Thomas Aq. s Johannis 127


Capitulus 19


128
(
Jn 19)



Lectio 1

Supra prosecutus est evangelista de his quae christus passus est a Iudaeis; hic prosequitur de his quae specialiter passus est a gentilibus: a quibus quidem tria passus est, secundum quod ipse praedixerat, Matth. XX, 18 s., et Lc. XVIII, V. 32: tradetur enim gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum etc..

Primo ergo evangelista agit de christi flagellatione; secundo de eius illusione, ibi et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius; tertio de eius crucifixione, ibi exivit iterum Pilatus etc..

Dicit ergo tunc ergo, idest post clamorem omnium, apprehendit Pilatus iesum et flagellavit, non quidem propriis manibus, sed per milites: et hoc ideo ut Iudaei satiati eius iniuriis, mitigarentur et usque ad eius mortem saevire desisterent.

Naturale est enim ut ira quiescat, si videat eum contra quem irascitur, humiliatum et punitum, ut dicit philosophus in rhetorica.

Quod quidem verum est in ira quae quaerit nocumentum proximi cum mensura, sed non in odio, quod totaliter quaerit exitium eius qui habetur odio. Eccli. XII, 16: inimicus si invenerit tempus, non satiabitur sanguine. Isti autem ex odio movebantur ad christum, et ideo flagellatio non sufficiebat. Ps. Lxxii, 14: fui flagellatus tota die; Is. L, 6: dedi corpus meum percutientibus.

Sed numquid haec intentio Pilatum excusat a flagellatione? non quidem, quia in omnibus quae sunt per se mala, nullum eorum potest fieri totaliter bonum per bonam intentionem: affligere autem innocentem, et praecipue dei filium, est maxime per se malum; et ideo nulla intentione excusari potest.

Hic agitur de illusione, et primo quantum ad falsos honores quos ei exhibuerunt; secundo quantum ad vera opprobria quae ei intulerunt, ibi et dabant ei alapas etc..

Exhibebant autem ei falsos honores, vocantes eum regem: per quod alludebant accusationi Iudaeorum, qui dicebant quod ipse faciebat se regem Iudaeorum. Et ideo triplicem honorem regis sibi exhibebant, sed falsum.

Primo quidem quantum ad illusoriam coronam; secundo quantum ad illusoriam vestem; tertio quantum ad illusoriam salutationem.

Illudunt ergo ei quantum ad coronam, quia reges consueverunt auro coronari; Eccli. XLV, 14: corona aurea super caput eius. Unde et de eo in Ps. XX, 4 dicitur: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso. Sed milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt super caput eius, illius scilicet qui suis est corona gloriae.

Is. XXVIII, 5: in die illa erit dominus exercituum corona gloriae et sceptrum exaltationis residuo populi sui. Et convenienter de spinis: quia per eas removit spinas peccatorum, quae pungunt remorsu conscientiae: Ier. IV, 3: novate vobis novale, et nolite serere super spinas: et spinas poenalitatum quae affligunt; Gen. III, 18: spinas et tribulos germinabit tibi etc..

Sed numquid hoc factum est mandato praesidis? chrysostomus dicit, quod non; sed milites pecunia corrupti hoc ad gratiam Iudaicam faciebant. Augustinus autem dicit hoc esse factum mandato vel permissione praesidis, ut scilicet magis Iudaeorum odia saturarentur, et facilius eum eriperet.

Secundo illudunt ei quantum ad vestem, unde sequitur et veste purpurea circumdederunt eum, quae erat indicium regiae dignitatis apud Romanos. Unde I Mach. VIII, V. 14, dicitur, quod tempore illo quando Romani consules dominabantur, corona aut purpura utebantur. Per hoc autem quod purpura circumdederunt eum, impletur illud is. C. Lxiii, 2: quare ergo rubrum est vestimentum tuum; et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? simul autem et per hoc significatur passio martyrum, qua totum corpus christi, idest ecclesia, rubricatur.

Tertio illudunt ei quantum ad salutationem; unde venientes ad eum dicebant ave, rex Iudaeorum. Consuetudo autem tunc erat, sicut et modo est, ut homines euntes ad regem, eum salutarent. II Reg. XVI, V. 16: chusi vadens ad Absalonem, dixit: salve, rex, salve rex.

Mystice autem illi illusorie christum salutant qui eum confitentur ore, factis autem negant, Tit. I, 16. Matth. VII, 21: non omnis qui dicit mihi, domine domine, intrabit in regnum caelorum.

Consequenter opprobria quae ei intulerunt dicit et dabant ei alapas: et hoc ideo, ut ipso opere ostenderent illusorium esse quod ei talem honorem exhibebant. Is. C. L, 6: genas meas dedi vellentibus; mich. C. V, 1: percusserunt maxillam principis Israel.


129

Lectio 2

Hic agit evangelista de christi crucifixione, et primo ponit ipsam crucifixionem; secundo addit de eius morte, ibi postea sciens iesus quia omnia consummata sunt etc.; tertio de sepultura, ibi post haec rogavit Pilatum ioseph ab Arimathaea etc..

Circa crucifixionem primo ponit Pilati et Iudaeorum disceptationem; secundo christi condemnationem, ibi Pilatus autem cum hoc audisset, magis timuit; tertio ponit sententiae executionem, ibi susceperunt autem iesum.

Disceptabat autem Pilatus cum Iudaeis, volens liberare christum. Et ideo primo ponit quomodo nititur eum liberare ipsum Iudaeis ostendendo; secundo eius innocentiam allegando, ibi dixit eis Pilatus: accipite eum vos etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponit demonstrationem; secundo demonstrationis effectum, ibi cum ergo vidissent eum pontifices etc..

Circa primum tria ponuntur.

Primo Pilati demonstrantis intentio, quae erat eum liberare; unde dicit exivit ergo iterum Pilatus, scilicet a praetorio, et dixit eis, scilicet Iudaeis expectantibus, ecce adduco eum vobis foras, et hoc ideo ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam, scilicet mortis. Quare ergo turpiter tractasti, impie Pilate, sine causa? scilicet ne Iudaei credant quod ob favorem eum dimittam. Qualis enim favor praestatur ei cui tot inferuntur flagella? vel ideo ut haec eius ludibria inimici libentissime viderent, et ulterius sanguinem non sitirent; quasi dicat: si reus esset mortis, ita condemnarem eum sicut flagellavi.

Fortassis tamen aliqua levia fecit contra legem, propter quae flagellationem tantum promeruit, non autem mortem.

Secundo ponitur christi manifestatio, et hoc facto; unde dicit exivit ergo iesus portans spineam coronam, et purpureum vestimentum etc.. In illo habitu illum ostendit in quo a ministris illuditur, ut saltem quiescant dum ad eos exit, non clarus imperio, sed plenus opprobrio. Ps. Lxviii, 8: quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam.

In quo instruimur ut opprobria omnia propter nomen iesu christi parati simus sustinere.

Is. LI, 7: nolite timere opprobria hominum, et blasphemias eorum ne metuatis.

Tertio ponitur demonstrationis explicatio et hoc per verba Pilati; unde dixit eis ecce homo, quasi despective loquendo, quod aliquis sic despectus vellet sibi usurpare regnum. Ecce de quali homine creditis haec, ut secundum hoc conveniat ei illud Ps. XXI, 7: ego sum vermis, et non homo.

Si ergo regi invidetis, iam parcite: quia deiectum videtis. Fervet ignominia, frigescat invidia ut dicit Augustinus.

Hic ponitur demonstrationis christi effectus in Iudaeis: quia quantumcumque viderent eum deiectum et desolatum et flagellatum, eorum invidia non frigescit, sed ardescit potius et crescit.

Unde cum vidissent eum, adductum foras, pontifices et ministri, clamabant: crucifige, crucifige eum. Ingeminant propter desiderii vehementiam. Nec sunt contenti quacumque morte, sed turpissimam expetunt, scilicet crucis.

Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum.

Et dicit cum vidissent eum: quia ex aspectu eius qui habebatur odio, magis commovetur et inflammatur cor odientis contra eum. Sap. II, 15: gravis est nobis etiam ad videndum.

Hic ostendit evangelista quomodo Pilatus nititur liberare christum, eius innocentiam allegando. Ex quo orta est controversia, quia primo Pilatus allegat christi innocentiam; secundo Iudaei replicant culpam, ibi nos legem habemus etc..

Quantum ad primum, dixit eis Pilatus: accipite eum vos, et crucifigite, quasi dicat, nolo esse iniquus iudex, ego non crucifigam eum; vos crucifigatis eum, si vultis: ego non invenio in eo causam, scilicet crucifigendi. Supra XIII, 30: venit princeps mundi huius, et in me non habet quidquam; Act. III, 13: quem vos tradidistis et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti.

Sed Iudaei adhuc replicant christi offensam; unde sequitur responderunt ei Iudaei: nos legem habemus etc.. Videntur intellexisse ex responsione Pilati quod non erat motus contra christum ex crimine affectati regni, ex quo credebant eius animum maxime commoveri, ut eum occideret. Et ideo quasi hoc crimen non sufficeret ad eius mortem, credebant Pilatum per hoc quod dixerat: accipite eum vos etc. Petivisse, si haberent aliud crimen secundum legem de quo condemnatus esset, et de hoc condemnarent eum; et ideo dicunt secundum legem debet mori. Et primo proponunt crimen christi contra legem Iudaeorum; secundo contra legem Romanorum, ibi si hunc dimittis, non es amicus caesaris.

Circa primum duo facit.

Primo ponitur Iudaeorum accusatio contra christum; secundo accusationis effectus in animo Pilati, ibi cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.

Crimen quod imponebatur christo contra legem Iudaeorum erat, quia filium dei se fecit, ex quo reputabant eum reum mortis. Supra V, 18: propterea quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat deum, aequalem se faciens deo; et supra X, 33, dicit: de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia: quia tu homo cum sis, facis teipsum deum.

Et ubique dicunt filium dei se facit, quasi non sit. Sed hoc non est contra legem, ut probavit eis supra X, 34, per illud Ps. Lxxxi, V. 6: ego dixi, dii estis. Si enim alii homines, qui sunt filii adoptivi, absque blasphemia filios dei se dicunt, quanto magis christus, qui est filius dei per naturam? sed quia non intelligebant aeternam generationem, ideo eum et falsum et blasphemum reputabant, pro quorum quolibet quis reatum mortis incurrebat.

Consequenter cum dicit cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit, ponit accusationis effectum in animo Pilati; et primo effectum timoris, unde dicit cum audisset hunc sermonem, scilicet quod filium dei se faceret, magis timuit, cogitans ne verum esset, et perperam ageret, si inique procederet contra eum. Per quod dabatur intelligi quod gentiles audita proditione filii dei, timuerunt. Habac. III, 1: domine, audivi auditum tuum, et timui.

Secundo ponit effectum dubitationis et inquisitionis: unde sequitur et ingressus est in praetorium iterum, et dixit ad iesum etc., et primo ponitur Pilati inquisitio; secundo taciturnitas christi; tertio taciturnitatis reprehensio.

Quantum ad primum dicit et ingressus est in praetorium iterum Pilatus, scilicet timore concussus, et dixit ad iesum, quem secum reduxerat, unde es tu? volens scire, utrum scilicet esset deus divinam habens originem, vel homo terrenam. Ad quod responderi potest, quod habetur supra VII, V. 23: vos de deorsum estis, ego de supernis sum.

Iesus autem, quia noluit, responsum non dedit ei: ut ostenderet quod nolebat per sermones vincere et excusationes componere, cum ad hoc venerit ut pateretur.

Simul et per hoc dedit nobis exemplum patientiae. Et impletur quod dicitur Is. LIII, V. 7: quasi agnus coram tondente se obmutescet et non aperiet os suum. Et dicit tamquam agnus, ut non credatur quod tacuerit sicut male sibi conscius, qui de peccatis suis convincebatur, sed sicut mansuetus, sicut qui pro peccatis alienis immolabatur.

Consequenter cum dicit dixit ergo ei Pilatus: mihi non loqueris? nescis quia potestatem habeo crucifigere te; et potestatem habeo dimittere te? ponitur quomodo Pilatus reprehendit eius taciturnitatem, et primo facit hoc Pilatus per iactantiam suae potestatis; secundo ponitur responsio christi de potestate Pilati.

Quia ergo christus non dedit ei responsum, Pilatus hic reprehendens dicit mihi non loqueris etc.: in quo seipsum condemnavit.

Si enim in potestate sua totum positum erat, quare nullam causam inveniens eum non absolvit? Lc. XIX, 22: ex ore tuo te iudico, serve nequam; II Mach. VII, 16: potestatem in homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis.

Et quia sic gloriatur de potestate sua, secundum illud Ps. XLVIII, 7: in multitudine divitiarum suarum gloriatur, ideo dominus hoc infringit dicens non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Unde, sicut dicit Augustinus, christus ubi tacet, sicut agnus tacet; ubi loquitur, docet sicut pastor. Unde primo docet de suae potestatis origine; secundo de sui criminis quantitate.

Quantum ad primum dicit non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper, quasi dicat: si aliquam videaris habere, hanc non habes a te, sed est tibi data desuper, idest a deo, a quo est omnis potestas. Rom. XIII, et prov. C. VIII, 15: per me reges regnant. Et dicit ullam, idest quantulamcumque habes, quia limitatam habebat sub alia maiori, scilicet caesaris; Matth. VIII, 9: ego sum sub potestate constitutus.

Et ideo concludit propterea qui tradidit me tibi, scilicet Iudas, vel principes sacerdotum, maius peccatum habet. Et dicit maius, ut et illos qui tradiderunt et ipsum Pilatum ostenderet obnoxios esse peccato: sed illos maiori qui ex se et ex invidia eum tradiderunt; sed iste quod fecit, ex timore superioris potestatis fecit.

Per hoc etiam confutatur error haereticorum dicentium omnia peccata esse paria: alioquin non dixisset dominus, maius peccatum habet. Matth. XVIII, 7: vae autem homini illi per quem scandalum venit.

Effectus liberationis christi ponitur cum dicit et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Sed quia, ut dictum est a principio, nitebatur eum dimittere, convenientius dicitur exinde, idest ex hac causa, quod non haberet peccatum. Vel supra tentabat eum dimittere, sed exinde, idest ex tunc, omnino et constanti animo quaerebat eum dimittere.


130

Lectio 3

Supra Iudaei posuerunt crimen christi contra legem: quod quia Pilatus parvipendere videbatur, utpote legi non obnoxius; ideo adhuc imponunt ei crimen contra legem Romanorum, ut magis eum urgerent ad christum occidendum, et primo proponunt periculum Pilato imminens, si christum dimittat; secundo rationem assignant, ibi omnis qui se regem facit, contradicit caesari.

Dicit ergo, quod postquam Pilatus quaerebat dimittere christum, Iudaei clamabant dicentes: si hunc dimittis, qui se regem facit, non es amicus caesaris, idest, amicitiam eius amittes.

Saepe namque contingit quod homines de aliis ea existimant quae ipsi patiuntur. Et quia de eis dicitur supra XII, 43, quod dilexerunt magis gloriam hominum quam dei; ideo et de Pilato existimabant quod amicitiam caesaris praeponeret amicitiae iustitiae; quamvis contrarium sit faciendum. Ps. Cxvii, V. 9: bonum est sperare in domino quam in principibus. Unde et philosophus veritatem censet praehonorari amicitiis.

Rationem autem periculi imminentis subdunt omnis enim qui se regem facit, contradicit caesari. Haec enim est terrenae potestatis natura, quod una sit impatiens consortii alterius: et ideo caesar non patiebatur alium dominari. Eccli. VII, 4: noli quaerere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris.

Hic agit evangelista de condemnatione christi, circa quam tria tangit.

Primo quidem locum; secundo tempus, ibi erat autem parasceve etc.; tertio modum, ibi et dixit Iudaeis.

Quantum ad primum primo ponit condemnationis motivum, dicens cum audisset Pilatus hos sermones, magis timuit: non enim sic potuit contemnere caesarem auctorem potestatis suae, quemadmodum legem gentis alienae; et ideo dicit et adduxit foras iesum. Sed frustra propter eos movetur, quia non erat talis. Non enim a purpura, non a diademate, non a sceptro, non a curru, non a militibus quos christus haberet, credere poterat quod regnum affectaret.

Ipse semper solus cum discipulis sedebat, pauper in cibo, habitu et habitatione.

Sed, ut dicitur Prov. XXVIII, 1: fugit impius nemine persequente; Ps. LII, 7: trepidaverunt timore ubi non erat timor; Ez. II, 6: tu ergo ne timeas eos, neque sermones eorum metuas...

Et vultus eorum ne formides.

Secundo ponit locum, dicens et sedit pro tribunali. Tribunal sedes est iudicis, sicut solium regis et cathedra magistri; Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. Et ideo dicitur tribunal, quia apud Romanos tribuni causas particulares decernebant, dicti a tribubus quibus praeponebantur. Et dicitur pro tribunali, idest ante tribunal, nam apud Graecos haec praepositio pro idem est quod in Latino ante vel in.

Et hoc tribunal erat in loco qui dicitur lithostratos, idest stratura lapidum. Lithos enim in Graeco idem est quod lapis; nam locus ubi Pilatus pro tribunali sedebat, pavimentatus erat lapidibus diversis. Et idem locus Hebraice dicitur gabbatha, idest collis, sive sublimitas ex coacervatione lapidum.

Tempus autem condemnationis describit dicens erat autem parasceve, idest praeparatio Paschae, hora quasi sexta.

Sciendum est autem, quod apud Iudaeos dies sabbati quantum ad aliquid solemnior erat qualibet alia festivitate, inquantum scilicet ob reverentiam illius diei non praeparabant ipso die sibi cibaria, sed in sexta feria praecedenti; unde sexta feria huius temporis ex hoc parasceve dicebatur. Et hoc ortum habet ex hoc quod Ex. XVI, 23 s. Dicitur quod in sabbato non colligerent manna, sed in sexta feria colligerent duplum; in quo nulli festivitati deferebant. Unde licet praesens sexta feria solemnis esset apud eos, tamen in ea pro sequenti die sabbati cibaria praeparabant.

Sed addit erat autem hora quasi sexta: contra quod est quod dicitur mc. C. XV, 25: erat autem hora tertia, et crucifixerunt eum. Sed constat quod ante sedit pro tribunali quam christus fuerit crucifixus.

Sed ad hoc est duplex responsio, secundum Augustinum. Prima et melior est, quod christus dupliciter fuit crucifixus. Primo linguis et vocibus Iudaeorum dicentium, crucifige, crucifige eum; secundo manibus militum, qui eum crucifixerunt. Unde Iudaei, quia crucifixionem volebant imponere gentilibus. Marcus, qui evangelium scripsit gentibus, ipsam imposuit Iudaeis, dicens, quod tunc christum crucifixerunt quando Iudaei clamaverunt crucifige, crucifige eum; quod fuit in hora tertia.

Ioannes vero, qui sequitur ordinem temporis, dicit erat quasi hora sexta: nam quando christus fuit in cruce, iam erat in fine horae quintae et in principio horae sextae, in qua factae sunt tenebrae per tres horas, scilicet usque ad horam nonam. Unde quia hora sexta nondum inchoata erat, ideo dicit quasi hora sexta.

Secunda responsio est, quia parasceve dicitur praeparatio Paschae; Pascha autem nostrum christus est immolatus: unde praeparatio parasceve est praeparatio immolationis christi: cuius erat hora sexta et non diei, quia principium huius praeparationis fuit hora noctis nona, quando christo capto dicebant: reus est mortis. Unde si tribus reliquis horis noctis addamus tres horas diei, quando christus crucifixus fuit, manifestum est quod sexta hora parasceve, idest praeparationis, crucifixus fuit, licet hora diei esset tertia, ut dicit marcus. Et certe congruit quod in sexta hora crucifigeretur: quia per crucem reparavit hominem sexta die conditum, et sexta aetate.

Modum autem et ordinem condemnationis describit, dicens et dixit Iudaeis: ecce rex vester etc..

Ubi notandum, quod adhuc Pilatus volebat liberare eum, quamvis eum caesaris timor urgeret. Et ideo primo ponitur Pilati conatus ad christum liberandum; secundo subditur eius consensus ad eum crucifigendum, ibi tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur.

Circa primum primo ponitur Pilati conatus; secundo malitia Iudaeorum, ibi illi autem clamabant.

Dicit ergo, quod postquam sedit pro tribunali, dixit Iudaeis, quasi cum quadam indignatione, ecce rex vester, quasi dicat: mirum est quod hunc formidatis habere regem, sic humiliatum et abiectum: regnum non nisi divites et fortes affectant, hic autem non est talis, quia, ut dicitur in ps. Lxxxvii, 16: pauper sum ego et in laboribus.

Sed haec nec Iudaeorum molliunt malitiam. Innumerabili odio affecti clamabant, et abundantiam malitiae ingeminando, tolle, tolle, crucifige eum: simul etiam per hoc insinuantes, quod nec eum videre poterant. Iob XXI, 14: dixerunt deo: recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus; Sap. II, 15: gravis est etiam ad videndum.

Et ideo subdunt: morte turpissima condemnemus eum: quod idem est quod crucifige eum.

Hic ostenditur quomodo Pilatus nititur eum liberare per Iudaeorum opprobrium.

Et primo ponitur Pilati conatus dicentis regem vestrum crucifigam? quasi dicat: si non movemini ab eius humilitate, debet vos movere vestrum opprobrium, quod eum crucifigam qui regnum vestrum affectavit: quod valde ignominiosum est, si ab extraneis fiat.

Secundo ponitur Iudaeorum pertinacia, unde dicit responderunt pontifices: non habemus regem nisi caesarem; in quo seipsos servituti perpetuae submiserunt renuentes christi dominium; et ideo usque in hodiernum diem alieni a christo, effecti sunt servi caesaris et potestatis terrenae. I Reg. VIII, 7: non te abiecerunt, sed me, ne regnem super eos; Ier. II, 13: dereliquerunt me fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, quae continere non valent aquas.

Consequenter ponitur consensus Pilati ad occidendum christum; unde dicit tunc ergo tradidit eis, scilicet Iudaeis, quod sic subiecti erant potestati Romanorum et voluntati eorum, illum, ut crucifigeretur: contra consilium. Ex. XXIII, 2: ne sequaris turbam ad faciendum malum; iob IX, 24: terra data est in manus impii; Ier. XII, 7: dedi dilectam animam meam in manus inimicorum eius.

Hic agit evangelista de crucifixione christi, et primo ponitur crucis ignominia: secundo narrat crucifixionis consequentia, ibi scripsit autem et titulum Pilatus.

Ignominiam autem crucis describit quantum ad crucifigentium conditionem, quantum ad deducendi modum quantum ad locum, et quantum ad comitatum.

Conditio quidem crucifigentium describitur, quia milites: unde dicit susceperunt autem iesum etc.. Milites quidem facto, nam sequitur milites ergo cum crucifixissent eum, Iudaei vero voto: quia ipsi fecerunt, et quidquid factum est extorserunt.

Per quod signatur quod Iudaei amittere debebant utilitatem crucis christi, et gentiles eam consequi; Matth. XXI, 43: auferetur a vobis regnum dei, et dabitur genti facienti fructus eius.

Modus autem ducendi ignominiosus fuit, unde dicit et baiulans sibi crucem: nam mors crucis ignominiosa erat, unde Deut. XXI, 23, dicitur: maledictus omnis qui pendet in ligno. Et ideo crucis signum tamquam profanum vitantes, et nec tangere volentes, crucem iesu condemnato iesu imponunt. Unde dicit et baiulans sibi crucem.

Sed contra. Matth. XXVII, 32, dicitur quod angariaverunt quemdam simonem venientem de villa, ut portaret crucem.

Responsio. Dicendum, quod christus eam portavit a principio; sed dum incederet, invenerunt illum ad votum.

Nec hoc vacat a mysterio: quia ipse primus passionem crucis sustinuit, et postmodum alii, et maxime advenae gentiles, eum imitando. I Petr. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum; matth. C. XVI, 24: si quis vult venire post me, abneget semetipsum, tollat crucem suam, et sequatur me. Sed hoc quod christus crucem sibi portavit, et si impiis et infidelibus sit grande ludibrium, fidelibus tamen et piis est grande mysterium. I Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus quidem est stultitia: his autem qui salvi fiunt, idest nobis, virtus dei est.

Portat christus crucem ut rex sceptrum, in signum gloriae quae est universale rerum omnium dominium. Ps. Xcv, 9: dominus regnabit a ligno; Is. IX, 6: et factus est principatus super humerum eius, et vocabitur admirabilis, consiliarius, deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Portat eam ut victor trophaeum suae victoriae. Col. II, 15: expolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

Item ut doctor portat candelabrum, in quo ponenda erat lucerna suae doctrinae, quia verbum crucis fidelibus est virtus dei: Lc. XI, 33: nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.

Locus autem passionis ignominiosus quantum ad duo: et quia erat extra civitatem, unde dicit exivit in eum qui dicitur calvariae locus, extra scilicet moenia civitatis; Hebr. Ult., 12: propter quod iesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.

Et hoc propter duo. Primo ut ostenderet virtutem passionis suae non esse includendam inter terminos gentis Iudaicae; secundo ut ostendat quod quicumque consequi volunt passionis fructum, exire debent mundum, saltem affectu. Unde ibidem statim subdit apostolus: exeamus igitur ad eum extra castra.

Secundo quia erat infimus, unde dicit in eum qui dicitur calvariae locus.

Ps. Lxxxvii, 5: aestimatus sum cum descendentibus in lacum. Et quidem quidam, secundum chrysostomum, dicunt quod in illo loco, qui calvariae dicebatur, Adam mortuus fuit et sepultus: unde calvariae dicebatur a calvaria primi hominis, ut sicut mors ibi regnavit, ita illic christus trophaeum statueret.

Sed, ut Hieronymus dicit, favorabilis est huiusmodi interpretatio et mulcens aures populi, non tamen vera, quia Adam sepultus est in Hebron: iosue XIV, 15: Adam maximus inter enacim situs Est. Et ideo dicendum, quod ex ierusalem foras portam locus erat in quo truncabantur capita damnatorum: unde hic locus calvariae nomen sumpsit propter damnatorum seu collatorum decalvata capita ibi iacentia.

Comitatus autem et societas passionis ignominiam indicant quia cum eo alios duos crucifixerunt, scilicet latrones, ut dicitur Lc. XXIII, 33. Et dicit hinc et hinc, idest unum ad dexteram, et alium ad sinistram; medium autem iesum.

Sed attende, quod christus etiam in passione medius stat. Sed hoc quantum ad intentionem Iudaeorum factum est ei ad ignominiam; ut scilicet causa mortis eius similis iudicaretur causae mortis latronum. Is. LIII, V. 12: et cum iniquis deputatus est.

Sed si ad mysterium attendatur, hoc ad claritatem christi pertinet: nam per hoc ostenditur quod christus per passionem merebatur iudiciariam potestatem. Iob XXXVI, V. 17: causa tua quasi impii iudicata est; sed iudicium causamque recipies. Medium autem tenere proprium est iudicis: unde, et secundum philosophum, ire ad iudicem est ire ad medium. Et ideo medius ponitur, et unus a dextris, et alius a sinistris, quia in iudicio statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris. Unde latro a dextris qui credidit liberatur, et alter a sinistris qui insultat est condemnatus.


131

Lectio 4

Postquam evangelista egit de christi crucifixione, hic agit de consequentibus ipsam, et primo de his quae sequuntur crucifixionem quantum ad Pilatum; secundo quantum ad milites, ibi milites ergo, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius; tertio quantum ad amicos astantes, ibi stabant autem iuxta crucem iesu mater eius etc..

Ponuntur autem tria pertinentia ad Pilatum, scilicet tituli inscriptio, tituli lectio, tituli conservatio.

Quantum ad primum duo ponuntur.

Primo inscriptio tituli, unde dicit scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Et hoc satis convenienter: ut saltem per hoc vindicaret se de Iudaeis, ostendens ipsorum malitiam, dum in regem suum insurrexerunt.

Sed tamen convenit mysterio; quia sicut in triumphis in trophaeo titulus ponebatur victoriam ostendens, per hoc quod homines memoriam sui celebrare volebant, Gen. XI, V. 4: celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras, ita titulum cruci inscribi disposuit, ut passio eius in memoria haberetur, Thren. III, 19: recordare paupertatis meae et transgressionis meae, absinthii et fellis.

Secundo ponitur tenor tituli: erat autem scriptum: iesus Nazarenus rex Iudaeorum. Quae quidem tria verba satis conveniunt ad crucis mysterium, nam hoc quod dicit iesus, qui salvator interpretatur, convenit ad virtutem crucis, per quam nobis facta est salus; Matth. I, 21: vocabis nomen eius iesum, ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc vero quod dicit Nazarenus, quod interpretatur floridus, pertinet ad patientis innocentiam; cant. C. II, 1: ego flos campi, et lilium convallium Is. XI, 1: et flos de radice eius ascendet.

Hoc vero quod dicit rex Iudaeorum, pertinet ad potestatem, ad dominium quod ex passione promeruit. Phil. II, 9: propter quod et deus illum exaltavit; Ier. XXIII, 5: regnabit dominus, et sapiens erit; Is. IX, 7: super solium David et super regnum eius sedebit.

Sed cum ipse sit per crucem non solum rex Iudaeorum sed etiam gentium, unde in Ps. II, 6, cum dixisset: ego autem constitutus sum rex ab eo, subdit postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam: quare ergo scripsit rex Iudaeorum tantum? responsio. Dicendum, quod gentiles intromissi sunt in pinguedinem olivae sicut oleaster, Rom. XI, 17. Et sicut oleaster particeps fit pinguedinis olivae, non autem oliva fit particeps amaritudinis oleastri, ita ipsi gentiles ad fidem conversi spiritualiter Iudaei confitentes dicuntur effecti, non circumcisione carnis, sed spiritus; et ideo per hoc quod dicitur rex Iudaeorum, intelliguntur etiam gentiles conversi.

Consequenter cum dicit hunc ergo titulum multi Iudaeorum legerunt, agitur de tituli lectione. Et primo ponitur tituli lectio, quia hunc titulum multi legerunt Iudaeorum: per quod signatur quod plures salvantur per fidem, passionem christi legendo, quam eorum qui viderunt. Infra penult., 31: haec autem scripta sunt ut credatis.

Secundo ponitur legendi facultas, et haec est duplex. Una est ex loci propinquitate: quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est iesus, ad quem multi confluebant: alia ex Scripturae multiplicitate, quia erat scriptum Hebraice, Graece et Latine: ut nullus ignoraret, et quia hae tres linguae prae ceteris eminebant. Hebraea quidem propter unius dei cultum; Graeca propter sapientiam; Latina propter Romanorum potentiam. Unde hae tres gentes sibi dignitatem vindicant in cruce christi, ut dicit Augustinus. In quo signatur quod per crucem christi subiugari debebant et converti devoti et religiosi, qui signantur per Hebraeam linguam; sapientes qui per Graecam; potentes, qui per Latinam.

Vel per Hebraeam significabatur quod christus dominari debebat theologicae philosophiae, quae significatur per Hebraeam, quia Iudaeis est tradita divinarum rerum cognitio; per Graecam vero philosophiae naturali et philosophicae: nam Graeci erga naturalium speculationem insudaverunt; per Latinam vero philosophiae practicae, quia apud Romanos maxime viguit scientia moralis: ut sic in captivitatem redigantur omnes intellectus in obsequium christi, ut dicitur II Cor. X, 5.

Conservatio autem tituli ponitur cum dicitur dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum etc..

Et primo ponitur Iudaeorum conatus ad titulum destruendum, unde dicebant Pilato pontifices Iudaeorum: noli scribere, rex Iudaeorum; sed, quia ipse dixit, rex sum Iudaeorum.

Nam in hoc ostenditur christi praeconium, et Iudaeorum opprobrium, quod ponitur rex Iudaeorum. Nam contumeliosum est Iudaeis quod regem suum fecerunt crucifigi.

Sed si poneretur: quia dixit, rex sum Iudaeorum, hoc redundasset in christi improperium, et indicasset eius culpam; et hoc ipsi intendebant, ut scilicet crucifixo auferrent famam, cui iam vivo abstulerunt vitam. Ps. Lxviii, 13: adversum me loquebantur qui sedebant in porta.

Secundo ponitur Pilati constantia ad titulum conservandum, quia Pilatus volens eis ignominiam facere noluit mutare sententiam; unde sequitur respondit Pilatus: quod scripsi, scripsi. Quod non casu factum est, sed diu ante a deo dispositum et prophetatum. Nam quidam Psalmi sic intitulantur: ne disperdas, David in tituli inscriptionem: qui quidem Ps. LVIII, maxime pertinet ad passionem, sicut est: eripe me de inimicis meis, et duo praecedentes: miserere mei deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea, et si vere utique iustitiam loquimini. Et ideo stulte clamabant pontifices quia sicut non potest corrumpi quod veritas dixit, ita non potest deleri quod Pilatus scripsit. Ideo enim Pilatus quod scripsi, scripsi, dixit, quia dominus quod dixit, dixit, ut dicit Augustinus.

Deinde cum dicit milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius, ponit consequentia ad crucifixionem quantum ad milites, et primo ponit aliarum vestium partitionem; secundo tunicae inconsutilis sortitionem, ibi et tunicam; tertio inducit propheticam praenuntiationem, ibi ut Scriptura impleretur.

Dicit ergo milites, cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius.

Ex quo duo colligere possumus: scilicet mortis christi abiectionem, per hoc quod denudaverunt eum, quod abiectis personis tantum fieri consuevit; secundo militum rapacitatem, quia acceperunt vestimenta, et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem. Hoc enim genus hominum rapacissimum est, ideo ioannes baptista dixit eis: neminem concutiatis...

Et contenti estote stipendiis vestris, Lc. III, 14, et iob XXIV, 7: nudos dimittunt homines, vestimenta tollentes.

Quantum ad secundum dicit et tunicam, et primo ponitur tunicae descriptio; secundo eius sortitio, ibi et dixerunt, non scindamus eam.

Dicit ergo et tunicam, scilicet acceperunt simul cum illis. Erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum.

Dicit autem, quod erat inconsutilis, ut ostendat rationem indivisionis. Ex quo, ut quidam dicunt, pretiositas tunicae potest convinci.

Chrysostomus vero e contrario dicit, quod hoc dicens evangelista, occulte vestis vilitatem insinuat. Nam in palaestina est quoddam genus vestium propter pauperes ex multis pannis contextum quasi unus pannus super alium: II Cor. VIII, 9: scimus enim gratiam domini nostri iesu christi: quia cum dives esset in omnibus propter nos egenus factus est.

Mystice autem potest referri ad corpus christi mysticum; et sic vestimenta dividuntur in quatuor partes quia ecclesia per quatuor partes mundi diffusa Est. Is. XLIX, 18: vivo ego, dicit dominus: quia his omnibus velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa.

Tunica inconsutilis quae non dividitur, significat caritatem, quia aliae virtutes non sunt secundum se unitae, sed per aliud uniuntur, inquantum omnes conveniunt in fine ultimo, cui coniungitur sola caritas. Nam et si fides finem ultimum demonstret, spes in ipsum tendere faciat, tamen sola caritas coniungit.

Coloss. III, 14: super omnia autem caritatem habentes, quae est vinculum perfectionis. Quae dicitur esse desuper contexta, quia caritas est super omnes alias virtutes. I Cor. XII, 31: adhuc excellentiorem viam vobis demonstro; Eph. III, 19: scire etiam supereminentem caritatem scientiae christi, ut impleamini in omnem plenitudinem dei. Vel quia caritas non est nobis a nobismetipsis, sed a spiritu sancto.

Rom. V, 5: caritas dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Potest etiam hoc referri ad corpus christi verum; et sic est desuper contexta, quia formatum est corpus christi virtute superiori, scilicet spiritus sancti. Matth. I, 20: quod in ea natum est, de spiritu sancto est.

Sortitio tunicae ponitur cum dicit dixerunt ergo ad invicem: non scindamus eam, sed sortiamur de illa cuius sit.

Est enim quaedam sors divinatoria; et haec, quia necessitatem non habet, est illicita; est et alia divisoria: et haec in rebus mundanis est licita, sed non in spiritualibus, ut scilicet quae homines arbitrio suo dividere non valent, committunt arbitrio et consilio divino.

Prov. XVI, 33: sortes mittuntur in signum, sed a domino temperantur. Et eiusdem XVIII, V. 18: contradictionem comprimit sors, et inter potentes quoque diiudicat.

Sed contra videtur quod matth. C. V, 27, dicitur, quod miserunt sortes super vestimenta sua.

Responsio. Dicendum, quod matthaeus non dicit quod super omnes mitterent sortes, sed dum dividerent alias, miserunt sortem, scilicet super tunicam.

Praeterea marcus adhuc magis urget dicens sortes miserunt quis quid tolleret: ergo super omnes portiones.

Responsio. Dicendum, secundum Augustinum, quod sic intelligenda sunt verba marci, et exponenda: miserunt sortes super eis, idest super aliquo eorum, quis quid idest, quis eorum tolleret tunicam.

Consequenter ponit Scripturae vaticinium, cum dicit ut Scriptura impleretur.

Et primo ponitur prophetica praenuntiatio: in quo notatur prophetae diligentia, dum etiam ventura quaedam accidentia quae super christum fienda erant, praenuntiavit. Patet etiam quod non a casu praedicta contigerunt.

Et ideo dixit ut Scriptura impleretur, consecutive scilicet, quae dixit in Ps. XXI, V. 19: partiti sunt vestimenta mea, non dicit vestem, quia plures erant, et in vestem meam, idest super tunicam, miserunt sortem.

Secundo ponitur prophetiae adimpletio, quia milites quidem haec fecerunt: per quod datur intelligi quod Scriptura divina etiam in minimo impletur, Matth. V, 18: iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant; Lc. Ult., 44: oportet impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et Psalmis de me.

Deinde cum dicit stabant autem iuxta crucem iesu mater eius, et soror matris eius etc., ponitur consequens tertium quantum ad amicos, et primo ponitur astantium mulierum praesentia; secundo christi de matre sollicita diligentia, ibi cum ergo vidisset matrem etc.; tertio prompta discipuli obedientia, ibi et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Mulieres autem astantes iuxta crucem describuntur tres scilicet mater eius, et soror matris eius maria Cleophae, et maria Magdalenae.

Sed notandum, quod cum alii evangelistae mentionem faciant de multis mulieribus christo astantibus, nullus facit mentionem de beata virgine, excepto ioanne: unde ex utrorumque narratione duplex incurrit dubitatio.

Prima, quia matthaeus et marcus dicunt, quia mulieres stabant a longe; ioannes vero, quod iuxta crucem.

Ad hoc dici posset, quod aliae erant mulieres quas commemorant matthaeus et marcus, et aliae quas commemorat ioannes.

Sed huic repugnat quod maria Magdalena connumeratur inter mulieres quas matthaeus et marcus commemorant, et etiam ioannes.

Et ideo dicendum, quod eaedem mulieres intelligendae sunt istae et illae; nec est in hoc contradictio. Nam iuxta et a longe relative dicuntur; et nihil prohibet aliquod quodammodo dici longe et quodammodo dici iuxta.

Iuxta quidem fuisse dicit, quia in conspectu eius erant, sed longe, quia inter ipsum et mulieres erant intermedii.

Vel potest dici, quod a principio crucifixionis stabant iuxta eum, ita quod eis loqui poterat; sed postmodum superveniente multitudine irridentium, secedentes longe steterunt.

Unde ioannes narrat quod primo fuit, alii quod postea.

Secunda quaestio est quia ioannes commemorat mariam Cleophae, sed matthaeus et marcus loco eius mariam Iacobi, quae dicebatur Alphaei.

Sed ad hoc dicendum est, quod eadem est maria Cleophae, quam nominat ioannes, cum ea Alphaei, quam nominat matthaeus.

Habuit enim duos viros, scilicet Alphaeum et Cleopham. Vel potest dici, quod Cleophas fuit pater eius.

Quod autem et mulieres stabant iuxta crucem et discipuli eo relicto fugerant, mulierum commendat devotam constantiam.

Iob XIX, 20: pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum: quasi scilicet discipuli, qui per carnem significantur, recesserant, et mulieres, quae per pellem intelliguntur, adhaeserunt.

Consequenter ponitur sollicitudo eius ad matrem, ibi cum vidisset ergo iesus matrem etc., et primo ponitur sollicitudo quantum ad curam discipuli, quem matri imposuit; secundo quantum ad curam matris, quam discipulo commisit, ibi deinde dicit discipulo: ecce mater tua.

Quantum ad primum dicit cum vidisset ergo iesus matrem, et discipulum stantem quem diligebat, dicit matri suae: mulier, ecce filius tuus, quasi dicat: usque modo curam tui habui, et fui memor tui, tibi istum derelinquo. In quo dignitas ioannis ostenditur.

Sed attende, quod supra II, 3, quando mater dixit, vinum non habent etc., dicit: nondum venit hora mea, scilicet passionis, qua patiar, secundum illud quod a te suscepi: cum autem venerit hora illa, tunc recognoscam.

Unde et modo eam recognoscit matrem.

Facere autem miracula non convenit mihi secundum quod a te suscepi; sed secundum quod habeo a patre paternam generationem, scilicet secundum quod sum deus.

Et nota, secundum Augustinum, quod christus in cruce pendens se habuit sicut magister in cathedra. Unde et docet nos parentibus existentibus in necessitate subvenire, et de eis curam habere, ut dicitur ex. C. XX, 12: honora patrem tuum et matrem tuam; et I Tim. V, 8: si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, non habet fidem, et est infideli deterior.

Sed contra est quod dicitur Lc. XIV, 26: si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.

Responsio. Dicendum, quod sicut dominus praecipit parentes odiri, sic et animam nostram, in qua praecepit naturam diligere et odire iniquitatem, et quod avertit a deo. Et sic parentes sustentare debemus, diligere et revereri, quantum ad naturam; sed odire quantum ad vitia, et ad id quod nos avertunt a deo.

Quantum ad secundum dicit discipulo ecce mater tua, ut scilicet iste tantum serviret ut filius matri, ista illum diligeret ut filium mater.

Consequenter cum dicit et ex illa hora accepit eam discipulus in sua, ponitur discipuli obedientia. Et secundum bedam, oportet dici in suam, et sic est sensus accepit eam, scilicet matrem iesu, discipulus, scilicet ioannes, in suam, matrem videlicet.

Sed, secundum Augustinum, etiam ut habetur in Graeco, debet dici in sua: non quidem praedia, quia de illis erat qui dixerant: ecce nos reliquimus omnia; nam Matth. IV, 20 dicitur, quod Iacobus et ioannes relictis omnibus secuti sunt iesum; sed in sua, scilicet officia, quibus ei diligenter et reverenter obsequebatur.



Thomas Aq. s Johannis 127