Thomas Aq. s Johannis 121

121

Lectio 6

Supra dominus petiit pro discipulis perfectionis unitatem, hic petit pro eis visionis claritatem, et primo tangit personas pro quibus petit; secundo ponit petendi modum; tertio subdit quod petit.

Petit quidem pro sibi datis, unde dicit pater, quos dedisti mihi etc.. Sciendum est, quod illud dicitur alicui dari quod voluntati eius submittitur, ut scilicet faciat de eo quod vult. Voluntas autem christi duplex est, scilicet misericordiae et iustitiae: sed misericordiae quidem primo et per se est ipsius, quia miserationes eius super omnia opera eius, Ps. Cxliv, 9; et I Tim. II, 4: vult omnes homines salvos fieri, sed voluntas iustitiae punientis est eius non primo, sed praesupposito peccato: deus enim non delectatur in perditione hominum, Sap. I, 13; ez. C. XVIII, 32: nolo mortem peccatoris, verum secundum se, sed tamen ex consequenti vult eam propter peccatum.

Sunt ergo omnes homines dati filio; supra dedisti ei potestatem omnis carnis, idest omnis hominis, ut scilicet faciat de eis suam voluntatem, vel misericordiae ad salvandum, vel iustitiae ad puniendum. Ipse enim est qui constitutus est a deo iudex vivorum et mortuorum: ut dicitur Act. X, 42.

Sed illi sunt sibi simpliciter dati qui ad hoc dati sunt ei, ut de eis faciat voluntatem misericordiae ad salvandum: unde de his dicit quos dedisti mihi, in tua scilicet praedestinatione ab aeterno; Is. VIII, 18: et hebr. C. III, ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi dominus.

Modus autem petendi designatur cum dicit volo: quod potest designare auctoritatem, vel meritum. Auctoritatem quidem si intelligamus de voluntate eius inquantum est deus, quae est eadem cum voluntate patris: nam sua voluntate homines iustificat et salvat; Rom. IX, 18: cuius vult miseretur.

Meritum autem designat, si intelligamus de voluntate eius inquantum est homo, quae est meritoria salutis nostrae. Si enim voluntates iustorum, qui sunt membra christi habent meritum impetrandi: supra XV, 7: quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis: multo magis hoc habet voluntas christi hominis, qui est caput sanctorum omnium.

Quid autem petat, subdit dicens ut ubi ego sum, et illi sint mecum, et primo petit coniunctionem membrorum ad caput; secundo demonstrationem claritatis suae ad membra, ibi ut videant claritatem meam.

Dicit ergo hic: volo, scilicet, ut ubi ego sum, et illi sint mecum: quod potest dupliciter intelligi. Uno modo ut referatur ad christum hominem. Nam christus, secundum quod homo, statim futurus et ascensurus in caelum erat; infra XX, 17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum. Et sic est sensus: volo, ut in caelo, ubi ego mox futurus sum, et illi, scilicet fideles, sint mecum, etiam loco; Matth. XXIV, 28: ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae, idest sancti. Hoc enim promiserat Matth. V, 12 et Lc. VI, 23: gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis.

Sed dubitatur: quia cum nondum esset in caelo, debuisset dicere ubi ego ero non ubi ego sum etc..

Item, quia supra III, 13, dixit: nemo ascendit in caelum nisi qui de caelo descendit.

Responsio. Dicendum ad primum, quod christus qui loquebatur, et deus erat et homo, et ideo, licet secundum eius humanitatem non esset in caelo, erat tamen ibi secundum divinitatem, ut sic, in terra existens, esset in caelo; et ideo dicit ubi ego sum.

Ad secundum dicendum, quod id quod dicit supra (loc. Cit.) quod nemo descendit de caelo nisi filius hominis qui est in caelo, intelligitur quod est in caelo secundum divinitatem, et descendit humanam naturam assumendo, et ascendit secundum humanam naturam iam glorificatam. Et sic, dum nos cum illo, unum sumus iam facti. Unde solus venit, in se scilicet, descendendo de caelo, illuc etiam solus rediit in nobis ascendendo in caelum: secundum Gregorium XXVIII Moralium.

Dicit autem sum, praesenti utens pro futuro: vel quia statim illic futurus erat, vel ut referatur ad christum deum.

Sed secundum hoc, cum deus ubique sit, Ier. XXIII, 24: caelum et terram ego impleo: videtur sequi quod etiam sancti erunt ubique.

Ad quod dicendum, quod deus hoc modo se habet ad nos ut lux ad homines. Lux autem ubique diffunditur sole existente super terram. Et licet lux sit cum hominibus, non tamen omnes sunt in luce solis, sed tantum eam videntes. Sic ergo cum deus sit ubique, est cum omnibus qui sunt ubicumque; sed tamen non omnes sunt cum deo, nisi qui ei coniunguntur per fidem et dilectionem, et tandem coniungentur per perfectam fruitionem; Ps. Lxxii, 22: et ego semper tecum; I Thess. IV, 16: sic semper cum domino erimus.

Et sic est sensus ut ubi ego sum, scilicet in divinitate tua, quam habeo per naturam, et illi sint mecum, per participationem gratiae; supra I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri; I Io. IV, 16: qui manet in caritate in deo manet et deus in eo.

Demonstrationem autem suae claritatis ad membra subdit dicens ut videant claritatem, et primo ponit petitionem; secundo ostendit claritatis originem, ibi quam dedisti mihi; tertio assignat claritatis rationem, ibi quia dilexisti me etc..

Dicit ergo: volo ut non solum mecum sint, sed ut videant, scilicet visione beatificante, I Io. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est, claritatem meam: quod potest intelligi de claritate eius secundum humanitatem, qua illustratus est in resurrectione; Phil. III, V. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Vel de claritate eius secundum divinitatem: est enim splendor gloriae, et figura paternae substantiae Hebr. I, 3 et Sap. VII, 26: candor est lucis aeternae. Et utramque claritatem sancti existentes in gloria videbunt. Nam de prima dicitur Is. XXXIII, 17: regem in decore suo videbunt. Sed hanc impii videbunt in iudicio tantum; Lc. XXI, 27: tunc videbunt filium hominis venientem cum potestate et maiestate.

Sed marcus dicit: venientem in gloria, idest in claritate. Sed visio huius claritatis subtrahetur eis post iudicium; Is. XXVI, 10, secundum aliam litteram: tollatur impius ne videat gloriam dei. Sed secundum claritatem videbunt sancti perpetuo; Ps. XXXV, 10: in lumine tuo, scilicet gratiae, videbimus lumen, scilicet gloriae, quam numquam videbunt mali; iob XXXVI, 32: in manibus, idest in superbis, abscondit lucem...

Annuntiat de ea amico suo, quod possessio eius sit.

Huius autem claritatis origo est a patre: unde dicit quam dedisti mihi. Gloriam scilicet corporis dedit ei in resurrectione, sed quia hoc factum erat in divina ordinatione, licet esset futurum in re, ideo dicit dedisti; Ps. VIII, 7: gloria et honore coronasti eum. Sed claritatem divinam dedit ei ab aeterno, quia filius est a patre ab aeterno, sicut splendor a luce.

Rationem autem claritatis datae ostendit dicens quia dilexisti me ante mundi constitutionem. Quod quidem si referatur ad christum hominem, sic ly quia denotat causam.

Sicut enim dilectio et aeterna praedestinatio est causa quod nos habeamus claritatem gratiae in praesenti, et gloriae in futuro, Eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem: sic etiam est causa claritatis christi secundum quod homo; Rom. I, 4: qui praedestinatus est filius dei in virtute. Et sic est sensus: dico, quod dedisti mihi claritatem: et huius causa est quia dilexisti me; et hoc ante mundi constitutionem, ut scilicet homo ille uniretur filio dei in persona; Ps. Lxiv, 5: beatus quem elegisti et assumpsisti: inhabitabit in atriis tuis.

Si vero referatur ad christum secundum quod est deus, sic ly quia denotat signum.

Non enim dedit quia dilexit: nam in datione, qua pater dedit filio, designatur aeterna eius generatio; in dilectione vero, si sumatur essentialiter, importatur voluntas divina: si vero notionaliter, designatur notio spiritus sancti. Sed pater natura dedit filio claritatem, non voluntate, quia genuit eum per naturam: nec ideo dedit filio quia spiravit spiritum sanctum.

Hic assignatur ratio exauditionis petitionis suae. Supra autem dominus admisit ad suam petitionem etiam fideles cum dixit non pro eis rogo tantum, sed pro his qui credituri sunt per eos et quosdam excludit, scilicet mundum et infideles; unde dixit: pro eis rogo, non pro mundo. Horum ergo rationem assignans, primo ponit defectum mundi; secundo profectum discipulorum, ibi ego autem te cognovi.

Sed nota, quod quando petiit eorum sanctificationem, vocavit patrem sanctum, unde dixit: pater sancte, hic vero petens retributionem, vocat eum iustum; ps. C. VII, 12: deus iudex iustus. In quo excluditur error antiquorum ponentium alium esse deum iustum, scilicet deum veteris testamenti, et alium deum bonum, scilicet deum novi testamenti.

Defectus autem mundi quantum ad cognitionem dei est; unde dicit mundus, non reconciliatus, sed damnatus, non te cognovit; supra I, 10: mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.

Sed contra. Rom. I, 19: quod notum est dei, manifestum est in illis...p invisibilia enim dei per ea quae facta sunt, a creatura mundi intellecta conspiciuntur.

Responsio. Dicendum, quod duplex est cognitio: una speculativa, et alia affectiva: et neutra mundus deum cognovit perfecte. Licet enim aliqui gentilium deum quantum ad aliqua quae per rationem cognoscibilia erant, cognoverint; ipsum tamen secundum quod est pater filii unigeniti et consubstantialis, non cognoverunt: de qua cognitione loquitur dominus.

Et inde est quod apostolus dicit, quod notum est idest cognoscibile dei. Sed et si quid speculativa cognitione de deo cognoscebant, hoc erat cum admixtione multorum errorum, dum quidam subtraherent omnium rerum providentiam; quidam dicerent eum esse animam mundi; quidam simul cum eo multos alios deos colerent.

Unde dicuntur deum ignorare. Licet enim in compositis possit partim sciri et partim ignorari; in simplicibus tamen dum non attinguntur totaliter, ignorantur. Unde etsi in minimo aliqui errent circa dei cognitionem, dicuntur eum totaliter ignorare. Isti ergo non cognoscentes singularem dei excellentiam, ignorare dicuntur; Rom. I, 21: cum deum cognovissent, non sicut deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum; Sap. XIII, 1: neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex.

Similiter etiam mundus eum non cognovit cognitione affectiva, quia eum non diligit; I Thess. IV, 5: sicut et gentes quae ignorant deum. Dicit ergo mundus te non cognovit, sine errore, et ut patrem per dilectionem.

Profectus autem discipulorum designatur cum dicit ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, et primo quantum ad cognitionem; secundo quantum ad cognitionis fructum, ibi ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.

Circa profectum discipulorum in cognitione dei, tria facit.

Primo ponit radicem et fontem cognitionis dei; secundo ramos et rivulos ex hoc procedentes; tertio derivationem eorum a radice seu fonte.

Radix autem et fons cognitionis dei est verbum dei, scilicet christus; eccli. C. I, 5: fons sapientiae verbum dei in excelsis.

Humana autem sapientia in dei cognitione consistit. Haec autem cognitio ad homines derivatur a verbo; quia inquantum homines participant verbum dei, intantum deum cognoscunt. Ideo dicit: ita mundus te non cognovit, ego autem, scilicet fons sapientiae, verbum tuum, cognovi te, cognitione comprehensionis aeterna; supra VIII, 55: si dixero quia nescio eum, ero similis vobis, mendax.

Ex hac autem cognitione verbi, quae est fons et radix, derivantur, sicut rivuli et rami, omnes cognitiones fidelium; et ideo dicit et hi cognoverunt quia tu me misisti: ut ly quia dicat rationem cognitionis, secundum Augustinum, ut sit sensus: ego cognovi te, per naturam, et hi cognoverunt te per gratiam. Et quare? quia tu me misisti: supple, ad hoc ut te cognoscerent; infra XVIII, 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; supra manifestavi nomen tuum hominibus.

Vel ly quia dicat rem cognitam, ut sit sensus: hi cognoverunt, et quid? hoc scilicet, quia tu me misisti, quia qui videt filium, videt patrem; supra XV, 9.

Sed hoc non a seipsis habuerunt, sed derivatum est eis a me, quia nemo novit patrem nisi filius, et cui voluerit filius revelare. Et ideo dicit notum feci eis nomen tuum, et notum faciam.

Et designat duplicem cognitionem, quam per eum habent fideles. Scilicet doctrinae; et quantum ad hanc dicit notum feci eis nomen tuum, exterius instruendo per verba; supra I, 18: deum nemo vidit unquam: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarravit; Hebr. II, 3: quae cum initium accepisset enarrandi per dominum, ab eis qui audierunt, in nos confirmata est.

Alia cognitio est interior per spiritum sanctum; et quantum ad hanc dicit et notum faciam, dando scilicet eis spiritum sanctum; supra XVI, 13: cum autem venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.

Vel dicit notum feci eis nomen tuum, scilicet cognitione fidei, quia videmus nunc per speculum in aenigmate, et notum faciam, per speciem gloriae in patria, ubi videbimus facie ad faciem, I Cor. XIII, 12.

Fructus autem cognitionis huius est, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. Quod potest exponi dupliciter.

Uno modo, et melius quia dictum est, quod pater diligit filium, ut ostenditur per claritatem quam dedit ei: consequens ergo est ut diligat omnes in quibus est filius, qui est in eis, inquantum habent veritatis cognitionem.

Et sic est sensus: ego faciam eis notum nomen tuum; et per hoc quod cognoscunt te, ego verbum tuum ero in eis; et per hoc quod in eis sum, dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, idest, ad eos derivetur, et diligas eos sicut me dilexisti.

Vel aliter: ut dilectio qua dilexisti me, idest, sicut tu me dilexisti, ita ipsi participando spiritum sanctum, diligant: et per hoc ergo ero in ipsis sicut deus in templo, et ipsi in me, sicut membra in capite; I Io. IV, V. 16: qui manet in caritate, in deo manet, et deus in eo.


Capitulus 18


122
(
Jn 18)



Lectio 1

Supra, ante passionem, dominus praeparavit discipulos suos, multipliciter informando exemplis, confortando verbis, et promovendo suffragiis; hic evangelista accedit ad narrandum eius passionem, et primo proponit mysterium passionis; secundo gloriam resurrectionis, XX cap.

Ibi una autem sabbati etc..

Passio autem christi partim completa est per Iudaeos, partim per gentiles.

Primo ergo describit passionem christi quantum ad ea quae passus est per Iudaeos; secundo quantum ad ea quae passus est per gentiles, XIX cap., ibi tunc apprehendit Pilatus etc..

Circa primum tria facit.

Primo ostendit quomodo a discipulo dominus traditur; secundo quomodo a ministris principibus praesentatur, ibi cohors ergo, et tribunus, et ministri Iudaeorum comprehenderunt iesum; tertio quomodo a principibus apud praesidem accusatur, ibi adducunt ergo iesum etc..

Circa proditionem discipuli tria tangit evangelista.

Primo quidem locum; secundo apparatum, ibi Iudas ergo cum accepisset cohortem... Venit illuc cum lanternis etc.; tertio promptum christi affectum ad proditionem sustinendam, ibi iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit etc..

Locus autem ostenditur proditioni congruus ex tribus: quia a civitate remotus, in se occultus et conclusus, et proditori notus.

Remotus quidem erat a civitate, unde facilius Iudas poterat facere quod intendebat: unde dicit haec cum dixisset, scilicet quae supra dicta sunt.

Sed cum ea quae dixit, pertinerent ad christi orationem, convenientius dixisset evangelista: haec cum orasset. Sed hoc fecit evangelista ut ostendat hanc orationem non propter sui necessitatem fecisse, quia ipse erat qui orabat ut homo, et exaudiebat ut deus: sed hoc propter nostram instructionem.

Unde erat quasi quaedam dictio.

Egressus est cum discipulis suis, non quidem continuo, secundum Augustinum, post eius orationem, cum alia quaedam intervenerint narrata ab aliis evangelistis, ab isto autem praetermissa, scilicet quod facta fuit contentio inter discipulos quis eorum videretur esse maior, Lc. XXII, 24. Interim etiam dixit iesus Petro: ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua: ut Lucas narrat ibid. 31. Dixerunt etiam discipuli hymnum cum domino, ut narrant matthaeus et marcus. Sic ergo non est intelligendum, quod cum hoc dixisset, statim egrederetur: sed quia non ante egressus est quam dixisset.

Egressus est, inquam, trans torrentem cedron.

Sed matthaeus et marcus dicunt, quod exierunt in montem oliveti, et tunc venit cum illis in villam quae dicitur Gethsemani. In quo nulla est contrarietas, quod idem locus est quem ioannes commemorat et matthaeus: torrens enim cedron est ad radices montis oliveti, ubi etiam est villa quae dicitur Gethsemani.

Cedron autem in Graeco est genitivus pluralis; quasi dicat: trans torrentem cedrorum. Forte erant ibi multae cedri plantae.

Convenit autem mysterio quod torrentem transivit, quia per eum eius passio designatur; Ps. Cix, 7: de torrente in via bibet, propterea exaltavit caput. Convenit etiam quod trans torrentem cedron. Cedron enim interpretatur obumbratio, et christus sua passione abstulit umbram peccati et legis, et expansis manibus in cruce protexit nos sub umbra manus suae; Ps. XVI, 9: sub umbra alarum tuarum protege me.

Erat autem congruus locus proditioni: unde dicit ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli eius. Et hoc convenienter, quia ipse satisfaciebat pro peccato primi hominis in horto commisso. Paradisus enim hortus deliciarum interpretatur. Item quia per passionem nos in hortum et Paradisum coronandos introducit; Lc. XXIII, 43: hodie mecum eris in Paradiso.

Erat etiam congruus locus, quia proditori notus; unde dicit sciebat autem Iudas, qui tradebat eum, locum; et huius ratio est, quia frequenter iesus venerat illuc cum discipulis suis, inter quos Iudas fuerat sicut lupus inter oves; supra VI, 71: nonne ego vos duodecim elegi, et ex vobis unus diabolus est? lupus ovina pelle contectus, et inter oves alto patrisfamilias consilio toleratus, didicit ubi ad tempus exiguum ovium dispergeret gregem.

Sed cum Iudas diu ante exierit a coena ut proditionem compleret, quaeritur quomodo scivit quod christus illa hora egrederetur illuc? ad quod dicendum, secundum chrysostomum, quod consuetudo christi erat, et praecipue in magnis festis, post coenam discipulos seorsum ducere, et aliqua sublimia de festo docere, quae non erat fas alios audire: et ideo quia tunc erat festum praecipuum, existimavit Iudas quod post coenam illuc exisset. Fecit autem hoc ut in montibus et in hortis sublimia doceret discipulos, maxime purum a tumultibus inquirens locum, ne eorum mens impediatur; Oseae II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius.

Hic ponitur proditoris apparatus.

Et nota, quod, sicut dicitur Lc. XXII, 3 ss., Iudas postquam tractaverat proditionem cum principibus, quaerebat opportunitatem quomodo sine turbarum tumultu traderet eum: et ideo voluit eum in secreto invenire, et in nocte, quia in die semper circa turbarum instructionem occupatus erat. Sed quia in nocte poterat impediri vel propter subitum concursum turbarum, vel propter tenebras, quibus posset eripi vel evadere de manibus eorum; ideo contra turbas munivit se armis, contra tenebras lanternis et facibus. Sed quia de turba aliqui poterant sibi resistere per potentiam populi, ideo contra hos accepit cohortem, non Iudaeorum, sed militum a praeside: ut sic servato ordine legitimae potestatis, nullus ei auderet obsistere. Item aliqui ex Iudaeis zelo legis ducti, praesertim quia a gentilibus capiebatur, eis fortasse resistere voluissent: et ideo accepit etiam a pontificibus et Pharisaeis ministros, et venit illuc.

Iob XV, 26: cucurrit adversus deum erecto collo; Lc. XXII, 52: tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus.

Hic ponit evangelista promptum christi affectum ad proditionem voluntarie suscipiendam, dupliciter.

Primo se voluntarie offerendo; secundo discipulum resistentem comprimendo, ibi simon ergo Petrus habens gladium, eduxit eum.

Et circa primum duo facit evangelista.

Primo narrat quod christus ostendit se, ad ostendendum suam potentiam; secundo ad demonstrandum suam patientiam, ibi iterum ergo interrogavit eos, quem quaeritis? circa primum tria facit.

Primo ponit christi interrogationem; secundo suiipsius manifestationem, ibi dixit eis iesus, ego sum; tertio manifestationis effectum, ibi ut ergo dixit eis, ego sum, abierunt retrorsum.

Circa primum tria facit. Primo commendat christi scientiam et cognitionem: quia iesus sciens omnia quae ventura erant super eum, processit etc.; supra XIII, 1: sciens iesus quia venit hora eius etc.. Quod interposuit evangelista propter duo. Primo ne videretur interrogationem quam facturus erat eis christus, ex ignorantia fecisse; secundo ne videatur quod se ipsis invitum et propter ignorantiam obtulisset, cum venirent ad eum occidendum. Unde omnia quae ventura erant super eum, sciebat.

Secundo ponit christi interrogationem, qui cum ista sciret tamen processit, et dixit ad eos, quem quaeritis? non ex ignorantia, ut dictum est.

Tertio subdit ipsorum responsionem: quia iesum Nazarenum, supple, quaerimus, non quidem ad imitandum, sed ad malignandum et occidendum. Unde supra VIII, 11: quaeritis me, et in peccato vestro moriemini.

Hic ponitur suiipsius manifestatio, qua se eis capiendum exhibuit: unde dicit ego sum, scilicet iesus Nazarenus quem quaeritis. Addit autem evangelista Iudae praesentiam: ideo quia supra dixit quod Iudas ab eo exiverat. Posset autem credi quod non esset mirum, si christus ab eis non cognosceretur facie propter tenebras; sed quod quis non cognoscatur voce, maxime a multum sibi familiari, hoc non potest tenebris ascribi. Ostendit ergo per hoc quod dicit ego sum, quod etiam a Iuda familiari sibi, qui stabat cum ipsis, non est cognitus: quod est maxime divinitatis christi potentiae ostensivum.

Stabat ergo Iudas cum ipsis; idest perseverabat in malo, ut eum osculi signo monstraret; Is. XXXIII: os eius erit etc..

Hic ponitur manifestationis effectus: quia abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram. Et, ut Gregorius dicit, aliquando legitur de sanctis, quod cadunt in terram; Daniel. II, 46: cecidit in faciem suam, et adoravit Danielem etc.; Ez. II, 1: cecidi in faciem meam. De iniquis autem legitur quod cadunt; Is. III, 25: pulcherrimi viri tui cadent.

Sed haec est differentia: quia de iniquis dicitur quod cadunt retrorsum, I reg. C. IV, 18, cecidit de sella retrorsum; de sanctis autem quod cadunt in faciem suam. Cuius ratio assignatur Prov. IV, 18: quia iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. Et via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant.

Omnis enim qui post se cadit, ibi cadit ubi non videt. Iniqui ergo, quia in invisibilibus cadunt, retrorsum cadere dicuntur: quia ibi currunt ubi quid eos tunc sequatur, modo videre non possunt. Sed qui ante se cadit, ibi cadit ubi videt: et ideo sancti qui in istis visibilibus semetipsos sponte deiiciunt, ut in invisibilibus erigantur, in faciem suam cadere dicuntur, quia timore compuncti videntes humiliantur.

Mystice autem, per hoc quod ceciderunt retrorsum, datur intelligi quod populus Iudaeorum, qui erat populus peculiaris, vocem christi in praedicatione non audiens, abiit retrorsum exclusus a regno.

Hic ponitur secunda interrogatio.

Et primo ponit iteratam interrogationem; secundo christi manifestationem, et tertio eius oblationem.

Interrogavit autem iterato, secundum chrysostomum, propter duo: ut dum scilicet indicavit suam potentiam, quod inimici contra eum venientes, coram eo retrorsum ceciderunt in terram, instruantur fideles quod sua voluntate captus sit; Is. LIII, 7: oblatus est, quia ipse voluit.

Secundo, ut etiam, quantum in se est, daret Iudaeis materiam conversionis, viso potentiae suae miraculo; Is. V, 4: quid ultra debui facere? et ideo cum statim ad ostensionem suae potentiae non fuerunt conversi, eis capiendum se sponte obtulit. Unde cum iterum interrogavit eos: quem quaeritis? et illi dixerunt: iesum Nazarenum, ipse se iterum manifestans, respondit: dixi vobis, quia ego sum. In quo patet quia caeci erant, ut eum non possent cognoscere.

Oblatio sui ipsius ponitur cum dicit si ergo me quaeritis, scilicet comprehendere, faciatis quod intenditis, ita tamen quod sinite hos, scilicet discipulos meos, abire: quia nondum est tempus ut tollantur de mundo per passionem; supra XVII, 15: non rogo ut tollas eos de mundo. In quo patet quod ipse dedit eis potestatem eum capiendi: nam sicut ex sua potentia discipulos suos servavit, ita multo magis se servare potuisset; supra X, 18: nemo tollit animam meam: sed ego pono eam a meipso.

Et quod non dimiserunt ministri apostolos ex christi persuasione, sed ex eius potestate, ostendit evangelista dicens ut impleretur sermo quem dixit: quasi ideo dimiserunt ministri apostolos abire, quia eos tenere non poterant; cum ipse dixerit, supra c. XVII, 12: quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.

Sed contra. Supra dixit hoc dominus de perditione animae: quomodo evangelista hoc adaptat ad perditionem corporis? responsio. Dicendum, secundum chrysostomum, quod dominus supra locutus est de perditione animae et corporis. Et si tantum de perditione animae locutus sit, dicendum, quod evangelista hic per quamdam extensionem refert ad perditionem corporis.

Vel, secundum Augustinum, dicendum, quod hoc quod dicitur est intelligendum etiam quantum ad perditionem animae; quia apostoli nondum sic credebant quomodo credunt qui non pereunt. Et ideo si tunc exissent de hoc mundo, fuissent de illis qui pereunt.


123

Lectio 2

Postquam evangelista ostendit promptitudinem christi ad proditionem sustinendam, seipsum voluntarie proditori offerendo, hic ostendit eum esse promptum ad idem, discipuli resistentiam prohibendo, et primo ponitur resistentis discipuli manifestatio; secundo eius cohibitio, ibi dixit iesus Petro etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit zelum discipuli in servi percussione; secundo evangelista inserit servi nuncupationem, ibi erat autem nomen servo Malchus.

Dicit ergo sic: ministri comprehenderunt iesum, sed simon Petrus, ceteris discipulis ardentior, habens gladium eduxit eum, et percussit pontificis servum, qui erat inter ministros, et abscidit eius auriculam dexteram: non ex sua principali intentione, cum eum intenderet occidere, sed ictus quem dirigebat ad caput, relapsus est ad aurem.

Ideo enim ictum dirigebat ad caput, ut facilius moneat, quod id faciebat ex zelo domini sui; III Reg. XIX, 10: zelo zelatus sum pro domino deo exercituum.

Sed hic incidit duplex quaestio; quia cum dominus mandaverit discipulis, Matth. X, 10, quod nec etiam duas tunicas haberent, quomodo Petrus habebat etiam gladium? respondeo. Dicendum quod illud praeceptum dedit eis christus quando misit eos ad praedicandum, et durabile erat usque ad tempus passionis: unde christus in passione revocavit ipsum; Lc. XXII, 35: quando misi vos sine sacculo et pera, numquid aliquid defuit vobis? et infra: sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram; et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. Ex hac concessione Petrus intellexerat quod liceret ei portare gladium.

Sed unde tam cito potuisset gladium habere, cum praedicta verba dixisset dominus Paulo ante? dicendum, secundum chrysostomum, quod Petrus iamdiu ante, audiens quod Iudaei christum tradere deberent principibus sacerdotum ad crucifigendum, timens praeparaverat sibi gladium. Vel dicendum, secundum interlinearem, quod gladius accipitur hic pro cultello quem forte habuerat in mensa ad esum agni, et de coena surgens tulerat secum.

Secundo quaeritur, quod cum dominus dixisset eis quod non resisterent malo, Matth. V, 39, quid est, quod Petrus percussit servum principis? ad quod dicendum, quod dominus prohibuit quod non resisterent alicui ad defendendum seipsos, non autem ad defendendum dominum. Vel dicendum, quod nondum confirmati erant virtute superveniente ex alto; Lc. Ult., 49: sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. Ideo non erant adhuc perfecti, ut omnino malo non resisterent.

Hic ponitur nomen servi: et hoc ideo specialiter a ioanne describitur, quia, sicut infra dicitur, ipse erat notus pontifici: et ideo etiam notitiam ministrorum eius habebat. Unde sciens nomen eius, non tacuit ipsum propter certitudinem facti. Sed Lucas addit, quod dominus sanavit auriculam eius; Lc. XXII, 51.

Et hoc mysterio competit. Nam per hunc servum significatur populus Iudaeorum, qui opprimebatur a principibus sacerdotum; ez. C. XXXIV, 3: quod crassum erat comedebatis.

Istius ergo servi Petrus princeps apostolorum amputavit auditum: quia male audiebat verba legis, carnaliter scilicet; sed dominus restituit novum auditum; Ps. XVII, 45: in auditu auris obedivit mihi. Et secundum hoc congrue vocatur Malchus, idest rex, quia per christum in novitate vitae efficimur reges; Apoc. V, 10: fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes, et regnabimus super terram.

Hic ponitur Petri cohibitio zeli, et primo ponitur Petri cohibitio; secundo cohibitionis ratio, ibi calicem quem dedit mihi pater, non vis ut bibam illum? dicit ergo, quod Petrus ita eduxit gladium, sed dominus dixit ei mitte gladium tuum in vaginam, quasi non esset opus defensionis, sed patientiae, nec ei licitus usus gladii materialis: Ier. XLVII, 6: usquequo concideris? o mucro domini, usquequo non quiesces? mystice autem signatur per hoc, quod gladius verbi dei mittendus erat in vaginam, idest in fidem gentilium.

Et ratio cohibitionis ponitur cum dicit calicem quem dedit mihi pater, non vis ut bibam illum? non enim resistendum his quae ex divina providentia disponuntur; iob IX, 4: quis restitit ei, et pacem habuit? dicitur autem passio calix, quia ex caritate patientis dulcedinem habet, sed ex natura sua amaritudinem; sicut et medicina sanativa, propter spem sanitatis dulcis est, sed amara propter saporem; Ps. Cxiv, 13: calicem salutaris accipiam, et nomen domini invocabo.

Hunc ergo calicem dedit ei pater, quia passionem ex sua et patris voluntate sponte suscepit; infra XIX, 11: non haberes in me potestatem, nisi datum esset tibi desuper.


124

Lectio 3

Hic ponitur quomodo dominus a ministris captus, principibus praesentatur, et primo quomodo ducitur ad unum principem, scilicet Annam; secundo quomodo ducitur ad alium, scilicet caipham, ibi et misit eum Annas ligatum ad caipham.

Circa primum duo facit.

Primo dicit quomodo Annae praesentatur; secundo quomodo ab Anna examinatur, ibi pontifex ergo interrogavit.

Circa primum duo facit.

Primo ponit quomodo ducitur ad Annae domum; secundo quomodo discipuli sequuntur eum, ibi sequebatur autem iesum simon Petrus, et alius discipulus.

Circa primum primo ostenditur quid circa iesum sit factum; secundo describitur ipse pontifex ad quem ducitur, ibi erat autem socer caiphae.

Circa christum autem tria acta sunt. Primo enim comprehenditur, unde dicit cohors ergo, idest militum, et tribunus eorum, et ministri Iudaeorum comprehenderunt iesum, qui incomprehensibilis est; Ier. XXXII, V. 19: magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu. Forte enim cogitabant illud ps. Lxx, 11: deus dereliquit eum: persequimini et comprehendite eum, quoniam non est qui eripiat; Thren. IV, 20: spiritus oris nostri christus dominus captus est in peccatis nostris, idest propter peccata nostra, ut scilicet nos liberaret; Is. XLIX, 25: equidem captivitas a forti tolletur.

Secundo ligatur, unde dicit et ligaverunt eum, qui solvere venit ligatos et vincula eorum disrumpere; Ps. Cxv, 17: dirupisti vincula mea etc..

Tertio adducitur, unde dicit et adduxerunt eum ad Annam, ut eum perderent qui venit omnes ducere in viam salutis; Ps. LX, 4: deduxisti me, quia factus es spes mea.

Potest autem duplex ratio assignari quare primum ad Annam ducitur. Una scilicet mandatum caiphae pontificis anni illius, qui scilicet ideo iesum ad Annam misit, ut excusabilior esset, si ab Anna condemnatum ipse postmodum condemnaret.

Alia ratio ex propinquitate domus Annae quae, in via posita, propinquior erat. Et ideo timentes ne si excitaretur tumultus populi, iesus de manibus eorum eriperetur, declinaverunt illuc.

Hic primo describitur pontifex ex affinitate ad caipham, quia socer eius erat; secundo describitur ipse caiphas, quia pontifex erat anni illius.

Sciendum est enim, quod secundum legem summus sacerdos per totam vitam officio fungebatur, cui post mortem filius succedebat.

Postmodum vero invidia et ambitione principum crescente, non solum patri non succedebat filius, sed nec ultra annum pontificatus fungebatur officio, et hoc ipsum pecunia procurabat, ut iosephus dicit. Et ideo non est mirum si in anno illius pontificatus tam nequiter acquisiti rem sic nefariam gessit.

Describitur etiam ex consilio; unde dixit erat autem caiphas qui consilium dederat Iudaeis, supra XI, 50, hoc scilicet quia expedit unum hominem mori pro populo.

Quod ideo evangelista commemoravit, ut removeret scandalum de cordibus fidelium, ostendendo et per adversariorum prophetias, quod non propter infirmitatem aut impotentiam suam captus est et mortuus, sed propter populi salutem, ut scilicet non tota gens pereat. Testimonium enim adversarii efficacius est; et talis naturae est veritas quod etiam adversarius eam tacere non potest.

Hic ponitur quomodo discipuli associaverunt christum, et primo ponitur quomodo Petrus cum alio discipulo sequebatur christum; secundo quomodo introeunt ad locum ubi christus erat; tertio quomodo negavit.

Dicit ergo quantum ad primum sequebatur autem iesum simon Petrus, ex devotione, quamvis a longe propter timorem, et alius discipulus, scilicet ioannes, cuius nomen ipsemet occultat humilitatis gratia. Datur autem per hoc intelligi quod reliqui discipuli aufugerant relicto iesu, ut dicitur Matth. XXVI, 56.

Mystice autem per hos duos discipulos duae vitae intelliguntur, quae christum sequuntur, scilicet activa, quae signatur per Petrum, et contemplativa, quae per ioannem.

Et activa quidem sequitur christum obediendo, supra X, 27: oves meae vocem meam audiunt, contemplativa vero cognoscendo et contemplando, Oseae VI, 3: sciemus sequemurque te.

Sequebantur autem isti duo discipuli, quia plus prae ceteris diligebant christum: unde primi venerunt ad monumentum, infra XX, 2, et quia eos ad invicem maior vis dilectionis uniebat: unde saepe in evangelio simul iunguntur; et in Act. Apost.

Dicitur, quod miserunt ad illos Petrum et ioannem.

Et iterum: Petrus et ioannes ascenderunt in templum ad horam orationis nonam.

Hic ponitur quomodo Petrus introivit quantum ad ordinem: et primo quomodo ioannes praecessit; secundo quomodo Petrum introduxit, ibi exivit ergo discipulus alius etc..

Ordo autem fuit talis, quia ioannes primo intravit cum iesu. Et huius ratio erat, quia erat notus pontifici, et Petrus stabat ad Ostium atrii foris. Et licet ioannes piscator fuisset, et iuvenis vocatus a christo, erat tamen notus pontifici: vel quia pater ioannis ei servus erat, vel aliquis ex consanguineis suis. Nec hoc posuit ioannes propter sui iactantiam, sed propter humilitatem, ne hoc quod primo intravit quam Petrus cum iesu in atrium pontificis et non Petrus, magis virtuti suae, et maioritati quam notitiae adscribatur. Et ideo dicit discipulus autem ille, scilicet ioannes, erat notus pontifici: et ideo intravit cum iesu in atrium pontificis, ubi christus erat ductus. Petrus autem stabat, quasi praesagiens futuram negationem; Ps. XXX, 13: qui videbant me, foras fugerunt a me.

Mystice autem ioannes intrat cum iesu, quia vita contemplativa est ei familiaris; Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, conquiescam cum illa. Sed Petrus stat foris, quia activa vita circa exteriora occupatur; Lc. X, V. 39: maria sedens secus pedes domini, audiebat verbum illius. Martha autem satagebat circa frequens ministerium.

Hic ostenditur quomodo Petrus ioannis interventu introductus est, quia ille alius discipulus, scilicet ioannes, erat notus pontifici, et dixit ostiariae, ut eum introduceret, et introduxit Petrum.

Per quod mystice datur intelligi quod per contemplativam introducitur ad christum activa vita: sicut enim ratio inferior dirigitur per superiorem, ita activa per contemplativam; Ps. XLII, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam: ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.

Hic ponitur Petri negatio, et primo ponitur motivum negationis, seu occasio; secundo ponitur ipsa negatio, ibi dicit ille: non sum; tertio negationis confirmatio, ibi stabant autem servi et ministri ad prunas.

Occasio autem negationis et motivum fuit Petro ancillae interrogatio; unde dicit dixit Petro ancilla ostiaria: numquid et tu ex discipulis eius es? dicit autem et tu, quia sciebat ioannem christi esse discipulum, et tamen propter familiaritatem nil dicit ei.

Apparet autem in hoc infirmitas Petri pro tempore illo, quia ex debili occasione motus est ad negandum: et hoc ex duobus. Primo ex ipsa persona interrogante, quia non armatus miles, non admirandus pontifex, sed mulier et ancilla ostiaria interrogavit.

Secundo ex forma interrogationis, quia non dicit: numquid ex discipulis es proditoris istius? per quod videbatur magis ex compassione loqui. Unde et ex hoc percipitur quod verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum: Ps. XXXII, V. 6, quia qui ad vocem ancillae christum negavit, postmodum nomen christi coram principibus sacerdotum confitetur et praedicat; Act. IV, 8 ss..

Negatio Petri ponitur cum dicit dicit ille: non sum. In quo debemus advertere, secundum Augustinum, non solum ab eo negari christum qui dicit eum esse christum, sed ab eo etiam qui negat se esse christianum.

Nil autem aliud isto modo negavit Petrus, quam se esse christianum. Ideo autem dominus Petrum negare permisit, quia voluit ut ipse, qui praeponendus erat toti ecclesiae, infirmis et peccantibus magis compateretur, expertus in seipso infirmitatem peccati; Hebr. IV, 15: non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia absque peccato: verum est de christo, sed de Petro potest dici etiam cum peccato.

Quidam tamen quamdam inanem gratiam appropriantes Petro, dicunt, quod non timore negavit, sed amore, volens semper esse cum christo, et sequi continue; noverat enim quod si fateretur se esse de christi discipulis, fuisset separatus a christo, et expulsus.

Sed hoc non consonat dictis domini: quia non ideo negavit quia noluit a christo separari, sed quia noluit pro christo animam ponere. Supra enim cum dixisset, animam meam pro te ponam, respondit iesus: animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus antequam ter me neges.

Confirmatio negationis ponitur ibi stabant autem servi et ministri ad prunas...

Erat autem cum eis et Petrus; quasi ut magis videretur non esse eius discipulus. Nam Petrus ad hoc quod non videretur ex discipulis, posuit se inter ministros et servos stantes ad prunas quia frigus erat, sicut quandoque in aequinoctio hiemali in martio contingit: in quo Petrus non bene consideravit quod dicitur in Ps. XVII, 26: cum sancto sanctus eris... Et cum perverso perverteris.

Ipsum etiam tempus congruit conditioni mentis eius, in qua refriguerat caritas; matth. C. XXIV, 12: refrigescet caritas multorum, quoniam abundavit iniquitas.

Pontifex ergo interrogavit iesum, ubi primo ponitur examinatio; secundo christi responsio, ibi respondit ei iesus; tertio responsionis reprehensio, ibi haec autem cum dixisset etc..

Duo autem imponebantur christo a Iudaeis: scilicet falsa doctrina, et nova; Mc. I, 27: quae est haec nova doctrina? secundo seditio, et attractio hominum ad se; Lc. XXIII, 5: commovit populum per universam Iudaeam, incipiens a Galilaea usque huc.

Et ideo de istis duobus eum examinat. Primo quidem de discipulis eius quos videbat seduxisse; secundo de doctrina eius, quasi notans eam falsitatis.

Hic ponitur responsio domini, et primo ponit suae doctrinae modum; secundo requirit aliorum testimonium, ibi quid me interrogas? circa primum duo facit.

Primo doctrinae manifestationem proponit; secundo eam exponit.

Dicit ergo ego palam locutus sum mundo.

Sed contra. Supra XVI, 25, dicit: venit hora, quando non in proverbiis, sed palam de patre annuntiabo vobis. Si ergo discipulis nondum palam locutus fuerat, quomodo palam locutus est mundo? responsio. Dicendum, quod discipulis nondum loquebatur palam, quia excellentes sententias proponebat; mundo autem locutus est palam, quia publice praedicabat.

Unde hoc exponit dicens ego semper docui in templo et synagogis.

Sed contra. Matth. XVI dicitur, quod discipulis multa seorsum sine parabolis proponebat.

Sed ad hoc est triplex responsio.

Una, quia quod duodecim discipulis dicebat, non reputabatur in occulto dici. Alia est, quia non proponebat ea discipulis intentione occultandi. Tertio, si fiat vis in verbo, quia dominus hic loquitur de doctrina quam populo tradidit, quam non proposuit eis in conventiculis, sed in locis publicis; Ps. XXXIX, 10: annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna; Is. XLV, 19: non fui locutus in abscondito, in loco terrae tenebroso.

Et ad hoc exigit aliorum testimonium, dicens quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis: et primo remittit eos ad testimonium aliorum; secundo ostendit quorum testimonium requirat; tertio rationem eorum assignat.

Quantum ad primum dicit quid me interrogas? quasi dicat: per alios potes hoc scire.

Et ideo quantum ad secundum subdit interroga eos qui audierunt. Nam, ut Matth. XXII, V. 15 dicitur, miserunt ad iesum Pharisaei, ut caperent eum in sermone: qui tamen contra eum nihil invenire potuerunt. Et ideo remittit eum ad eos. Et rationem huius subdit ecce hi sciunt quid dixerim ego: de quibus possunt testimonium perhibere.



Thomas Aq. s Johannis 121