Aquinatis - super Mt 6

6

Lectio 5

Pariet autem filium. Hic praenuntiat obsequium, quod exhibebit ioseph puero iam nato, et facit tria: primo enim praenuntiat virginis partum; secundo praemonstrat obsequium ab ipso ioseph puero exhibendum, cum dicit et vocabis nomen; tertio aperit nomen impositum ipsi puero, cum dicit iesum.

Dicit ergo pariet. Ita concepit de spiritu sancto quidem primo, sed pariet filium. Non dicit tibi, quia ipse puerum non genuit. Luc. I, 13 dictum est zachariae: uxor tua pariet tibi filium, quia ipsum zacharias genuit. Vel ideo non dicit, tibi, ut ostendatur, quod pro omnibus natus est: non solum tibi, vel ipsi pariet filium, sed toti mundo; Luc. II, 10: ecce annuntio vobis gaudium magnum, quia natus est vobis hodie salvator, qui est christus dominus in civitate David etc..

Sed quia ioseph posset dicere: ita concepit ipsa de spiritu sancto, et pariet filium, quid ergo ad me? in nullo sum ei necessarius. Ideo subdit ipsius ioseph obsequium vocabis nomen eius.

Consuetudo erat apud Hebraeos, et est hodie, quod die octavo circumcidebant puerum, et tunc imponebant ei nomen; et hoc factum est per ioseph: unde in hoc opere minister fuit. Unde dicitur ei vocabis; non dicitur impones, quia iam est sibi impositum; Is. Lxii, 2: vocabitur tibi nomen novum, quod os domini nominavit.

Iesum, hoc est nomen a deo impositum.

Et reddit causam ipse enim salvum faciet populum suum, quem sibi acquisivit sanguine suo, hoc est populum eius. Dan. IX, V. 26 dicitur: non erit populus eius, qui est eum negaturus; unde est populus domini per fidem; I Petr. II, 9: vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis.

A peccatis eorum. In libro iudic. Frequenter dicitur quod talis, vel talis salvavit Israel: sed a quibus? ab inimicis carnalibus; hic autem a peccatis, remittendo peccata, quod soli deo competit. Luc. V, 24: ut autem sciatis, quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata.

Nota, quod hic confunditur Nestorius, qui dicebat, quod illa, quae dei sunt, ut esse ab aeterno, esse omnipotens, vel huiusmodi, non conveniunt illi homini. Ecce quod ille idem homo, qui natus est de virgine, qui vocatur iesus, ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Unde cum peccata dimittere non possit nisi solus deus, oportet dicere quod iste homo sit deus, et quod ea, quae dei sunt, ei verissime conveniunt.

Praemiserat evangelista, quod mater dei inventa est in utero habens de spiritu sancto, et hoc supra probavit per angelicam revelationem, hic probat per prophetiae praenuntiationem; unde dicit hoc totum factum est ut adimpleretur quod dictum est a domino per prophetam.

Et sciendum quod ista particula dupliciter potest introduci hic. Chrysostomus enim vult quod totum hoc dixerit Angelus et prophetiam introduxerit. Et ratio est, quia ipse, ne quod praenuntiabat videretur novum, subito voluit ostendere quod ab antiquo praenuntiatum erat; Is. XLVIII, 3: qui fecit iam quod futurum est, secundum aliam translationem.

Alii dicunt, et credo melius, quod istud, scilicet hoc totum factum est etc., sunt verba evangelistae. Nam ibi terminantur verba Angeli: et ipse salvum faciet etc.. Et inducit ea evangelista propter tria. Primo, ut ostendat quod vetus testamentum est de christo; act.

C. X, 43: huic omnes prophetae testimonium perhibent, remissionem peccatorum accipere per nomen eius omnes qui credunt in eum.

Secundo ut facilius christo credant: Io. V, 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Tertio ad ostendendum conformitatem veteris et novi testamenti; Col. II, 17: quae sunt umbra futurorum, corpus autem christi.

Sed ad hoc quod sciatur quid in ista prophetia contineatur, sciendum quod tria annuntiat Angelus. Primo enim dixit quod in ea natum est etc.; secundo pariet filium; tertio vocabitur nomen eius iesum. Ista per ordinem in prophetia continentur. Et primum probat quod dicit ecce virgo; secundo pariet autem; tertio et vocabitur. Ergo de spiritu sancto erat, quod per virginitatem concepit.

Et hoc est, quod dicitur in prophetia, ecce virgo concipiet; Is. XXXV, 2: germinans germinabit, et exultabit laetabunda, et laudans etc.. Item virgo pariet filium, quia in pariendo in nullo laesa est virginitas; Is. XI, 1: egredietur virga de radice iesse, et flos de radice eius ascendet etc.. Christus quidem flos Est. Ergo in nullo laesa est virginitas.

Sequitur et vocabitur nomen eius emmanuel.

Sed quaeritur, quare non consonat hoc cum verbis Angeli, dicendo et vocabitur iesus? dicendum, quod ista repromissio facta fuit Iudaeis, qui ex adventu christi salutem haberent.

Et iesus salvator interpretatur, quod idem est quod emmanuel, nobiscum deus.

Est enim deus nobiscum quatuor modis: per naturae assumptionem, Io. I, 14: verbum caro factum est, per naturae conformitatem, quia in omnibus similis, Phil. II, 7: in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo, per conversationem corporalem, Bar. III, 38: post hoc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est, per spiritualem conversationem, infra ult., 20: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

Sed quaerendum, circa litteram, cur evangelista non utitur eisdem verbis cum propheta, sed utitur nomine iesu.

Sed dicendum, quod eodem spiritu loquebatur.

Tamen Hieronymus dicit quod ideo evangelista dixit habebit, quia iam de facto loquebatur.

Item quaerendum, cur in Isaia dicitur et vocabitur, hic autem dicitur et vocabunt.

Sed Hieronymus dicit, quod hic dicitur vocabunt, quia quod primo Angeli vocaverunt annuntiando, Luc. II, 21, postea apostoli vocaverunt praedicando et magnificando. Ut in nomine iesu omne genu flectatur etc., phil.

C. II, 10.

Quod est interpretatum nobiscum deus. Sed quaeritur, quis apposuit hanc interpretationem prophetiae nobiscum deus, propheta, an evangelista? et videtur quod non evangelista, quia hac non indiguit, quia scripsit in Hebraeo.

Sed dicendum, uno modo, quia emmanuel est nomen compositum, ideo evangelista illud etiam in Hebraeo interpretatus Est. Vel dicendum, quod ille, qui primo transtulit de Hebraeo, interpretatus est.

Et notandum, quod in Glossa dicitur quod triplex est species prophetiae, scilicet praedestinationis, praescientiae et comminationis; et differunt.

Prophetia enim dicitur praenuntiatio eorum, quae sunt procul, idest futurorum; sed futurorum quaedam sunt quae solus deus facit; quaedam vero, etsi deus facit, tamen fiunt per nos et per alias etiam creaturas; quaedam autem sunt quae nullo modo deus facit, ut mala. Praenuntiatio illorum, quae solus deus facit vocatur prophetia praedestinationis, sicut conceptus virginis; unde illud Is. VII, 14: ecce virgo concipiet, est prophetia praedestinationis.

Sed ea quae fiunt a causis secundis, possunt dupliciter considerari. Primo, secundum quod sunt in praescientia dei, verbi gratia de Lazaro; si enim aliquis consideret causas naturales, diceret quod numquam surgeret, et verum diceret: cum tamen deberet resuscitari secundum ordinem divinae praescientiae. Ergo quando prophetia est praenuntiatio secundum quod est in praescientia divina, semper impletur; quando autem secundum ordinem causarum inferiorum, non semper, sicut patet Is. XXXVIII, V. 1, quando Isaias ad ezechiam dixit: dispone domui tuae, quoniam morieris tu, et non vives etc..

Sed numquid prophetia imponit necessitatem praescientiae? et dicendum quod non; quia prophetia est quoddam signum divinae praescientiae, quae non imponit necessitatem rebus praescitis, quia considerat futura in sua praesentialitate. Quicquid enim agitur, est deo praesens, quia eius intuitus se extendit ad omne tempus; si enim video aliquid praesens, non imponit necessitatem meus intuitus, sicut quando aliquem sedere video. Et hoc modo istas prophetias, quae in isto libro inducuntur, intelleximus.

Considerandum est enim tres errores fuisse.

Unus Manichaeorum dicentium, quod in toto veteri testamento non invenitur prophetia de christo: et quicquid inductum est in novo testamento de veteri, totum est ex corruptione.

Contra quod Rom. I, 1: Paulus servus christi, vocatus apostolus, segregatus in evangelium dei, quod ante promiserat per prophetas suos etc.. Et quod loquatur de Iudaeorum prophetiis, patet infra c. IX, 5: quorum patres, ex quibus est christus secundum carnem etc..

Alius fuit theodori dicentis, quod nihil eorum quae inducuntur de veteri testamento, sunt ad litteram de christo, sed sunt adaptata, sicut quando inducunt illud virgilii talia pendebat memorans, fixusque manebat hoc enim adaptatum est de christo; et tunc illud ut adimpleretur, debet sic exponi, quasi diceret evangelista: et hoc potest adaptari.

Contra quod Lc. Ult., 44: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. Et sciendum quod in veteri testamento aliqua sunt quae referuntur ad christum, et de eo solo dicuntur, sicut illud ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium, Is. VII, 14; et illud Ps. XXI, 2: deus, deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? etc.. Et si quis alium sensum litteralem poneret, esset haereticus, et haeresis damnata Est. Sed quia non solum verba veteris testamenti, sed etiam facta significant de christo, aliquando dicuntur aliqua ad litteram de aliquibus aliis, sed referuntur ad christum, inquantum illa gerunt figuram christi, sicut de Salomone dicitur: et dominabitur a mari usque ad mare etc.; hoc enim non fuit impletum in eo.

Tertius error fuit Iudaeorum.

Sciendum autem, quod Iudaei specialiter obiiciunt contra istam auctoritatem, quia in Hebraeo non habetur virgo, sed alma, quod idem est quod adolescentula. Unde ad litteram non sunt dicta de christo sed de emmanuel, vel de quodam filio Isaiae, secundum alios.

Sed contra hos obiicit Hieronymus: et quod de filio Isaiae non potuerit dici, probatur, quia iam erat natus, quando hoc dictum fuit. Item non invenitur aliquis famosus fuisse tempore illo, qui vocaretur emmanuel. Item non est signum quod iuvencula pariat. Unde dicit Hieronymus, quod alma est aequivocum, et significat quandoque aetatem, quandoque absconditam, et tunc significat virginem studiose conservatam; et sic significat hic.

Item obiiciunt Iudaei, quod illud datum fuit ut signum. Is. VII, 3: venient duo reges contra Achaz etc., et promisit quod liberarentur ab his dando hoc signum ad Achaz.

Sed dicendum, quod dedit hoc signum non solum ad Achaz, sed etiam ad domum David, quia dicit audite ergo, domus David; quasi dicat propheta: dominus adiuvabit te contra istum regem, quia ipse multo maiora faciet, quia non solum ipsius liberatio erit, sed totius mundi.

Sed revertamur ad litteram. Hoc totum factum est.

Sed contra. Angelus multa praemiserat, scilicet quod in ea natum est etc., pariet etc., et iterum, vocabitur etc.. Hoc vero non totum factum erat.

Sed dicendum uno modo, secundum Rabanum, ut hoc totum factum etc. Referatur ad praeterita facta, quod Angelus apparuit virgini, et dixit illa verba, hoc totum factum fuit, ad conservationem virginis, ut ly ut teneatur causaliter. Vel refertur ad ea quae praenuntiaverat; et potest dici totum factum propter praedestinationem.

Vel dicendum, quod evangelista scribebat quando totum factum erat; et ideo refertur ad id. Unde ly ut tenetur consecutive, quia non voluit deus incarnari propter hoc ut impleretur prophetia, quasi vetus testamentum dignius sit novo; sed consecutum est ad prophetiam hoc quod christus incarnaretur.

7

Lectio 6

Supra probavit evangelista, quod mater dei de spiritu sancto concepit, ex duobus, scilicet ex revelatione Angeli, et ex praenuntiatione prophetae, hoc idem intendit ostendere ex obedientia ioseph, qui non acquievisset verbis Angeli, ut mariam susciperet in sponsam, nisi cognovisset eam impraegnatam de spiritu sancto.

Et circa hoc duo facit: primo ponitur obedientia ipsius sponsi ad Angelum; secundo describitur obedientiae modus, ibi et accepit.

Et nota quod quia per inobedientiam primi hominis prolapsi sumus in peccatum, Rom. V, 19: per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ideo in principio reparationis nostrae proponitur obedientia.

Et possumus quatuor notare, quae sunt necessaria ad obedientiam. Primum est ut sit ordinata. Et dico ordinata, quia primo deserenda sunt vitia, et postea obediendum est ad operationem virtutum; Hier. IV, 3: novate vobis novale, et nolite serere super spinas etc..

Et ideo hic dicitur, quod ioseph exurgens a somno, pigritiae scilicet et dubietatis. De hoc somno dicitur Eph. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis. Secundum vero est, quod debet esse festina: et hoc est quod dicitur Eccli. V, 8: non differas de die in diem, non tardes converti ad dominum. Subito enim veniet ira illius. Et ideo hic dicitur quod statim fecit sicut praecepit ei. Glossa: quisquis a deo monetur, solvat moras, surgat a somno, faciat quod iubetur. Tertium vero, quod debet esse perfecta, ut non solum quod iubetur, sed eo modo quo iubetur fiat et quo eis imperatur. Unde hic dicitur sicut praeceperat.

Glossa: perfecta obedientia. Col.

C. III, 20: filii, obedite parentibus per omnia.

Quartum, quod debet esse discreta, ut obediatur cui obediendum est, et in quo, ut non fiat aliquid contra deum: unde dicit quod fecit sicut praecepit ei Angelus, non malus sed dei. I Io. IV, 1: nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex deo sint, quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum etc..

Et accepit. Hic ostenditur in quibus obedivit: et ponuntur tria. Primo obedientia quam exhibuit ad Angelum; secundo reverentia quam exhibuit ad matrem; tertio obsequium quod exhibuit christo nato.

Angelus praecepit ioseph noli timere accipere mariam coniugem tuam. Et fecit ioseph sicut praecepit etc.. Ubi patet quod invenit mulierem bonam.

Sed numquid non habebat eam in domo? quare ergo dicit, exurgens... Accepit? respondet chrysostomus: quia eam non eiecerat a domo, sed a corde. Vel quia primo ducebatur, sed postea celebrandae sunt nuptiae, et tunc dicitur, et est coniux.

Et ne aliquis suspicaretur quod copula carnalis interveniret, subiungit et non cognoscebat eam.

Ubi sciendum quod hoc verbum cognoscere dupliciter accipitur in sacra Scriptura: quandoque pro agnitione, Io. XIV, 7: et amodo cognoscetis eum et vidistis eum, aliquando pro carnali copula, sicut Gen. IV, 1: Adam vero cognovit uxorem suam evam etc., scilicet carnaliter.

Sed obiicitur, quia non dicitur simpliciter cognoscebat etc., sed, donec peperit filium suum. Ergo postea cognovit; unde etiam dixit Elvidius: quamvis virgo concepit christum, tamen postea habuit alios filios ex ioseph.

Et ideo dicit Hieronymus, quod donec aliquando significat aliquid finitum, et determinatum, sicut dicam non veniam donec comedo quia postea significo me venturum; quandoque significat infinite, et indeterminate, verbi gratia I Cor. XV, 25: oportet et illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Numquid postea non regnabit? immo: sed utitur Scriptura tali modo loquendi quia intendit removere illud quod potest esse dubium. Dubium enim esse poterat utrum regnaret, quando non posuerat inimicos sub pedibus. Item dubium esse poterat, cum beata virgo peperisset, an ante partum fuisset cognita a ioseph, quia primum nulli debebat venire in dubium; scilicet quoniam Angeli decantaverunt: gloria in excelsis deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis, Lc. II, 14. Et ideo hoc intendit evangelista.

Et argumentatur optime Hieronymus contra Elvidium: tu dicis, Elvidi, quod ante non cognovit ioseph, quia fuit admonitus in somnis ab Angelo. Si ergo admonitio in somnis tantum valuit quod non coniungeret se mariae, quanto magis Angelorum cognitio, pastorum et magorum adoratio? chrysostomus autem accepit cognitionem pro agnitione intellectuali. Non cognoscebat scilicet quantae dignitatis esset; sed postquam peperit, cognovit. Alii dicunt quod accipitur pro agnitione sensibili; et sic est satis probabilis horum opinio. Dicunt enim quod Moyses ex locutione domini habuit tantam claritatem in facie, ut filii Israel non posset intendere in faciem eius, II Cor. III, 7. Ergo si ex consortio dei hoc habuit Moyses, multo magis haec beata virgo, quae portavit eum in utero, habuit tantam claritatem in facie quod ioseph non cognoscebat eam. Sed prima expositio est magis litteralis.

Item dicit Elvidius quod littera dicit, donec peperit filium suum primogenitum.

Primum dicitur respectu posterioris. Ergo habuit alios.

Respondet Hieronymus, quod consuetum est in sacra Scriptura quod primogeniti vocantur illi, quos alii non praecedunt: Ex. XIII, 12 dicitur quod primogeniti Iudaeorum offerrentur domino. Quaerit Hieronymus: numquid oportebat expectare quod non offerrentur donec nasceretur secundus? ergo primogeniti dicuntur quos alii non praecedunt; et sic intelligitur hic.

Sequitur obsequium. Lc. II, 21, plenius exequitur hoc, sed matthaeus breviter tangit. Ita enim vult spiritus sanctus, quod quae unus dixit, alius taceat.

Vocavit nomen eius iesum; istud quidem nomen non parum celebre fuit apud antiquos et desideratum; Gen. XLIX, 18: salutare tuum expectabo, domine. Et Hab. III, 18: ego autem in domino gaudebo, et exultabo in deo iesu meo.

Capitulus 2

8

(
Mt 2)


Lectio 1

Supra egit evangelista de christi generatione, hic intendit manifestare eius nativitatem.

Et primo, testimonio magorum; secundo, testimonio innocentum, ibi qui cum recessissent.

Circa primum tria ponuntur: primo enim annuntiatur christi nativitas; secundo inquiritur locus; tertio inquiritur persona.

Secundum ibi audiens autem Herodes.

Tertium ibi tunc Herodes.

Circa primum tria facit: primo enim proponitur christi nativitas, cui testimonium perhibetur; secundo inducuntur testes; tertio ponitur testimonium.

Secundum ibi ecce magi. Tertium ibi ubi est qui natus est? circa primum quatuor tanguntur: nativitas, nomen nati, locus et tempus.

Primum ibi cum ergo natus esset. Et notandum, quod Lucas plenius exequitur nativitatem, sicut e converso matthaeus plenius exequitur de adoratione magorum, quam Lucas.

Nomen tangitur ibi iesus. Locus ibi in bethlehem Iudae, non Iudaeae, quia Iudaea vocatur tota regio populi Israelitici; sed Iudae; ista est terra illa, quae venerat in sortem Iudae. Dicitur bethlehem Iudae ad differentiam alterius bethlehem, quae est in tribu zabulon, de qua iosue IX, 10.

Et nota, quod ista tria verba cum natus esset iesus in bethlehem Iudae in diebus Herodis regis, congrue ponuntur. Bethlehem enim significat ecclesiam, in qua natus est iesus, qui est verus panis, de quo Io. VI, 51: ego sum panis vivus qui de caelo descendi. Nulli ergo provenit salus, nisi sit in domo domini. In his salvator natus est christus; Is. LX, 18: occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio etc..

Et addidit regis, ad differentiam alterius Herodis: hic enim fuit, sub quo natus est christus, Ascalonita; alius autem, qui ioannem occidit, fuit filius huius Herodis, et non fuit rex.

Sed quaeritur quare Scriptura facit mentionem de isto tempore. Et dicendum propter tres rationes. Primo, ut completam ostendat esse prophetiam Iacobi, Gen. Penult., 10: non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat, qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. Herodes enim fuit primus alienigena, qui regnavit in Iudaea.

Secunda ratio est, quod maior morbus indiget maiori et meliori medico. Populus autem Israel tunc erat in maxima afflictione sub gentili dominio, et ideo indigebat maximo consolatore: in aliis enim afflictionibus suis mittebantur eis prophetae, sed nunc propter magnitudinem afflictionis mittebatur eis prophetarum dominus; Ps. Xciii, 19: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam.

Inde ponuntur testes, ibi ecce magi. Et describuntur tripliciter: a professione, a regione, et a loco, ubi testimonium dederunt.

De primo dicit ecce magi: qui secundum communem usum loquendi vocantur incantatores; sed lingua persica vocat magos philosophos et sapientes. Isti quidem venerunt ad iesum, quia gloriam sapientiae, quam possidebant, recognoverunt a christo. Et sunt quidem primitiae gentium, quia primo venerunt ad christum. Et impletur, secundum Augustinum, in istorum adventu illud Isaiae VIII, 4: antequam sciat puer vocare patrem suum, et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae coram rege Assyriorum etc.; ante enim quam christus loqueretur, eripuit fortitudinem Damasci, et divitias et spolia Samariae, idest idololatriam. Dimiserunt enim illi idololatriam, et munera obtulerunt.

Item considerandum quod ad christum venerunt aliqui ex Iudaeis, scilicet pastores; aliqui ex gentibus, scilicet magi: ipse enim christus est lapis angularis, qui fecit utraque unum.

Et quare magi et pastores? quia pastores magis simplices, et isti magis peccatores, ad significandum quod christus utrosque recipit.

Quot autem fuerint illi magi, evangelista non dicit. Videtur autem, secundum munera, quod fuerunt tres reges, quamvis plures alii in eis repraesentabantur; Is. LX, 3: ambulabunt gentes in lumine tuo.

De secundo, scilicet de regione, dicit ab oriente.

Et notandum quod quidam ab oriente exponunt a finibus orientis; sed tunc quomodo in tam paucis diebus venissent? et respondetur, ut quidam dicunt, quod miraculose venerunt; alii quod dromedarios habuerunt.

Chrysostomus tamen dicit, quod stella apparuit eis per duos annos ante nativitatem, et quod tunc se paraverunt, et venerunt ierosolymam in duobus annis et tredecim diebus.

Aliter autem potest exponi, ut dicatur ab oriente, idest a quadam regione quae erat prope ierusalem a parte Orientali; dicuntur enim isti fuisse de secta Balaam, qui dixit Num. XXIV, 17: orietur stella ex Iacob, qui Balaam habitabat iuxta terram promissionis in parte Orientali.

Sequitur de loco ierosolymam venerunt.

Sed quare venerunt ierusalem? duplex est ratio. Una quia erat civitas regia; unde regem Iudaeorum in regia civitate quaerebant; item hoc factum fuit ex divina dispensatione, ut primo testimonium ferretur de christo in ierusalem, ut adimpleretur prophetia Is. II, 3: de sion exibit lex, et verbum domini de ierusalem.

Consequenter ponitur testimonium, ibi ubi est qui natus est? in quo tria dicunt: primo denuntiant regis nativitatem; secundo afferunt nativitatis signum, ibi vidimus enim stellam eius; tertio profitentur pium propositum, ibi et venimus adorare.

Dicunt ergo ubi est? considerandum autem quod isti magi sunt primitiae gentium, et praefigurant in se statum nostrum.

Isti enim aliquid supponunt, scilicet christi nativitatem, et aliquid quaerunt, scilicet locum; et quidem nos fide tenemus christum, sed aliquid quaerimus, scilicet spe: videbimus enim eum facie ad faciem. II Cor. V, 7: per fidem ambulamus, et non per speciem.

Sed quaestio Est. Cum ipsi audissent regem esse in ierusalem, quomodo ista dicebant? omnis enim qui alium regem profitetur in civitate regis, se exponit periculo.

Sed certe hoc zelo fidei faciebant. Unde in istis nuntiabatur fides illa intrepida. Infra c. X, 28: nolite timere eos qui occidunt corpus.

Consequenter proponunt signum huius nativitatis vidimus.

Et nota quod in istis verbis fuit occasio duorum errorum. Quidam, sicut Priscillianistae, dixerunt omnes actus hominum fato agi et regi. Et confirmant per hoc, vidimus enim stellam eius. Ergo natus est sub aliqua stella.

Alius error Manichaeorum, qui reprobant fatum, et per consequens istud evangelium; quia dicebant quod matthaeus introducit fatum.

Sed excluditur error utriusque.

Sed antequam procedamus ad expositionem litterae, oportet primo videre quid est fatum, et quomodo sunt haec credenda, et quomodo non.

Nota ergo quod videmus multa in rebus humanis per accidens et casualiter accidere.

Contingit autem aliquid casuale et fortuitum esse relatum ad causam inferiorem, quod relatum ad causam superiorem non est fortuitum: sicut si aliquis dominus mittat tres ad quaerendum aliquem, et unus nesciat de alio, si occurrant sibi invicem, est eis casuale; sed si referantur ad intentionem domini, non est casuale.

Sed secundum hoc fuit duplex opinio de fato. Quidam dixerunt quod ista casualia non reducuntur in aliam causam superiorem ordinantem: et isti sustulerunt fatum, et ultra hoc omnem providentiam divinam. Et fuit, secundum Augustinum, haec opinio tullii.

Sed dicimus quod ista casualia reducuntur in causam superiorem ordinantem. Sed cum fatum dicatur a for faris, quasi quoddam pronuntiatum et prolocutum, a qua causa sit ista ordinatio, est differentia. Quidam enim dixerunt quod est ex virtute corporum supercaelestium.

Unde dicunt fatum nihil aliud esse quam dispositio siderum.

Alii ista contingentia reducunt in providentiam divinam. Sed primo modo negandum est esse fatum. Actus enim humani non reguntur secundum dispositionem corporum caelestium: quod patet ad praesens, cum multae sint ad hoc rationes efficaces.

Primo, quia impossibile est, quod virtus corporalis agat supra virtutem incorpoream, quia nihil inferius in ordine naturae agit in superiorem naturam. In anima autem sunt quaedam potentiae elevatae supra corpus; quaedam potentiae sunt organis affixae, scilicet potentiae sensitivae et nutritivae: et corpora quidem caelestia, quamvis directe agant supra corpora inferiora, et mutent ea per se, per accidens tamen agunt in potentiis organis affixis. In potentiis autem organis non affixis nullo modo agunt necessitando, sed inclinando tantum. Dicimus enim istum hominem iracundum, idest pronum ad iracundiam, et hoc ex causis caelestibus, sed directe electio ut sic in voluntate Est. Unde numquam potest fieri tanta dispositio in corpore humano, quin superabundet iudicium liberi arbitrii. Unde quicumque poneret liberum arbitrium sub corporibus caelestibus, de necessitate poneret sensum ab intellectu non differre.

Secundo, quia per hoc excluditur omnis cultus divinus, quia tunc omnia essent ex necessitate; et sic tunc etiam regimen reipublicae destrueretur, quia nec oporteret consiliari, neque aliquid providere, et huiusmodi.

Tertio, quia nos attribueremus deo malitias hominum; quod esset ipsum infamare, qui creator est stellarum.

Patet ergo quod hoc dicere est contra fidem omnino. Et ideo dicit Gregorius: absit a fidelium cordibus ut fatum aliquid esse dicatur. Si autem vis vocari fatum divinam providentiam, tunc aliquid Est. Sed, sicut dicit Augustinus, quia nihil commune debemus habere cum infidelibus, non hoc nomen ei imponere debemus, unde dicit: linguam corrigas, sententiam teneas.

Non ergo potest dici vidimus stellam, idest a qua tota vita eius dependeat; quia, secundum Augustinum, tunc stella non sequeretur generatum, quia tunc christus magis diceretur fatum stellae, quam e converso.

Et notandum quod ista stella non fuit de primis causatis: quod patet ex quatuor.

Primo ex motu, quia nulla stella movetur de septentrione in meridiem. Regio autem Persarum, unde isti magi veniebant, est posita ad septentrionem. Item, aliae numquam quiescunt; ista autem non continue movebatur.

Tertio ex tempore, quia in die nulla lucet; ista autem de die praebebat lucem magis. Quarto ex situ, quia non in firmamento, quod patet, quia isti per eam determinate distinxerunt domum.

Ergo dicendum quod ista specialiter creata fuit ad servitium christi. Et ideo dicit vidimus stellam eius, idest ad obsequium eius factam.

Quidam autem dicunt, quod ista stella fuit spiritus sanctus, qui, sicut super baptizatum apparuit in specie columbae, ita et nunc in specie stellae. Alii dicunt quod fuit Angelus.

Sed dicendum est quod vera stella fuit.

Et voluit ostendi sub indicio stellae, primo, quia conveniebat ei. Est enim rex caelorum, et ideo per caeleste indicium voluit manifestari; Ps. XVIII, 1: caeli enarrant gloriam dei et opera manuum eius annuntiat firmamentum; Iudaeis quidem per Angelos, per quos legem acceperant; Gal. III, 19: lex data est per Angelos; gentilibus per stellam, quia per creaturas in cognitionem dei venerunt; rom.

I, 20: invisibilia dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur.

Secundo, quia congruebat his quibus demonstrabatur, scilicet gentilibus, quorum vocatio promissa fuit Abrahae in similitudinem stellarum; Gen. XV, 5: suspice caelum, et numera stellas si potes etc.. Unde tam in nativitate, quam in passione factum est signum in caelo, quod omnibus gentibus christum notum fecit.

Item, congruebat omnibus, quia ipse est salvator omnium.

Sed dicit in oriente, quod exponitur dupliciter. Secundum Rabanum, sic: stella existens in Iudaea apparuit illis gentibus in oriente. Vel: nos vidimus stellam in oriente. Istud melius dicitur. Unde ecce stella, quam viderant in oriente antecedebat eos.

Item patet ex hoc quod ista secundum situm erat propinqua terrae, quia aliter non distinxisset locum. Ergo non potuisset videri a tam remota regione.

Consequenter ponitur pium propositum et venimus adorare.

Hic est duplex quaestio. Dicit enim Augustinus: numquid isti erant curiosi, quod quandocumque fieret aliquod indicium per aliquam stellam quaererent regem natum? hoc enim stultum fuisset.

Sed dicendum quod non praestaverunt obsequium regi terreno, sed caelesti: in quo virtus divina ostenditur affuisse; quia aliter si terrenum regem quaesissent, totam devotionem amisissent, quando vilibus pannis invenerunt involutum.

Sed quaerit iterum Augustinus: quomodo ex stella potuerunt scire, quod homo deus natus esset? et respondet quod hoc fuit Angelo revelante; qui enim ostendit eis stellam, misit Angelum qui hoc revelaret. Leo Papa dicit, quod sicut exterius oculi replebantur lumine istius stellae: ita interius radius divinus revelabat. Tertia ratio: quia isti erant de stirpe Balaam, qui dixit: orietur stella ex Iacob. Unde habuerunt a prophetia eius. Et ideo videndo tantam claritatem stellae, suspicati sunt, quod rex caelestis natus esset, et ideo quaerebant. Et hoc est et venimus adorare. In hoc impletum est illud Ps. Lxxi, 11: et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei.

9

Lectio 2

Praenuntiata christi nativitate per magos, hic inquirit de loco nativitatis: et ponuntur tria: primo ponitur motivum ad inquirendum; secundo imponitur inquisitio; tertio inventio veritatis.

Secundum ibi et congregans. Tertium ibi at illi dixerunt ei: in bethlehem Iudae.

Motivum fuit turbatio Herodis; unde audiens. Et signanter vocat Herodem regem, ut ostendat esse alium a rege, quem quaerebant.

Fuit autem triplex causa turbationis. Prima processit ex ambitione, quam habebat circa custodiam regni sui, propterea quia alienigena erat. Sciebat enim vel audiverat illud Danielis II, 44: in diebus regnorum Israel suscitabit deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur etc.. Sed in hoc decipiebatur, quia regnum illud spirituale erat; Io. XVIII, 36: regnum meum non est de hoc mundo. Unde Herodes turbabatur timens amissionem regni sui; sed magis turbabatur diabolus timens regni sui destructionem totalem; Io. XII, 31: nunc princeps mundi huius eiicietur foras.

Et nota quod homines, sicut dicit chrysostomus, in sublimibus constituti ex levi verbo contra se prolato conturbantur; Ps. Lxxxvii, 16: exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus; humiles autem numquam timent.

Secunda causa processit ex timore Romani imperii. Statutum enim erat a Romano imperio quod nullus deus aut rex diceretur sine eorum consensu; unde timebat. Sed iste timor mundanus erat, qui prohibetur; Is. LI, 12: quis tu ut timeas ab homine mortali, et filio hominis, qui quasi foenum ita arescet? tertia ex rubore verecundiae. Verecundabatur enim coram populo ut alius rex vocaretur; similis in hoc Sauli, qui dixit: peccavi, sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel etc. I Reg. XV, 30.

Sed mirum quod sequitur et omnis ierosolyma cum illo. Videbatur enim quod deberent gaudere. Sed sciendum quod triplicem causam turbationis habuerunt. Prima fuit ipsorum iniquitas; iniqui enim erant, quibus semper detestabilis est conversatio iustorum.

Prov. XIII, 19: detestantur stulti eos qui fugiunt mala. Secunda ut placerent Herodi; Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Tertia quia timebant ne Herodes hoc audito amplius desaeviret in gentem Iudaeorum.

Mystice autem in hoc significatur quod iste terrenus erat. Gregorius: rex terrae turbatus est, caeli rege nato, quia nimirum terrena altitudo confunditur, cum caelestis celsitudo aperitur. Is. XXIV, 23: erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit dominus exercituum in monte sion, et in ierusalem.

Et notandum quod, sicut dicit Augustinus, quid autem erit tribunal iudicantis, quando superbos reges cuna terrebat infantis? pertimeant reges ad dexteram patris sedentem, quem rex impius timuit matris ubera lambentem.

Et congregans. Hic ponitur inquisitio.

Et, sicut dictum est, Herodes sollicitus erat inquirere, et propter regnum, et propter timorem Romanorum: unde inquisivit veritatem.

Sed ad habendam certitudinem de aliquo tria requiruntur ab inquirentibus: creditur enim multitudini, auctoritati, et litteratis. Unde congregavit multos, et auctoritatem habentes, et sapientes. Et hoc est quod dicit congregans omnes, quantum ad primum Sap. VI, 26: multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum. Principes sacerdotum, quantum ad secundum; Mal. II, 7: labia sacerdotum custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius...p et Scribas, quantum ad tertium: non ad scribendum tantum dicitur, sed ad interpretandum legis Scripturam; per istos quidem volebat investigare veritatem.

Eccl. XXXII, 13: in medio magnatorum loqui non praesumas, et ubi sunt senes non multum loquaris.

Sciscitabatur ab eis ubi christus nasceretur.

Magi regem vocaverunt, sed ipsi christum quaerebant: sciebant enim ex conversatione cum Iudaeis regem Iudaeorum legitimum inungi.

Sed quaeritur: aut ipse credebat prophetiae, aut non. Si credebat, sciebat quod non poterat impediri quin ipse regnaret; quare ergo interfecit pueros? si non credebat, quare ergo quaerebat? sed dicendum quod non perfecte credebat, quia ambitiosus erat et ambitio hominem caecum reddit.

At illi dixerunt: in bethlehem Iudae.

Hic invenitur veritas. Et primo ponitur veritas; secundo confirmatur eius prophetia, ibi et tu, bethlehem, terra Iuda.

Et sciendum quod christus voluit nasci in bethlehem propter tria. Primo ad vitandam gloriam. Propter hoc enim elegit duo loca: unum in quo nasci voluit, scilicet bethlehem; alium in quo passus fuit, scilicet ierusalem. Et hoc est contra illos qui gloriam quaerunt, qui volunt nasci in sublimibus locis, et nolunt pati in loco honoris.

Ioan. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero.

Secundo ad confirmationem suae doctrinae, et ostentationem suae veritatis. Si enim natus fuisset in aliqua magna civitate, virtus suae doctrinae potuisset adscribi humanae virtuti; II Cor. VIII, 9: scitis gratiam domini nostri iesu christi.

Tertio ad ostendendum se esse de genere David; Lc. II, 3: ioseph et maria ibant in bethlehem ut profiterentur ibi, eo quod essent de domo, et familia David.

Competit etiam mysterio, quia bethlehem interpretatur domus panis: et christus est ille panis vivus, qui de caelo descendit, io.

VI, 51.

Consequenter confirmatur veritas.

Unde et tu, bethlehem, etc..

Ex ista prophetia duo possemus considerare: magi enim aliquid annuntiabant, et aliquid quaerebant. Et ex ista prophetia ostenditur utrumque: quia quantum ad primum dicit et tu bethlehem; quantum ad secundum dicit ex te enim exiet dux.

Et ita confirmatur nativitas christi duplici testimonio, scilicet stellae et prophetiae, quia in ore duorum vel trium testium est veritas; Deut. XIX, 15: in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.

Et nota, quod quando erant omnes infideles, data sunt signa corporalium; quando iam erant fideles, data est prophetia; I cor.

XIV, 22: itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus; prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.

Et sciendum quod Iudaei dupliciter defecerunt in prolatione prophetiae.

Quia ibi dicitur et tu, bethlehem ephrata, et iterum quia non est ibi, nequaquam minima es.

Et potest assignari duplex ratio quare mutaverunt.

Uno modo potest dici, quod hoc fecerunt ex ignorantia. Alio modo potest dici quod isti usi sunt scienter aliis verbis. Et dicunt sententiam. Quia cum Herodes esset alienigena, non intellexisset auctoritatem prophetae, et ideo dixerunt illud quod notum erat Herodi. Unde dicunt: terra Iuda, et nequaquam minima es, idest tu non es minima inter millia hominum Iuda; vel in principibus Iuda, idest inter principales civitates Iuda. Ex te enim exiet dux qui regat populum meum Israel. De isto duce habetur Dan. IX, 25: usque ad christum ducem; et Ps. XXX, 5: dux mihi eris: regit enim populum Israel non solum carnaliter, sed etiam spiritualiter; Rom. XI, 1: numquid deus repulit populum suum? etc.. Ps. Lxxix, 2: qui regis Israel, intende, qui deducis velut ovem ioseph.

Et nota quod truncant caudam auctoritatis, scilicet et egressus eius sicut ab initio, a diebus aeternitatis. Per quod insinuatur quod non debebat esse rex terrenus, sed caelestis; quod si scivisset Herodes, non fuisset impius.

Unde fuerunt causa necis illorum. Item ex illa etiam cauda patet esse falsam interpretationem Iudaeorum, qui exponunt de zorobabel: quia non convenit ei et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. Item non in Iudaea, sed in Babylone natus est.

Consequenter inquiritur de persona nati, cum dicit tunc Herodes, clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae quae apparuit eis.

Et primo ponitur inquisitio; secundo inventio inquisiti, ibi invenerunt eum etc.; tertio veneratio inventi, ibi et procidentes adoraverunt eum.

Ad inquirendum personam ex duobus moti sunt: ex persuasione Herodis, et ex ductu stellae. Unde circa primum ponitur exhortatio; secundo studium magorum in mutatione stellae, ibi qui cum audissent regem abierunt.

Circa primum tria ponuntur: primo enim inquirit tempus; secundo annuntiat locum, ibi et mittens illos in bethlehem; tertio iniungit officium inquisitionis, ibi ite, et interrogate diligenter de puero.

Dicit ergo tunc Herodes. Ubi considerandum quod Iudaei sciebant locum, sed non tempus. Unde confutantur a domino, Lc. XIX, 44: eo quod non cognovisti tempus visitationis tuae, et Is. I, 3: cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Ergo inquiritur tempus. Et dicit chrysostomus quod per biennium ante apparuit istis stella. Alii autem quod in ipsa die nativitatis.

Annuntiat locum, ibi et mittens.

Iungit officium inquisitionis, ibi ite, et interrogate etc.. Et admonet duo: et ad hoc quod impleant praemittit tertium.

Quantum ad primum dicit ite etc.. Et quaerit insidiose ad occidendum, sicut illi quibus dicitur Io. VII, 34: quaeretis me, et non invenietis.

Quantum ad secundum dicit sic cum inveneritis renuntiate mihi. Et hoc propter malum etiam dicebat; Eccli. XIII, 14: ex multa loquela tentabit te. Quantum ad tertium dicit ut et ego veniens adorem eum; et quidem dolose promittit dei cultum; ier.

IX, 8: sagitta vulnerans lingua eorum dolum locuta est; Ps. XXVII, 3: qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.

Et nota quod cum magi profiterentur regem, iste vocat puerum, quia ex abundantia cordis os loquitur.

Nota etiam, quod petit a Iudaeis ubi christus nasceretur, volens experiri, et tentare utrum gauderent.

Consequenter ponitur studium magorum.

Duo iniunxerat: quod inquirerent, et reverterentur; sed unum fecerunt magi. Unde qui cum audissent regem abierunt. Aliud autem non fecerunt.

Tales quidem debent esse auditores, quod bona addiscant, mala vero relinquant; infra XXIII, 3: quae dicunt facite, secundum opera eorum nolite facere etc..


Aquinatis - super Mt 6