Aquinatis - super Mt 79

79

Lectio 3

Supra dominus praemisit diversas parabolas pertinentes ad iudicium; hic autem manifeste de suo iudicio agit: et tria facit.

Primo agit de adventu iudicis; secundo de congregatione iudicandorum; tertio de iudicio.

Secunda ibi et congregabuntur ante eum omnes gentes; tertia ibi et dicet rex etc..

Circa primum quatuor sunt consideranda.

Primo tangitur conditio iudicis venientis; secundo dignitas; tertio ministri; quarto iudiciaria auctoritas.

In hoc quod dicitur cum venerit filius hominis, non est dubium quin idem sit filius dei.

Sed quare potius nominat filium hominis quam filium dei? una ratio est, quia inquantum filius hominis iudicabit; Io. V, 27: potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis Est. Et hoc propter tria. Primo ut ab omnibus videatur: in forma enim divinitatis non poterit videri nisi a bonis, unde si ab omnibus videri debeat, debet videri in forma hominis. Apoc. I, 7: videbit eum omnis oculus. Item propter meritum christi: hoc enim ipse meruit per suam passionem; ad philipp.

II, 8: humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et deus exaltavit illum.

Item ut appareat iudicaturus in forma in qua iudicatus fuit; iob XVI, 22: utinam sic iudicaretur vir cum deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo. Item ex dei clementia, ut homines ab homine iudicentur; ad Hebr. IV, 15: non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris. Iste ergo erit filius hominis.

Et cuius erit dignitas? veniet in maiestate sua; Lc. XXI, 27: videbunt filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate. Sed quid per maiestatem potest intelligi? dicendum quod divinitas, quia licet appareat in forma hominis, tamen apparebit cum divinitate. Unde apostolus, I thess.

C. IV, 15: dominus in iussu et in voce Archangeli, et in tuba dei descendet de caelo.

Et de hoc dicitur etiam Act. IX. Vel in maiestate, idest in gloria, quia suum corpus erit gloriosum; et veniet cum societate gloriosa; unde supra XVI, 27: filius hominis venturus est cum gloria.

Et ideo subdit et omnes Angeli cum eo. Hic agit de ministris. Et potest intelligi de caelestibus spiritibus; Ps. Ciii, 4: qui facit Angelos suos spiritus. Et quare veniet cum istis? quia custodes sunt hominum; Ps. Xc, 11: Angelis suis deus mandavit de te. Ideo aderunt tamquam testes, quia boni custodiam suam receperunt, mali autem non, sed repulerunt; Is. L, 7: curavimus Babylonem, et non est sanata.

Vel omnes Angeli, idest praedicatores, vel doctores veritatis; Mal. II, 7: labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius. Istis competit iudiciaria potestas, ut dicit Augustinus. Is. III, 14: dominus ad iudicium veniet et omnes sancti eius cum eo; Prov. Ult., 23: nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae.

Tunc sequitur iudiciaria potestas: tunc sedebit super sedem maiestatis suae.

Non debemus intelligere secundum sedem corporalem; sed sedes eius homines sancti sunt et Angeli. In eis sedebit, quia per eos iudicium exercebit. De hominibus dicitur supra c. XIX, 28 quod sedebunt super sedes duodecim etc.. De Angelis dicitur Col. I, 16: sive throni, sive dominationes etc. Et in Ps. Lxxix, V. 3: sedes super cherubim; et Ps. IX, 5: sedisti super thronum, qui iudicas iustitiam.

Consequenter ponitur congregatio; secundo divisio.

Dicit ergo et congregabuntur omnes gentes.

Per gentes non solum gentes signantur, sed omnes homines qui nati sunt ab Adam usque ad finem mundi; II ad Cor. V, 10: omnes nos manifestari oportet ante tribunal christi, ut referat unusquisque quod gessit in corpore, sive bonum, sive malum. Inter istos etiam parvuli nati, quia, etsi nihil habeant proprio merito, habent tamen aliquid, scilicet vel culpam ex peccato primi hominis, vel gratiam ex sacramento christi.

Unde notandum quod non omnes isti congregabuntur ad idem; sed erit quadruplex genus eorum qui comparebunt in iudicio.

Quidam enim comparebunt ut iudicentur per discussionem meritorum; sed istorum quidam damnabuntur, quidam salvabuntur.

Quidam vero ut sine discussione sententiam recipiant. Iudicari enim dupliciter dicitur: scilicet vel sententiam recipere, quia omnes vel praemiabuntur vel punientur, vel dicitur iudicari, per discussionem meritorum reddere rationem. Et haec discussio non erit necessaria omnibus, quia peccata et merita illorum praecipue discutientur, qui fuerunt coniuncti cum christo per fidem: illi enim qui totaliter alieni sunt a christo, non indigent discussione, secundum quod dicitur Io. III, 18: qui non credit, iam iudicatus Est. Gregorius ponit exemplum: qui inimicum suum accipit in bello, non expectat iudicium, sed iam iudicatus est, sic etc.. Item aliqui sunt qui nihil habent commune cum mundo, quia omnia dimiserunt propter christum, et isti apparebunt ut iudices; unde supra XIX, 28: vos qui secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim tribus Israel.

Qui sunt ergo qui iudicabuntur? fideles qui implicati sunt saecularibus, quorum quidam sunt eis bene utentes, ut habetur I ad Tim. VI, 18: divitibus praecipe bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare etc.. Qui autem detinentur, et eis involvuntur, damnabuntur.

Sed quae est necessitas? nonne omnes in morte recipiunt quod meruerunt? ad quid ergo iudicabuntur? notandum quod praemium quod iusto dei iudicio datur hominibus, est duplex: primum est stola animae, et secundum stola corporis.

Quantum ad stolam animae, in morte recipitur, sed tunc gloriam corporis simul recipient.

Unde quantum ad animam omnes simul recipiunt corpora, sed quantum ad poenam, omnes simul damnabuntur; unde Is. XXIV, 22: congregabuntur congregatione unius fascis, quia unum sunt in peccato.

Istam congregationem possumus intelligere congregationem localem, quia omnes congregabuntur in uno loco; ioel III, 2: congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem iosaphat; quia qui salvantur, per passionem christi salvantur, et qui damnantur, per contemptum passionis eius damnantur; ideo ubi facta fuit passio christi, ibi iudicium.

Et intelligendum est quod boni in aere occurrent ei obviam, aliqui vero in terra manebunt. Secundum Origenem ista congregatio non erit localis, sed dispersi erunt, et in locis singulis congregabuntur; et hoc vult illud quod est dictum supra XXIV, 27, quod sicut fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem, ita erit et adventus filii hominis, quia ubicumque erunt, erunt ibi praesentes. Unde vult quod erit congregatio spiritualis, quia modo quidam disperguntur ab eo, quidam se tenent cum eo; sed tunc omnes congregabuntur; Is. XL, 5: videbit omnis caro salutare dei nostri.

Tunc agit de separatione et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hoedis. Et primo ponitur secundum nomen; secundo secundum situm, ibi et statuet oves quidem a dextris etc..

Dicit ergo et separabit eos ab invicem.

Notate quod quamdiu mundus durat, mali sunt bonis permixti. Vix autem est aliqua societas, quin aliqui sint mali; Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Sed in illo iudicio mali erunt ad unam partem, boni ad aliam; Eccli. XXXV: iudicabit inter oves et hoedos.

Sed quare bonos vocat oves? hoc est propter quatuor. Invenimus enim in ovibus innocentiam, II regum XXIV, 17: isti qui oves sunt, quid fecerunt? item patientiam; Is. LIII, 7: tamquam ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Item ps.

XLIII, 22: aestimati sumus sicut oves occisionis.

Item obedientiam, quia ad vocem pastoris congregantur; Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt. Item affluentiam fructuum: sicut ex ove plures fructus percipimus, sic multi sunt fructus bonorum; ez.

C. XXXIV, 3: lac comedebatis, et lanis cooperiebamini.

Item per hoedos intelligit peccatores, quia est animal per praecipitia vadens, item ad coitum fervidum et contrarias habet proprietates, item pro peccato offerebatur.

Consequenter ponitur divisio quoad situm et statuet oves quidem a dextris, hoedos autem a sinistris. Quid intelligitur per dexteram, et quid per sinistram? potest dici quod ad litteram ita fiet, quod boni ad partem unam, et mali ad aliam constituentur.

Vel quia dextera pars nobilior est, ideo qui sunt boni, situm habebunt nobiliorem, quia occurrent christo in aere.

Origenes retorquet istud ad finalem remunerationem; quia qui intentionem suam direxerunt ad deum, erunt a dextris, idest in remuneratione aeterna; Eccle. X, 2: cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius. Item Prov. IV, 27: vias quae a dextris sunt novit dominus; perversae vero sunt, quae sunt a sinistris.

Tunc dicit rex his qui a dextris eius erunt etc.. Hic agitur de iudicio. Et primo promulgatur sententia quoad bonos; secundo quoad malos; tertio ponit complementum.

Circa primum tria facit.

Primo ponitur sententia; secundo admiratio salvandorum; tertio satisfactio.

Secunda ibi tunc respondebunt ei iusti; tertia ibi respondens rex dicet illis.

Circa primum duo facit.

Primo invitat ad praemium; secundo comparat ad meritum.

Dicit ergo tunc dicet rex. Et vocat eum regem, quia regis est iudicare; Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio dissipat omne malum intuitu suo.

Sed est quaestio: numquid fiet per vocalem sententiam? quidam dicunt quod verbotenus et quod multum tempus tenebit iudicium; et hoc dixit Lactantius, quod durabit mille annis; sed hoc non est verum. Sed hoc ad interiorem locutionem referri debet; et inducit in cognitionem hominum, quia boni digni gloria, mali poena. Unde quod isti dicent non erit vocale, sed secundum interiorem instinctum; et hoc dicit Augustinus, quod divina virtute erit, quod unicuique occurret quod fecit. Et hoc patet per apostolum rom.

C. II, 15: testimonium reddente illis conscientia eorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, in die cum iudicabit dominus occulta hominum etc..

Ideo ad interiorem locutionem debet referri.

Et videtur tria tangere, quia ponitur invitatio, causa sententiae, et ipsum praemium.

Invitatio venite, benedicti patris mei.

Sed quare dicit benedicti patris mei? quia non erit nobis secundum nostrum meritum, sed secundum quod confirmamur merito christi; unde Apoc. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum patre meo in throno eius; Lc. XXII, 29: ecce ego dispono vobis sicut disposuit mihi pater meus regnum. Ego inquantum homo, inquantum fruor verbo.

Item quantum ad corpus; ad Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae. Venite, idest conformamini; I Io. III, 2: cum apparuerit, similes ei erimus.

Sed numquid boni modo non sunt coniuncti deo? dico quod sic per caritatem non plenam, item per fidem aenigmaticam; sed tunc congregabuntur in caritate plena, in fide non aenigmatica; quia nunc corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem, Sap. IX, 15.

Causa huius praemii est duplex: causa damnationis est ex homine, causa salutis ex deo; Osee XIII, 9: ex te perditio tua, Israel, ex me tantummodo auxilium tuum. Unde causam salutis invenimus temporalem et aeternam; temporalis est appositio gloriae, et hoc tangitur, venite, benedicti patris mei.

Dicere suum est facere; unde Ps. XXXII, 9: ipse dixit, et facta sunt. Unde eius benedicere, est gratiam infundere, unde dicit patris, quia non est ex nobis, sed ex deo; iac.

C. I, 17: omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum.

Item alia causa est dei praedestinatio; et hoc notatur cum dicit paratum vobis regnum.

Unde apostolus ad Rom. VIII, 30: quos praedestinavit, hos et vocavit; Is. Lxiv, V. 4: oculus non vidit, nec auris audivit, quae praeparavit deus diligentibus se.

Et dicit a constitutione mundi. Sed quomodo est hoc? nonne ipse elegit eos ab aeterno? ipse elegit nos ante mundi constitutionem, ad Eph. I, 4. Et dicendum quod elegit ab aeterno, sed a constitutione mundi manifestavit.

Sed quid est praemium illud, quod tangit possidete paratum vobis regnum? et quod est istud regnum? istud regnum est regnum caelorum; Ps. Cxliv, 13: regnum tuum, domine, regnum omnium saeculorum.

Qui possidet deum, possidet regnum; Apoc. V, 10: et fecisti nos deo nostro regnum et sacerdotes.

Sed diceret aliquis: nolo regnare, sufficit mihi quod non damner. Hoc non potest esse.

Vel eris rex et habebis regnum, vel eris damnatus.

Et dicit possidete, idest intrate in possessionem.

Intrare autem in possessionem proprie convenit ei, qui ius habuit. Istud autem ius habuimus ex ordinatione divina; item ex acquisitione christi, qui nobis hoc acquisivit; item ex gratia sua; Eph. I, 14: qui est pignus haereditatis nostrae. Item dicitur possessio, quae pacifice habetur; unde plenarium dominium signatur. Modo habemus deum, sed non quiete, quia inquietatur homo multis modis; sed tunc quieta erit possessio; I Petr. III, 9: in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis; supra XVIII, V. 29: et vitam aeternam possidebit.

Esurivi enim, et dedistis mihi manducare etc.. Supra posita est sententia de praemio, hic posita est de merito. Ex quo considerare debemus quod duplex est causa beatitudinis: una ex parte dei, idest benedictio dei; alia ex parte nostra, idest meritum quod est de libero arbitrio: non enim debent homines esse desides, sed cooperari gratiae dei, ut dicitur I ad Cor. XV, 10: gratia dei sum id quod sum, et gratia dei in me vacua non fuit.

Sed cum sint multa bona merita, solum fit mentio de operibus misericordiae.

Et ex hoc aliqui acceperunt occasionem errandi, dicentes quod solum per opera misericordiae salvantur, vel damnantur per omissionem eorum; ita quod si commiserit aliquis multa peccata, et exerceat se in operibus misericordiae, salvabitur, iuxta illud Dan. IV, 24: peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum; contra illud quod habetur ad Rom. I, V. 32: qui talia agunt, scilicet peccata, digni sunt morte. Et ad Gal. V, 21 post enumerationem peccatorum carnalium dicit: qui talia agunt, regnum dei non possidebunt.

Ideo istud non est tenendum.

Sed posset esse quod aliquis abstinet, et poenitet, et sic per eleemosynam potest liberari: eleemosynam enim debet homo incipere a se; Eccli. XXX, 24: miserere animae tuae placens deo.

Et quare magis fit mentio de istis operibus quam de aliis? dicendum, secundum Gregorium, quod proponit ista tamquam minora: si enim ista quae dictat natura, non faciunt, nec alia multo magis. Et hoc consonat verbis evangelii, quia isti dicunt quando vidimus te esurientem, et pavimus? etc., quasi dicant: istud est modicum. Et cum magis parum reputant, dominus magis exaltat dicens quod fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.

Augustinus dicit quod omnes peccant in mundo, non tamen omnes damnantur; sed qui non poenitent, nec satisfaciunt. Sed qui poenitet et promittit satisfactionem per opera misericordiae, salvatur.

Origenes dicit quod sub operibus misericordiae omnia bona sunt dicta vel praetermissa propter praetermissionem huiusmodi operum. Et significatur quia eleemosyna non solum proximo fit, sed et sibi ipsi: si enim pascit esurientem, multo magis pascere debet se esurientem, et sic de aliis operibus. Item non solum sunt eleemosynae corporales, sed etiam spirituales; ideo quidquid facit homo vel ad suam utilitatem, vel proximi, totum sub opere misericordiae continetur. Unde omnia vel sub his continentur vel sub contrario.

Septem sunt opera misericordiae, sed sex solum tanguntur. Ista septem habentur per versum: visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.

De sepultura vero hic non tangitur. Sed quare? ad excludendum errorem quorumdam qui dixerunt quod animae non consequuntur requiem, donec corpus condatur. Sed hoc non est verum, quia nihil recipit anima a corpore, quando est separata.

Ponit ergo sex quae impenduntur contra defectum. Et quia est defectus quidam generalis, quidam specialis; primo agit de generali, secundo de speciali. Et quia quidam generaliter ab exteriori, quidam ad interiori, primo tangit defectus a parte interiori, secundo ab exteriori.

Dicit ergo esurivi, et dedistis mihi manducare. Hoc habetur Isaiae LVIII, 7: frange esurienti panem tuum.

Sitivi, et dedistis mihi bibere, quia propter me dedistis proximo. Unde supra X, 42: qui dederit calicem aquae frigidae uni ex minimis meis, non perdet mercedem suam, de istis duobus Prov. XXV, 21: si esurierit inimicus tuus, ciba illum: si sitierit, da ei aquam bibere.

Item sunt defectus ab exteriori, et hi sunt duo, scilicet a tegumento coniuncto et separato. Dicit ergo hospes eram et collegistis me. Ad Hebr. Ult., 2: hospitalitatem nolite oblivisci; per hanc enim latuerunt quidam Angelis hospitio receptis. Quantum ad tegumentum coniunctum dicit nudus fui et operuistis me; iob XXXI, 19: si despexi praetereuntem eo quod non haberet indumentum: et sequitur, si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium meorum calefactus est; Is. LVIII, 7: cum videris nudum, operi eum.

Item quidam sunt particulares defectus; et horum quidam sunt naturales quidam ab exteriori.

Defectus naturalis et ab intrinseco est infirmitas; unde dicit infirmus, et visitastis me. Quantum ad exteriorem defectum dicit in carcere eram, et venistis ad me. Et potest per carcerem intelligi quaelibet tribulatio; ad Hebr. X, 34: nam et vinctis compassi estis.

Tunc respondebunt iusti dicentes.

Hic ponitur responsio mentalis. Bonarum mentium est quod ea quae propter deum faciunt, parva reputent; Lc. XVII, 10: cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite, quia servi inutiles sumus. Et ad rom.

C. VIII, 18: existimo quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Unde dicent quod ignorantes fecerunt, et haec dicent parva reputantes; unde quando vidimus te esurientem et pavimus? etc.. Unde hoc dicent admirantes.

Et respondens rex dicet illis.

Huic admirationi satisfacit, quia quando homo humiliat se et deus exaltat hunc, quando homo se vilificat et deus collaudat; unde quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis; supra X, 40: qui vos recipit, me recipit, quia caput et membra sunt unum corpus.

Et dicit fratribus, quia fratres sunt, qui dei faciunt voluntatem; unde supra XII, 48 dicitur quod extendens manus in discipulos dixit: hi sunt fratres mei.

In quo notatur quod bonis dandum est; Eccli. XII, 4: da bono, et non recipias peccatorem.

Et numquid dandum est peccatori? dandum est, cum fuerit in extrema necessitate, sed magis et prius iustis; ideo dicit fratribus meis. Multi enim veniunt, qui non fratres dei sunt; unde I Io. IV, 3: omnis spiritus qui solvit iesum, ex deo non est.

Unde caeteris paribus melius debemus facere bonis; tamen ad indigentiam etiam malis dandum est in tempore necessitatis, non propter fomentum peccati, sed naturae.

Numquid omnes sunt fratres dei? ita; sed quidam secundum naturam, quidam secundum gratiam: secundum naturam omnes boni et mali; II Cor. XI, 26: periculum in falsis fratribus; secundum gratiam autem soli boni; Rom. VIII, 29: ipse est primogenitus in multis fratribus. Et his principaliter est miserendum et subveniendum; unde apostolus ad Gal. VI, 10 dicit: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

Sed quare dicit eos minimos? hoc dicit quantum ad opinionem vulgi. Constat quod homines qui propter deum parvi sunt, minimi reputantur, Iac. III. Item minimi propter humilitatem; supra XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et loquitur a minori, quia possent dicere aliqui: si fecissem pari, vel aliquibus de magnis hoc, credo quod redderetur.

Ideo dominus dicit quod non solum maioribus, sed imperfectis; ideo dicit minimis.

Tunc dicet rex et his qui a sinistris erunt. Hic ponitur condemnatio malorum.

Et primo ponitur condemnatio; secundo excusatio eorum; tertio confutatio.

Et circa primum primo ponit sententiam; secundo poenam.

Dicit ergo: discedite a me, maledicti. Haec sententia differt a prima, quia dixit in prima venite, benedicti patris mei etc.; hic autem non dicit: maledicti patris mei, quia benedictio nostra a deo est, maledictio autem a nobis. Et ad Hebr. V, et Deut. XXIII, 5 vertit benedictionem in maledictionem.

Item differentia est, quia supra dixit possidete paratum vobis regnum etc., hic autem dicit ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et Angelis eius.

Et quae est ratio? dicit Origenes quod poenas non fecit propter homines, sed ipsi acquirunt sibi mortem manibus suis; is.

C. XXXI, 7: in die illa abiiciet vir idola auri et argenti sui, quae fecerunt vobis manus vestrae.

Sed potest aliquis dicere: nonne etiam fecit dominus diabolum bonum? notate quod loquitur dominus de praeparatione secundum quod manifestatur ab origine mundi. Sed diabolus ab initio peccavit: unde Angelo, qui quantum ad naturam creatus est bonus, non paravit, sed peccato.

Esurivi. Hic non est aliud dicendum nisi quod diversimode loquitur ad bonos et ad malos: quia supra dixit explicite unumquodque per se, hic multa coniungit; unde infirmus et in carcere. Et quia coniungit ista duo, dicendum quod ad modum boni iudicis procedit qui invite condemnat, et large remunerat: unde verba remunerationis dilatat, verba condemnationis abbreviat.

Tunc respondebunt ei et ipsi.

Et notate quod sicut boni abbreviant bona, ita mali culpas; unde dicunt: domine, quando vidimus te esurientem aut sitientem? etc..

Totum simul dicunt; in quo datur intelligi quod non libenter discutiunt conscientias suas, contra illud Is. XLVI, 8: redite, praevaricatores, ad Cor. Unde, cum oportet redire, redeunt ad valde breve.

Tunc sequitur confutatio amen dico vobis: quamdiu non fecistis etc.. Simile habetur Lc. X, 16: qui vos spernit, me spernit; Zach. II, 8: qui tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei.

Et ibunt hi in supplicium aeternum etc.. Posita sententia, ponitur effectus.

Et ibunt hi in supplicium aeternum. Supra dixerat quod in ignem aeternum, quia stare posset quod esset ignis aeternus, et tamen non aeterne cruciaret; ideo dicit in supplicium.

Iusti autem in vitam aeternam; io.

C. XVII, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum deum, et quem misisti iesum christum.

Quod autem sit supplicium aeternum habetur Dan. XII, 2: multi de his qui dormiunt in pulvere, evigilabunt, alii in vitam aeternam, alii in opprobrium, ut videant semper; apoc.

C. XX, 15: missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudoprophetae cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum; Is. Ult., 24: vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur.

Quae est causa huius supplicii? quidam, ut Origenes, voluerunt quod non esset aeternum supplicium. Unde ponunt quod omne supplicium terminatur. Unde dicit quia quod dictum est hic, dictum est propter exaggerationem. Sed Augustinus arguit: si hoc ita est, ergo quod dicitur quod iusti ibunt in vitam aeternam, similiter diceretur secundum exaggerationem. Sed hoc dicitur secundum diuturnitatem, ut etiam concedit Origenes. Et hoc est detestabile, quod in eadem Scriptura sit talis diversitas. Sed quod hoc non possit esse, patet sic: quia hoc exigit iustitia, ut culpae poena respondeat aequalis. In qua enim mensura mensi fueritis remetietur vobis, supra VII, 1.

Sed quomodo post mortem tantam dilationem habebit supplicium aeternum? respondet Gregorius dicens quod deus iudex est voluntatis, unde qui non retinuit voluntatem a peccato usque ad mortem, peccavit in suo aeterno; ideo dignum est quod deus puniat in suo aeterno. Augustinus dicit sic: videmus quod poena debet esse aequalis culpae, et sic est etiam in iustitia humana, quod si quis peccat contra societatem civitatis, iudex non intendit mortem, nisi ut separet a societate civitatis perpetuo. Sed qui contra deum, intendit excludere eum a societate caelestis curiae. Secundum Hilarium, culpae debetur poena, sed culpa non deletur nisi per caritatem; ergo quamdiu homo non habet caritatem, iustum est quod semper sit in poena. Ex quo ergo caritatem non habuit in hac vita, necesse est quod semper maneat in poena.

Item obiicitur quod sancti orabunt, et ipsi exaudientur. Ergo etc..

Dicit Gregorius quod dum sunt in via sancti pro eis exaudiuntur, sed non post.

Item obiicitur: deus non delectatur in poena; quomodo ergo sine fine affliget? dicendum quod etsi non delectatur, tamen hoc facit ad iustitiam suam conservandam.

Capitulus 26

80

(
Mt 26)


Lectio 1

Postquam posuit evangelista praeparatoria passionis, hic accedit ad passionem christi; et dividitur in duas partes: quia primo narratur passio quantum ad ea quae facta sunt a Iudaeis; secundo quantum ad ea quae a gentilibus XXVII, 1 mane autem facto etc..

Circa primum duo facit.

Primo ponitur praenuntiatio dominicae passionis; secundo narratur passio et ordo, ibi tunc abiit etc..

Praenuntiatur passio tripliciter: verbo christi, consilio inimicorum, tertio facto et obsequio.

Secunda tunc congregati sunt etc.; tertia cum autem esset iesus etc..

Circa primum primo ponit ordinem praenuntiationis, et ipsam praenuntiationem.

Ordinem et factum est cum consummasset. Et dicit sic, quia ipse solus est qui consummare potest. Nos incipere possumus, sed non consummare, iuxta illud eccle.

IV: multa dicimus, et deficimus.

Item dicit sermones hos, scilicet quos a principio suae praedicationis dixerat, ex quo dixerat: poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum. Vel sermones quos dixerat de praenuntiatione gloriae, quia passio fuit exaltatio gloriae; Phil. II, V. 9: propter quod exaltavit illum deus, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus iesus christus in gloria est dei patris.

Item non dicit solum omnes, sed hos omnes, quia omnia ad utilitatem credentium et fidei est locutus.

Scitis quia post biduum Pascha fiet: in ista praenuntiatione non simpliciter praenuntiat, sed dicit, post biduum Pascha fiet: et hoc factum est ad designandum quod non quaecumque passio est passio christi, sed quae signatur per paschale sacrificium.

Et dicit post biduum. Et secundum hoc debetis considerare, quod verba haec dicta fuerunt luna decima tertia, idest feria tertia, quia luna decima quinta celebrabatur Pascha. Sed habetur Io. XII, 1 quod dominus venit in bethaniam, et hoc in die sabbati; et alio die venit in ierusalem, et ibi eiecit vendentes et ementes, et in die lunae rediit, et vidit ficum arentem cui maledixit.

Et secundum marcum in die martis rediit, et tunc in illo die constituit omnes parabolas illas. Et illo die cum consummasset sermones hos, dixit: scitis quia post biduum Pascha fiet.

Hoc nomen Pascha, secundum quod dicit Hieronymus, a pascendo dicitur, sed proprie dicitur phase, quod est transitus.

Quadruplex autem est transitus, secundum quod Pascha quadrupliciter accipitur.

Secundum historiam celebrata est Pascha, quando exterminator percussit primogenita Aegypti; tunc praecepit dominus quod manducarent phase, Ex. XII, 3. Item secundum allegoriam est transitus christi per mortem; et de isto Io. XIII, 1: sciens iesus quod iam hora esset ut transiret de hoc mundo ad patrem etc.. Item est moralis, sive typicus, secundum quod de carnali conversatione transitur ad spiritualem; Eccli. XXIV, 26: transite ad me omnes qui concupiscitis me. Item transitus generalis est, secundum quod dicitur quod caelum et terra transibunt etc.. Unde post duos dies, scilicet post doctrinam veteris et novae legis. Secundum Graecum dicitur a pasqui, quod est pasci.

Unde congrue sciens christus quod transiret a mundo ad patrem, dixit et filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Non dicit a quo tradetur, quia traditus est a patre; Rom. VIII, 32: qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum.

Item a seipso; ad Eph. V, 2: dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis etc.. Item a Iuda. Hic: quid vultis mihi dare, et ego eum vobis tradam? item a Iudaeis Pilato; Io. XVIII, V. 35: gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi. Item a Pilato gentibus; unde dicitur Io. XIX, 16: tradidit eum ad crucifigendum.

Tunc congregati sunt principes sacerdotum etc.. In parte ista ponitur perversum consilium Pharisaeorum. Et primo ponitur consilium de christi passione; secundo de dilatione, ibi dicebant autem: non in die festo.

Circa primum notare possumus quod peccatum Iudaeorum aggravatur ex tempore, quia tunc, imminente paschali festivitate; Is. LVIII, 13: si averteris a sabbato pedem tuum, facere voluntatem tuam in die sancto meo. Sed, ut credo, non ad diem immediatum refertur, sed circa illud tempus, quia Io. XI, 13 habetur quod collegerunt consilium et ex illa die cogitaverunt ut interficerent eum. Et tunc dicitur quod recessit iesus in regionem iuxta desertum. Unde non fuit hoc immediate factum. Vel potest dici quod bis fuit factum.

Item aggravatur ex multitudine; unde dicitur: congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi; Is. I, 14: solemnitates vestras odivit anima mea: ecce enim manus vestrae sanguine plenae sunt.

Item ex conditione peccantium, quia erant de maioribus; unde dicitur, principes sacerdotum; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis; et post: et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. Et Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus christum eius.

Item ex loco, quia in atrio principis sacerdotum.

Unde isti debebant alios cohibere a malitia, ipsi autem faciebant; Dan. XIII, 5: a senioribus egressa est iniquitas.

Sed numquid erant multi principes? praeceperat enim dominus, quod esset unus solus summus sacerdos, sed non sufficiebat eis. Unde propter cupiditatem sacerdotium diviserant. Item iam amiserant, et a Romanis sacerdotium emebant. Vel vocat principes illos qui ante eum fuerant principes, et illum qui illius anni fuerat princeps.

Item tangitur illud de quo consiliabantur ut iesum dolo tenerent. Et hoc erat fatuum eum credere dolo tenere, qui omnia sciebat; Ier. IX, 8: sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est.

Dicebant autem: non in die festo.

Hic agitur de dilatione: et ponitur consilium, et ratio. Dicebant autem: non in die festo. Posset aliquis dicere quod hoc dicerent ex devotione, ideo hoc tollit dicens ne forte tumultus fieret in populo; sciebant enim quod multi habebant eum ut prophetam, quidam vero ut christum: ideo dissensio erat in populo, sicut habetur Io. VII, 30 ss. Et IX, 8 ss..

Ideo timebant ne tollerent eum a manibus suis. Hoc isti cogitabant, sed aliud cogitabat christus: unde illi duo cogitabant, scilicet quod eum volebant occidere, et quod non in die festo crucifigeretur, ad significandum quod ista immolatio succedebat immolationi agni paschalis.

Cum autem esset iesus in bethania.

Hic ponitur praenuntiatio per factum mulieris.

Et primo ponitur factum; secundo reprehensio; tertio excusatio.

Secunda ibi videntes autem discipuli indignati sunt; tertia ibi sciens autem iesus.

Circa primum quatuor facit.

Primo locus describitur; secundo persona; tertio facultas; quarto opus.

Primo duplex locus ponitur, scilicet generalis et specialis.

Generalis, cum dicit cum esset iesus in bethania; specialis cum dicit in domo simonis leprosi.

Notate quod tunc non erat leprosus, sed curatus fuerat a christo, si enim esset, non remansisset christus cum eo, cum esset illud prohibitum in lege: et tamen utrumque ad mysterium attinet. Bethania domus obedientiae dicitur: unde per hoc significatur eius obedientia; Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem. Ideo competit ei esse in domo leprosi; Is. LIII, 4: et nos reputavimus eum ut leprosum. Et ob hoc potius ibi venit.

Alia ratio potest esse litteralis, scilicet ut illa haberet fiduciam veniendi ad christum, quia iste erat cognatus mariae, et curatus erat ab eo lepra corporali, et ipsa veniebat ut curaretur a lepra spirituali.

Et notandum quod nullus alius dicitur venire ad christum pro salute spirituali, excepta ista; ideo laude digna fuit.

Accessit ad eum mulier. Ecce persona. Matthaeus et marcus dicunt hoc accidisse in eodem loco, ioannes et Lucas non. Lucas enim loquitur de ista c. VII, V. 37, ss., et ioannes XII, 3 ss..

Est ergo quorumdam opinio, ut fuit Origenis, quod fuerunt mulieres plures. Loquamur de primis duabus. Expresse dicit Hieronymus quod illa, de qua loquitur Lucas, non fuit soror Lazari, quia de illa dicitur quod pedes unxit, de ista dicitur quod pedes et caput.

Ambrosius super Lucam dicit quod utrumque potest dici, quod sit eadem, vel diversa.

Si dicimus quod eadem, possumus dicere: etsi eadem, non tamen eiusdem meriti: sed peccatrix non est ausa caput tangere, sed post habita fiducia caput unxit. Et Augustinus probat quod sit eadem, quia Io. XI, 5 antequam accedat ad istud factum, dicit: erat autem maria soror Lazari, quae unxit dominum unguento, et extersit pedes eius capillis suis. Ideo videtur quod illa, de qua Lucas loquitur, sit eadem cum illa, quae est soror Lazari.

Origenes dicit quod non est eadem illa de qua Lucas loquitur, et illa de qua ioannes loquitur. Et potest probari ratione temporis, quia illud legitur factum antequam iret in ierusalem; hoc factum est cum dicit: scitis, quia post biduum Pascha fiet. Item ex loco, quia illa in domo marthae, de qua in ioanne; haec autem in domo simonis. Item per hoc quod ibi pedes, hic caput ungit. Quartum est quod ibi Iudas dixit: ut quid perditio haec? hic autem quod omnes discipuli.

Augustinus dicit quod eadem mulier est, et respondet ad rationes Origenis. Ad primam dicit, quod matthaeus non servat ordinem historiae, sed recitat, quia ex hoc casu assumpsit Iudas occasionem peccandi, cum vidit unguentum effundi. Quod obiicit de loco Augustinus non solvit. Potest tamen sic solvi: quia iste homo erat magnae auctoritatis, et potestatem habens, et domus una eorum, quia cognatus eius erat. Aliter quomodo verum esset quod dicitur quod fecerunt ibi caenam... Et Lazarus erat unus de discumbentibus? accessit ergo mulier habens alabastrum unguenti. Alabastrum est genus marmoris, quod est translucens, et fiunt inde fenestrae.

Et de ista petra fiebant quaedam vasa, ubi conservabantur unguenta, sicut modo fiunt de terra contrita, quia ex sui frigiditate erant conservativa; unde alabastrum, idest vas de alabastro plenum unguento. Et dicitur hic pretiosi, alibi quod nardi pistici. Pistis Graece, fidelis Latine. Unde pistici, idest non sophisticati.

Consequenter effectus ponitur: et effudit super caput eius discumbentis.

Sed hic quaestio duplex. Quomodo christus sustinuit, quia videtur ad lasciviam pertinere? ad hoc respondit Augustinus de doctrina christiana. Aliter existimatur in persona communi, aliter in persona prophetica: quia in persona communi secundum factum, sed in prophetica secundum suam significationem.

In persona communi significaret lasciviam; in persona prophetica significationem.

Expositio allegorica: quia significat sepulturam christi, quia antiquitus corpora solebant inungi. Marci XIV habetur quod praevenit corpus inungere in sepulturam. Item mystice unguentum significat quodcumque opus bonum.

Istud autem opus dupliciter potest fieri, quia quoddam est quod non fit propter deum, sed propter iustitiam naturalem, ut opus gentilis, et hoc est unguentum, sed non pretiosum.

Si propter deum, sic est pretiosum. Unde pedes ungit, quando bonum opus facit propter utilitatem proximi; sed quando ad gloriam dei, tunc ungit caput.

Sed quid est quod dicit ioannes quod pedes, et matthaeus quod caput? Augustinus dicit quod utrumque.

Sed quid est quod dicit marcus quod fregit alabastrum? dicit Augustinus, quod sicut accidit aliquando, quod aliquis effundit sic, ut nihil remaneat, et post frangit: sic fecit ista, et effudit, et fregit.

Vel si vult aliquis calumniari, potest dici quod primo pedes, deinde caput unxit.

Tunc sequitur increpatio mulieris videntes autem discipuli indignati sunt.

Sed hic opponitur, quia Io. XII dicitur quod solus Iudas dixit, iste quod omnes.

Duplex est responsio secundum Hieronymum: quia illud quod dicitur hic quod discipuli dixerunt, dicitur per synecdochem: discipuli, idest discipulus, et hic modus consuetus est in Scriptura; Hebr. XI, 37: secti sunt, quia unus sectus, scilicet nonnisi Isaias. Vel potest dici quod omnes, quia, secundum quod dicit Augustinus, Iudas omnes excitavit. Item, quod alii excitati propter inopiam pauperum, iste vero motus fuit propter avaritiam. Unde dicunt ut quid perditio haec? sed quare hoc dicebant? audierant dominum multum commendasse misericordiam; supra XIX, 21: si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus.

Sciens autem iesus ait illis. Hic ponitur excusatio mulieris: et duo facit.

Primo excusat et commendat; secundo praemium eius tangit amen dico vobis etc.. Et primo excusat; secundo obiectioni discipulorum respondet; tertio exponit quod dixerat.

Dicit ergo quid molesti estis huic mulieri? dominus semper est advocatus huius mulieris, quia Lc. VII, 39 Pharisaeus accusabat eam de peccato, unde dicebat: hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum etc., et dominus excusavit eam per dilectionem. Item Lc. X, V. 40 etiam martha accusabat eam de otio, et dominus excusabat eam per contemplationem.

Hic discipuli de unguenti effusione, et dominus excusat eam ex devotione, dicens: quid molesti estis huic mulieri? iob VI, 27: super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.

Opus bonum operata est in me; Prov. III, V. 27: noli prohibere aliquem benefacere; si potes, tu ipse benefac. Chrysostomus: aliquando contingit quod aliquis facit bonum opus ex genere, et forte melius facere potuisset; unde aliter est agendum ante factum et post factum. Unde post factum de facto commendandus est; sed si veniret ante factum, consulendum esset ei quod faceret quod melius Est. Unde credendum quod si a domino petiisset ante consilium, dixisset ei quod daret pauperibus.

Nam pauperes semper habebitis vobiscum etc.. Hic ponitur responsio ad obiectionem eorum, quia illi dicebant quod poterat dari pauperibus. Me autem non semper habebitis. Verum est secundum praesentiam corporalem, sed semper erit secundum praesentiam spiritualem. Unde dicit infra ult., 20: ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.

Et quid fecit? mittens autem hoc unguentum in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

Sed quid est? numquid intendit sepelire christum? non. Sed, sicut dicit Augustinus, spiritus sanctus sicut movet ad loquendum, ita aliquando ad operandum; unde scriptum est Rom. VIII, 14: qui spiritu dei aguntur, non sunt sub lege. Unde accidit quod a spiritu sancto instruatur aliquis ad aliquem sensum, quem non intendebat. Sic ista bonum opus intendebat, sed spiritus sanctus illud ordinabat ad sepulturam.

Dicit bonum opus operata est in me. Posset aliquis dicere quod dare proximo esset bonum opus. Verum est, sed non tantum quod praedicetur per universum mundum; ideo subdit amen dico vobis: ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo, dicetur in memoriam eius, idest in commendationem eius. Hieronymus dicit quod iste crucifigendus praenuntiat evangelium narrandum in universo mundo, et tamen non erat adhuc divulgatum, cum matthaeus scripsit.

Item notate, quod multi voluerunt divulgari nativitatem suam per universum mundum, et deleta est memoria eorum, factum tamen huius non est deletum; Prov. X, 7: memoria iustorum cum laudibus; et Ps. Cxi, 7: in memoria aeterna erunt iusti.

Tunc abiit unus de duodecim.

Supra posuit triplicem praenuntiationem dominicae passionis, hic intendit ad narrationem: et duo facit.

Primo praemittit praeparatoria; secundo agit de ipsa passione, ibi adhuc eo loquente etc..

Sunt autem tria praeparatoria.

Primo ponitur tractatus proditionis; secundo institutio communionis dominicae; tertio de oratione christi.

Secunda ibi die autem azymorum etc., tertia ibi tunc venit iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani.

Circa primum tria.

Primo describitur persona proditoris; secundo tractatus proditionis; tertio sollicitudo; dicit ergo tunc. Intelligatis quod non refertur ad immediate praecedens, quia de ista muliere per transpositionem dictum est; sed retorquetur ad illud quod dictum est, quod congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi... Ut iesum dolo tenerent et occiderent.

Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Scarioth. Et describitur persona eius ex tribus.

Ex officio, quia unus erat de duodecim, non solum de discipulis, sed de duodecim specialiter vocatis; Io. VI, 71: nonne vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? sed quare futurum malum et proditorem voluit eligere? prima ratio potest esse ad significandum quod nullum condemnat propter suam praedestinationem, vel salvat, sed propter praesentem iustitiam. Unde si damnaret propter suam praedestinationem, non imputaretur alicui. Item propter consolationem hominum: sciebat enim esse futurum, quod multi deciperentur in electionibus, sicut de Philippo accidit, qui elegit simonem magum; ideo dominus permisit inter discipulos proditorem esse. Alia potest esse ratio ut nullus vituperaretur, si aliquis esset malus, cum in primo collegio unus fuerit malus.

Item describitur ex nomine persona proditoris: qui dicebatur Iudas. Inter discipulos vocati fuerunt hoc nomine duo; tamen unus fuit malus, per quod significatur, quod quidam confitentes deum sunt boni, quidam mali. De bonis Ps. Cxiii, 2: facta est Iudaea sanctificatio eius. De malis dicitur ad titum I, 16: confitentur se nosse deum, factis autem negant.

Item describitur a patria. Scarioth, est villa quaedam, et interpretatur memoria mortis, quia peccatum Iudae in memoria habetur. Et potest ad illud referri quod dicitur Ier. XVII, 1: peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue adamantino.

Ad principes sacerdotum, qui christum habebant interficere, obliviscens illius quod dictum est Ps. I, 1: beatus vir qui non abiit in consilio impiorum etc.. Et in Gen. XLIX, 6 dicit Iacob: in consilium eorum non descendat anima mea.

Et ait illis. Hic ponitur tractatus proditionis. Et primo ponitur tractatus; secundo consummatio.

Et primo consideranda est cupiditas eius; secundo praesumptio.

Cupiditas, cum dicit quid vultis mihi dare et ego eum vobis tradam? propter pecuniam omnem amicitiam contempsit; Eccli. X, 10: nihil est iniquius, quam amare pecuniam; hic enim animam suam venalem habet. Iste enim quia non refraenavit cupiditatem, incidit in proditionem. Quia enim vidit quod fraudatus erat pretio unguenti, ideo voluit recuperare in prodendo christum.

Item tangitur praesumptio, cum dicit et ego eum vobis tradam. Magna praesumptio fuit eum tradere, qui omnia sciebat.

Item loquitur iste ut valde male sentiens de deo, quia quando aliquis vult vendere rem quam diligit, imponit ei pretium; sed quando habet rem de qua vult se expedire, dicit: date mihi quod placet. Sic dicit iste: quid vultis mihi dare? idest date quod vultis.

Pro nihilo habuerunt terram desiderabilem, Ps. Cv, 24.

Et isti constituerunt ei triginta argenteos. Dicit Origenes quod simili modo faciunt qui pro temporali commodo deum dimittunt. Habitat enim in nobis per fidem; sed tunc dimittimus quando nimis temporalibus adhaeremus; unde dixit: at illi constituerunt ei triginta argenteos.

Sed quare ita expressit? quia ita significatum erat per illud Zac. XI, 12: et appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Et non est dicendum quod ioseph venditus fuit triginta denariis, sed Scriptura vult quod solum viginti argenteis, idest denariis.

Sed quid vult dicere quod triginta? intelligendum est: iste numerus componitur ex quinque et sex, unde quinquies sex sunt triginta.

Per quinque significantur quinque libri Moysi, vel temporalia quae subiecta sunt quinque sensibus; unde signatur quod post legem Moysi in sexta aetate fieret salus.

Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. Hic ponitur sollicitudo.

Et quare hoc faciebat? ut facilius et occultius facinus perpetraret, sicut est de peccantibus, quia qui male agit, odit lucem, io.

C. III, 20; et iob XXIV, 15: oculus adulteri observat caliginem.


Aquinatis - super Mt 79