Thomas A. in Isaiam 74


Capitulus 55

75
(
Is 55)

Haec est hereditas.

Hic adhibet tertium remedium, promittens rerum abundantiam contra pristinam penuriam. Et dividitur in duas partes: in prima ponit promissionem; in secunda ostendit promissionis firmitatem, et quomodo descendit.

Circa primum tria facit. Primo ostendit eorum quibus promittitur, conditionem: haec est hereditas; idest, haec quae sequuntur, debentur servis domini, qui ei filii sunt, quasi hereditario jure, et justitia, quasi justa merces.

Ps. 15: hereditas mea. Secundo proponit promissionem, promittens futuram copiam in necessariis: omnes sitientes, idest vos ex Judaeis, qui prius prae inopia sitientes eratis, emite, sine pretio, comedite, panem, et alia necessaria. Joan. 7: si quis sitit, veniat ad me, et bibat... Et de ventre ejus fluent aquae vivae. Et in deliciis: venite, emite, quasi, ac si emeretis accipite, vel absque argento, idest minus quam justo pretio, can. 5: bibi vinum meum cum lacte meo. Et commemorans pristinam inopiam.

Quare appenditis? quasi dicat: quare hactenus argentum dabatis, et panem inde emere non poteratis? Aggaei 1: seminastis multum, et intulistis parum.

Haec autem mystice exponuntur de aqua divinae sapientiae, quae gratis sitientibus datur, secundum Glossam. Tertio indicit praeparationem ad consequendum dictum promissionem: audite audientes: et primo excitat attentionem: secundo ponit exhortationem, quaerite dominum. Excitat autem attentionem triplici promissione. Primo promittens attendentibus bonorum copiosam fruitionem: comedite, idest reficiam vos diversis bonis, si me audiatis, in crassitudine, quantum ad copiam. Supra 1: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis.

Ier. 31: animam sacerdotum.

Secundo promittens mortis evasionem, inclinate. Psal. 118: vivet anima mea, iterum Ps. 118: in aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.

Tertio promittens potestatem. Et primo ponit similitudinem: et feriam: id est sicut David veras promissiones feci, ut in sempiternum semen suum permaneret: sic et vobiscum faciam.

Secundo explicat ipsam, ostendens quid David fecerit: ecce testem, psalm. 17: populus quem non cognovi, servivit mihi; in auditu auris obedivit mihi. Et quid eis facturus sit, ecce gentes vocabis, ad praeceptum tuum implendum, non tuis viribus, sed propter dominum. Supra 49: adorabunt propter dominum deum tuum qui elegit te. Quaerite dominum.

Hic indicit eis praeparationem ad consequendam dictam promissionem: et primo dat quaerendi divinum consilium: quaerite dominum dum inveniri potest, antequam adversitas vel mors veniat.

Ps. 104: quaerite dominum, etc., Prov. 1: mane consurgent, etc.. Secundo docet quaerendi modum: derelinquat impius, peccans in deum, iniquus, peccans in proximum. Supra 1: auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Tertio ponit reversionis fructum, scilicet misericordiam: et revertatur, quoniam multus, idest multiplicis misericordiae, ad ignoscendum. Joel. 2: convertimini ad dominum deum vestrum. Quarto excludit misericordiae impedimentum: non enim cogitationes, quasi: vos impii, ego pius; vos ultionem cogitatis, ego misericordiam.

Ezech. 18: numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae sunt? et quomodo.

Hic ostendit promissionis firmitatem: et primo ostendit divini verbi efficaciam, ad me vacuum, idest sine fructu.

Sap. 1: sermo obscurus, Oseae 6: veniet quasi imber temporaneus et serotinus.

Secundo ponit continentiam quantum ad laetam remissionem de Babylone, quia in laetitia.

Ps. 104: eduxit populum suum in exultatione, et electos suos in laetitia. Quantum ad aliorum congratulationem, montes et colles, potentes et populares, laudantes in vobis dominum. Vel est hyperbole. Terra vestra, vestrae reversioni congratulans.

Quantum ad bonorum multiplicatam restitutionem: pro saliuncula, idest, priora pauca erant respectu futurorum. Aggaei 2: erit gloria domus hujus novissimae, plus quam primae. Supra 41: dabo in solitudine.

Saliunca, a saliendo dicta, quae cardus leporinus dicitur. Tertio ponit consequentem dei gloriam, et erit dominus nominatus, undique et semper gloriosus pro liberatione vestra, in signum aeternum, ad quem confugient sicut ad signum salutis. Supra 49: ecce ego levabo ad gentes signum meum.

Nota super illo verbo, omnes sitientes venite ad aquas, quod divina doctrina primo dicitur aqua; et hoc primo quia infirmos sanat. Eccl. 15: aqua sapientiae salutaris potavit eum. Secundo quia inquinatos mundificat. Ezech. 36: effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Tertio quia sitientes satiat. Joan. 4: si quis biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum. Secundo dicitur vinum; et hoc quia primo pungit arguendo.

Supra 1: vinum tuum mixtum est aqua.

Secundo quia incendit exhortando. Psal. 104: eloquium domini inflammavit eum. Tertio quia inebriat consolando. Infra ult.: inebriamini ab uberibus consolationis vestrae. Tertio dicitur lac; et hoc primo propter pulchritudinem. Gen. 49: Nephtalim cervus emissus dans eloquia pulchritudinis. Secundo propter dulcedinem.

Ct 2: sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis. Tertio propter sumendi facilitatem. 1 Petri 2: quasi modo geniti infantes lac concupiscite.



Capitulus 56

76
(
Is 56)

Haec dicit dominus.

Hic postquam promiserat liberationem a malis, incipit promittere salutem in collatione bonorum.

Et dividitur in partes tres. In prima ponitur salutis praeparatio; in secunda salutis promissio, cap. 60: surge illuminare; in tertia salutis collatae multa discretio, cap. 63: quis est iste.

Prima in duas. In prima ponitur praeparatio ex parte salutem suscipientis; in secunda ex parte ipsius salvantis, c. 59: ecce non est abbreviata. Prima in duas. In prima dat praeparationis salubre consilium; in secunda excludit inane remedium, (c. 58): clama, ne cesses. Prima in duas. In prima ponit consilii recipientium diversitatem, quantum ad constitutionem praemiorum; in secunda quantum ad evasionem periculorum, cap. 57: justus perit.

Prima in tres. In prima ponit consilium; in secunda in recipientibus consilii fructum, beatus vir qui facit; in tertia in contemnentibus salutis defectum, omnes bestiae. Circa primum duo. Primo consulit debitam praeparationem: custodite judicium, vos praelati, quorum est judicare; facite justitiam, vos subditi, idest omnem virtutem, secundum quod ad alterum conformatur praeceptis legis. Michaeae 6: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum.

Secundo promittit salutis propinquitatem: quia juxta, idest prope, salus mea, quia a me salvabimini post captivitatem, et justitia mea, quantum ad hostes, de quibus vos vindicabo. Supra 46: prope feci justitiam meam. Beatus vir. Hic ponit fructum consilii in his qui suscipiunt: et primo ponit utilitatem, ponens impletionis fructum: beatus vir qui facit, opere explens, apprehendet, strenue aggrediens.

Psalm. 111: beatus vir qui timet dominum; et implendi modum, quantum ad caeremonialia, custodiens sabbatum: sabbati namque observatio erat moralis quantum ad hoc quod quies in deo ponetur, et quod aliquando divinis rebus vacetur ab aliis abstinendo; sed caeremonialis quantum ad temporis determinationem.

Fuit autem determinatus eis dies septimus, propter opus creationis, quo adhuc nullum dignius praecesserat. Nobis dies primus, sive octavus, propter mysterium resurrectionis, quo natura condita in melius reparatur. Exod. 20: memento ut diem sabbati sanctifices.

Ier. 17: custodite animas vestras. Et quantum ad moralia, custodiens manus. Ps. 25: lavabo inter innocentes manus meas. Secundo ponit utilitatis universalitatem, et non dicat: et primo excludit quorumdam, qui videbantur indigni, desperationem, vel propter defectum generis, quia non erant de genere Israel. Qui adhaeret, servans praecepta ejus. Separatione, non faciens me participem salutis eis promissae. Roman. 10: non enim est distinctio Judaei et Graeci: nam idem dominus omnium. Vel propter defectum generativae virtutis: et non dicat eunuchus: lignum aridum, impotens ad generandum, sicut lignum aridum ad germinandum. Prov. 11: justi quasi virens folium. Secundo ponit promissionem: quia haec dicit dominus. Et primo ipsis specialiter quantum ad eunuchos: custodierint, quantum ad cultum religionis, elegerint, quantum ad obedientiam legis, tenuerint, quantum ad observantiam promissionis abstinendi a malis: in muris, idest habitationem in muros civitatis meae, nomen melius, quod servi mei et sancti vocabuntur, et filiis, idest quasi multos filios generassent.

Sap. 3: spado qui non operatus Est. Et quantum ad extraneos: et filiis, idest dabo privilegia in quibus Judaei gloriantur, ut colant, quantum ad specialem cultum, et diligant, quasi filii, ut sint in servos, et glorientur in ipsius dominio.

Supra 19: colent dominum.

Et haec quidem fuerunt impleta in reversione populi de captivitate; sed plenius in conversione gentium ad fidem christi, sicut exponit Glossa.

Secundo quantum ad omnes generaliter: omnem custodientem. Et circa hoc duo facit. Primo ponit promissionem, qua promittit sacri loci restitutionem, in montem sanctum. Scilicet sicut supra 1: venite, ascendamus ad montem domini. Et quantum ad sacrificiorum acceptationem, holocausta. Malach. 3: placebit deo sacrificium Judae et jerusalem. Secundo ponit expletionis ordinem: et primo quantum ad templi venerationem: quia domus mea. 2 Mach. 3: templum per universum, joan. 2 et Mt 21: domus mea domus orationis vocabitur.

Secundo quantum ad populi congregationem: ait dominus, ad eum; Israel congregat, gentes ei adhaerentes. Psal. 146: aedificans jerusalem dominus dispersiones Israelis congregabit.

Nota super illo verbo, et dabo nomen melius, quod sancti habent nomen primo ex praedestinatione.

Supra 49: dominus ab utero vocavit me; secundo ex divina adeptione. 1 joan. 3: videte qualem dilectionem vel caritatem dedit nobis deus pater, ut filii dei nominemur et simus.

Tertio ex gratiae infusione. Apoc. 2: nomen habes et tenes nomen meum.

Quarto ex mentis renovatione. Eodem: Apoc. 2: dabo calculum.

Item nota, quod nomen dei est diligendum, primo quia magnum ad timendum. Malach. 1: magnum est nomen meum in gentibus, dicit dominus.

Secundo quia sanctum ad venerandum. Lucae 1: fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus. Tertio quia dulce ad meditandum.

Supra 26: nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae. Quarto quia copiosum ad miserendum. Cant. 1: oleum effusum nomen tuum. Quinto quia efficax ad impetrandum.

Joan. 15: quodcumque petieritis patrem in nomine meo, det vobis. Sexto quia virtuosum ad salvandum. Act. 4: non est aliud nomen sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri. Septimo quia occultum ad sciendum. Prov. 30: quod nomen ejus.

Omnes bestiae agri. Hic comminatur contemnentibus salutis defectum: et primo designat occisionis poenam: omnes bestiae ad devorandum, eorum cadavera; Ez. 39: dic omni volucri universis. Secundo ponit culpam: et primo praelatorum quantum ad defectum in regimine et praevisione periculorum. Speculatores: positi sunt enim praelati ad cavendum populo a periculis, sicut speculator ab hostibus: nescierunt, pericula praevidere. Mt 15: sinite illos: caeci sunt duces caecorum. In correptione vitiorum, universi canes. Latrare, contra vitia. Psal. 37: ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum.

In admonitione agendorum, videntes vana, promittentes eis prospera, cum imminerent adversa; et ita in peccatis nutrientes. Ezech. 22: prophetae ejus liniebant eos. In spoliatione rerum, et canes impudentissimi; quasi, sine aliquo pudoris freno subditos bonis suis spoliantes et nunquam satiantur. Psalm. 58: famem patientur ut canes. Et quantum ad defectum in scientiae perfectione: ipsi pastores; intelligentiam, legis et prophetarum. Proverb. 1: intelligens gubernacula possidebit. Psal. 81: nescierunt neque intellexerunt; in tenebris ambulant.

Secundo culpam subditorum, vel communiter omnium: et primo quantum ad propriam voluntatem, quod pertinet ad superbiam: omnes in viam suam, jerem. 16: unusquisque ambulat.

Secundo quantum ad eorum cupiditatem, quod pertinet ad avaritiam: unusquisque, jer. 6: a minimo usque ad majorem omnes avaritiae student.

Tertio quantum ad voluptatem, quod pertinet ad carnis concupiscentiam: venite. Et erit; idest, si hodie laetamur in talibus, cras multo amplius.

Supra 22: et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum.



Capitulus 57

77
(
Is 57)

Iustus perit.

Hic ostendit diversitatem obedientium divinis consiliis ab illis qui non obediunt, quantum ad evasionem periculorum: et primo assignat diversitatem; secundo ponit utriusque partis confirmationem, qui autem habet fiduciam.

Circa primum duo. Primo promittit justis a periculis quietem; secundo aufert impiis evasionis spem, vos autem accedite.

Circa primum duo facit. Primo ponit justorum tribulationem, quia sine aliqua reputatione occiduntur: colliguntur, a praesenti vita, et a terra sua captivi, ac si non essent justi, a facie malitiae, idest a praesentia malorum. Habac. 1: quare respicitis contemptores, vel a facie malitiae, idest ne in malitiam mutarentur. Sapient. 4: raptus est, ne malitia mutaret cor ejus. Secundo promittit eis quietem: veniet pax in cubili; idest, in domo sua securus erit, vel in quiete cordis sui.

Job 5: scies quoniam pacem habeat habitaculum tuum. Vos autem accedite.

Hic aufert injustis evasionis spem: et primo arguit ipsorum culpam; secundo aufert evasionis fiduciam, ego autem annuntiabo.

Circa primum duo. Primo arguit peccati perversitatem; secundo in peccato obstinationem, in multitudine. Circa primum duo. Primo arguit in eis blasphemiam, ponens peccati consuetudinem, inquantum in hoc patres suos imitantur, filii auguratricis, quae contra meum praeceptum auguriis intendebat, adulterae, inquantum me derelicto idolis adhaerebat, Oseae 2: judicate matrem vestram, judicate. Ponens etiam peccati speciem: super quem lusistis? quasi dicat, super deum, blasphemantes ipsum. Supra 37: cui exprobrasti.

Secundo arguit in eis idolatriam: et primo ponit consuetudinem: numquid non, supra 1: vae genti peccatrici, populo nequam, filiis sceleratis.

Secundo ponit peccati speciem, qui consolamini.

Aggravat autem in eis peccatum idolatriae ex tribus.

Primo ex locorum diversitate; secundo ex divini foederis violatione, quia juxta me; tertio ex peccandi aviditate, dilexisti stratum. Diversitas autem locorum in quibus sacrificabant ostenditur tripliciter.

Primo quantum ad loca amoena; secundo quantum ad loca sublimia, super montem; tertio quantum ad loca familiaria, et post Ostium. Circa primum quatuor. Primo describit locorum amoenitatem, vel ex umbris arborum, quia consolamini: jer. 2: sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix: vel ex ubertate aquarum: immolantes parvulos, idest filios tuos.

Ezech. 16: tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum, Ps. 105: effuderunt sanguinem.

Secundo peccati dilectionem: in partibus torrentis pars, quasi: hoc sortem tuam reputasti. Sap. 2: ubique relinquamus signa laetitiae nostrae: quoniam haec est pars nostra.

Tertio sacrificii oblationem: et ipsis effudisti libamen, quantum ad humida; sacrificium, quantum ad sicca. Supra 1: confundimini ab idolis vestris. Quarto justam dei indignationem: numquid, jerem. 5: numquid non super his visitabo? dicit dominus. Super montem. Hic ponit loca sublimia, in quibus immolabant. Cubile: loquitur ad similitudinem meretricis, quae se amatoribus prostituit. 4 Reg. 17: fecerunt sibi statuas.

Et post Ostium. Hic designat loca familiaria, quia juxta introitum domorum idola ponebant, ut in magna memoria haberent. Ezech. 8: adduxit me in visione.

Quia juxta me. Hic aggravat peccatum ex divini foederis violatione, quo deo quasi sponsa conjuncta erat; et loquitur sub similitudine adulterae, quae ampliat lectum, ut iuxta virum, adulterum suscipiat, et cum eo facit pactum de contrahendo, dimisso viro; in quo significatur quod in templo idola coluit. Ezech. 16: facta es quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos. Dilexisti.

Hic aggravat peccatum ex peccandi solicitudine: et primo quantum ad pronitatem peccandi, manu aperta, idest sine aliquo impedimento. Jer. 3: frons meretricis facta est ei, noluit erubescere.

Ez. 16: nec sic es satiata.

Secundo quantum ad studium placendi, quia ornabat se: et ornasti te, idest thymiama meum proponens in eorum cultum. Prov. 7: aspersisti cubile tuum thymiama. Tertio quantum ad sollicitudinem invitandi: misisti legatos, quia etiam a longinquis terris diversa idola congregabat; et sic usque ad inferos, idest usque ad profundum peccatorum. Ezech. 23: insanivit super eos. In multitudine.

Hic ostendit in peccatis obstinationem.

Primo, quia non revocabantur peccati labore, in multitudine, idest in multiplici cultu idolorum.

Sap. 5: lassati sumus in via iniquitatis et perditionis.

Secundo quia non revocabantur temporali prosperitate. Vitam manus, idest, ad manum habebas unde posses vivere; et ideo non rogasti me, sed solicita, pro divitiis tuis, idola timuisti, mei oblita. Job 21: ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.

Tertio quia non es revocata divina expectatione: et mei non es. Tacens, dissimulans, expectans te ad misericordiam. Sap. 11: dissimulans peccata propter poenitentiam.

Supra 42: tacui, semper silui.

Ego autem annuntiabo justitiam tuam, quam facis, vel quam suscipere debes: opera, idola. Congregati, ex diversis gentibus.

Deut. 32: surgent, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant. Qui autem.

Hic confirmat diversitatem: et primo quantum ad justos; secundo quantum ad injustos: impii autem.

Evasionem autem bonorum a periculis confirmat ex tribus. Primo ex divina mansuetudine, promittens evasionem quantum ad patriae restitutionem.

Qui confidunt in idolis, opera eorum non proderunt eis. Qui autem terram promissionis. Ps. 36: mansueti autem hereditabunt terram. Et quantum ad viae expeditionem: et dicam, scilicet principibus medorum: viam facite, liberando, praebete iter, dando licentiam repatriandi, declinate, ut nos non impediatis, auferte, ut nec alii.

Jerem. 50: tollite de via lapides, Ps. 21: tu autem in sancto habitas laus Israel.

Et quantum ad divinam pietatem: et cum contrito. Psalm. 50: cor contritum et humiliatum deus non despiciet.

Secundo assignat rationem, ex culpae purgatione promittens remissionem: non enim in sempiternum, psalm. 102: non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur. Et subjungit rationem, ponens expletam in puniendo justitiam, propter iniquitatem. Abscondi, ut non adjuvarem. Abiit vagus, quasi ovis sine pastore.

Job 22: propter peccata tua plurima, et infinitas iniquitates tuas. Promittens in salvando misericordiam: vias ejus vidi, oculo misericordiae, ipsi, quantum ad principes, lugentibus, quantum ad populum; vel ipsi, quantum ad Judaeos, aut quantum ad advenas adiunctos; vel quantum ad terram et habitatores. Psalm. 102: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Tertio confirmat ex prophetarum praenuntiatione: creavi, quasi ex nihilo eos restituens, labiorum, prophetarum qui haec praedixerunt, qui longe, in captivitate dispersi sunt. Ephe. 2: et veniens evangelizavit pacem his qui prope, et his qui longe. Impii autem.

Hic confirmat quod dixerat de malis per quamdam similitudinem: et primo ponit ipsam.

Fervens, idest semper fluctuans, redundant, ad littus ubi lutum faciunt, et conculcantur.

Iob 41: fervescere faciet. Et concludit propositum: non est pax, ut scilicet salventur.

Supra 48 idem.

Nota super illo verbo, justus perit, et non est qui recogitet, quod in passione christi homo debet recogitare primo dilectionem, ad reamandum. Ct 8: pone me ut signaculum super cor tuum.

Secundo amaritudinem, ad compatiendum. Thren. 3: recordare paupertatis et transgressionis meae, et absynthii et fellis. Tertio fortitudinem, ad fortiter patiendum. Heb. 12: recogitate eum qui talem pro vobis sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem ut non fatigemini animis vestris deficientes. Quarto utilitatem, ad gratias agendum. Ct 7: ascendam in palmam, et accipiam fructus ejus.



Capitulus 58

78
(
Is 58)

Clama, ne cesses.

Hic excludit inutile remedium, quo se praeparare ad salutem volebant: et primo indicit denuntiationis officium, ponens denuntiandi modum, ut alte, sine timore deprimente: clama. Supra 40: exalta in fortitudine tua vocem, qui evangelizas sion. Ut continue, ne cesses. Infra 62: super muros tuos, jerusalem, constitui custodes; tota die et nocte non tacebunt. Ut clare et aperte, quasi tuba. Oseae 8: in gutture tuo sit tuba. Et denuntiationis verbum, annuntia scelera, quantum ad majora; peccata, quantum ad communia. Supra 16: his qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas. Secundo propheta excludit in persona domini inutile remedium: me etenim. Et circa hoc duo facit. Primo excludit remedium in quo confidebant; secundo hortatur ad ea in quibus deficiebant, nonne hoc est.

Circa primum duo. Primo ostendit confidentiae eorum praesumptionem quantum ad tria in quibus confidebant: scilicet in sacrae scientiae inquisitione: me etenim quaerunt, in Scripturis, vias, praecepta et voluntates meas, quasi gens, idest ac si essent parati ad faciendum. Ez. 33: dicunt unus ad alterum. Iterum in oratione: rogant me judicia, idest ut judicem pro eis contra adversarios, appropinquare, ore. Supra 29: appropinquat populus iste ore suo.

Iterum confidebant in jejuniorum observatione: quare jejunavimus, et non aspexisti, quasi gratum; humiliavimus, quantum ad circumstantia jejunium, in exteriori humiliatione, nescisti, scientia approbationis, Malach. 3: vanus est qui servit deo: et quod emolumentum, quia servavimus praecepta ejus? secundo ostendit bonorum dictorum reprobationem: et primo reprobationis causam, quae est culpa voluptatis: ecce in die; voluntas in his quae carni placent. Eccl. 18: post concupiscentias tuas non eas. Item culpa crudelitatis: et omnes debitores, ad litteram, ut diu possent insistere causis agendis, vel ad ejus consecutivum. Iac. 4: litigatis et belligeratis.

Item culpa vanitatis: nolite jejunare ut audiatur, propter laudem hominum. Mt 6: tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso Ostio ora patrem tuum. Vel ut audiatur; idest si vultis quod oratio vestra a deo exaudiatur. Ps. 101: domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te perveniat.

Secundo ostendit bonorum insufficientiam: numquid tale, quia deus non eligit per se poenam vestram, neque ad afflictionem carnis: quod tangit in hoc quod dicit: per diem, totam, affligere. Neque quantum ad abjectionem exterioris humilitatis; quod tangit in hoc quod dicit, quasi circulum; scilicet, caput ad pedes inclinare, vel circumducere sicut monachi faciunt, non inquantum ordinatur ad virtutem mentis. Mt 6: cum jejunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes.

Joel. 2: scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Nonne hoc est.

Hic adhibet utile consilium: et primo quantum ad studium pietatis in proximum; secundo quantum ad cultum religionis in deum, si averteris. Circa primum duo facit. Primo ponit pietatis consilium, ut cedant calumniae: colligationes, falsas causas, quibus astute pauperes obligabant sicut usurarii, fasciculos, idem, deprimentes, quantum ad poenas ad quas obligabant.

Qui confracti, longa servitute, onus, servitutis.

Mt 23: alligant onera gravia et importabilia; digito autem suo nolunt ea movere.

Et ut intendant misericordiae, exhortans ad misericordiam quantum ad famelicos, frange; idest si modicum habeas; quantum ad vagos, et egenos; quantum ad nudos, cum videris, iob 31: si negavi quod volebant. Et ponit exhortationis causam, et carnem, quia scilicet est ejusdem speciei tecum. Job 5: visitans speciem tuam. Secundo ostendit consilii fructum, et erumpet. Et primo quantum ad efficaciam meritorum. Tum quantum ad opera virtutum: quasi mane lumen tuum; scilicet, merita tua clare patebunt in praemiis, quae modo a domino non aspecta conquereris. Colliget, de captivitate, vel in misericordiae protectione. Psal. 36: educet quasi lumen justitiam tuam.

Tum quantum ad suffragia orationis, tunc invocabis. Supra 30: ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi. Secundo quantum ad consecutionem bonorum: et primo resumit meritum: si abstuleris catenam, qua pauperes opprimis, digitum extendere, detrahendo et comminando: cum effuderis, per compassionem, repleveris, per necessariorum subventionem. Secundo promittit praemium: orietur. Et primo quantum ad bonorum multiplicationem, ponens liberationem a malis: orietur in tenebris, adversitas in lucem prosperitatis, ignorantia in lucem scientiae, vel peccatum in lucem scientiae mutabuntur, quantum ad spiritualia. Et requiem, quantum ad mala temporalia, 2 Cor. 4: deus qui dixit de tenebris.

Multiplicationem bonorum interiorum spiritualium: implebit splendoribus, scilicet virtutibus vel consolationibus, et ossa tua, quantum ad corporalia.

Eccli. 30: splendidum cor et bonum; et bonorum exteriorum: et eris quasi hortus, propter prosperitatem, vel omnium bonorum indeficientiam.

Nb 24: quam pulchra tabernacula tua, Jacob. Secundo quantum ad patriae reaedificationem: et aedificabuntur, post reditum de captivitate, saeculorum, civitates, scilicet desertae in pristinis saeculis, suscitabis, superaedificando antiquis fundamentis. Supra 44: qui dico jerusalem, habitaberis; et civitatibus Juda, aedificabimini. Tertio quantum ad famae restitutionem: et vocaberis aedificator sepium, idest impedimentorum peccati, iniquitatum, vel in quietem, scilicet semitas, peccati, in quietem convertens.

Oseae 2: sepiam vias tuas spinis.

Si averteris. Hic ponit consilium, quantum ad cultum religionis in observatione sabbati: et primo ponit consilium, pedem, ne opera prohibita facias. Vocaberis sabbatum, idest celebrans hujusmodi sabbatum, quantum ad exercitium bonorum operum. Exod. 20: memento ut diem sabbati sanctifices. Alia littera: vocaveris; et est sensus idem. Secundo ponit fructum: tunc delectaberis, quantum ad bona spiritualia; sustollam, reducendo in terram tuam, quae montuosa est; cibabo, quantum ad fruitionem bonorum terrae. Job 22: tunc super omnipotentem deliciis afflues.

Nota super illo verbo, quasi tuba exalta, quod praedicatio est tuba, primo quia excitat ad vitae statum. 1 corinth. 15: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti. Secundo quia hortatur ad bellum. 1 corinth. 14: si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? tertio quia nuntiat viri incessum. Supra 27: clangetur in tubis. Quarto quia vocat ad consilium.

Oseae 8: in gutture tuo sit tuba. Quinto quia invitat ad festum. Psal. 80: buccinate in Neomenia tuba.

Item nota super illo, si abstuleris de medio tui catenam, quod est catena. Primo pietatis.

Eph. Ult.: pro quo legatione fungor in catena ista. Secundo iniquitatis. Sap. 17: una enim tenebrarum catena omnes erant colligati.

Tertio paupertatis. Job 36: si fuerint vincti; quarto servitutis.

Jer. 28: catenas ligneas; quinto carceris. Eccl. 4: de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum.



Capitulus 59

79
(
Is 59)

Ecce non est abbreviata.

Hic ponit praeparationem ad salutem percipiendam ex parte ipsius salvantis: et primo ponit salutis necessitatem; secundo praeparationem, et vidit dominus.

Circa primum duo. Primo in persona domini necessitatem salutis ostendit, miseriam populi ostendens; in secunda respondet populus miseriam suam recognoscens, propter hoc elongatum.

Circa primum duo facit. Primo ostendit miseriae causam; secundo ipsam miseriam, vastitas et contritio. Circa primum duo. Primo excludit causam falsam, vel ex defectu virtutis dei, vel ex defectu cognitionis ipsius, quia praeceps non audiret: neque aggravata, supra 50: numquid abbreviata.

Secundo astruit causam veram, scilicet ipsorum culpam. Primo tangens ipsam in generali: sed iniquitates, quantum ad majora, diviserunt, quasi murus, vel nubes sint posita, peccata, quantum ad communia. Deut. 32: ait: abscondam faciem meam ab eis. Secundo prosequitur in speciali: manus enim vestrae: et tangit specialiter peccata in proximum: peccata enim in deum tetigerat supra 57, et peccata in seipsum supra 56. Tangit autem primo injustitiam per quam alios opprimebant, quantum ad operationem: manus vestrae sanguine: innocentum, quos occidistis, digiti, quantum ad minores injustitias, vel quantum ad diligentiam operationis.

Supra 1: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Quantum ad locutionem: labia vestra locuta... Iniquitatem, ut addatur iniustitiae deformitas supra deformitatem mendacii, job 6: non invenietis in lingua mea iniquitatem. Et quantum ad justitiae omissionem: non est qui judicet, quantum ad praelatos, quorum est judicare. Jer. 5: quaerite in plateis ejus an invenietis virum facientem judicium.

Secundo tangit astutiam per quam decipiebant: et primo tangit ipsam, inquantum per astutiam intendebant sui promotionem: sed confidunt in nihili, in vanis consiliis, vel in idolis, et loquuntur, vanitatem cordis verbis exprimentes. Amos 6: qui laetamini in nihili. Et inquantum per ipsam intendebant aliorum oppressionem: conceperunt laborem; idest, ita laborare excogitaverunt vias nocendi; vel aliis laborem inducendum; pepererunt, in expletione operis. Psal. 7: concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Secundo adaptat quamdam metaphoram: et primo ponit ipsam quantum ad ipsam astutiam. Et quantum ad aliorum depressionem: ova aspidum, idest consilia venenosa ruperunt, in publico, opera scilicet perducentes.

Deut. 32: fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile. Et quantum ad suam promotionem, et telas, idest cogitationes inutiles ad sui promotionem. Oseae 8: quoniam in aranearum tela erit vitulus Samariae. Ponit iterum metaphoram quantum ad effectum astutiae, quantum ad primum: qui comederit, consentiens factis, de ovis, consiliis, confotum, diu praeparatum solicite, in regulum, quasi a longinquis etiam interficiet quodammodo volantem. Supra 14: de radice colubri; et quantum ad secundum, telae eorum; idest, sicut telae aranearum non valent ad vestimentum, ita eorum consilia ad nihil valent eis, nisi promoveantur. Supra 19: confundantur qui operantur linum, plectentes, et texentes qui operantur subtilia. Secundo exponit; et primo quantum ad eorum operationem: opera eorum inutilia, quantum ad unam partem, opus iniquitatis, quantum ad aliam. Supra 57: opera eorum non proderunt eis. Secundo quantum ad cogitationes: pedes eorum, idest affectiones quantum ad unam partem. Prover. 1: pedes eorum ad malum currunt: cogitationes, quantum ad aliam. Michaeae 2: vae qui cogitatis inutile. Vastitas.

Hic ostendit eis eorum miseriam: et primo ponit miseriae magnitudinem: vastitas, quantum ad damnum rerum, et contritio, quantum ad damnum personarum, in viis eorum; idest pro viis malis suis ab hostibus imminet eis.

Secundo miseriae aequitatem, ut scilicet talia patiantur qualia aliis faciunt: viam pacis, qua alios in pace ponerent: non est judicium: rectum, et ideo semitae eorum, idest ea quae cogitaverunt, incurvatae, idest curvae eis factae sunt, quia quod aliis praeparabant, ipsi patientur. Omnis qui calcat, prosequendo, ignorat, scientia experimenti. Psal. 13: contritio et infelicitas in viis eorum.

Propter hoc elongatum Est. Hic populus confitetur: et primo confitetur miseriam quantum ad hostium opprimentium injustitiam: elongatum est judicium, quia deus non judicat nos de nostris adversariis: contrarium supra 46: prope feci justitiam meam. Quantum ad tribulationum angustiam, sub metaphora tenebrarum ponens ipsam tribulationis obscuritatem, expectavimus lucem, divinam consolationem, tenebrae, tribulationis. Supra 5: aspiciemus in terram; et consiliorum difficultatem, palpavimus, quasi nescientes quid facere. Supra 42: quis caecus nisi servus meus? et periculorum laesionem: impegimus meridie, in his in quibus erat clara via ad evadendum, in caliginosis, idest in dubiis. Job 5: per diem incurrent tenebras.

Confitentur etiam miseriam quantum ad cordis tristitiam: rugiemus quasi ursi, propter crudelitatem, quasi columbae, propter lasciviam. Nahum 2: gementes ut columbae. Et quantum ad salutis absentiam: expectavimus judicium, pro nobis.

Ier. 8: expectabimus pacem. Secundo confitetur culpam: et primo culpae manifestationem quantum ad deum: multiplicatae... Coram te: in evidentia tua. Heb. 4: omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Et quantum ad ipsum populum: et peccata nostra responderunt in poenis, nobiscum quia non satisfecimus, nec correximus.

Supra 3: agnitio vultus eorum. Secundo peccatorem diversitatem contra deum: peccare, opere, mentiri, locutione, aversi, omissione. Et contra proximum locutione: ut loqueremur calumniam, contra proximum. Et contra legem. Transgressionem.

Mt 15: de corde exeunt cogitationes malae. Et quantum ad operationem, conversum judicium, dei ad salvandum nos. In platea, in publico injustitias faciebant.

Qui recessit: non enim solum faciebant mala, sed nolentes facere depraedabantur. Os. 4: non est misericordia, Sap. 2: circumveniamus justum, quoniam contrarius est operibus nostris. Et vidit dominus.

Hic ponit salutis praeparationem ex parte salvantis: et primo ponit praeparationis divinae modum, loquens de deo secundum humanum modum, ponens ipsius compassionem: et vidit dominus, oculo misericordiae, judicium, alicujus salvantis.

Vir, salvans Judaeos, aporiatus, contristatus vel angustiatus. Ez. 22: et quaesivi de his virum.

Ponens etiam armorum assumptionem: et salvabit sibi brachium, idest virtus, ut nihil contra patiatur, vel populum ad cultum suum: justitia confirmabit, ut ultionem constanter exequatur.

Indutus est justitia: sicut enim miles confirmatur armis, ita opus suum confirmatur justitia, et proposito salvandi. Ps. 97: salvavit sibi brachium.

Sap. 5: induet pro thorace justitiam.

Ponens etiam vindictae executionem: insulis, diversis gentibus, vicem, pro malis quae Judaeis fecerunt. Dan. 6: timeant et paveant omnes deum Danielis. Secundo ponit salvationis vel ultionis ministrum. Cum venerit quasi fluvius, propter magnitudinem virtutis et fortitudinis; vel christus minister. Psalm. 45: fluminis impetus laetificat civitatem dei. Tertio firmitatis pactum: hoc foedus meum, spiritus prophetiae.

Seminis tui, quantum ad alios prophetas et apostolos in quibus ejus spiritus, quasi hereditas per successionem seminis vadens. Joel. 2: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae.

Nota super illo verbo, iniquitates vestrae diviserunt inter vos et deum, quod peccatum dividit primo a proximo per dissensionem. Luc. 11: omne regnum in seipsum divisum desolabitur. Secundo a seipso per contrariam affectionem. Oseae 10: divisum est cor eorum, nunc interibunt.

Tertio a deo per aversionem. Jerem. 2: me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas dissipatas. Quarto a regno per exheredationem, Luc. 12: dividet eum, etc.; quinto a sanctorum collegio per dissimilitudinem. Supra 56: separatione dividet me dominus a populo suo.

Item nota super illo semitae eorum incurvatae, quod est curvitas primo culpae. Supra 51: incurvare, ut transeamus. Secundo miseriae. Ps. 37: miser factus sum ego, et incurvatus sum. Tertio tristitiae.

Baruch 2: anima quae tristis est super magnitudine mali, et incedit curva. Quarto fraudulentiae.

Eccli. 12: si humiliatus vadat curvus, adjice animum tuum, et custodi te ab illo. Quinto justitiae. Job 9: deus cuius irae nemo resistere potest, sub quo curvantur qui portant orbem.

Item nota super illo quasi fluvius violentus, quod christus est fluvius violentus primo propter aquarum multitudinem. Psalm. 64: flumen dei repletum est aquis. Secundo propter amoris fervorem. Daniel. 7: fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Tertio propter cursus velocitatem: psalm. 45: fluminis impetus laetificat civitatem dei. Quarto propter originis altitudinem. Apoc. 22: ostendit mihi fluvium altum, etc..



Thomas A. in Isaiam 74