Aquinatis - IN JOB 11

Capitulus 10

11
(
Jb 10)

Taedet animam meam vitae meae etc.. Postquam proposuit superius iob quod tam innocentes quam impii in hoc saeculo tribulantur, et tetigit unam causam punitionis innocentium quae posset aestimari, scilicet quod terra quasi derelicta a deo sit exposita voluntati quasi iniquae potestatis innocentes pro libitu punientis, hoc autem remoto quia manifestum inconveniens continet, inquisivit quis esset innocentium punitor et qua de causa, et hanc quaestionem hic prosequi intendit. Prius tamen quam ad investigationem procedat, ostendit quo animo hic loquatur: loquitur enim in persona hominis afflicti secundum conceptiones quas ei tristitia subministrat; unde primo ponit taedium quod patitur in hac vita propter tribulationes quas patitur, quae intantum graves sunt quod etiam ipsam vitam reddunt taediosam: licet enim vivere delectabile sit, tamen in angustiis vivere taediosum est, unde dicit taedet animam meam vitae meae. Sicut autem homo cui delectabilis est sua vita optat se vivere, ita cui taediosa est sua vita optat se vita privari, et ideo subiungit dimittam adversum me eloquium meum; hoc enim est contra aliquem quod est peremptivum ipsius: tunc ergo homo adversum se loquitur quando se vita privari exoptat. Sed signanter dicit dimittam: multotiens enim homo aliquos motus in corde patitur propter aliquam passionem vel tristitiae vel concupiscentiae vel irae aut cuiuscumque alterius, sed tamen ita ratione omnes motus reprimit quod ad verbum exterius non procedit; quando autem ratio ostendere volens quid interius patiatur occultos motus in verba producit, tunc eloquium dimittere dicitur quasi prius retentum, et propter hoc subdit loquar in amaritudine animae meae, quasi dicat: verba quae exterius proferam interiorem amaritudinem ostendunt, ut det intelligere se in persona hominis amaricati loqui. Sed ne rursus intelligatur quod ista eloquii dimissio sit per hoc quod ratio a tristitia superatur, subiungit dicam deo: noli me condemnare; cum enim ratio a passione vincitur, homo contra deum remurmurat et quandoque usque ad blasphemiam procedit, sed dum inter tribulationes hominis ratio recta manet, deo se subdit et ab ipso remedium praestolatur dicens deo noli me condemnare.

Simul etiam in hoc ad quaestionem accedit: cum enim supra quaesivisset quis esset causa innocentium poenae in hoc mundo, hic iam confitetur deum esse auctorem punitionis dum petit quod ab eo non condemnetur, secundum illud 1S 2,6 dominus mortificat et vivificat, ex quo Manichaeorum haeresis confutatur.

His autem praemissis, supposito quod deus sit punitionis auctor, inquirit de causa suae punitionis ad deum loquens: indica mihi cur me ita iudices, idest facias me cognoscere causam propter quam a te puniar: sciebat enim quod rationis investigatio ad veritatis terminum pervenire non potest nisi divinitus doceatur. Scire autem causam suae punitionis necessarium est homini vel ad correctionem vel ut patientius flagella sustineat. Ad inquisitionem autem huius quaestionis procedit sub quadam disiunctione: necesse est enim quod ipse qui punitur vel sit innocens vel peccator. Primo autem procedit supponendo quod sit innocens; et quia ad cognitionem divinorum per res humanas pervenimus, proponit duos modos quibus in humano iudicio quandoque innocentes puniuntur.

Primus modus est propter malitiam punientis, ex qua contingit tripliciter poenas innocentibus irrogari: aliquando quidem dum per astutiam innocentibus calumnias ingerunt, et quantum ad hoc dicit numquid bonum tibi videtur si calumnieris; aliquando vero per potentiam opprimunt, et quantum ad hoc subdit et opprimas me opus manuum tuarum; aliquando vero ipsi quidem ex proprio motu innocentes non puniunt, sed quia inordinate aliquos impios diligunt, eos etiam in oppressione innocentium iuvant, unde subditur et consilium impiorum adiuves? sed considerandum est quod aliquando diversis naturis unum et idem potest esse bonum et malum, sicut iracundum esse cani quidem est bonum, homini autem malum; nullus autem sanae mentis hoc in dubitationem ducit si deus ex malitia aliquid operetur: non enim potest in summo bono aliquid mali esse; sed potest contingere quod aliquid malum est in homine quod ad divinam pertinet bonitatem, sicut non misereri secundum quod misericordia in passionem sonat in homine quidem vituperatur, quod tamen divina bonitas ex sui perfectione requirit.

Manifestum est autem quod tria praedicta, calumniari, opprimere et consilium impiorum adiuvare, in hominibus mala sunt: unde hoc in quaestionem inducit utrum deo possint esse bona, unde non quaerit numquid calumniaris et opprimis? sed numquid bonum tibi videtur ut calumnieris et opprimas? quasi supponens pro firmo quod deus numquam aliquid facit nisi quod bonum sibi videtur, et hoc vere est bonum. Item considerandum est quod ea quae naturaliter sunt nulli imputantur in culpam vel in malum; naturale autem est quod unumquodque perdat suum contrarium, unde et deus qui est summe bonus, odit ea quae contra se fiunt et ipsa disperdit, secundum illud Psalmi odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes etc.; si ergo homines non essent a deo facti sed a principio contrario, ut Manichaei fabulantur, bonum videretur quod deus homines opprimeret propter se ipsos: ad hoc igitur excludendum non simpliciter dicit ut opprimas me, sed addit opus manuum tuarum. Item bonum videtur quod deus iustorum voluntates adimpleat; qui autem innocentem calumniari aut opprimere volunt non sunt iusti sed impii, et praecipue si non ignoranter vel casu sed ex consilio et deliberatione hoc velint: unde cum se innocentem supponat in prima parte quaestionis, sequitur impios esse qui eum ex deliberato consilio opprimere vel calumniari vellent, et ideo signanter dicit et consilium impiorum adiuves.

Hac igitur causa remota, quia deo hoc bonum videri non potest, cum ipse sit opus manuum dei et cum eius hostes qui ipsum oppresserant impii comprobentur, procedit consequenter ad secundum modum quo in humano iudicio quandoque innocentes affliguntur. Contingit enim quandoque quod quando aliquis innocens falso apud iudicem accusatur, iudex ad exquirendam veritatem eum tormentis subicit secundum iustitiam agens, sed huius rei causa est defectus cognitionis humanae, qui triplex est: unus quidem quia omnis cognitio hominis a sensu procedit et, quia sensus corporei et corporalium sunt, non potest iudex interiorem conscientiam accusati cognoscere; ut ergo hoc excludat a deo dicit numquid oculi carnei tibi sunt? ac si dicat: numquid tu corporalibus sensibus cognoscis ut sola corporalia videas et interiora cognoscere non possis? ponit autem oculos quia visus inter alios sensus excedit. Secundus defectus est quod homo per sensus corporeos nec etiam omnia corporalia conspicere potest: non enim potest cognoscere quae a remotis et in abditis fiunt, quod a deo removet dicens aut sicut videt homo ita et tu vides, ut scilicet non possis quae ubique fiunt etiam occulta cognoscere? tertius defectus humanae cognitionis est ex tempore, tum quia homo de die in diem plura cognoscit tum etiam quia per temporis longitudinem obliviscitur eorum quae novit, ut sic oporteat eum iterato quasi addiscere: hoc ergo a deo removet dicens numquid sicut dies hominis dies tui, ut scilicet de die in diem tua crescat cognitio; et anni tui sicut humana sunt tempora, ut scilicet per cursum temporum aliquid tuae cognitioni decrescat? et subdit ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris, idest ut per flagella inquiras an ego peccaverim opere et iniquus sim mente, sicut homines per tormenta peccata exquirunt? et sic post inquisitionem huiusmodi in me peccata non inveniens, scias quia nihil impium fecerim, quasi hoc aliunde cognoscere non possis nisi per flagella peccata mea exquiras; et hoc libere facias absque contradictione, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere: aliquando enim ab hac inquisitione quae est per tormenta iudices deficiunt, dum hi qui torqueri debent ab eorum manibus eruuntur.

Et quia supra dixerat se esse opus manuum dei, ut ex hoc ostenderet quod bonum deo videri non potest ut eum opprimat propter se, quasi in oppressione eius delectatus, quod supposuerat manifestat, unde subdit manus tuae fecerunt me. Et ne aliquis credat, secundum Manichaeorum haeresim, hominis animam a deo factam corpus vero a contrario auctore formatum, subiungit et plasmaverunt me totum in circuitu. In circuitu dicit quia corpus videtur esse animae in circuitu sicut vestimentum vestito vel sicut domus habitatori; totum dicit ut ad singula corporis membra referatur; plasmaverunt dicit ut alludat ei quod homo ex limo terrae dicitur esse formatus; per manus autem operatio divina intelligitur, unde dicit pluraliter manus quia licet sit una divina virtus operans, multiplicatur tamen eius operatio in effectibus, tum propter diversitatem effectuum tum etiam propter varietatem causarum mediarum mediantibus quibus suos effectus producit.

Subdit autem et sic repente praecipitas me? quia repentinum esse videtur ut aliquis qui aliquam rem produxit eam absque causa manifesta corrumpat: qui enim facit aliquid vult illud esse - ad hoc enim facit ut sit -, qui autem corrumpit vult illud non esse; videtur igitur si aliquis destruat quod prius fecit, videtur repentina mutatio voluntatis, nisi aliqua manifesta causa de novo oriatur ex qua appareat illud esse corrumpendum quod prius fuit fiendum; huiusmodi autem repentina mutatio voluntatis in deum cadere non potest, et ideo quasi admirative quaerit et sic repente praecipitas me? quasi dicat: hoc inconveniens videtur si quem prius fecisti sine causa nunc destruas. Vel quod dixit fecerunt me potest referri ad constitutionem substantiae, quod autem dixit et plasmaverunt me totum in circuitu potest referri ad ea quae substantiae adveniunt, sive sint bona animae sive corporis sive exterioris fortunae.

Et quia in generali se factum et plasmatum a deo posuerat, in speciali prosequitur de modo suae factionis, ad similitudinem alicuius qui alicui vult reducere aliquid ad memoriam quod oblitus videtur: particulariter ei cuncta edisserit ut vel sic ei in memoriam reducatur. Videtur autem deus benivolentiae quam ad suam facturam habet oblivisci cum eam corruptioni exponit: ad modum enim obliviscentis se habet, et secundum hunc modum dicitur in Psalmo usquequo, domine, oblivisceris me in finem, et ideo dicit memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me. Ubi considerandum est quod duplicem hominis factionem commemorat, primo quidem eam quae pertinet ad primam institutionem naturae, alludens ei quod dicitur Gn 1 deus hominem de limo terrae formavit, et ideo dicit quod sicut lutum feceris mei ubi etiam compositionem hominis ex primis elementis tangere videtur. Et quia etiam primo homini dictum est pulvis es et in pulverem reverteris, consequenter subiungit et in pulverem reduces me, quod etiam naturali materiae competit: nam ea quae ex terra generantur consequens est secundum naturae ordinem ut resolvantur in terram. Sed de hoc aliquis mirari potest, cum maius videatur de terra formare hominem quam hominem formatum retinere ne in pulverem redigatur, unde est quod deus qui hominem de luto formavit eum in pulverem redigi permittit: utrum scilicet hoc sit solum ex necessitate materiae, ut homo in hoc nihil plus habeat aliis quae ex terra formantur, vel hoc sit ex divina providentia aliquam hominis culpam puniente.

Consequenter autem tangit factionem hominis quantum ad opus propagationis secundum quod homo ab homine generatur. Ubi considerandum est quod omnia naturae opera deo attribuit non ut excludat naturae operationem sed eo modo quo principali agenti attribuuntur ea quae per causas secundas aguntur, ut artifici operatio serrae: hoc enim ipsum quod natura operatur a deo habet, qui ad hoc eam instituit. In hac autem hominis generatione primo occurrit seminis resolutio, et quantum ad hoc dicit nonne sicut lac mulsisti me? sicut enim semen est superfluum alimenti ita et lac. Secundo autem occurrit compactio massae corporeae in utero mulieris, et quantum ad hoc subdit et sicut caseum me coagulasti? ita enim se habet semen maris ad materiam quam femina ministrat in generatione hominis et aliorum animalium sicut se habet coagulum in generatione casei. Tertio autem occurrit distinctio organorum, quorum quidem consistentia et robur est ex nervis et ossibus, circumdantur autem exterius a pelle et carnibus, unde dicit pelle et carnibus vestisti me, ossibus et nervis compegisti me. Quartum autem est animatio fetus, et praecipue quantum ad animam rationalem quae non infunditur nisi post organisationem; simul autem cum anima rationali infunduntur homini divinitus quaedam seminaria virtutum, aliqua quidem communiter omnibus, aliqua vero specialiter aliquibus secundum quod homines quidam sunt naturaliter dispositi ad unam virtutem, quidam ad aliam: iob autem dicit infra ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero egressa est mecum, unde et hic dicit vitam et misericordiam tribuisti mihi. Ultimum autem est conservatio vitae tam in materno utero quam post exitum ex utero, quae quidem conservatio est partim quidem per principia naturalia, partim autem per alia dei beneficia naturae superaddita, sive pertineant ad animam sive ad corpus sive ad exteriora bona, et quantum ad hoc subdit et visitatio tua custodivit spiritum meum: sicut enim deus ab aliquo recedere dicitur in Scripturis quando deus ab eo sua dona subtrahit, sic eum visitare dicitur quando ei sua dona largitur.

Ne autem ex hoc quod deo dixerat memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me aliquis credere posset eum huius opinionis esse quod oblivio in deum cadere posset, excusat se ab hoc subdens licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris; dicitur autem deus ad similitudinem hominis aliquid in corde celare quando non ostendit per effectum quod habet in cognitione vel affectione: sic itaque deum praedicta in corde celare dicit quia in effectu non ostenditur quod eum pro sua factura recognoscat, quem sic repente praecipitare videtur.

Si peccavi et ad horam pepercisti mihi etc.. Superius inquisivit iob causam suae punitionis supposito quod innocens esset, nunc autem procedit ad inquirendum si propter hoc puniatur quia peccator est.

Et quod pro peccato non puniatur primo ostendit utens tali ratione: si enim peccatum commisit, maxime hoc commisisse videtur tempore prosperitatis; si autem peccatum est tota causa quare aliqui adversitates sustineant in praesenti, posita autem causa ponitur effectus, oporteret quod statim cum aliquis peccat adversitas sequeretur; manifestum autem erat quod iob tempore suae prosperitatis eundem modum vivendi servavit: unde si peccavit hoc modo vivendo, diu ante peccaverat quam adversitatem pateretur; oporteret ergo dicere quod, cum statim post peccatum adversitas secuta non sit, quod deus pro tempore illo ei pepercerit quo adversitates non induxit; inconveniens autem est dicere quod peccatum quod deus pepercit iterum imputet ad poenam: non ergo videtur quod pro peccato prius ab eo commisso nunc puniatur. Hoc est ergo quod dicit si peccavi, scilicet tempore prosperitatis meae, et ad horam pepercisti mihi, quia scilicet non statim adversitatem induxisti, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? quasi dicat: cur ex quo reputasti me aliquo tempore quasi purum parcendo mihi iniquitatem meam, nunc iterum me punis quasi non sim purus? aliam etiam rationem consequenter subiungit quae talis est: si peccatum est tota causa adversitatum praesentium, sequeretur quod non tam iusti quam peccatores adversitates in hoc mundo patiantur; videmus autem et iustis et peccatoribus adversitates esse communes, et hoc est quod dicit et si impius fuero, vae mihi Est. Idest adversitates sustineo; et si iustus vel prius fui vel modo factus, non propter hoc levabo caput, quasi a miseria sublevatus: ego dico existens saturatus afflictione, quantum ad dolores, et miseria, quantum ad penuriam et confusionem.

In saturitate autem abundantiam afflictionis et miseriae designat, et hoc videtur dicere contra dictum eliphaz et baldath qui dixerant quod si converteretur ab adversitate liberaretur: contra quod dicit quod etiam si iustus effectus sit non tamen propter hoc a miseria relevatur, quamvis pro praecedentibus peccatis si qua fuerint iam sufficienter punitus sit, quod per saturitatem afflictionis et miseriae designat.

Et quia hoc ei ad superbiam eliphaz imputaverat quod se innocentem dicebat, subiungit et propter superbiam quasi leaenam capies me: dixerat enim supra eliphaz in denotatione iob rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt; dicit ergo propter superbiam quasi leaenam capies me, quasi dicat: facis me reputari ab his qui capiunt verba mea quasi leaenam propter superbiam.

Et hoc ipsum quod sic malus reputabatur erat ei poena super poenam, unde subdit reversusque mirabiliter me crucias, quasi prius venisti affligens me per subtractionem rerum et corporis vulnera, et nunc iterato redisti et crucias me per amicos, quod est mirabile quia ab amicis magis consolationem deberem accipere; vel hoc dicit quia maxime homo affligitur cum ab amicis deridetur. Qualis autem sit iste cruciatus ostendit subdens instauras testes tuos contra me: eliphaz enim dum videbatur iustitiam dei defendere et similiter socii eius, in quo quasi testes dei se demonstrabant, contra iob loquebantur eum de peccato arguentes; et sic multiplicas iram tuam, idest effectum irae dum me multipliciter punis, et poenae militant in me, quasi cum quadam auctoritate et sine contradictione me impugnant: milites enim consueverunt cum auctoritate regia et absque ulla contradictione aliquem qui reputatur reus invadere.

Quare de vulva eduxisti me etc.. Terminaverat iob inquisitionem suam in hoc quod, sive iustus sive peccator esset, tribulationibus multiplicibus subiacebat; et ne aliquis posset credere deum in eius tribulationibus delectari, vult inquirere an hoc verum esse possit. Inconveniens autem videtur quod aliquis effectum suum producat ad hoc quod male se habeat, cum potius omne agens in suo effectu bonum intendat; supponit autem, sicut ex praemissis patet, se esse opus dei, et ideo ab eo quaerit quare de vulva eduxisti me? quasi dicat: numquid propter hoc me nasci fecisti ut tribulationibus subdas? et quia posset aliquis dicere quod etiam sic in tribulationibus esse melius est simpliciter quam natum non esse, excludit hoc dicens qui utinam consumptus essem, scilicet in materno utero, ne oculus me videret, idest ne confusionem paterer ex tantis malis quae in me oculi hominum conspiciunt; et tamen si in materno utero consumptus essem, habuissem dignitatem essendi sine miseria quae mihi existenti accidit, et hoc est quod dicit fuissem, quasi participans, idest participassem id quod boni est in esse, quasi non essem, idest immunis forem a malis huius vitae ac si numquam fuissem; non est enim dignitas humani esse ut in perpetuum conservetur sed, ut tandem homo moriatur et transferatur ad tumulum qui mortuo praeparatur ad hoc quod aliqualis eius memoria post mortem remaneat: et hoc etiam mihi non defuisset, unde sequitur de utero translatus ad tumulum.

Nullus autem in poenis alicuius delectatus ita crudelis invenitur qui vel non ad modicum ab affligendo cesset; dato ergo quod deus causa nativitatis hominis non esset, tamen dies hominis breves sunt et praecipue in comparatione ad aeternitatem dei, et ista etiam brevitas, quando homo iam magnam partem vitae transivit, cito finienda expectatur, et hoc est quod dicit numquid non paucitas dierum meorum, quia omnes dies vitae meae pauci sunt, finietur brevi iam ipsius paucitatis magna parte transacta? non est ergo magnum si de cetero a percutiendo cesses, et hoc est quod concludit dimitte ergo me.

Et si tibi durum videtur quod vel ad horam absque afflictionibus sim, certum est quod etiam te cessante a percussione non mihi remanet unde gaudeam sed unde doleam, et hoc est quod subdit ut plangam paululum dolorem meum, scilicet quem ex praecedentibus percussionibus concepi; hoc autem dicit quia percuti se adhuc reputabat dum amici eum obiurgabant, de quibus dixerat instauras testes tuos contra me.

Et quia posset sibi responderi immo potius hic modico tempore affligendus es, quando hinc transibis consolationem invenies, quod posset esse dupliciter: uno modo iterato redeundo ad hanc vitam, et hoc excludit cum dicit antequam vadam, scilicet per mortem, et non revertar, ut iterum vivam - quod potest exponi dupliciter: uno modo ut dicat se non reverti ad similem modum vivendi, ut quidam fabulabantur; vel melius dicendum quod more disputatoris loquitur secundum id quod adversarii sentiunt antequam veritas manifestetur: infra autem iob manifeste veritatem resurrectionis indicabit, et ideo in omnibus praecedentibus loquitur de resurrectione supponendo opinionem eorum cum quibus disputabat, qui non credebant aliam vitam esse nisi istam, sed in hac sola homines aut puniri aut praemiari pro malis ac bonis quae agunt -; alio modo posset post finem huius vitae consolationem expectare in ipso statu mortis, sed hoc excludit dicens ad terram tenebrosam, ad quam scilicet vadam post mortem.

Et potest hoc exponi dupliciter: uno modo de inferno ad quem animae omnium hominum descendebant etiam iustorum ante christum, licet iusti ibi poenas sensibiles non paterentur sed solum tenebras, alii vero et poenas et tenebras; sed quia iob sic locutus fuerat ac si dubium esset utrum ipse esset iustus ut rei veritas erat, vel peccator ut amici eius calumniabantur, describit infernum communiter et quantum ad bonos et quantum ad malos. Accipiendo ergo infernum sic communiter dicitur terra tenebrosa inquantum caret claritate divinae visionis; dicitur operta mortis caligine quantum ad peccatum originale quod est caligo inducens ad mortem; dicitur terra miseriae quantum ad poenas quas ibi reprobi patiuntur; dicitur terra tenebrarum quantum ad obscuritates peccatorum actualium quibus mali involvuntur; dicitur autem ibi esse umbra, idest similitudo, mortis quia sic affliguntur ac si semper morerentur; dicitur autem ibi nullus ordo esse vel propter confusionem mentium quam patiuntur damnati vel propter hoc quod ille ordo non ibi servatur qui hic: hic enim ignis ardet et lucet, quod ibi non est; sempiternus autem horror ibi inhabitat quia licet semper doleant de poenis praesentibus, semper tamen timent futuras.

Sed quia illi contra quos disputabat immortalitatem animae non ponebant ut sic post mortem remaneret, ipse autem adhuc loquitur secundum positiones eorum, melius quantum ad sensum litterae sic exponitur ut totum referatur ad corpus quod in terra sepelitur et in terram convertitur. Dicit ergo ad terram tenebrosam quantum ad ipsam proprietatem terrae, quae in se opaca est; sed licet in se sit opaca, tamen viventes qui super terram habitant illustrantur lumine aeris operientis terram, sed isto lumine mortui non perfruuntur, unde subdit et opertam mortis caligine, quasi dicat: mors facit ut post mortem aliquis non utatur lumine quo vivi utuntur.

Contingit autem quandoque quod licet aliquis vivus lumine circumdante terram non perfruatur, tamen in aliquo occulto loco terrae existens fruitur desideratis quoad appetitum et considerat veritates secundum intellectum, sed hoc mortui carent, unde subdit terram miseriae quantum ad carentiam omnium desiderabilium, et tenebrarum inquantum deficit consideratio veritatum. Inter alia etiam in quibus vivi delectantur, praecipuum est societas humana cum debito ordine quo quidam praesunt et alii subsunt et alii serviunt, sed hoc mortui privantur, unde subdit ubi umbra mortis, quasi dicat: apud mortuos non sunt nisi umbrae secundum aestimationem viventium, ut dicitur Sg 17,4 personae apparentes tristes pavorem illis dederunt; et nullus ordo, quia absque differentia honoris et dignitatis similis est condicio mortuorum; sed sempiternus horror inhabitat, quantum ad viventes quibus horrori sunt mortui, quasi dicat: nihil est in statu mortuorum nisi quae homines horrent, et hoc in sempiternum apud eos erit si ad vitam non redeunt.

Sic igitur iob inquirendo causam suae tribulationis ostendit hoc non esse ab aliquo impio in cuius manu data sit terra, non esse a deo calumniose opprimente, non esse a deo culpam inquirente, non esse a deo peccata puniente, non esse a deo in poenis sibi complacente: unde adhuc remanet sub dubio causa tribulationis eius. Quae omnia prosequitur iob ut de necessitate inducat eos ad ponendum aliam vitam in qua et iusti praemiantur et mali puniuntur, ex quo ea non posita non potest reddi causa tribulationis iustorum, quos certum est aliquando in hoc mundo tribulari.

Capitulus 11

12
(
Jb 11)

Respondens autem sophar Naamathites dixit etc..

Superius iob inter cetera mala quae patiebatur, mirabiliter cruciari se dixerat ab amicis suis qui contra eum insurgebant quasi testes pro deo, a quo verbo tactus sophar respondit, unde dicitur respondens autem sophar Naamathites dixit: numquid qui multa loquitur nonne et audiet? quasi dicat: tu multa locutus es inordinate, unde non est mirum si ab amicis tuis reprehensus es; quia si homo qui loquitur multa non reprehenderetur, sequeretur hoc inconveniens quod homines ex hoc ipso quod sunt loquaces iusti reputarentur, unde sequitur aut vir verbosus iustificabitur, idest iustus reputabitur? et quia posset dicere iob sibi debere deferri propter suam dignitatem, excludit hoc subdens tibi soli tacebunt homines, et cum ceteros irriseris a nullo confutaberis? intelligebat enim et alios esse irrisos in hoc quod eos testes dei vocaverat et in hoc quod supra dixerat quare detraxistis sermonibus veritatis? et ideo dicit non esse mirandum si etiam alii contra ipsum loquantur. Sed forte posset dicere quod non haberent quid dicerent contra eum vel contra verba eius, et ad hoc excludendum subdit dixisti enim: purus est sermo meus: hoc accipit ab eo quod supra dixerat non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit; et mundus sum in conspectu tuo: hoc iob expresse non dixerat, sed ex verbis eius accipere volebat quia disputaverat se non pro peccato punitum, vel ex eo quod dixerat scias quia nihil impium fecerim, vel ex eo quod supra dixit nonne dissimulavi? nonne silui? considerandum est autem quod cum peccatum sit obliquatio a lege dei, non potest plene cognosci peccatum vel quantitas eius nisi lex dei cognoscatur: rectum enim est iudex sui ipsius et obliqui; quod igitur iob se diceret immunem a peccato vel non ita graviter peccasse sicut puniebatur, ex hoc reputabat sophar accidere quod iob legem dei non perfecte cognosceret, et ideo dicit atque utinam deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi. Hoc videtur in suggillationem iob dicere, quia dixerat indica mihi cur me ita iudices; et potest dici quod deus simpliciter loquitur homini cum eius cordi aliquid de sua sapientia inspirat, secundum illud Psalmi audiam quid loquatur in me dominus deus; labia autem sua aperit cum per aliquos effectus hominibus aliquid revelat: labiis enim formantur voces exterius quibus interiores conceptus cordis exprimimus.

Considerandum autem quod ab intellectu divinorum duplici ratione deficimus: primo quidem quia cum invisibilia dei cognoscere non possimus nisi per ea quae facta sunt, ea vero quae facta sunt multum deficiant a virtute factoris, oportet quod remaneant multa in factore consideranda quae nobis occultantur, et haec vocantur secreta sapientiae dei, de quibus dicit ut ostenderet tibi secreta sapientiae.

Secundo quia etiam ipsum creaturarum ordinem ad plenum comprehendere non possumus secundum quod a divina providentia dispensatur; aliter enim est in humano regimine et aliter in divino: nam apud homines quanto aliquis est superior in regendo tanto eius ordinatio ad universaliora solum se extendit, particularia vero relinquit inferioribus rectoribus dispensanda, et sic lex regiminis superioris rectoris est universalis et simplex; sed deus quanto est superior in regendo tanto eius ordinatio etiam usque ad minima se extendit: unde lex sui regiminis non solum est secreta, si respiciamus ad altitudinem rectoris excedentem universam proportionem creaturae, sed etiam est multiplex, universa etiam singularia et minima sub certo ordine, dispensans, et ideo addidit et quod multiplex sit lex eius.

Et hoc quidem non solum in rebus naturalibus est considerare, prout divino subduntur regimini, sed etiam in rebus humanis. Leges enim humanae, quia non potuerunt earum latores omnia singularia respicere, ad universalia quaedam respiciunt quae ut in pluribus accidunt; qualiter autem universalia statuta humana sint factis singularibus applicanda relinquitur prudentiae operantis: unde in multis homo potest deficere a rectitudine, in quibus tamen non contrariatur legi humanitus positae; sed lex divina secundum quod est in sapientia dei ad omnia particularia et minima se extendit, et sic non potest contingere quod homo in aliquo a rectitudine discordet et non contrarietur legi divinae. Quia igitur homo ad ipsam legem divinam, prout est in secreto sapientiae dei inspiciendam, pertingere non potest et per consequens nec eius multiplicitatem agnoscere, contingit quod aliquando non putet se contra legem dei agere cum tamen agat, vel parum delinquere cum multum delinquat, unde subdit et intelligeres, scilicet si essent tibi ostensa secreta sapientiae et multiplicitas legis dei, quod multo minora exigaris ab eo, scilicet in sustinendo poenas, quam meretur iniquitas tua, quam vel non cognoscis vel aestimas parvam. Et in hoc videtur reprehendere quod iob supra dixerat utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera.

Quasi arena maris haec gravior appareret.

Et quia supposuerat in divina sapientia esse aliquod secretum quod nondum erat iob ostensum, ne hoc posset negari, per sequentia confirmat dicens forsitan vestigia dei comprehendes. Vestigia signa sunt per viam procedentis; opera autem dei viae ipsius dicuntur, et productio creaturarum a deo quidam processus dei intelligitur in creaturas, prout divina bonitas ab eo in quo simpliciter et summe existit gradatim ad effectus derivata procedit dum superiora inferioribus meliora inveniuntur: vestigia ergo dei sunt signa quaedam in creaturis inventa, ex quibus per eas deus aliquatenus cognosci potest.

Sed cum humana mens nec ipsas creaturas totaliter et perfecte cognoscere possit, multo minus et de ipso creatore perfectam notitiam habere potest, et ideo interrogando subdit et usque ad perfectum omnipotentem reperies? quasi dicat: si creaturas perfecte cognoscere non potes, multo minus nec creatorem; et signanter dicit reperies quia per quandam inquisitionem ratio ab effectibus procedit ad causam, quam dum per effectus cognoscit eam dicimur invenire.

Nec est mirum si creaturis non perfecte cognitis creator non perfecte cognoscitur, quia etiam creaturis perfecte cognitis adhuc creator non perfecte cognosceretur: tunc enim per effectus perfecte causa cognosci potest quando effectus adaequant causae virtutem, quod de deo dici non potest, et ideo subdit excelsior caelo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? longior terra mensura eius et latior mari. Haec sub metaphora dicuntur: non enim debet intelligi quod deus qui incorporeus est dimensionibus corporalibus distendatur, sed magnitudinem virtutis sub similitudine magnitudinis corporalis describit, quia quantumcumque quantitates corporeae videntur esse magnae vel altitudine vel profunditate vel longitudine vel latitudine, deficiunt tamen a magnitudine virtutis dei quae maiora facere posset, et ideo signanter deum omnipotentem prius nominavit. Ex hoc ergo ostendit quod perfecte in creaturis inveniri non potest, quia dato quod omnes creaturae perfecte cognoscerentur, ex eis cognosci non posset virtus ei aequalis: quod ergo medium sumi potest ad cognoscendum virtutem dei secundum quod excedit omnem creaturam? et hoc significat cum dicit quid facies? et unde cognosces? non solum autem divina virtus excedit omnem creaturam in producendo sed etiam in conservando: non enim creaturae conservatio est nisi a deo, nec est aliqua virtus in creatura quae divinae voluntati resistere posset si ipsam creaturam ulterius conservare non vellet, et ideo subdit si subverterit omnia, in nihilum redigendo, subtrahendo scilicet eis esse, vel in unum coartaverit, confusionem inducendo per subtractionem ordinis quo res distinguit, quis contradicet ei? idest quae virtus creaturae poterit esse contraria, contra eius voluntatem conservans vel se vel alia in esse? sed ne aliquis dicat quod licet nihil posset conservari in esse nisi per eum, tamen quasi ex debito res in esse conservat, ad hoc excludendum subdit vel quis dicere ei potest: cur ita facis? quasi ab eo exigens rationem de debito praetermisso.

Ipse enim novit hominum vanitatem etc.. Postquam ostendit sophar quod in divina sapientia est aliquid secretum quod homini incomprehensibile est, procedit ad aliud manifestandum quod prius supposuerat, scilicet quod deus pro peccato ab homine exigat poenam et, ad hoc quidem manifestandum, quod deus facta hominum cognoscat, unde dicit: recte dico quod exigeris a deo minora quam mereatur tua iniquitas, ipse enim novit hominum vanitatem, idest hominum facta vana. Vana autem dici consueverunt quae instabilia sunt eo quod debitis finibus non stabiliuntur: ex hoc igitur est vanitas hominis quod cor eius in veritate non figitur per quam solam potest stabiliri, et ex hoc quod a veritate recedit iniquitatem operatur, dum videlicet appetit illud quod apparet bonum loco eius quod est bonum, unde subdit et videns, scilicet deus, iniquitatem, ex vanitate hominum prodeuntem, nonne considerat, scilicet ad puniendum? tunc enim iudex peccatum videns inconsiderate pertransire videtur quando dissimulat et poenam apponere non curat, quod de deo videtur non esse dicendum: cum igitur ipse videat hominum vanitatem, pro iniquitate exigit poenam.

Sicut autem ex vanitate contingit quod homo ad iniquitatem declinat, ita ex eadem vanitate provenit quod homo divino iudicio se subiectum esse non reputat, et ideo subdit vir vanus in superbiam erigitur, ut scilicet suo superiori se subditum esse non credat, et hoc est quod subdit et tamquam pullum onagri natum se liberum putat. Onager asinus silvestris est, cuius pullus ab hominis dominio liber nascitur; pulli autem asinorum qui ab hominibus possidentur in servitute hominum nascuntur: homines igitur qui se divino iudicio subiectos esse non putant reputant se quasi pullos onagri natos, licet videant alios homines eiusdem condicionis divino iudicio coerceri. Hoc in suggillationem beati iob dicere videbatur, intelligens ex verbis eius quod quasi de pari cum deo vellet contendere quia dixerat auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat; loquar et non timebo eum, et ideo subdit tu autem firmasti cor tuum, ut scilicet defenderes iniquitatem tuam. Et tamen cum hac cordis obfirmatione, expandisti ad deum manus tuas orando, supra scilicet cum dixit dicam deo: noli me condemnare; et ideo inutilis est oratio tua: utilis enim oratio est quando homo primo iniquitatem dimittit et postea a deo petit ut a puniendo cesset, et hoc est quod subdit si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, ut scilicet desistas ab opere iniquo quod adhuc prae manibus habes, et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia, ut scilicet quae iniuste accepta reposita habes restituas, vel ut tuos familiares corrigas pro quorum delictis interdum domini puniuntur propter negligentiam corrigendi, tum levare poteris, scilicet ad deum orando, faciem tuam absque macula, scilicet culpae. Et sic cessabit condemnatio, primo quidem quantum ad futura, unde subdit et eris stabilis, ut scilicet ulterius per tribulationes non commovearis, et etiam non timebis futura pericula; et quia aliquando licet non timeat de futuro, homo tamen affligitur pro his quae amisit vel passus est, subiungit miseriae quoque, scilicet quam hactenus passus es, oblivisceris, propter abundantiam bonorum supervenientium; et hoc exemplo confirmat cum subdit et quasi aquarum quae praeterierunt non recordaberis, quod dicit quia homo post tempestatem pluviae, cum serenitas advenit, pluviarum praecedentium obliviscitur, vel propter hoc quod aquae fluviorum citissime currunt, et earum postquam transeunt nulla remanet memoria.

Sed quia contra promissionem prosperitatis in hac vita iob supra duo opposuerat, scilicet devastationem proprii corporis cum dixit induta est caro mea putredine, et praeteritionem dierum vitae suae cum dixit dies mei velocius transierunt etc., ideo ad utramque obiectionem excludendam subiungit et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam, ac si dicat: licet tibi videatur quod dies tui pertransierint et vita tua sit in fine quasi ad vesperam, tamen tanta poterit tibi supervenire prosperitas quod quasi reducet te ad gaudium iuventutis tuae: sicut enim per vesperam intelligitur senectus, ita per meridiem iuventus; fulgorem autem vocat claritatem terrenae prosperitatis. Contra hoc vero quod dixerat de consumptione proprii corporis subiungit et cum te consumptum putaveris, scilicet propter infirmitatem quam passus es, orieris ut Lucifer, idest ad pristinum decorem revertetur corpus tuum.

Et quia iterum supra iob dixerat quod dies sui consumpti erant absque ulla spe, subiungit et habebis fiduciam, proposita tibi spe. Et quia iob supra improbaverat opinionem dicentium quod homo post mortem, transactis multis saeculis, iterum redit ad hunc modum vivendi, non huius rei spem dicit ei esse propositam sed secundum quod homo post mortem vivit in memoriis hominum. Quod quidem ex duobus contingit: uno quidem modo ex tumulis in quibus corpora mortuorum conduntur ut conservetur memoria defunctorum, unde et monumenta dicuntur, et quantum ad hoc dicit et defossus securus dormies, quasi nullus sepulcrum tuum violabit, nec etiam timendum erit quod aliquis attentet, unde subdit requiesces et non erit qui exterreat; alio modo mortui vivunt in memoriis hominum propter bona quae fecerunt dum viverent, ex quibus eorum vita desideraretur, et quantum ad hoc subdit et deprecabuntur faciem tuam plurimi, idest plurimi exoptabunt praesentiam tuam vel reverentiam exhibebunt tumulo tuo, memorantes beneficia tua.

Et quia haec promiserat si iob ab iniquitate vellet discedere, ostendit consequenter quod iniquis ista non dantur, et ideo subdit oculi autem impiorum deficient, quia videlicet bona quae exoptant non obtinebunt: tunc enim oculi alicuius deficere dicuntur quando aspicit ad aliquod apprehendendum ad quod attingere non valet. Et sicut bona desiderata non adipiscuntur, ita etiam mala quae patiuntur vel timent vitare non possunt, unde sequitur et effugium peribit ab eis, quia scilicet non poterunt fugere mala.

Post mortem autem non erunt in veneratione vel desiderio sed in abominatione propter mala quae fecerunt, et hoc est quod subditur et spes eorum abominatio animae, idest illud quod de eis potest sperari post mortem est quod sint in abominatione.


Aquinatis - IN JOB 11