de circuitu, et congregamini: ibi occumbere faciet dominus robustos tuos.

Secundo invalescit pugnantium fortitudine corporis et animi: et quantum ad hoc dicit, confortamini.

Joel. 3: infirmus dicat, quia fortis ego sum. Tertio invalescit armorum munitione.

Accingite vos; quod pertinet proprie ad gladios, sed inde transumitur ad omnia arma. 1 Mach. 3: accingimini, et estote filii potentes, et estote parati mane ut pugnetis adversus nationes has, quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra.

Quantum ad consilium: inite consilium et dissipabitur.

Job 5: qui comprehendit sapientes in astutia eorum, et consilia pravorum dissipat.

Proverb. 21: non est sapientia, et non est prudentia, non est consilium contra dominum.

Quantum ad praeceptum dominorum de his quae post consilium eliguntur: loquimini verbum, et non fiet. Supra 7: ponamus regem in medio ejus.

Reges enim quae eligebant annuntiabant plebi, ut dicit Hieronymus. Rationem ponit, interpretando nomen emmanuel, quia nobiscum deus. Rom. 8: si deus pro nobis, quis contra nos? jer. 15: et bellabunt adversum te, et non praevalebunt: quia ego tecum sum, ut salvem te, et eruam te: dicit dominus.

Haec enim ait. Hic ponitur populi instructio: et primo docet quid non timendum, secundo quid timendum, dominum exercituum.

Prima dividitur in duas partes: scilicet in doctrinae probationem, et in ipsius traditionem, ibi, non dicatis. Probat autem non esse timendos hostes, dupliciter. Primo per domini praeceptum: unde dicit, ita vincemini, o hostes, enim, idest quia, haec, quae dicta sunt, ait dominus ad me; et ideo ne timeatis. Nb 23: non est deus quasi homo ut mentiatur, neque ut filius hominis ut mutetur. Secundo suo exemplo: ait: dico ad me, dicens ad vos quae sequentur ad erudiendum vos, sicut erudivit me, idest ne imitarer eos in malitia sua; et hoc in manu forti, idest in tribulatione. Vel non solum docens quid faciendum, sed etiam dans gratiam virtutis ad complendum.

Thren. 1: de excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me. Ne dicatis.

Hic ponitur ipsa doctrina. Et primo prohibet timoris verbum: non dicatis, conjuratio, duarum gentium, quasi, nobis timenda est: omnia enim quae loquitur populus conjuratio est, contra me. Unde si me sociant vobis in conjuratione, sentient me vobis socium in defensione. Exod. 16: non contra nos est murmur vestrum, sed contra deum. Infra 50: stemus simul. Quis est adversarius meus? accedat ad me. Secundo prohibet passionis motum: et timorem ejus ne timueritis.

Timor et pavor differunt secundum magis et minus: timor enim facit motum cordis secundum systolem, sed pavor quasi immobilitat cor.

Psalm. 26: si consistant adversum me castra.

Dominum exercituum.

Hic instruit eos quomodo timendus sit: et primo ponit legem; secundo legis absconsionem, signa legem.

Circa primum tria facit. Primo ponit legis praeceptum; secundo obedientium fructum, et erit vobis; tertio poenam rebellium, in lapidem autem. Praeceptum autem est ut deus honoretur: sanctificate dominum exercituum, in vobis ipsis, et in sanctitate serviatis ei: ipse pavor vester, inquantum dominus. Ps. 111: beatus vir qui timet dominum: ipse terror, inquantum ultor. Mt 10: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest animam et corpus perdere in Gehennam.

Hoc exponit Petrus de christo (1 Pet. 3): timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini.

Et videtur intentio prophetae propter ea quae sequuntur.

Nota super illo verbo, sicut in manu forti erudivit quod est manus divina triplex. Primo est manus divinae potentiae; et haec est triplex.

Primo creantis. Job 10: manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me: secundo continentis: Psal. 94: in manu tua, domine, omnes fines terrae; tertio protegentis: Is. 49: in umbra manus suae protexit me. Secunda est manus justitiae; et ista est triplex. Prima tangentis ad probandum.

Job 19: manus domini tetigit me: secunda flagellantis, ad purgandum. 2 Mach. 6: nam et si in praesenti tempore a suppliciis hominum eripiar; sed manus omnipotentis neque vivus, neque defunctus effugiam: tertia opprimentis ad condemnandum. Hebr. 10: horrendum est incidere in manus dei viventis. Tertia manus est manus misericordiae: et ista est triplex. Prima sanantis.

Job 5: ipse vulnerat, et medetur: percutit, et manus ejus sanabunt; secunda pascentis: Psal. 94: populus pascuae ejus et oves manus ejus; tertia coronantis. Sap. 5: accipient regnum decoris et diadema speciei de manu domini.

Et erit vobis. Hic ponit obedientium fructum. In sanctificationem: sanctos faciet vos. Lev. 22: ego dominus, qui sanctifico vos.

In lapidem. Ponit rebellium impedientium poenam, sub metaphora viatorum: et primo ponit poenae occasionem; secundo poenae perceptionem, et offendent. Occasionem autem ponit primo quantum ad populum; secundo quantum ad principes, in laqueum.

Primum ostendit sub metaphora lapidis existentis in via, qui dupliciter impedit viatorem: scilicet per pedis laesionem, et per casus occasionem: et similiter christus fuit incredulis ex Judaeis occasio laesionis et casus, non ex culpa sua, sed illorum. Dicit ergo: erit duabus domibus Israel, idest infidelibus de decem et duabus tribubus; vel Scribis et Pharisaeis, in lapidem offensionis, quantum ad laesuram.

Roman. 9: offenderunt enim in lapidem offensionis. Et in petram scandali, in qua pes impingit ad casum. Scandalon Graece, Latine pedis impactio 1 Cor. 1: nos autem praedicamus christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. Et quia principes magis christo restiterunt, ideo quantum ad eos aggravat. Et erit habitantibus jerusalem, quae erat urbs principum, in laqueum, sicut animalia capiuntur laqueo; et hoc est gravius quam offensio. Infra 24: qui se explicuerit de fovea, incidet in laqueum. Et in ruinam, quod est magis quam casus simplex. Luc. 2: ecce hic positus est in ruinam. Et quia occasiones quandoque aliquis devitat, et non incurrit; ideo hoc removet, et ostendit poenae perceptionem, et dicit, et offendent, contra id quod dixit, offensionis, per infidelitatem; contra scandalum cadent, a dignitate regni. Mt 21: qui ceciderit super lapidem istum, confringetur.

Super quem vero ceciderit, conteret eum.

Quantum ad laqueum dicit, irretientur, funibus peccatorum, et perplexitatum, quae quia non rumpentur, capientur, a Romanis. Prov. 5: funibus peccatorum suorum constringitur. Liga testimonium. Hic ponit legis clausionem, et primo ponitur legis absconsio. Ibi liga testimonium, idest involve prophetiam de christo obscuritate, ne videant Judaei, quia indigni sunt.

Signa legem. Signa duo significat. Quandoque claudere sub sigillo; et sic dicit: signa legem, veterem sub figuris, in discipulis meis, idest quousque discipuli mei aperiant praedicando per mundum.

Dan. 12: claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum. Vel in discipulis meis, absconde. Quandoque significat expressionem figurae. Psalm. 4: signatum est super nos lumen vultus tui, domine. Et sic signa in anima discipulis meis. Secundo absconditi expectationem, expectabo. Michaeae 7: ego autem ad dominum aspiciam: expectabo deum salvatorem meum. Tertio expectati praesentationem, ecce ego, christus scilicet, et pueri mei, apostoli, quos dedit mihi dominus: joan. 17: tui erant, et mihi eos dedisti; in signum, idest ut faciant signa, et in portentum, mirum quod sua magnitudine portendit; et hoc fiet a domino qui habitat, per cultum, vel per fidem, sion, ecclesia, Zach. 3: audi, jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt. Quidam exponunt hoc de Isaia. Et pueri, prophetae, secundum hoc. Infra 20: sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam. Quidam de filiis Isaiae, et hoc falsum.

27

Lectio 4

Et cum dixerint ad vos.

Hic removet divinorum communicationem: et circa hoc tria facit. Primo ponitur hostium communicatio: et cum dixerint, hostes vestri: quaerite a Pythonibus, qui vobis praedicunt mala, et nobis bona. Python Hebraice os abyssi. Et dicit Hieronymus, quod dicuntur ab Apolline pythio, quia hoc genus artis magicae invenit, per quod videntur mortui suscitari, et de futuris aliqua praedicere: sicut legitur 1 Reg. 28. Rabanus dicit, quod est nomen maligni spiritus. Item Hieronymus dicit, quod dicitur Python qui habet diabolum in ventre. Et a divinis, quia sibi actum dei vindicant in praedictione futurorum, et praecipue quantum ad cultum falsorum deorum. Qui strident, quasi insani. 3 Reg. 18: clamabant voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. Deut. 18: ne sit maleficus, neque incantator, neque Pythones consulat, neque divinos, et quaerat a mortuis veritatem.

Omnia enim haec abominatur dominus.

Secundo docetur responsio. Numquid non populus erat fidelis a deo suo, vero; pro vivis ac mortuis, idest pro salute vivorum ac mortuorum, IV Reg. 1: numquid non erat.

Vel vivis et mortuis, idest loco deorum vestrorum, qui sunt simulatus hominum mortuorum et vivorum. Vel quaerimus visionem pro vivis mortuis, sicut vos, scilicet a diis vestris, qui sunt similes mortuis. Ad legem magis, quae prohibet talia, vel quae docet quidem expectandum testimonium, Scripturae. Tertio ponit inobedientium comminationem: quod si non dixerint.

Et facit tria. Primo comminatur poenam; secundo in poena impatientiam; et cum esurierit; tertio desperationis tristitiam, et suspiciet.

Dicit ergo primo: quod si non dixerint juxta hoc verbum, respondentes scilicet, vel faciemus quod non erit eis matutina lux, idest christus tenebras pellens. Joan. 1: erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.

Et pertransibit per eam, congregationem, ad alios, non manens in eis: infra 58: ecce adsum: quia misericors sum dominus deus tuus: et corruet in damnationem, et verbum dei esuriet, Amos 8: ecce ego mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aquae; sed audiendi verbum dei. Vel lux consolationis: et corruet, in damnationem: supra 3: ruit jerusalem, et Juda concidit: et esuriet, pane; et cum esurierit.

Hic comminatur in poena impatientiam quantum ad iram cordis irascetur.

Psalm. 58: si non fuerint saturati, murmurabunt.

Quantum ad blasphemiam oris, et maledicet. Apoc. 16: et blasphemaverunt deum caeli prae doloribus et vulneribus; et non egerunt poenitentiam ex operibus suis. Et suspiciet sursum. Hic ponit desperationis tristitiam: et primo expectationem auxilii: suspiciet sursum, de caelo quaerens auxilium, et ad terram intuebitur, ad auxilium de terra. Supra 5: aspiciet in terra, et ecce tenebrae tribulationis. Secundo imminentiam periculi: et ecce tribulatio, praevisa, et tenebrae, quantum ad consilium resistenti; dissolutio, contra confortationem; et angustia, quantum ad perplexitatem; et caligo persequens, quantum ad persecutionem.

Apoc. 16: factum est regnum eius.

Tertio liberationis impossibilitatem ad similitudinem avis captae. Et non poterit avolare de angustia sua. E contrario est de justis. Psalm. 123: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.



Capitulus 9

28
(
Is 9)

Lectio 1

Primo tempore alleviata est terra.

Hic ponit destructionis modum et ordinem: et primo secundum diversitatem punitorum; secundo secundum diversitatem poenarum; ibi, verbum misit.

Prima in tres, secundum tres persecutiones factas ab Assyriis in terram promissionis.

Primo enim teglathphalasar, regnante Phacee in Samaria, captivavit duas tribus et dimidiam quae erant ultra jordanem, respectu jerusalem, et de tribu zabulon et Nephtali, quae erant citra jordanem, tantum quod posset aequiparari dimidiae tribui. Et quantum ad hoc dicit: primo tempore, idest tempore primae captivitatis, terra zabulon, et terra Nepthali alleviata, idest minorata habitatoribus suis; quod forte remanentibus non fuit multum grave, quia remanserunt eis plures possessiones.

Et de hoc dicitur 4 Reg. 15. Secundo venit Salmanasar nono anno Oseae, et captivavit residuos ex decem tribubus, qui erant citra jordanem respectu Judaeae; et quantum ad hoc dicit: novissimo, idest in ultima captivitate generali decem tribuum, via maris, idest regio per quam itur ad mare Genesareth, Galilaeae, idest, quae est in Galilaea, gentium, quae est trans jordanem, respectu Assyriorum, quamvis citra respectu Judaeae, aggravata, idest gravi pondere tribulationis pressa. Est autem duplex Galilaea. Una in tribu zabulon, alia in tribu Nephtali, vicina tyriis; et dicitur gentium ista, vel propter multas gentes quae habitabant ibi, vel propter dominium, quia dederat eam Salomon regi tyri; 4 Reg. 17. Tertio venit Senacherib, et civitates Juda cepit, et jerusalem obsedit, sicut dicitur 4 regum 18. Et de ista tertia persecutione loquitur hic propheta dicens, populus; et promittit Judaeis salutem. Unde duo facit. Primo promittit salutis gratiam; secundo assignat causam, zelus domini exercituum. Circa primum tria facit.

Primo promittit salutem; secundo prosequitur salvationis ordinem, ibi, multiplicasti; tertio describit ipsum salvatorem, ibi, parvulus.

Promittit autem eis salutem contra duo; contra perplexitatem: et quantum ad hoc dicit: populus, Judaeae, qui ambulabat, idest procedebat in negotiis suis, in tenebris, dubietatis, vidit lucem magnam, diem consolationis: contra poenae gravitatem: habitantibus in regione umbrae mortis, idest Judaeae, quae propter gravem persecutionem erat similitudo mortis, lux orta est eis, divinae consolationis.

Infra 60: surge, illuminare, jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria domini super te orta Est. Multiplicasti gentem, hic ponit salvationis processum et ordinem quantum ad quatuor. Primo quantum ad hostium frustrationem, et quantum ad hoc dicit, multiplicasti gentem, in exercitu Senacherib, et non magnificasti eis laetitiam, ut implerent quod proposuerant. Job 5: consilia pravorum dissipat secundo hostium spoliationem: quod fuit quando illis interfectis ab Angelo, sicut dicitur infra 36, populus egressus est ad colligenda eorum spolia: unde comparatur messoribus et victoribus. Laetabuntur. Infra 35: gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet ab eis dolor et gemitus. Tertio servitutis liberationem. Tyranni enim onerant praeceptis; et quantum ad hoc dicit, jugum enim oneris ejus, Senacherib quod deposuit: affligunt poenis: et quantum ad hoc dicit, et virgam humeri ejus, idest qua humeros verberabant: spoliant rebus; et ideo dicit, sceptrum exactoris ejus. Infr. 14: quomodo cessavit exactor, quievit tributum? ita fiet; sicut in die Madian, idest sicut Gedeon madianitas dejecit: jud. 7. Quarto quantum ad hostium punitionem. Et haec evenient, quia omnis violenta praedatio; idest, violenti praedatores, quantum ad nocumentum quod inferebant in rebus, et vestimentum mixtum sanguine, eorum quos occidebant, quantum ad nocumentum inflictum in personis, erit in combustione: ad litteram enim combusti fuerunt. Infra 10: et subtus gloriam ejus ardebit succensa quasi combustio ignis. Parvulus enim natus est nobis.

Hic describit salvatorem: et primo quantum ad receptionem; secundo quantum ad nominationem, ibi, et vocabitur; tertio quantum ad potestatem, ibi, multiplicabitur ejus imperium. Recepimus autem in natura nostra, in nativitate: parvulus natus est nobis. Lucae 2: evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie salvator, qui est christus dominus, in civitate David. Recipimus in notitiam nostram, in patris attestatione. Mt 17: hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite. Bernardus: puer leviter placari potest, facile condonat: pauperes sumus, et parum dare possumus; tamen pro illo parvulo possumus reconciliari erga christum parvulum, si volumus. Et filius datus Est. Recipimus etiam eum in divina reverentia per passionem.

Ut in nomine jesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum: Phil. 2. Et factus est principatus, idest crux, per quam in principatum exaltatus Est. Joan. 19: et bajulans sibi crucem, exivit in eum qui dicitur calvariae locus. Et vocabitur. Hic ponit ejus nominationem: et primo nomen exprimens sapientiam divinam. Admirabilis. Ps. 138: mirabilis facta est scientia tua ex me. Unde omnia opera ejus mirabilia fuerunt, et praecipue in unione naturarum in una persona.

Quantum ad humanam, consiliarius, consilia praeceptis superaddens. Eccl. 6: consiliarius tibi sit unus de mille. Exprimens potentiam divinam, deus. Infra 45: vere tu es deus absconditus. Humanam, fortis, in virtute. Job 9: sapiens corde est, et fortis robore. Tertio nomen exprimens bonitatis affluentiam quantum ad divinam. Pater futuri saeculi, idest generans filios in gloriam. Heb. 2: decebat enim eum propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummari. Infra 22: et erit quasi pater habitantibus jerusalem. Quantum ad humanam, princeps pacis, inquantum est mediator.

Ipse enim pax nostra, qui fecit utraque unum: Eph. 2. Gen. 23: princeps dei es apud nos etc..

Multiplicabitur. Hic describit ejus potestatem: et primo quantum ad regni magnitudinem; secundo quantum ad regni nobilitatem, super solium, tertio quantum ad aeternitatem, amodo, et usque.

Circa primum duo ponit. Primo regni magnitudinem, multiplicabitur ejus imperium. Dan. 7: et omnes reges servient et obedient ei.

Quantum ad pacis quietem, et pacis non erit finis.

Infra 26: servabis pacem quia in te speravimus.

Super solium David. Hic describit regni nobilitatem. Super solium David, idest super ecclesiam, quae significatur in regno David. Luc. 2.

Dabit ei dominus deus sedem David patris ejus.

Quantum ad effectum regni, ut confirmet, ad resistendum, et corroboret, etiam ad impugnandum, in judicio, idest per judicium. Jer. 23: regnabit rex, et faciet judicium et justitiam in terra. Quantum ad aeternitatem, amodo, idest a tempore incarnationis, et usque in sempiternum. Dan. 7: potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur; et regnum ejus, quod non corrumpetur. Ultimo ponit motivum ad dandum: zelus, idest amor dei patris. Joan. 3: sic deus dilexit mundum ut filium suum unigenitum daret. Judaei exponunt hoc de ezechia.

Sed patet quod regnum ejus non fuit corroboratum in aeternum, nec nomina conveniunt sibi, quae significant divinam eminentiam. Propter quod septuaginta subticuerunt, et posuerunt loco illorum, magni consilii Angelus.

Notandum super illo verbo, parvulus natus est, quod christus dicitur parvulus primo in nativitate propter aetatem. Mt 2: intrantes domum invenerunt puerum cum maria matre ejus. Secundo possessione, propter paupertatem. 2 Cor. 8: scitis gratiam domini nostri jesu christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives. Tertio corde, propter humilitatem. Mt 11: discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Quarto morte, propter mortis vilitatem.

Sap. 2: morte turpissima condemnemus eum.

Notandum super illo verbo, datus est nobis, quod christus datus est nobis primo in fratrem.

Cant. 8: quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae? secundo in doctorem.

Joel. 2: filii sion, exultate, et laetamini in domino deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae.

Tertio in speculatorem. Ezech. 33: fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel.

Quarto in propugnatorem. Is. 19: mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos. Quinto in pastorem Ezech. 34: et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascet eas. Sexto in exemplum operationis. Joan. 13: exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis. Septimo in cibum peregrinationis. Joan. 6: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Octavo in pretium redemptionis. Mt 20: filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. Nono in praemium remunerationis.

Apoc. 2: vincenti dabo edere manna absconditum.

Item notandum super illo verbo, super humerum ejus, quod deus posuit super humerum christi primo peccata, sicut supra satisfactorem. Is. 53: deus posuit super eum iniquitatem omnium nostrum. Secundo clavem, sicut supra sacerdotem.

Is. 22: et dabo clavem domus David super humerum ejus, et aperiet, et non erit qui claudat.

Tertio principatum, sicut supra dominatorem. Is. 9: factus est principatus super humerum ejus. Quarto gloriam, sicut supra triumphatorem. Is. 22: et suspendam super eum omnem gloriam domus patris ejus.

29

Lectio 2

Verbum misit dominus in Iacob.

Hic exequitur ordinem punitionis, secundum diversitatem poenarum: et primo commemorat culpam; secundo exequitur poenam, et elevabit.

Arguit autem in eis culpam dupliciter. Primo quantum ad transgressionem divini praecepti: unde dicit: verbum misit dominus in Jacob, idest in Juda, vel in toto populo, ut de Juda constituerentur duces. Gen.

Penult.: non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus. Iud. 9, 1 Reg. 15. Et cecidit in Israel, idest frustratum est in Israel, idest in decem tribubus, qui dimiserunt domum David: 3 Reg. 12: vel verbum legis universaliter. Oseae 4: si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Juda.

Secundo quantum ad executionem facti, inquantum dicebant se bene fecisse caecati superbia: quia tumor mentis obstaculum est veritatis: et ideo dicit: et omnis populus ephraim; idest decem tribuum, et habitantes Samariam, quantum ad principes populi: sciet, idest recognoscet se, et culpam suam in poena; quia oculos quos culpa claudit, poena aperit. Dicentes in superbia et magnitudine cordis, inquantum in corde suo super alios se aestimabant: et magnitudine, quantum ad praesumptionem magnorum quae proponebant. Lateres, idest reges de Juda qui erant firmi, ceciderunt, a nobis; sed quadris lapidibus, idest fortibus regibus ex nobis aedificabimus regnum nostrum. Succiderunt, scilicet hostes, ut syri, sycomoros, idest reges Judae infructuosos: cedros, idest sublimes ex nobis immutabimus, idest ponemus loco illorum. Supra 7: ponamus regem in medio ejus filium tabeel.

De superbia eorum infra 28: vae coronae superbiae ebriis ephraim. Et elevabit. Hic exequitur diversitatem poenarum quantum ad tria in quibus confidebant. Primo comminatur contra foederationem vicinorum; secundo contra utilitatem personarum quas se aestimabant habere, ibi, et disperdet dominus; tertio contra multitudinem populorum, succensa est.

Circa primum duo facit. Primo ponitur punitio; secundo ulterioris poenae praeparatio, in omnibus.

Comminatur autem duo. Primo futuram destructionem.

Et elevabit dominus hostes Rasin, idest Assyrios, in tumultum, belli, de quo 4 Reg. 16. Secundo persecutionis impugnationem: et adducet dominus syriam ab oriente, secundum situm terrae, qui erant amici, et Philistiim ab occidente, qui Judam impugnabant; et devorabunt Israel, destruent, toto ore, idest toto affectu. Habac. 3: exaltatio eorum sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito. In omnibus his non est aversus furor ejus. Hic ponitur poenae praeparatio; et secundo assignatur ratio, et populus.

Praeparatio autem ponitur in voluntate: non est aversus furor. 4 Reg. 23. Verumtamen non est aversus dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus contra Judam. Et quantum ad potestatem, manus ejus. Loquitur more humano. Supra 1: et convertam manum meam ad te, et excoquam ad purum scoriam tuam. Ratio addendi poenam poenae est incorrigibilitas populi; et hoc est quod dicit: et populus non est etc., jerem. 2: frustra percussi filios vestros: disciplinam non receperunt. Disperdet dominus. Hic comminatur contra confidentiam de utilitate personarum: et primo ponitur punitio; secundo ulterioris poenae praeparatio, in omnibus his.

Personae autem utiles videbantur, vel ad defensionem; et contra hos primo: vel ad divinae misericordiae provocationem; et contra hos, ibi, propter hoc super. Circa primum tria facit. Primo ponitur dignitas et culpa, sub metaphora: incurvantem, quantum ad principem, contra rectitudinem iustitiae; depravantem vel refrenantem, scilicet prophetam, Ez. 13: et violabant me ad populum meum. Secundo exponit metaphoram.

Longaevus, docens mendacium. Ezech. 22: prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana et divinantes eis mendacia.

Tertio ponit poenam: et erunt seducentes, qui beatificant; et seducti, et qui beatificantur, supra 3: popule meus: qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt.

Oseae 4: corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Propter hoc.

Hic contra personas utiles ad misericordiam provocandam, vel propter carnis integritatem, adolescentulis, scilicet virginibus, vel propter aetatem, et pupillorum, vel propter infirmitatem, viduarum. Et primo ponitur punitio, non miserebitur; secundo ponitur ratio quantum ad simulationem in opere. Hypocrita, quantum ad malitiam in corde, et nequam, quantum ad falsitatem in ore, et universum os.

Job 8: spes hypocritae peribit.

In omnibus, ut supra exponitur. Succensa.

Hic comminatur contra confidentiam de multitudine populi seditionem, deinde poenae ulterioris praeparationem, in omnibus.

Circa primum duo facit. Primo ponitur metaphora ignis; secundo famis, et declinabit ad dexteram.

Circa primum duo facit. Primo ponit metaphoram; secundo expositionem, in ira domini.

Comminatur autem poenam seditionis sub metaphora combustionis.

Unde primo ponit causam combustionis efficientem, succensa est; ac si dicat: impietas vestra est sicut ignis accensus ad comburendum vos. Infra 50: ecce omnes vos accendentes ignem, accincti flammis ambulate in lumine ignis vestri. Secundo materialem, vepres, idest populum vitiosum, supra 5: ascendent vepres et spinae super eam. Secundo ipsam combustionem: succendetur in densitate saltus, idest in sylva, in qua sunt multae arbores; et significatur multitudo populi: et effectus, convolvetur superbia, idest altitudine fumi: fumus enim ascendens ex igne, involvit cacumina arborum; et tribulatio seditionis obtenebrat visum hominum. Joelis 1: ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

In ira, quae est quasi ignis. Nahum. 1: indignatio ejus effusa est ut ignis (materialis)p et erit populus, infra 50: ambulate in lumine ignis vestri. Vir fratri suo. Hoc exponitur quantum ad ipsam combustionem. Et declinabit ad dexteram. Hic comminatur eamdem poenam sub metaphora famis. Et primo ponit metaphoram, declinabit, quasi facta videantur, ad dexteram, per quam: amici; esuriet, adhuc malum facere. Ad sinistram, inimicos. Carnem brachii, consanguineos. Secundo exponit quantum ad consanguineos. Manasses ephraim et ephraim Manassen, qui ambo fuerunt filii joseph.

Tertio quantum ad hostes: simul ipsi contra Judam.

Jerem. 9: omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.

Supra 3: et irruet populus vir ad virum, unusquisque ad proximum suum. In omnibus non est aversus furor meus; sed manus etc.. Expone omnia ut supra.



Capitulus 10


Thomas A. in Isaiam 25