Aquinatis - IN HIEREMIAM 10

10

Lectio 4

Hic exaggerat culpam ex mentis obstinatione: et primo quia peccatum non recognoscebant; secundo quia multiplicabant, ibi, a saeculo confregisti jugum meum. Circa primum tria. Primo sumit ex poenis culpae argumentum, excludens servilem conditionem, ne propter hoc videatur juste in servitutem adducta. Vernaculus, qui nascitur in domo domini: quasi dicat, non. Joan. 8: semen Abrahae sumus, et nemini servivimus unquam.

Proponens poenarum diversitatem quantum ad hominum captivitatem: quare ergo factus est in praedam? leones, principes chaldaeorum, vocem, praecepta vel bella. Quantum ad regionis vastationem, posuerunt. Is 1: terra vestra deserta, civitates vestrae destructae sunt. Quantum ad mulierum violationem: filii quoque, civitates Aegypti, usque ad verticem, contra naturam abutentes, nulli parcentes membro. Vel spiritualiter per idolatriam usque ad firmos contaminantes. Thren. Ult.: mulieres in sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda. Et concludens veram rationem: non istud factum est tibi, quia dereliquisti dominum deum tuum? ducebat, prospere. Non enim te dereliquit, sed tu ipsum. Dan. 9: quia recessimus a te, et non audivimus vocem domini dei nostri, ut ambularemus in lege ejus quam posuit nobis per servos suos prophetas... Stillavit super nos maledictio.

Secundo ponitur inutile remedium, quod contra hujusmodi poenas adhibebant. Ex quo patet quod peccatum non recognoscebant sperantes in auxilio gentium: unde ponit auxilii inquisitionem, et nunc quid tibi vis? quasi dicat: non sic deberes poenas vitare, sed deum placando, in via Aegypti, mittens pro auxilio, aquam, Nili, fluminis, euphratis, qui est Assyriorum. Is 30: qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis. Contra praedictae culpae recognitionem, arguet, malitia, quando pro ea poenas sustinebis. Is 3: agnitio vultus eorum respondebit eis, et peccatum suum quasi sodoma praedicaverunt. Tertio adhibet utile consilium, ut peccatum recognoscant: scito malum, inhonestum, amarum, poenosum. Sophon. 1: vox diei domini amari, tribulabitur ibi fortis.


11

Lectio 5

Hic ostendit, quod peccatum obstinata mente multiplicabant: et primo quantum ad diuturnitatem temporis. A saeculo; quasi dicat, a principio legis datae. Is 48: transgressorem ex utero vocavi te. Job 21: quid est opus ut serviamus ei, et quid nobis proderit, si oraverimus illum? secundo quantum ad multitudinem operis, in omni colle: in locis altis et amoenis, idolis immolabant.

Is 65: sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi. Amoena enim et excelsa semper idolis dedicantur.


12

Lectio 6

Hic tollit excusationem: et primo quam possent habere, proponendo cultoris negligentiam: contra quod, ego te plantavi electam ex electis patribus. Is 5: vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei etc.. Secundo quam possent habere negando culpam, ibi, si laveris. Et primo convincit eos de culpa in deum; secundo de culpa in proximum, ibi, quid niteris bonam ostendere viam tuam? circa primum duo. Primo convincit de culpa, ostendens negandi impossibilitatem.

Nitro, quod calore solis condensatum, sicut sal, sordes lavat: berith, quaedam herba ad lavandum sordes: et est modus loquendi: quasi dicat: tota aqua fluminis non faceret te mundam; idest nulla est tibi excusatio vel purgatio. Prov. 30: generatio, quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis. Quomodo dicis: non sum polluta? Prov. 20: quis potest dicere: mundum est cor meum, purus sum a peccato? et ponit culpae purgationem, proponens duas circumstantias.

Primo locum: vide vias, opera, in convalle, filiorum ennon, ubi idola colebant. Hic locus siloe fontibus irrigatur, et ibi erat delubrum baal, secundum Glossam. Infra 31: dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti. Et proponit peccati modum quantum ad peccandi solicitudinem.

Cursor levis, quasi expeditus ad peccandum.

Prover. 1: pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Quantum ad concupiscentiae fervorem: onager in desiderio, scilicet coitus, attraxit ventum, quo percipit odorem feminae suae, amoris rei amatae. Infra 14: onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi dracones. Quantum ad fortem adhaesionem, nullus avertet, amovendo. Et quantum ad peccandi promptitudinem, omnes qui quaerunt eam: quasi de meretrice loquitur, quae etiam tempore menstruorum amasiis se exhibet. Ezech. 16: divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti omnes fornicationes tuas. Secundo convincit eos de mentis duritia: et primo quia non revocantur monitis; secundo quia non corriguntur flagellis, ibi, quid vultis mecum judicio contendere? tertio quia non flectuntur beneficiis, ibi, videte verbum domini. Circa primum tria. Primo ponit admonitionem, prohibe: quasi dicat: cessa a peccatis, pro quibus nudis pedibus et sitiens duceris in captivitatem, sicut isa. 20: sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, sic minabitur rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae juvenum et senum, nudam et discalceatam discoopertis natibus, ad ignominiam Aegypti. Secundo ostendit populi rebellionem: et dixisti: desperavi, nequaquam faciam.

Alienos, idola. Infra 18: dixerunt: desperavimus, post cogitationes nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.

Tertio comminatur confusionem: et primo ponit confusionis similitudinem: quomodo confunditur fur quando deprehenditur; sic confusi sunt, deprehensi in poenis; ligno, idolo ligneo, pater, deus.

Psalm. 96: confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Is 1: confundentur ab idolis suis. Secundo exponit confusionis ordinem, primo ponens divini auxilii destitutionem, verterunt, quasi inobedientes.

Zachar. 7: averterunt scapulam recedentes, et aures suas aggravaverunt, ne audirent legem.

In tempore afflictionis. Os 6: in tribulatione sua mane consurgent ad me. Venite, et revertamur ad dominum etc.. Secundo ponit idolorum inutilitatem. Ubi sunt dii? Deut. 32: ubi sunt dii eorum, in quibus habent fiduciam? tertio idolorum multitudinem: secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Juda. Is 2: repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigae ejus.


13

Lectio 7

Hic ostendit duritiam, quia non corriguntur flagellis. Et primo miratur excusationem: quid vultis mecum judicio contendere? job 9: si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille. Secundo ostendit eorum incorrigibilitatem quantum ad flagella minorum: frustra percussi filios vestros; et majorum: devoravit gladius vester, ab hostibus, vestris meritis, in occisionem missus, prophetas vestros, falsos, scilicet baal, et ariolos: et quantum ad omnes communiter: quasi leo vastator, sic vastat; vel quasi leo vastator, sic vastatur: contra leonem enim omnes insurgunt; sic et contra lupum. Infra 6: frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae. Argentum reprobum vocate eos, quia dominus projecit illos.


14

Lectio 8

Hic ostendit duritiam, quia non flectuntur beneficiis. Et primo proponit beneficia quae pertinent ad vitae usum, videte, intelligite. Numquid solitudo factus sum Israel? quinimmo sum vobis pro civitate, et terra uberrima: quia vos defendo, et fructus terrae tribuo. Os 6: veniet nobis quasi imber temporaneus, et serotinus terrae.

Secundo ea quae pertinent ad ornatum: numquid obliviscetur virgo ornamenti sui? isa. 6: indumento justitiae circumdedit me.


15

Lectio 9

Hic convincit eos de culpa in proximum: et primo probat culpam; secundo comminatur confusionis poenam, ibi, et ab Aegypto confunderis. Circa primum tria. Primo ponit proximorum occisionem, admirans excusationem: ad quaerendam dilectionem; quasi per haec me possis placare. Ponens occisionem spiritualem: quae insuper docuisti, malis exemplis. Infra 13: tu docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Et pones occisionem corporalem, in alis, idest in avibus: loquitur ad similitudinem avis rapacis. Pauperum, quos idolis immolasti. Zach. 5: vidi, et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi. Secundo culpae manifestationem: non in fossis inveni eos, quasi occulte a latronibus occisos: in omnibus, scilicet collibus, et locis amoenis. Isai. 59: corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi. Et facta est veritas in oblivione, et qui recessit a malo, praedae patuit. Et miratur excusationem.

Et dixisti. Job 11: dixisti: purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. Tertio ostendit culpae iterationem, praemittens excusationis admirationem, ecce ego. Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas. Peccata. Thren. 1: vide, domine, et considera, quoniam facta sum vilis.


16

Lectio 10

Hic comminatur eis confusionis poenam: et ab Aegypto confunderis, de cujus auxilio speras, ab Assur, quorum auxilium contra decem tribus et Assyrios quaesisti, 4 Reg. 16. Manus tuae erunt super caput tuum, in signum doloris. Is 30: erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam.

Notandum, quod peccatum dicitur vanitas, quia phantasticum in eligendo. Ps. 39: beatus vir cujus est nomen domini spes ejus, et non respexit in vanitates, et insanias falsas. Quia transitorium in permanendo. Psalm. 77: defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione. Quia fallax in expectando. Eccli. 34: vana spes et mendacium viro insensato, et somnia extollunt imprudentes. Quia infructuosum in consequendo. Is 49: in vacuum laboravi, sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi.

Item notandum, quod est fons aquae sacramentalis munditiae. Ezech. 47: postquam venerint illuc aquae istae, sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens. Aquae reficientis doctrinae. Is 55: omnes sitientes venite ad aquas; et qui non habetis argentum properate, emite et comedite. Aquae refrigerantis gratiae joan. 4: fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Aquae nitentis gloriae. Apoc. Ult.

Ostendit mihi fluvium aquae vivae splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede dei et agni.




Capitulus 3


17
(
Jr 3)



Lectio 1

Hic revocat eos ad poenitentiam; et primo ponit revocationem; secundo revocatorum obstinationem, cap. 8: et dices ad eos etc.. Prima in duas.

In prima ponit revocationis monita; in secunda revocationis argumenta, cap. 4: si reverteris Israel, ait dominus, ad me convertere. Prima in duas.

In prima revocat populum; in secunda ponit responsionis fructum, ibi, sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum. Prima in duas. In prima revocat a culpa; in secunda a poena, ibi, vade, et clama sermones istos contra Aquilonem. Prima in duas. In prima revocat monitis; in secunda exemplis, ibi, et dixit dominus ad me in diebus josiae regis. Circa primum duo facit. Primo revocat eos ex dei clementia, ad quam probandum proponit vulgare proverbium: si dimiserit vir uxorem suam; quod ortum habet deuter. 23: si dimiserit vir uxorem. Et loquitur secundum permissionem factam de libello repudii, propter duritiam cordis ipsorum, Matth. 19, et interdicebatur reditus, vel ut non proni essent ad dimittendum, vel ne dolo postmodum recipiente, interficerent. Et ex hoc proverbio sumit divinae clementiae argumentum: tu autem fornicata es cum amatoribus, idolis. Is 55: revertatur ad dominum, et miserebitur ejus; et ad deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.

Secundo revocat eos ex eorum culpa, primo proponens culpam, determinans locum: leva oculos in directum, recta consideratione, vel undique, ubi non, quasi ubique, prostrata, sicut meretrix, idolatriae. Ezech. 16: fecisti prostibulum in cunctis plateis. Et peccandi desiderium: in viis sedebas, sicut meretrix expectans amasios, et latro, expectans quos spoliet. Proverb. 7: et ecce occurrit mulier cum ornatu meretricio praeparata ad decipiendas animas. Os 6: Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine, et quasi fauces virorum latronum. Et determinans peccati effectum: et polluisti terram.

Supra 2: contaminastis terram meam, et hereditatem meam posuistis in abominationem. Et deinde pro culpa ponit poenam: quamobrem prohibitae sunt stillae pluviarum, quarum virtute generatur pluvia vel imber isa. 5: mandabo nubibus ne pluant super vineam meam imbrem.

Et ostendit peccantium inverecundiam, fons. Infra 6: quinimmo confusione non estis confusi.

Secundo comminatur poenitentiam: et primo hortatur ad recognoscendum beneficia, ergo, quasi dicat: sufficit praeteritum tempus etc.. Pater per creationem, dux virginitatis meae tu es; quasi dicat: quando ducebas me per desertum; tamen virgo eram. Prov. 2: reliquit ducem pubertatis suae. Is 63: spiritus domini ductor ejus fuit. Secundo hortatur ut petant misericordiam, et dicant haec: numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? Ps. 84: numquid in perpetuum irasceris nobis, aut extendes iram tuam a generatione in generationem?


18

Lectio 2

Hic ostendit eorum contemptum quantum ad peccatum oris: ecce locuta es; quod exponitur pro verbis superbiae etc.: quantum ad peccatum operis, et fecisti; cui respondet illud, implesti mala: quantum ad peccatum cordis, et potuisti, cui illud, et ostendisti; quasi potentiam tuam in peccato jactasti.

Verum hoc non est in Hebraeo, et pro verbis etc. Nec in libris antiquis; sed videtur expositio Hieronymi. Job 24: dedit ei deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam.

Is 5: vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.


19

Lectio 3

Hic revocat eos exemplo decem tribuum: et circa hoc tria facit. Primo ponit exemplum ad culpam idolatriae, abiit sibimet, sequens motus suos, non praecepta mea; et inobedientiae, et dixi. 4 Reg. 17: fecerunt sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum: et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium. Et quantum ad poenam, quae eis innotuit: et vidit praevaricatrix soror, quia ex eisdem patribus ortae. Dedissem ei libellum: servat similitudinem meretricis, in qua foeditas invenitur.

Sed contra. Is 50: quis est hic libellus repudii? et dicendum, quod deus non dimittit aliquem, quantum ad se pertinet; sed homo peccans ipsum dimittit: unde ibidem: in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.

Secundo ponit contemptum: et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus. Cum lapide, idest idolo lapideo. 4 Reg. 17: sed nec ipse Judas custodivit mandata domini dei sui; verumtamen erravit, et ambulavit in erroribus Israel quos operatus fuerat. Tertio aggravat reatum: et dixit dominus ad me: justificavit, comparative, quia decem tribus poenam aliarum non viderant, nec corrigebantur.

Ezech. 16: justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.


20

Lectio 4

Hic revocat eos a poena captivitatis: et primo revocat; secundo ostendit revocationis causam, ibi, ego autem dixi. Circa primum duo. Primo ponit revocationem; secundo revocatorum responsionem, ibi, et assumam vos, unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in sion.

Circa primum duo. Primo revocat illos de decem tribubus, vocans ad revertendum, contra Aquilonem, ubi captivi tenentur in terra Assyriorum. Psal. 102: non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur. Et ad peccata recognoscendum, verumtamen scito. Dispersisti vias tuas alienis, quasi multis idolis. Supra 2: vide vias tuas in convalle, scito quid feceris. Secundo illos de duabus tribubus convertimini, poenitendo, revertentes, ad me. Vel revertentes, a captivitate. Os 2: et erit in die illa, dicit dominus, vocabit me vir meus, et non vocabit ultra baalim.


21

Lectio 5

Hic ponit revocatorum responsionem: et primo duarum tribuum, promittens eis restitutionem patriae: unum de civitate, quia dispersi erant, vel quia non omnes reversi. Ezech. 36: tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.

Et reintegrationem justitiae in emendatione praelatorum: et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia, quantum ad fidem, doctrina, quantum ad mores. Is 1: restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus. Tertio quantum ad augmentationem gloriae, quam signat ex praeteritorum oblivione: cumque multiplicati fueritis...

Non dicent ultra: arca testamenti domini: quasi pro nihilo computabunt illud in quo modo gloriamini: quia arca absconsa fuit nec inventa; sicut dicitur 2 Mach. 1. Ex futurorum promissione: in tempore illo vocabunt jerusalem, totam, quod completum fuit in fama sanctitatis in qua habebatur, sicut dicitur 1 Mach. 3. Ezech. 43: locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum.

Et quantum ad cultus ampliationem: et congregabuntur omnes gentes, ex omnibus aliqui: undique enim veniebant orare in jerusalem. Vel intelligitur de conversione gentium ad fidem christi.

Ps. 85: omnes gentes quascumque fecisti, venient, et adorabunt coram te domine. Secundo ponit conversionem decem tribuum: in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israel: quia et ex illis qui redierunt, duabus tribubus adjuncti sunt. Quod notatur in hoc quod dicit: venient simul. Infra 50: in diebus illis, et in tempore illo, ait dominus, venient filii Israel, ipsi, et filii Juda simul, ambulantes et flentes properabunt, et dominum deum suum quaerent. Quidam tamen exponunt totum hoc de ultimis temporibus.


22

Lectio 6

Hic assignat causam revocationis: et primo ponit quaestionem, quomodo? idest, quid potest movere quod tot bona tibi conferam, cum in tot peccatis sis? in filiis, idest in multitudine filiorum, exercituum gentium, idest ubi ab antiquo exercitus congregabantur, sicut usque hodie, propter ejus delicias. Psal. 105: pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. Item psalm. 15: funes ceciderunt mihi in praeclaris; etenim hereditas mea praeclara est mihi. Secundo ponit responsionem, et dixi; idest, praevidens bona quae facies, haec tibi promitto. Psalm. 88: ipse invocabit me: pater meus es tu, deus meus et susceptor salutis meae.


23

Lectio 7

Hic ponit reversionis fructus: et primo dicit necessitatem revocandi quantum ad ipsorum culpam, amatorem, non virum. Os 3: vade, et dilige mulierem dilectam ab amico, et adulteram.

Quantum ad poenam, vox in viis. Infra 31: vox in excelso audita est, lamentationis, luctus, et fletus, Rachel plorantis filios suos. Secundo ponit conversionis utilitatem: convertimini, ut supra, aversiones, quibus a deo aversi estis. Ps. 102: qui sanat omnes contritiones tuas. Is 45: convertimini ad me, et salvi eritis. Tertio ponit eorum reversionem: et primo profitetur obedientiam: ecce venimus, sicut tu praecepisti.

Os 6: venite, revertamur ad dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos; percutiet, et curabit nos. Secundo confitentur dei magnificentiam, confitentes ipsius divinitatem: tu enim es. Exod. 15: iste deus meus, et glorificabo eum. Idolorum falsitatem: vere mendaces: quia non conferebant idola quae ibi colebamus, auxilium quod sperabamus, nec habebant divinitatem quam praetendebant.

Is 28: posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus. Et divini cultus utilitatem: vere in domino deo nostro salus Israel. Ps. 61: in deo salutare meum, deus auxilii mei, et spes mea in deo est.

Tertio confitentur culpam et poenam ipsorum et patrum: confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra. Infra 17: domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur; recedentes a te in terra scribentur: quoniam dereliquerunt fontem aquarum viventium, dominum.

Nota, quod deus dicitur pater creatione. Matth. 11: confiteor tibi pater, domine caeli et terrae.

Adoptione. Rom. 8: accepistis spiritum adoptionis filiorum dei, in quo clamamus, abba pater.

Instructione. Is 38: pater filiis notam faciet veritatem tuam. Correctione. Proverb. 3: quem enim diligit dominus corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.

Nota, quod hereditas patriae caelestis est praeclara splendore divinae visionis. Sap. 6: clara est et quae nunquam marcescit sapientia, et facile videtur ab his qui diligunt eam. Dulcedine divini amoris. Psal. 22: calix meus inebrians quam praeclarus Est. Familiaritate divinae allocutionis. Sapient. 8: praeclaritas in communicatione sermonum ipsius. Magnificentia operationis. Eccl. 43: illic praeclara opera et mirabilia. Magnitudine exultationis. Zach. 8: erit domus Juda et domus Israel, benedictio.

Solatio societatis. Ezech. 31: omnia ligna voluptatis quae erant in Paradiso dei, etc..




Capitulus 4


24
(
Jr 4)



Lectio 1

Hic ponit argumenta reversionis: et primo sumpta ex beneficiis quae promittuntur revertentibus, secundo ex poenis quas comminatur contemnentibus; ibi, haec enim dicit dominus, etc.. Circa primum duo. Primo docet revertendi modum: si reverteris, ab idolis, ad me convertere. Vel si reverti disponis, toto corde convertaris. Vel si reverteris a captivitate, convertere poenitendo. Is 21: si quaeritis, quaerite, convertimini, et venite.

Secundo ostendit conversionis fructum triplicem. Primo securitatis: si abstuleris offendicula, idest idola, in quibus et tu procedens offendis, et me ad iram provocas, non commoveberis, idest a patria. Psalm. 124: qui confidunt in domino sicut mons sion, non commovebitur in aeternum qui habitat in jerusalem. Secundo fructum sanctitatis in ipsis: juravit vivit dominus, per deum scilicet vivum, et non per idola mortua; in veritate, ex parte jurantis, ut vere, et non simulate, vel ad deceptionem jurent; in judicio, quantum ad causam pro qua juratur, ut non temere, sed praecedente debita discussione juretur; in justitia, quantum ad rem de qua juratur, ut sit justa et licita. Isa. 65: qui jurat in terra, jurabit in deo, amen tertio ampliationem religionis in gentibus: et benedicent gentes, dominum, videntes beneficia ipsius in te. Psal. 65: benedicite gentes deum nostrum.


25

Lectio 2

Hic sumit argumentum reversionis a poenis: et primo comminatur poenas, si reverti noluerit; secundo excludit falsa remedia, cap. 5: circuite vias jerusalem. Circa primum duo. Primo docet reversionis modum, quantum ad boni operis fructum: novale, terra de novo culta, novate, idest, auferte spinas vitiorum, ut munda semina suscipiant arva munda. Matth. 13: alius cecidit super spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud. Et quantum ad divinae religionis cultum, circumcidimini, ut scilicet de corde vestro ritum gentilium amoveatis. Deut. 10: circumcidite praeputium cordis vestri. Secundo ostendit imminere periculum: et primo in generali: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea. Is 1: succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.

Secundo in speciali: annuntiate in Juda et in jerusalem. Et circa hoc tria facit. Primo praedicit hostium adventum; secundo obsidionis incommodum, ibi, vox annuntiantis; tertio destructionis damnum, ibi, ventrem meum doleo. Circa primum duo. Primo describit praeparationem civium; secundo adventum hostium, ibi, ascendit leo de cubili suo.

Circa primum tria. Primo ponitur annuntiandi praeparationem jussio: annuntiate: ponens locum, in Juda, idest in tribu illa, jerusalem, quae est regni metropolis: modum, aperte, canite tuba, ut omnes audiant: et constanter, fortiter. Is 58: clama, ne cesses: exalta in fortitudine vocem tuam. Secundo inducitur praeparatio, congregamini.

Infra 6: confortamini filii beniamin in medio jerusalem, et in thecua clangite buccina.

Tertio assignatur ratio: quia malum ego adduco ab Aquilone. Supra 1: ab Aquilone pandetur omne malum.


26

Lectio 3

Hic ponit adventum hostium: et primo quantum ad exitum de terra sua; secundo quantum ad viae progressum, ibi, in tempore illo; tertio quantum ad viae terminum, ibi, ecce quasi nubes ascendet. Circa primum duo. Primo describit hostium venientium conditionem quantum ad fortitudinem: leo, scilicet Nabuchodonosor, de cubili, de Babylone. Prov. 30: leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum. Infra 50: ecce quasi leo ascendet de superbia jordanis ad pulchritudinem robustam. Quantum ad crudelitatem, praedo gentium. Nahum 2: leo sufficienter capit catulis suis, et necavit leaenis suis.

Quantum ad intentionem: ut ponat terram tuam in solitudinem. Is 10: ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.

Et quantum ad intentionis executionem, civitates tuae. Is 1: terra vestra deserta, civitates vestrae destructae sunt. Secundo ponit Judaeorum stuporem et primo communiter omnium: super hoc accingite vos ciliciis. Infra 6: accingere cilicio, et conspergere cinere. Secundo specialiter principum. Et erit in die illa, dicit dominus, peribit cor regis, et cor principum, ut scilicet non possint conveniens consilium resistendi invenire. Is 19: cor Aegypti tabescet in medio ejus. Tertio specialiter stuporem suum: et dixi, heu. Dicens, pax erit vobis. Supra 3: in tempore illo vocabunt jerusalem solium domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine domini jerusalem. Non attendens hoc proximum tempus dici, illud in longe post futurum.

Infra 8: expectavimus pacem, et non erat bonum; tempus medelae, et ecce formido.


27

Lectio 4

Hic describit adventum quantum ad viae progressum: dicetur, adventus, ventus urens, scilicet exercitus chaldaeorum qui totam terram comburet, jam est in viis quae sunt in deserto, quod est inter chaldaeam et Judaeam; quasi dicat: jam exercitus ad locum illum pervenit, non ad ventilandum, ut scilicet quidam captiventur, sicut quando purgatur granum et palea; sed omnes captivabimini.

Spiritus plenus, idest indignatio perfecta super vos, ex his, scilicet hostibus, mihi, idest ad honorem meum. Is 30: spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, etc.. Et comminatur per eos executurum se judicium: et nunc ego, quasi non possum me plus tenere: sed loquar judicia mea cum eis. Vel nunc ego, consolatoria loquar. Supra 1: loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me etc..


28

Lectio 5

Hic describit adventum quantum ad viae terminum: et circa hoc tria facit. Primo describit conditionem hostium quantum ad multitudinem: quasi nubes, quae totam terram operit, ascendet, propter situm terrae. Quantum ad impetuositatem, et quasi tempestas, cum magno tumultu. Isa. 5: rotae ejus quasi impetus tempestatis. Et quantum ad velocitatem, velociores aquilis equi ejus.

Secundo ponit adventus effectum, vae nobis, ex persona populi. Is 1: sicut civitas quae vastatur.

Tertio concludit poenitentiae consilium, lava a malitia. Isai. 1: lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.


29

Lectio 6

Hic praedicit obsidionem: et primo obsidionis nuntium. A Dan, cujus terra primo occurrebat chaldaeis venientibus jerusalem, de monte ephraim, quem postmodum inveniebant, idolum, idest hostes, quos pro idolatria patiebantur: in quo designatur ordo nuntiorum sibi succedentium. Et determinat quid nuntiatum est, concitate gentes, scilicet cives in medio jerusalem, praeparantes vos ad resistendum; vel gentes in circuitu, ut ex vestris poenis territi corrigantur, ecce auditum, frequenter per multos nuntios, et primum per prophetas, custodes, scilicet hostes ad obsidendum, vocem, ululatus exercitus.

Supra 2: super eum rugierunt leones, dederunt vocem suam. Secundo determinat obsidendi modum, quasi custodes, sine aliqua resistentia undique obsidentes. Lc 19: circumdabunt te inimici tui vallo, circumdabunt te, et coangustabunt te undique. Tertio ponit obsidionis meritum: viae tuae, idest actiones, os, usque ad interiora ossa pervenit, job 22: propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas etc..


30

Lectio 7

Hic praedicit terrae destructionem: et primo praedicit ipsam destructionem; secundo destructionis effectum, ibi, aspexi terram, et ecce vacua erat et nihil. Circa primum tria. Primo propheta ostendit suam compassionem: ventrem meum doleo, quantum ad afflictionem affectus, sensus cordis, quantum ad perturbationem intellectus. Non tacebo, etiam exterius plorans. Thren. 2: defecerunt prae lacrymis oculi mei, conturbata sunt viscera mea. Secundo prosequitur destructionis ordinem, ponens praelii congressionem: quoniam vocem buccinae audivit anima mea, sophon. 1: dies tubae et clangoris. Regionis vastationem: contritio super contritionem: quia vastatio super obsidionem, vel vastatio una super aliam. Job 16: concidit me vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas. Ipsius urbis destructionem quantum ad domos: repente vastata sunt tabernacula, per quae significantur domus, pelles quibus tentoria cooperiebantur.

Infra 10: tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt. Et quantum ad civium fugam: usquequo videbo fugientem? chaldaeorum exercitum. Thren. 1: abierunt absque fortitudine, ante faciem subsequentis.

Tertio assignat vastationis rationem, scilicet privationem debitae scientiae: quia stultus, quantum ad cognitionem divinorum, insipientes, quantum ad experientiam dulcedinis ipsorum; vecordes, quia sine corde quantum ad electionem agibilium. Is 5: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Et quantum ad sagacitatem fraudulentiae, sapientes sunt, contra quod Rom. 16: volo vos sapientes in bono, et simplices in malo.


31

Lectio 8

Hic ostendit effectum destructionis: et primo in regione; secundo in gente, ibi, a voce equitis etc..

Circa primum duo. Primo praedicit futuram desolationem communiter quantum ad campestria: vacua, habitatore, nihil, privata fructibus, et aedificiis, non erat lux, ut videbatur afflictis quibus omnia videntur tenebrosa. Is 26: et terra relinquetur deserta, et longe faciet dominus homines.

Et quantum ad montuosa: vidi montes, et ecce movebantur, hyperbolice, quod si possibile foret, etiam montes in tanta tribulatione commoverentur. Vel per montes, habitantes in montibus. Psal. 45: conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Et quantum ad animata: intuitus sum, et non erat homo: et omne volatile caeli recessit, quod scilicet cum habitatore recedit.

Is 50: veni, et non erat vir; vocavi, et non erat qui audiret. Et specialiter quantum ad fertiles regiones, quae minus vacuari debebant. Aspexi, et ecce carmelus desertus. Is 1: terra vestra deserta, civitates vestrae destructae sunt.

Secundo confirmat per domini sententiam: et primo ponit misericordiae admixtionem: haec dicit dominus...p consummationem non faciam, ut scilicet omnes moriantur, sicut dixerat de decem tribubus. Is 9: consummationem et abbreviationem dominus deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Secundo ponit sententiae dominationem: lugebit; terra: quasi dicat: sterilis erit, sicut florens dicitur ridere; vel quasi compassione, hyperbolice. Is 24: luxit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit orbis, et infirmata est altitudo populi terrae. Tertio divinae sententiae firmitatem, cogitavi. Is 14: hoc consilium quod cogitavi super omnem terram, et haec manus extenta super universas gentes. Dominus exercituum decrevit; et quis poterit infirmare?


32

Lectio 9

Hic ostendit effectum destructionis in plebe Judaeorum: et primo ponit timorem, qui significatur ex desertione urbium: equitis, scilicet chaldaei. Is 21: a facie gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. Et quantum ad inhabitationem montium: ingressi sunt ardua.

Infra 48: relinquite civitates et habitate in petra, habitatores Moab, et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Secundo ponit spei frustrationem ab idolis: tu autem vastata quid facies? cum vestieris. Ad similitudinem meretricis quae parat se ut placeat amatoribus, ita ornabant aras idolorum ut eis placerent stibio, idest unguento crocei coloris, quo mulieres supercilia tingunt, sicut dicitur 4 Reg. 9, quia: jezabel depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum etc.. Prov. 7: occurrit illi mulier in ornatu meretricio etc.. Et ab amicis, praecipue Aegyptiis, in quibus confidebant. Contempserunt.

Thren. 1: omnes amici ejus spreverunt eam. Tertio ponit dolorem sicut in partu, vocem puerperae, quae primo filium parit, et gravius dolet. Et sicut in morte filii, inter morientes. Psal. 47: ibi dolores ut parturientis, etc..

Notandum, quod multiplex est circumcisio: scilicet mentis a pravis cogitationibus. Lev. 26: donec erubescat incircumcisa mens eorum. Cordis a pravis affectionibus. Roman. 2: circumcisio cordis in spiritu non littera. Oris a pravis locutionibus.

Exod. 6: incircumcisus labiis ego sum.

Auris a detractionibus et pravis verbis. Infra 6: incircumcisae aures eorum, et audire non possunt.

Carnis, significans circumcisionem a carnalibus concupiscentiis. Genes. 17: circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.

Item notandum, quod lavatur cor aqua baptismatis Ezech. 16: lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te. Lacrymis compunctionis.

Ps. 6: lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Vino divini amoris. Gen. 49: lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum. Lacte divini sermonis. Cant. 5: oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae. Ardore correctionis. Isai. 4: si abluerit dominus sordem filiarum sion, et sanguinem jerusalem laverit de medio ejus in spiritu judicii, et in spiritu ardoris. Sanguine dominicae passionis. Apoc. 7: laverunt stolas suas, et candidas eas fecerunt in sanguine agni.




Aquinatis - IN HIEREMIAM 10