Aquinatis - IN JOB 39

Capitulus 38

39
(
Jb 38)

Respondens autem dominus iob de turbine etc..

Praemissa disputatione iob et amicorum eius de providentia divina, eliud sibi vices determinantis assumpserat, in quibusdam redarguens iob, in quibusdam autem amicos ipsius; sed quia humana sapientia non sufficit ad veritatem divinae providentiae comprehendendam, necessarium fuit ut praedicta disputatio divina auctoritate determinaretur; sed quia iob circa divinam providentiam recte sentiebat, in modo autem loquendi excesserat intantum quod in aliorum cordibus exinde scandalum proveniret dum putabant eum deo debitam reverentiam non exhibere, ideo dominus, tamquam quaestionis determinator, et amicos iob redarguit de hoc quod non recte sentiebant, et ipsum iob de inordinato modo loquendi, et eliud de inconvenienti determinatione; unde dicitur respondens autem dominus iob, Jb 38,1 quia scilicet propter eum ista responsio fiebat quamvis non fuerit ipse immediate ante locutus.

Modum autem respondendi ostendit subdens de turbine, quod quidem potest et ad litteram intelligi ut dicatur formatam esse vocem dei miraculose in aere cum quadam aeris turbatione, sicut in monte sinai factum legitur Ex 20,18, vel sicut ad christum vox facta est quando quidam dixerunt tonitruum factum esse, ut legitur Jb 12,29; vel potest intelligi ut sit metaphorice dictum, ut haec responsio domini sit inspiratio interior divinitus facta ipsi iob, et sic dicitur dominus ei de turbine respondisse tum propter turbationem quam adhuc patiebatur, tum etiam propter turbinis obscuritatem, quia scilicet divinam inspirationem in hac vita non possumus clare percipere sed cum quadam obumbratione sensibilium similitudinum, ut dionysius dicit I cap. Caelestis hierarchiae; et hoc etiam significavit dominus si de turbine corporali vocem suam sensibiliter fecit audiri.

Determinata autem disputatione quasi per sententiam iudicii, nihil ultra restat dicendum nisi determinationis sententia reprobetur, et ideo dominus primo improbavit determinationem disputationis quam eliud fecerat; improbat autem eam quia veras sententias quas proposuerat involverat multis falsis et frivolis verbis, unde sequitur dixit: quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis? Jb 38,2 sententias quidem eliud dixerat arguendo iob de hoc quod dixerat se velle disputare cum deo et de hoc quod intantum se iustum dixerat quod quasi videbatur iustitiae divini iudicii derogare, sed istas sententias involverat multis praesumptuosis et etiam falsis sermonibus, ut ex supra dictis patet, qui hic dicuntur sermones imperiti quia omnis inordinatio ex defectu rationis procedere videtur.

Sic igitur exclusa determinatione eliud dominus ipse incipit determinare disputationem, et primo excitat iob ad attendendum cum dicit accinge sicut vir lumbos tuos, quod metaphorice dicitur: homines enim solent lumbos praecingere ad hoc quod sint prompti ad iter vel ad quamlibet actionem, unde volebat dominus eum esse promptum ad considerandum quae ei dicebantur, remotis quibuslibet impedimentis, unde signanter de praecinctione lumborum facit mentionem, quia per lumbos voluptas carnalis intelligitur quae praecipue impedit spiritualem auditum, secundum illud Is 28,9 quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.

Primo autem incipit in sua determinatione iob arguere de hoc quod praesumptuose videbatur esse locutus dum deum ad disputandum provocaret; et quia supra Jb 13,22 videtur deo dedisse duorum optionem cum dixit voca me et respondebo tibi, aut certe loquar et tu responde mihi, quia iob iam satis locutus fuerat, dominus quasi alteram partem eligit cum subdit interrogabo te et responde mihi, quae quidem interrogatio dei non est ut addiscat sed ut hominem de sua ignorantia convincat. Interrogat autem ipsum de suis effectibus qui humanis sensibus praesto sunt, quos cum homo ignorare ostenditur multo magis convincitur sublimiorum scientiam non habere; inter alios autem sensibiles effectus incipit interrogare de principalibus partibus mundi, inter quas terra est nobis notior utpote propinquior, de qua interrogare incipiens dicit ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? recte fundamento terram comparat quia sicut fundamentum est infima aedificii pars, ita etiam terra est infimum corporum quod subiacet omnibus. Et quia terra est praecipue materia humani corporis, materia autem tempore praecedit id quod ex ea fit, et multo magis ratio artificis qui materiam condidit, ideo signanter dicit ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? ac si dicat: cognoscere rationem fundationis terrae non potes, quia cum terra fundata est nondum eras in rerum natura.

Est autem considerandum quod quidam antiquorum situm terrae et aliorum elementorum non attribuerunt alicui rationi ordinanti sed necessitati materiae, secundum quod gravia levibus succident; ut autem haec opinio excludatur, dominus consequenter comparat fundationem terrae fundationi aedificii quae fit secundum aedificatoris rationes: et similiter fundatio terrae facta est secundum providentiam divinam quam humana intelligentia comprehendere non valet, et hoc significat cum subdit indica mihi, si habes intelligentiam, quasi dicat: ideo horum rationem indicare non potes quia ad haec capienda intelligentia tua non sufficit. Est autem considerandum quod artifex in aedificii fundatione quatuor disponit: primo quidem quantum debeat esse fundamentum, et similiter divina ratione dispositum est quod tanta debeat esse quantitas terrae, et non maior vel minor, et quantum ad hoc subdit quis posuit mensuras eius, scilicet secundum omnes dimensiones; et signanter dicit posuit: non enim species terrae ex necessitate talem quantitatem requirit, sed haec quantitas est terrae imposita ex sola ratione divina, quam homo cognoscere non potest, et ideo subdit si nosti, quia scilicet hoc homo nec nosse nec indicare potest. Secundo artifex per suam rationem disponit determinatum situm fundamenti, quem comprehendit per extensionem lineae mensuralis, unde subdit vel quis tetendit super eam lineam, per quam scilicet significatur ratio divinae dispositionis designans determinatum situm terrae in partibus universi. Tertio excogitata quantitate fundamenti et ubi collocandum sit, disponit artifex in quo possit fundamentum firmiter collocari, et quantum ad hoc subdit super quo bases illius, scilicet terrae, fundatae sunt, quia fundata est super centrum mundi.

Quarto autem praedictis tribus excogitatis, artifex iam incipit iacere lapides in fundamentum, et primo lapidem angularem ad quem diversi parietes congregantur, et quantum ad hoc subdit aut quis demisit, idest deorsum misit, lapidem angularem eius, per quem scilicet significatur ipsum centrum terrae cui diversae partes terrae connectuntur.

Solet autem homo fundamentum aedificii collocare propter necessitatem habitationis, sed ut ostendatur deus non ex indigentia fundamenta terrae iecisse, subiungit cum me laudarent singula astra matutina, quasi dicat: quamvis adesset mihi habitatio caeli cuius astra me laudant, terram tamen fundavi, non ex indigentia famulantium qui eam inhabitarent sed ex sola voluntate. Non autem hoc dicitur quasi caelum prius sit factum quam terra, praesertim cum in Genesi legitur in principio deum creasse caelum et terram, astra autem de quibus hic fit mentio leguntur facta fuisse quarta die, sed hoc dicitur ad ostendendum quod ordine naturae caelum et astra priora sunt terra sicut incorruptibile corruptibili et movens moto. Dicit autem astra matutina, idest de novo condita, sicut apud nos astra matutina dicuntur quae in principio diei solent apparere.

Quod autem dicuntur astra matutina deum laudare potest uno modo intelligi materialiter, inquantum scilicet propter sui claritatem et nobilitatem erant materia divinae laudis, etsi non hominibus qui adhuc non erant, saltem Angelis qui iam erant; alio modo secundum illos qui dicunt corpora caelestia animata, astra in suae institutionis initio deum laudabant non laude vocali sed mentali; quod etiam potest referri ad Angelos quorum ministerio caelestia corpora moventur, ut quod subditur et iubilarent omnes filii dei referatur ad Angelos supremae hierarchiae, quos dionysius dicit esse collocatos in vestibulis deitatis: et ideo signanter illis tamquam inferioribus laudem, istis autem tamquam superioribus attribuit iubilationem quae excellentiam quandam laudis importat.

Praemisso igitur de fundatione terrae subiungit consequenter de aquis quae immediate superponuntur terrae; videtur autem naturalis ordo elementorum requirere ut aqua ex omni parte circumdaret terram sicut aer ex omni parte circumdat terram et aquam, sed divina dispositione factum est ad generationem hominum, animalium et plantarum ut aliqua pars terrae discooperta remaneret ab aquis, deo sua virtute aquas maris sub certis limitibus retinente, unde subdit quis conclusit Ostiis mare, idest certis terminis? fuerunt autem aliqui qui putaverunt per actionem solis aliquam partem terrae exsiccatam esse, sed dominus ostendit hoc a principio ita fuisse dispositum ut mare non undique terram operiret. Describit autem productionem maris sub similitudine nativitatis rei viventis, scilicet pueri, quia aqua est maxime formabilis in res vivas, unde et omnium semina humida sunt; puer autem primo quidem de utero matris egreditur, et hoc significat cum dicit quando erumpebat quasi de vulva procedens.

Utitur autem in productione maris verbo erumpendi, quia scilicet proprium est aquae quasi continue moveri; dicitur autem quasi de vulva procedere non quod ortum habuerit ex alia materia corporali, sed quia ex occulto divinae providentiae procedebat quasi ex utero quodam. Secundo autem puer natus induitur, et quantum ad hoc subdit cum poneret nubem vestimentum eius: quia enim nubes ex vaporibus resolutis ex aqua generantur, consequens est ut in locis maritimis huiusmodi nubes magis multiplicentur.

Tertio autem puer natus quibusdam fasciis involvitur, et quantum ad hoc subdit et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem; et possunt per caliginem designari vapores non elevati neque condensati in nubes sed super maris superficiem aerem obscurantes, et forte alludit ei quod dicitur Gn 1,2 quod tenebrae erant super faciem abyssi.

His igitur positis quae pertinent ad novam maris productionem, explicat eius conclusionem ac si dicat: quando mare de novo factum est, tunc circumdedi illud terminis meis; et videtur tria ponere pertinentia ad conclusionem maris, quorum primum significatur cum dicit terminis meis, idest a me positis, secundum significatur cum dicit et posui vectem, tertium cum dicit et Ostia. Haec autem tria pertinent ad imperium divinae virtutis, unde quasi exponens praedicta subdit et dixi: hucusque venies, quod pertinet ad rationem terminorum, nam terminus est ultimum motus, et non procedes amplius, quod scilicet pertinet ad vectem quo processus alicuius impeditur, et hic confringes tumentes fluctus tuos, quod pertinet ad Ostia quae ad hoc ponuntur quod aliquis non passim egrediatur aut ingrediatur sed secundum certam regulam: ita etiam mare non passim transgreditur litus sed secundum quandam mensuram fluctuum intumescentium.

Post terram autem et aquas ulterius procedit ad aerem qui secundum aspectum caelo continuatur; prima autem dispositio communis ad totum corpus quod superiacet aquae et terrae est variatio noctis et diei, quae fiunt secundum motum diurnum qui est primus motuum, et ideo consequenter dicit numquid post ortum tuum praecepisti diluculo? Jb 38,12 quasi dicat: numquid ex praecepto tuo alternantur nox et dies super terram? diluculum enim est quoddam confinium diei et noctis. Et signanter dicit numquid post ortum tuum, sicut et supra quando de terra loquebatur dixerat ubi eras? quia sicut terra est principaliter materiale principium hominis, ita etiam supremum caelum, quod suo motu variat diem et noctem, est principale principium humani corporis inter causas corporales. Est autem considerandum quod claritas diluculi sive aurorae diversificatur secundum diversas partes elevationis signorum quae sol perambulat, quia quando est in signo velocis ascensionis, quo scilicet cito oritur, parum durat aurora, quando autem est sol in signo tardae ascensionis amplius durat; et est determinata mensura loci ex quo, sole ibi existente, incipit claritas diluculi apparere, et hoc est quod subdit et ostendisti aurorae locum suum? quasi dicat: numquid tu dispensasti loca in caelo ex quibus aurora illucescat? quasi dicat non. Et ex his omnibus datur intelligi quod tua ratio deficit a comprehensione divinorum operum, unde patet quod tu non es idoneus ad disputandum cum deo.

Numquid tenuisti concutiens Jb 38,13 etc.. Postquam dominus connumeravit principales partes creaturae corporalis, scilicet terram, mare et caelum, hic incipit prosequi mirabilia divinorum operum quae in dispositione praedictarum trium partium mundi apparent.

Et incipit a terra in qua praecipue admirandum apparet quod accidit circa terraemotum, de quo metaphorice loquitur ad similitudinem hominis qui tenens corpus aliquod concutit ipsum, unde dicit numquid tenuisti, idest virtute tua comprehendisti, concutiens extrema terrae? quod non est sic intelligendum quasi tota terra simul concutiatur in terraemotu, sed quia aliquae extremitates terrae concutiuntur.

Omnia vero quae accidunt in corporali creatura in utilitatem hominum redundant: terraemotus autem et alia huiusmodi terribilia utilia sunt ad hoc quod homines territi a peccatis desistant, unde subdit et excussisti impios ex ea? et loquitur ad similitudinem hominis qui concutit vestimentum ut ex eo excutiat pulverem seu tineam: ita etiam deus videtur concutere terram ut excutiat peccatores ex ea, quandoque quidem per mortem, quandoque autem per emendationem vitae.

Solet autem in terraemotu contingere quod aliqua aperte recluduntur, sicut parietes vel aliquid huiusmodi, et quantum ad hoc subdit restituetur ut lutum signaculum: Jb 38,14 lutum enim quando dividitur de facili ad eandem dispositionem reintegratur, ita etiam aliquod signaculum, puta in pariete vel in quocumque alio huiusmodi, quod videbatur immutatum per apertionem parietis, quandoque divina virtute restituitur in pristinum statum. Contingit etiam quandoque quod turres et arbores et alia huiusmodi per terraemotum concutiuntur et non cadunt, et quantum ad hoc subdit et stabit sicut vestimentum, quod scilicet si concutiatur pristinam integritatem non perdit. Contingit autem quandoque e contrario quod homines vel absorpti terra vel etiam oppressi parietibus per terraemotum cadentibus moriuntur, et quantum ad hoc subdit auferetur ab impiis lux sua, Jb 38,15 scilicet per mortem. Contingit etiam quandoque quod munitiones et turres fortissimae per terraemotum deiciuntur, et quantum ad hoc subdit et brachium excelsum confringetur, idest aliqua fortissima munitio vel aliquis potens amicus in quo homo confidit sicut in suo brachio.

His igitur praemissis de terraemotu et de effectibus eius, procedit ad dispositionem medii elementi, scilicet maris, in quo videntur hominibus occulta et mirabilia, primo quidem ea quae sunt in profundo maris, puta piscium dispositiones in mari viventium, et quantum ad hoc dicit numquid ingressus es profundum maris, Jb 38,16 ut scilicet cognosceres animalia quae in eo latent? aliud autem quod in mari videtur occultum et admirandum est dispositio terrae sub aquis maris existentis, et quantum ad hoc subdit et in novissimis abyssi deambulasti, Jb 38,16 idest in infimis partibus eius? post dispositionem autem terrae et maris procedit ad dispositionem caeli sub quo etiam continetur aer, et in hoc latius immoratur propter multa mirabilia quae in eo apparent; et primo incipit a dispositione lucis et tenebrarum quae communiter respicit totum superius corpus. Est autem considerandum quod corpora caelestia per suam lucem agunt in ista inferiora, eo quod lux est quasi qualitas activa caelestium corporum, sicut calor et frigus elementorum, et ideo effectus caelestium corporum in istis inferioribus coniungit cum consideratione lucis et tenebrarum. Inter alios autem effectus caelestium corporum in istis inferioribus communior est generatio et corruptio, et ab hoc incipit dicens numquid apertae sunt tibi portae mortis? Jb 38,17 mors enim est corruptio corporis viventis, et sic proprie ad hominem pertinet cui praesens sermo dirigitur; portae autem mortis sunt causae corruptionis quantum ad virtutes caelestium corporum, per quas primo proceditur ad talem effectum; est autem difficillimum cognoscere quis sit periodus vitae et permanentiae cuiuslibet rei, et ideo portae mortis nobis apertae non sunt quia non possumus in corporibus caelestibus cognoscere propriam causam corruptionis cuiusque rei. Morti autem competit tenebra, tum quia per mortem homo privatur corporali visu cuius cognitio est per lumen, tum etiam quia homo post mortem in oblivionem quasi in tenebras quasdam vadit, et ideo subdit et Ostia tenebrosa vidisti? ut intelligatur idem appellare Ostia tenebrosa propter proprietatem mortis, quod prius appellaverat portas mortis; vel hoc quod dicit Ostia tenebrosa potest referri ad alium effectum caelestium corporum qui est obtenebratio aeris, ut sic hoc quod dixit de portis mortis referatur ad sola viventia corpora, quod autem dixit de Ostiis tenebrosis ad corpora perspicua.

Subdit autem de diversitate caloris et frigoris circa terram, dicens numquid considerasti latitudinem terrae? Jb 38,18 ubi considerandum quod secundum astrologos longitudo terrae attenditur secundum progressum ab oriente in occidentem, latitudo autem eius attenditur a meridie in septentrionem, eo quod in qualibet re maior dimensio vocatur longitudo, minor autem dimensio vocatur latitudo; est autem experimento probatum quod dimensio terrae a nobis habitatae maior est ab oriente usque in occidentem quam a meridie usque in septentrionem, unde latitudo terrae accipitur secundum progressum a meridie usque in septentrionem, in quo quidem progressu diversitas caloris et frigoris est, quia quanto magis appropinquatur ad meridiem in nostro habitabili tanto locus calidior est propter solis propinquitatem: unde quod de latitudine terrae dicitur potest referri ad diversitatem locorum calidorum et frigidorum.

His ergo praemissis quae pertinent ad effectum caelestis lucis in his inferioribus, facit mentionem de ipsa luce cum subdit indica mihi, si nosti omnia, ut scilicet sis idoneus ad disputandum cum deo qui omnia novit, in qua via lux habitet; ubi considerandum est quod lux in luminaribus mundi invenitur, quae propter hoc luminaria dicuntur quia sunt luminis vasa; sed quia via ad motum refertur, quaestio de via in qua lux habitet refertur ad luminarium motum; excedit autem humanam cognitionem qualiter luminaria moveantur, quod ostenditur ex diversis opinionibus hominum circa motus eorum, dum quidam asserunt ea moveri per excentricos et epicyclos, quidam autem per motus diversarum sphaerarum. Et sicut lux ex motu luminarium causatur prout in superiori hemisphaerio moventur, ita etiam tenebrae procedunt ex motu eorum prout moventur in hemisphaerio inferiori, quod etiam habet eandem difficultatem, unde subdit et tenebrarum quis locus sit. Non potest autem perfecte mensurari motus alicuius corporis nisi via per quam ambulat cognoscatur, quia magnitudo mensuratur motu et motus magnitudine, ut dicit philosophus in IV physicorum, et ideo quia per certitudinem via motus luminarium cognosci non potest ab homine, consequens est quod nec mensura motuum eorum perfecte sciri possit, unde subdit ut ducas unumquodque, scilicet lucem et tenebras, ad terminos suos, ostendendo scilicet rationem apparitionis et occultationis uniuscuiusque luminarium quantum ad principium et finem; et etiam quantum ad medium, ad quod pertinet quod subdit et intelligas semitas domus eius, scilicet lucis: quando enim in meridie circa summum caeli movetur, tunc quasi perambulat semitas domus suae; termini autem eius sunt apud ortum et occasum.

Secundum autem motus caelestium corporum mensurantur durationes inferiorum corporum et tempora generationis et corruptionis, ut dionysius dicit IV cap. De divinis nominibus, et ideo ignoratis illis causis consequens est ut hi effectus ignorentur, et ideo subdit sciebas tunc quod nasciturus esses? Jb 38,21 quasi dicat: numquid praenoscere potuisti per considerationem motus caeli tempus tuae nativitatis? et tu quidem hoc non potuisti quia antequam nascereris non eras, sed nec alius homo hoc praenoscere potuit propter debilitatem cognitionis humanae: loquitur enim deus ad iob in persona omnium hominum. Et sicut non potuisti praenoscere tempus nativitatis tuae ita non potes praenoscere terminum vitae tuae, unde subdit et numerum dierum tuorum noveras? Jb 38,21 quasi dicat: cognoscere hoc non potes ex computatione caelestium motuum, quorum certam mensuram ignoras.

His autem propositis quae pertinent ad immutationem lucis et tenebrarum, procedit ad diversas immutationes aeris secundum quod aer variatur per tempestatem et serenitatem, et incipit a nive et grandine dicens numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti? thesauros nivis et grandinis vocat vapores sursum elevatos ex quibus nives et grandines generantur; sed quia grandines grossioris substantiae sunt et in loco magis propinquo nobis generantur, frigore ad interiora nubis expulso a circumstante calore, ideo circa grandines facit mentionem de visu quia magis visui subici possunt, circa nives autem de ingressu quia magis propter eorum tenuitatem possunt penetrari. Huiusmodi autem quandoque deus utitur ad hominum correctionem, sicut supra Jb 36,31 habitum est per haec iudicat populos, unde subdit quae praeparavi in tempus hostis, idest in tempus quo est ultio sumenda de hostibus; contra quos deus his utitur quasi bellicis armis, unde subdit in diem pugnae, idest actualis conflictus, et belli, idest guerrae in qua fit praeparatio ad pugnam.

Finita autem tempestate nivis et grandinis, subsequitur serenitas in qua claritas et calor aeris praeparatur, unde subdit per quam viam spargitur lux, quod pertinet ad claritatem, dividitur aestus super terram? quod pertinet ad calorem. Ubi considerandum quod supra, ubi de luce loquebatur quantum ad ipsa luminaria in quibus habitat, fecit mentionem solum de via eius, quia scilicet lux per motum luminarium viam suam peragit sive sit tempestas sive serenitas, sed ad nos ex ea non pervenit claritas et calor nisi tempestate cessante; non autem sensibiliter diversificatur claritatis intentio in diversis terris cum aer fuerit serenus, sensibiliter autem diversificatur intentio caloris, et ideo lucem spargi dixit quasi indifferenter effusam, aestum autem dividi quasi pro diversitate locorum diversimode distributum.

Consequenter autem procedit ad effectus quosdam ventorum in aere, ex quibus dum pluvia impellitur causatur imber, unde dicit quis dedit vehementissimo imbri cursum? est enim vehementia cursus imbris ex forti impulsu ventorum quos divina virtus producit.

Similiter autem dum ex ventis nubes impelluntur causatur sonus tonitrui, propter quod non auditur huiusmodi sonus in uno loco, sed quasi alicuius corporis transeuntis, unde subdit et viam sonantis tonitrui? subdit autem rationem quare pluviae et nubes a ventis impellantur, cum dicit ut plueret super terram absque homine in deserto, quod scilicet habitari non potest propter terrae ariditatem: vapores autem pluviosi elevantur maxime ex locis humidis, unde si nubes et pluviae non impellerentur a ventis sequeretur quod numquam in locis siccis plueret. Contingit autem quandoque quod aliqua loca humana industria irrigantur, idest cessantibus pluviis, sed hoc ibi accidere non potest, unde subdit ubi nullus mortalium commoratur, et sic illi terrae per humanam industriam provideri non potest. Et propter hoc deus ordinavit ut ventis impellerentur nubes et pluviae ut etiam in locis desertis plueret, unde subdit ut impleret, scilicet pluviis, inviam, idest terram per quam nec transire potest homo, et desolatam, idest destitutam humana procuratione; et sic sola procuratione divina produceret herbas virentes, scilicet ad decorem terrae et ad pastum animalium silvestrium quae etiam divina providentia procurantur.

Consequenter autem facit mentionem de pluviis absque vento cum dicit quis est pluviae pater? idest efficiens causa non ex necessitate sed ex ordine providentiae quae convenit patri: a deo enim movetur sol et alia caelestia corpora quae sunt proxima causa efficiens generationis pluviarum. Ros autem ex eadem causa generatur ex qua et pluvia, nec differt nisi secundum multitudinem et paucitatem materiae, unde subdit vel quis genuit stillas roris? signanter stillas nominat ad designandum parvitatem guttarum. Est autem considerandum quod sicut pluviae congelatae sunt nives, ita ros congelatus est pruina, unde subdit de cuius utero egressa est glacies? ubi notandum est quod glaciei causa est frigus quae est qualitas feminina, pluviarum autem et roris causa est calor resolvens et non permittens congelari vaporem: calor autem est qualitas masculina, et ideo signanter circa generationem pluviae et roris usus est nomine patris, circa generationem autem glaciei usus est nomine uteri qui pertinet ad matrem. Ex frigore autem duplex glacies causatur: una quidem in aere, quod pertinet ad pruinam de caelo cadentem, unde subdit et gelu de caelo quis genuit? quod adhuc attribuit patri quia non apparet tanta virtus frigoris in pruina sicut in ulteriori glacie; alia vero est glacies quae generatur in inferioribus aquis, in qua maior vis frigoris apparet, unde subdit in similitudinem lapidis aquae durantur, scilicet per vehemens frigus in glaciem condensatae, et hoc quandoque intantum procedit quod in frigidissimis terris etiam maria congelantur, et hoc est quod subditur et superficies abyssi constringitur, scilicet aqua quae est in eius superficie per frigus condensata: non autem frigus aeris irrumpere potest usque ad maris profundum.

His ergo enarratis de variis mutationibus aeris, procedit ulterius ad immutabiles immutationes caelestium corporum, circa quae primo in stellis fixis consideratur immobilitas figurae, quia quaelibet earum conservat situm suum ita quod una alteri non appropinquat magis vel minus; et hoc praecipue apparet in stellis vicinis quae numquam coniunguntur, unde subdit numquid coniungere valebis micantes stellas pliades? stellae pliades dicuntur quaedam stellae quae lucent in capite tauri, quarum sex apparent valde propinquae, septima autem obscurior.

Secundo consideratur in caelestibus corporibus uniformitas primi motus, quo revolvitur totum caelum et omnes stellae in eo semel in die et nocte super polos mundi; hic autem motus sensibilius percipitur ex stellis propinquis polo septentrionali, quae sunt nobis perpetuae apparentiae propter elevationem poli super nostrum horizontem, inter quas stellas maxime notatur constellatio Arcturi, qui est ursa maior, cuius stellae manifeste apparent uniformiter moveri in gyro circa polum mundi, et quantum ad hoc subdit aut gyrum Arcturi poteris dissipare, ut scilicet non circueat polum? tertio admirabilis apparet in caelestibus corporibus motus planetarum, in quo cum sit omnino uniformis quaedam irregularitas ad sensum videtur, et hoc maxime deprehendi potest in stella veneris quae quandoque oritur ante solem et tunc vocatur Lucifer, quandoque autem occidit post solem et tunc vocatur vesperus.

Manifestum est autem quod stellae quae semper sunt tardioris motus quam sol incipiunt primo apparere in mane ante ortum solis, eo quod sol suo proprio motu quo movetur ab occidente in orientem deserit eas, sicut patet in Saturno, iove et marte; luna autem quae habet velociorem motum quam sol semper incipit apparere in sero quasi deserens solem et praecedens ipsum versus orientem; venus autem et mercurius quandoque incipiunt apparere de mane, quandoque autem de sero, sed de mercurio quia raro videtur et est parvae quantitatis non ita est manifestum; in venere autem omnibus apparet, unde manifestum est quod quandoque habet velociorem motum quam sol, quandoque tardiorem. Ex quo manifeste apparet irregularitas in motu planetarum, et ad hoc designandum subdit numquid produces Luciferum, idest venerem mane apparentem, in tempore suo, idest in determinato tempore, quia haec diversitas semper certo contingit; et vesperum, idest eandem venerem sero apparentem, super filios terrae consurgere facis? et notandum est quod per hoc quod dicit produces et consurgere facis designatur nova apparitio stellae. Quarto autem admirabilis videtur in caelestibus corporibus ordo, situs et motus ipsorum, unde dicit numquid nosti ordinem caeli, qui scilicet ab homine comprehendi non potest? quintum autem admirabile est dispositio inferiorum corporum secundum superiora, et quantum ad hoc subdit et pones rationem eorum in terra, ut scilicet cognoscas effectus proprios singularum causarum caelestium? praedicti autem effectus divinae virtutis maximi quidem sunt, non tamen in eis apprehenditur a multitudine vulgi ita magnitudo virtutis divinae sicut in tonitruo et fulgure, et ideo istos effectus ultimo ponit; unde quantum ad tonitruum dicit numquid elevabis in nebula vocem tuam? tonitruum enim generatur in nube, cuius sonitus videtur quasi vox dei. Post tonitrua autem ut plurimum pluviae magnae subsequuntur propter condensationem nubium ex commotione ventorum ex quibus tonitruum causatur, unde subdit et impetus aquarum operiet te? videtur enim multitudo pluviae quasi deum operire inquantum nobis occultatur caelum quod dicitur sedes dei. Consequenter subiungit de fulgure dicens numquid mittes fulgura, idest numquid per tuam virtutem erit motus eorum? et ibunt, quasi scilicet oboediant tuo imperio? solent autem motus fulgurum repercuti ab uno loco in alium, et hoc designat subdens et revertentia dicent tibi: adsumus, quasi in sua reversione parata esse ut iterum oboediant divino imperio, ut ad alium locum mittantur? haec autem omnia inducuntur ad ostendendum quod homo non potest attingere neque ad sapientiam neque ad virtutem divinam.

Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? postquam dominus commemoravit mirabilia suorum effectuum quantum ad principales partes mundi, quae sunt terra, mare et caelum, et quantum ad dispositiones eorum, nunc accedit ad enarrandum mirabilia suorum operum specialiter quantum ad diversas proprietates animalium. Inter quas praepollet cognitio, quae quidem perfectius in homine quam in ceteris animalibus invenitur, et ideo ab homine incipiens dicit quis posuit in visceribus hominis sapientiam? per viscera hominis intelliguntur intimae vires animae ipsius, scilicet intellectus et ratio, quibus deus sapientiam indidit inquantum lumen rationis homini dedit: quaedam enim seminaria sapientiae et scientiae naturaliter indidit rationi ipsius in cognitione primorum principiorum. In aliis autem animalibus multa indicia apparent naturalis cuiusdam prudentiae, sed praecipue hoc manifestatur in gallo quasi in animali noto et domestico, unde dicit aut quis dedit gallo intelligentiam? intelligentia hic sumitur pro naturali quadam aestimatione secundum quam ad modum intelligentis operatur, quia ipsa eius naturalis aestimatio ab intellectu divino ei datur. In hoc autem videtur gallus quandam intelligentiae similitudinem habere quod determinatis horis in cantum prorumpit ac si cognosceret proportiones caelestium motuum, unde subdit quis enarravit, scilicet gallo, caelorum rationem, idest proportionem caelestium motuum ut possit ex hoc determinatas horas discernere ad cantandum? solent autem vigiles quodam cantu aut alicuius instrumenti sono propinquitatem diei declarare et certarum horarum noctis; non autem potest dici quod aliquis sonitus caeli determinatis temporibus audiatur et aliis temporibus sileat ut ex hoc gallus discernat ad cantandum, unde subdit et concentum caeli quis dormire faciet? quasi dicat: concentus caeli non silet sicut vigilis dormientis ut ex eius auditu vel silentio possit gallus instrui ad cantandum. Considerandum autem est hic quod ex motu caelorum Pictagorici posuerunt sonitum harmonizatum provenire propter convenientissimam proportionem caelestium motuum, et quia ponebant corpora caelestia animata ideo talis consonantia sonorum possit concentus caeli vocari; sed Aristotiles probat in II de caelo quod ex motu caelestium corporum nullus sonitus procedit, et ideo hic concentum accipere possumus metaphorice positum pro sola convenientia caelestium motuum qui numquam requiescunt. Huiusmodi autem inspiratio sapientiae vel intelligentiae aut etiam concentus caeli ab initio fundationis terrae fuit, unde subdit quando fundabatur pulvis in terra, quod refertur ad situm terrae quae in imo ponitur sicut in fundamento, et glebae compingebantur, quod refertur ad humorem continentem in unum partes terrae, ne scilicet terra propter sui siccitatem in pulverem resolvatur.

Deinde accedit ad aliam proprietatem animalium quae attenditur secundum acquisitionem nutrimenti, circa quam admirabile aliquid apparet in leaena: cum enim leo multo cibo indigeat, mirabile videtur quomodo in aliqua regione tantum potest de praeda animalium capere quod sibi sufficiat et filiis suis, unde subdit numquid capies leaenae praedam? idest numquid tantam abundantiam praedae ei praeparabis ut habeat sufficienter sibi et filiis suis, unde subdit et animam catulorum eius implebis? hoc autem non videtur multum difficile quando per diversa loca discurrunt sed quando in eodem loco manent, vel propter necessitatem nutritionis filiorum, ad quod pertinet quod dicit quando cubant in antris, vel quia insidiantur aliis animalibus: et in specubus insidiantur, scilicet animalibus capiendis.

Apparet etiam aliquid mirabile in avibus circa corvum: dicitur enim quod corvus pullos ovis eductos non pascit donec suos esse deprehendens plumis nigrescere viderit, unde septem diebus eis cibos non ministrat sed a deo sustentantur per naturalem virtutem eis inditam, unde subdit quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius clamant ad deum, vagantes, idest huc et illuc prospicientes, eo quod non habeant cibos, quasi a parentibus derelicti? hoc autem non est intelligendum quasi pulli corvorum deum cognoscant, sed hoc dicitur quia quaelibet res naturalis suo desiderio, in hoc ipso quod aliquod bonum appetit, quasi intendit aliquid a deo acquirere qui est auctor bonorum.


Aquinatis - IN JOB 39