Aquinatis - super Mt 86

86

Lectio 7

Supra actum est de captione christi, nunc agitur quo sit ductus; et describitur locus et societas convenientium ad locum.

Dicit ergo at illi, scilicet qui tenuerunt eum, duxerunt eum ad caipham. Iste caiphas erat pontifex anni illius secundum Hieronymum, secundum quod habetur Io. XI, V. 49: cum autem esset pontifex anni illius.

Iam enim sacerdotium non secundum legis praeceptum agebatur. Mandaverat dominus quod Aaron et filii eius essent sacerdotes iure haereditario, ita quod mortuo uno remaneret alter sacerdos. Sed post, ambitione crescente, non potuerunt pati, sed subiecta Iudaea Romanis, iste caiphas emerat sacerdotium a Iudaeis, emerat a Pilato; ideo iniquus erat princeps. Et non mirum si iniquus iudex, sive princeps, iniquum facit iudicium.

Et hoc convenit mysterio; quia sicut passio christi erat oblatio veri sacrificii, sic et locus congruere debebat, ut christus, qui est sacerdos in aeternum, in domo pontificis offerretur.

Caiphas investigator interpretatur, et potest referri ad malitiam, qua christum condemnavit.

Sed hic est quaestio, quia io.

C. XVIII, 13 dicitur quod primo ductus est ad Annam. Et hoc intelligendum est esse verum: convenerant enim ad domum Annae, et ibi congregati erant; et in hoc apparet malitia eorum, quia cum intenti esse deberent solemnitati, erant intenti malitiae, ita quod bene conveniebat eis quod dicitur Is. I, 14: solemnitates vestras odivit anima mea. Unde completum est quod dictum est Ps. II, 2: convenerunt adversus deum, et adversus christum eius.

Petrus autem sequebatur eum a longe. Actum est de loco, hic agitur de Petro perveniente. Primo ducitur, deinde Petrus pervenit. Et tria facit: quia primo tangit modum; secundo quomodo sequens pervenerit.

Quod pervenerit, hoc erat fervoris; quod a longe, hoc erat timoris; unde significabatur quod in fide Petri fundata ecclesia secutura erat christum, tamen a longe; quia christus passus est pro ecclesia, non pro se; Petrus autem et ecclesia passa est pro se.

Item tangitur locus, quia usque in atrium principis sacerdotum: non enim ausus est intrare domum, ne videretur esse de discipulis iesu. Quomodo autem intravit, tacet matthaeus, sed narrat ioannes XVIII, 15, quia discipulus quidam notus erat pontifici, et introduxit Petrum.

Sequitur societas et ingressus intro sedebat cum ministris, ut videret finem; et hoc faciebat vel ex curiositate, vel ex pietate.

Et haec tria iam erant quaedam dispositiva ad casum Petri: quod a longe sequebatur, hoc disponebat, quia significabat quod non erat firmus; qui enim firmus est, debet appropinquare. Unde dicitur Iac. IV, 8: appropinquate deo, et appropinquabit vobis. In domo enim est sedes dei et agni, ut habetur Apoc. Ult., 3. In domo enim erat perfecta caritas. Unde Petrus non appropinquavit ad caritatem christi.

Item non pervenerat ad malitiam Iudaeorum, ideo tepidus erat; ideo accidit ei id quod dicitur in Apoc. III, 16: quia tepidus es, eiiciam te de ore meo.

Item quia famuli mali. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et minister eius. Et ideo non fuit mirum si cecidit, quia in mala societate mansit. Quare Ps. XVII, 16: cum sancto sanctus eris.

Tunc sequitur examinatio christi. Et primo per testes; secundo per propriam confessionem, ibi et surgens princeps sacerdotum ait illi etc..

Circa primum tria facit.

Primo designatur perversum studium principum; secundo defectum; tertio falsum testimonium.

Dicit ergo principes autem sacerdotum quaerebant falsum testimonium contra iesum, ut eum morti traderent.

Sed est quaestio, quare non sine testimonio eum morti tradebant. Una causa est, quia hypocritae quaerunt quod videtur esse bonum, sed veritatem non quaerunt: sic isti quaerebant ut viderentur non a se facere, unde contra legem faciebant; Ex. XX, 16: non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium.

Si non licet loqui, nec quaerere. Alia ratio erat, quia non habebant auctoritatem occidendi, et ideo quaerebant ut ipsum tradere possent principi.

Et non invenerunt, cum tamen multi falsi testes accessissent. Ecce defectus, in quo designatur innocentia christi, ut posset dicere: ego in innocentia mea ingressus sum. Semper enim insidiati sunt christo, sed non invenerunt aliquid mali.

Unde implevit illud quod habetur I Petr. II, V. 15: benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.

Tunc sequitur falsum testimonium novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt.

Sed hic est quaestio, quare dicantur falsi testes: quia manifestum est christum dixisse, Io. II, 19. Secundum Hieronymum, non solum falsus dicitur qui dicit quod nescit, sed qui dictum ad falsum refert intellectum.

Hic dixit: possum destruere templum dei, et post triduum reaedificare illud. Sed non intelligebat de templo materiali, sed de templo corporis sui. Item non solum est falsum testimonium quoad sensum, sed quoad vocem, quia dixerat: solvite templum hoc; et non dixit: possum solvere templum dei; quasi dicat: vos Iudaei solvite templum, idest christum, et post triduum resuscitabo illud. Non dixit: et post triduum reaedificabo; quia reaedificare magis ad materiale templum pertinet, sed excitare magis ad corpus. Unde falsi testes erant tam ratione vocis, quam ratione significationis.

Item est quaestio. Quare non accusant eum de violatione sabbati? respondet chrysostomus quod quia saepe accusaverunt eum de hoc, et semper excusaverat se, et excusationem confirmaverat miraculis; ideo cogitabant quod non valeret eis.

Item iudex non erat Iudaeus, ideo sciebant quod non reciperet hanc accusationem.

Tunc sequitur examinatio per propriam confessionem. Et primo ponitur interrogatio quantum ad testificationem; secundo quoad principale. Secunda ibi et princeps sacerdotum ait illi etc..

Dicit ergo surgens princeps sacerdotum ait illi: nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? quod surrexit, fuit ex impatientia et furore, audiens quod christus non convincebatur: et quod dicit, nihil respondes etc., non dicit ut excusaret eum, sed ut caperet eum in sermone; Is. XXXII, V. 6: stultus fatua loquetur, et cor eius faciet iniquitatem.

Iesus autem tacebat. Sed quare tacebat? propter tria. Ut doceret nos cautelam: sciebat enim quod quicquid ille diceret, totum ad calumniam referrent; et in tali casu coram insidiatoribus est tacendum; Ps. XXXVIII, 2: posui ori custodiam, cum consisteret peccator adversum me. Alia ratio erat, quia tunc non erat tempus docendi, sed patientiam habendi: et ita completum est quod dicitur is.

C. LIII, 7: quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperit os suum. Tertia ratio est ut doceret nos constantiam, quando aliquis de aliquo accusatur iniuste; Is. LI, 7: opprobrium hominum ne metuatis.

Tunc sequitur quaestio de principali princeps autem sacerdotum ait illi: adiuro te per deum vivum, ut dicas mihi, si tu es christus filius dei. Et primo ponitur inquisitio; secundo domini responsio.

Videns princeps quod non posset capere, adiuravit eum: et hoc ut in sermone caperet.

Et hoc habetur Io. X, 24: usquequo animam nostram tollis? si tu es christus, dic nobis palam. Apud enim Iudaeos pro magno habebatur adiurare: adiurare enim est ad iuramentum cogere. Sicut enim christiani non debent iurare nisi ex necessitate, sic nec debent uti adiuratione, sed loco adiurationis debent uti oratione.

Tunc sequitur responsio dixit illi iesus: tu dixisti. Notate quod cum aliquid fuit contra eum, tacuit; sed statim cum adiurata fuit potestas patris, respondet. Unde gloriam patris semper quaesivit; Io. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero. Et circa hoc primo ponit responsionem; secundo manifestationem.

Dicit ergo dixit illi iesus: tu dixisti, potest exponi ut christus non asserat, sed relinquat in dubio; supra VII, 6: nolite sanctum dare canibus. Vel potest assertive legi: tu dixisti, idest verum est; et patet, quia dicitur in Mc. XIV, 62: ego sum.

Tunc evidentiam ostendit verumtamen dico vobis: amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis dei. Et vult evidenter ostendere quod ipse sit filius dei, secundum duas auctoritates. Una est in Ps. Cix, 1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis. Et per hanc ostenderat supra XXII, 42-46 quod christus erat filius dei. Alia est Daniel VII, 7: aspiciebam in visione noctis; et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat etc.. Ita, dico, dicit, scilicet tu dixisti; sed non nosti veritatem. Attende, quia veritas manifestabitur, quia videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis dei.

Quia dixit sedentem a dextris, exponit chrysostomus quod sessio a dextris signat dignitatem regiam; Is. IX, 7: super solium David, et super regnum eius sedebit.

Vel sedere a dextris est esse in plena beatitudine virtutis, vel in bonis potioribus: dextera enim nobilior pars est; ideo maiorem dignitatem significat, non quia maiorem habeat potestatem, sed aequalem; infra ult., V. 18: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Item de eius potestate dicit: venientem in nubibus caeli.

Sed quid est quod dicit amodo videbitis? etc.. Notandum quod id quod dicit in nubibus, potest referri ad adventum ultimum, vel quotidianum. Adventus ultimus erit in nube; Act. I, 11: quemadmodum vidistis eum euntem in caelum; et supra XXIV dicitur quod veniet in nubibus. Alio modo potest exponi de adventu quotidiano, de quo iob c. IX, 11: si venerit ad me, non videbo eum.

Et iste adventus est in nubibus, idest in apostolis et sacris doctoribus. De istis dicitur is.

C. LX, 8: qui sunt isti, qui ut nubes volant? isti dicuntur nubes, quia in altum ascendunt.

Item nubes foecundae sunt. Primum pertinet ad altitudinem vitae, secundum ad foecunditatem doctrinae. Et sunt nubes caeli, idest caelestes, quia portaverunt imaginem caelestem.

Sed quid est amodo videbitis? idest statim post passionem aliquos convertit ad fidem, alios per operum evidentiam. Unde aliqui conversi sunt propter eorum fidem, quidam propter bonam operationem. Item si referatur ad ultimum adventum, dicit Origenes: totum tempus mundi comparatum ad aeternitatem nihil est, sicut unum momentum.

Ps. Lxxxix, 4: mille anni ante oculos tuos sicut dies hesterna, quae praeteriit. Ideo dicit amodo, quia nihil est tempus usque ad iudicium respectu aeternitatis. Verumtamen postquam a me recideritis, non restat nisi quod manifeste me cognoscetis, quia veniam in nubibus caeli. Et tunc cognoscetis me esse filium hominis. Similis modus loquendi habetur supra c. XXIII, 39: non me videbitis amodo, donec dicatis: benedictus qui venit in nomine domini.

Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta tua. Hic ponitur condemnatio.

Et primo ponitur quomodo condemnatur; secundo quomodo a discipulo negatur.

Et primo agit de condemnatione; secundo de delusione.

Circa primum duo facit. Quia primo princeps eum condemnat; secundo exquirit sententiam.

Condemnans autem ostendit culpam et facto, et verbo: facto, quia scidit vestimenta sua. Eodem furore scidit vestimenta sua, quo Paulo ante surrexit de sede sua: consuetum enim erat quod qui audiebant blasphemiam scindebant vestimenta sua in signum quod non poterant audire. Verum quod haec duo fecit, aliquid significabatur: quod surrexit de solio, ostendebat quod amitteret sacerdotium; et quod scidit vestimenta sua, significabat quod transferri debebat; ad Hebr. VII, 12: translato sacerdotio, necesse est quod translatio legis fiat. Vestis christi non fuit scissa; Io. XIX, 24: non dividamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit. Unde significabat abolitionem.

Et hoc signatur I Reg. XV, 28: scidit dominus regnum Israel a te hodie. Sic scissum est a Iudaeis, et datum est membris christi.

Tunc imponit culpam blasphemavit, quia hoc dixerat, reputabat eum blasphemum; unde Io. X, 33: de bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, quia homo cum sis, filium dei te facis; et tali debebatur mors.

Tunc manifestat culpam quid adhuc indigemus testibus? tunc exquirit sententiam quid vobis videtur? at illi respondentes dixerunt: reus est mortis, secundum iudicium legis. Et hoc esset verum, si esset blasphemus; sed non erat, ideo male iudicant, quia auctorem vitae morti condemnant; I Cor. XV, 22: sicut enim mors per Adam in omnes homines, sic et vita per iesum.

Tunc expuerunt in faciem eius etc.. Post condemnationem christi agitur de illusione.

Et satis convenienter, quia christus peccata nostra tulit, ut Is. Lxii. Homo autem per peccatum in mortem est traditus, quando dictum est ei, Gen. II, 17: quacumque hora comederitis, morte moriemini. Item proprium honorem amisit, quia homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, Ps. XLVIII, 13.

Et ideo christus redemptor mortem et opprobria primo facto sustinuit; secundo verbo, ibi prophetiza nobis, christe.

In prima conspuitur, et colaphis caeditur; in secunda in facie percutitur.

Quantum ad primum dicitur tunc expuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt; secundum quod habetur ex verbis, istud fiebat in signum mandati dei contempti, unde habetur Deut. XXV, 5 ss.

Si aliquis nolebat accipere uxorem fratris, quod conspuebant in faciem suam. Item propter contemptum mandati paterni: sic de maria sorore Moysi. Unde expuebant in faciem eius, quia blasphemum reputabant; is.

C. L, 6: faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Item colaphis caedebant, ad modum ebrii vel stulti; is.

C. LIII, 3: vidimus eum novissimum virorum, idest ita despectus videbatur ac si esset novissimus omnium virorum. Alii autem palmas in faciem dederunt, in irreverentiam; Thren. III, V. 30: dabit percutienti se maxillam. Mystice, secundum Augustinum, adhuc hoc aliqui faciunt: quia spuere in faciem nihil aliud est quam contemnere praesentiam gratiae christi; ad Hebr. X, 29: quanto magis putatis maiora mereri supplicia, qui filium dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? sed proprie colaphizat, qui caput manui supponit: et tales sunt qui magis dignitatem suam inquirunt, quam christi honorem. De talibus dicitur quod dilexerunt homines magis tenebras quam lucem. Illi autem qui faciem percutiunt, sunt illi qui quodammodo praesentiam eius demoliri contendunt, ut sunt Iudaei.

De his Is. XXX, 11: cesset a facie nostra sanctus Israel.

Tunc improperia ingerunt verbo prophetiza nobis, christe: quis est qui te percussit? et hoc dicebant illudendo, quia nullus eorum pro propheta eum habebat; et non erat necessarium: infamia enim eorum manifesta erat. Unde hoc noluit dicere; iob XVI, V. 11: et exprobrantes percusserunt maxillam meam.

Petrus autem sedebat foris. Hic agitur de negatione Petri. Lucas XXII, 55 autem alio ordine refert, quia primo ponit negationem Petri, quam illusionem christi; matthaeus autem e contrario. Et non est contrarietas, quia dum illuderetur, simul factum est; ideo non refert si ante vel post ponatur.

Et notandum quod cum ducebatur, non negat; sed quando illuditur, negat, ad significandum quod quidam magis timent opprobria quam verbera, contra illud Is. LI, 7: nolite timere opprobria hominum et blasphemias eorum nolite metuere.

Et circa hoc primo ponitur negatio; secundo poenitentia Petri et continuo gallus cantavit; et recordatus est Petrus verbi iesu.

Prima dividitur in tres, secundum tres negationes.

Secunda ibi exeunte autem illo ianuam etc.; tertia ibi et post pusillum accesserunt qui stabant etc..

Et primo ponitur locus, secundo occasio, tertio negatio.

Dicit ergo Petrus autem sedebat foris, scilicet extra locum ubi christus patiebatur: illi enim qui a christo se elongant, cito confunduntur; Ier. XVII, 13: domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur. E contrario in ps.

XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini et facies vestrae non confundentur. Qui enim est extra passionem christi, de facili labitur.

Tunc ponitur excitativum ad denegandum et accessit ad eum una ancilla dicens: et tu cum iesu Galilaeo eras. Et convenit casus Petri casui primi hominis; Eccli. XXV, 33: a muliere initium peccati. Sic Petrus ad vocem mulieris christum negavit; in quo dominus praesumptionem eius humiliare voluit, quia non ad vocem viri, sed mulieris. Et tu cum iesu Nazareno eras. Hoc solebat ei esse gloriosum, sed modo est ei terribile, et ideo negavit at ille negavit coram omnibus dicens: nescio quid dicis.

Si volumus aggravare culpam Petri, possumus aggravare ex tribus. Aggravatur, quia statim ad modicum terrorem negavit; Lev. XXVI, V. 36: terrebit eos sonitus folii volantis. Item quia non erubuit coram omnibus. Item ex mendacio, quia dixit nescio quid dicis, et non novi hominem; contra illud Eccli. IV, 24: ne confundaris dicere verum.

Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla et ait his qui erant ibi: et hic erat cum iesu Nazareno. Et iterum negavit.

Hic ponitur secunda negatio. Et primo tangitur locus; secundo incitativum; tertio negatio.

Quantum ad historiam, secundum marcum c. XIV, 66 post primam negationem gallus cantavit, et tunc exivit ianuam, et vidit eum ancilla, et negavit. Sed videtur contrarius aliis, quia videntur alii dicere quod sedentes dixerunt; et Lucas XXII, 55 dicit quod unus de sedentibus. Quid ergo hic dicitur quod ancilla? notandum, secundum Augustinum, quod quando negaverat, exivit: et dum esset in exeundo, dixit ei ancilla etc.; et tunc negavit; quod audiens Petrus reversus est intus. Tunc illi qui audierant ab ancilla, petierunt idem.

Et potest esse quod unus, qui cognoscebat eum, magis urgebat eum. Et iterum cum iuramento negavit, quia non novi hominem; contra illud Eccli. XXIII, 9: iurationi ne assuescat os tuum.

Tunc sequitur tertia negatio. Et primo describitur tempus; secundo incitativum; tertio negatio. Dicit ergo et post pusillum.

Lucas dicit quod facto intervallo quasi unius horae. Et hoc procurabat diabolus, ut respirationem non haberet. Unde dicunt ei et tu ex illis es; et hoc probant nam et loquela tua manifestum te facit.

Sed constat quod omnes Iudaei erant; quomodo ergo dicit nam et loquela tua manifestum te facit? solvit Hieronymus quod in eadem lingua saepe diversa locutio fit, sicut patet in francia, et Picardia, et burgundia, et tamen una loquela Est. Sic Galilaei aliquam differentiam habebant a ierosolymitanis.

Sic et cuilibet potest dici: nam et loquela tua manifestum te facit; quia, ut dicitur Lc. VI, 45, ex abundantia cordis os loquitur; quia cum homo est carnalis, cito prorumpit in verba carnalia; cum spiritualis, in verba spiritualia.

Tunc coepit detestari et iurare etc.. Aliqui sunt qui volunt excusare Petrum, quod non peccavit; unde cum dixit non novi hominem, verum est hominem, sed hominem et deum. Et hoc non est bonum, quia imponit mendacium christo: quia dixerat christus tu me negabis. Ideo melius est dicere quod Petrus potius mentitus est, quam christus.

Item notandum quod non solum negavit christum sed negavit se esse christianum. Unde in una negatione dixit non novi eum, scilicet non sum christianus.

Item notandum quod qui cito non se retrahit in peius vadit; Eccli. XIX, 1: qui spernit modica, paulatim defluit. Unde negationi periurium addidit, periurio blasphemiam.

Unde Gregorius: peccatum quod per poenitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit.

Item notandum quod signatur triplex tentatio qua tentatur homo. Tentatur a concupiscentia carnis; Iac. I, 14: unusquisque tentatur a concupiscentia sua. Item tentatur a cupiditate terrenorum; Sap. XIV, 2: illud enim cupiditas acquirendi excogitavit. Item a Daemonibus, et hoc signatur per illam negationem, in qua dicitur post pusillum accesserunt qui stabant. Ad Eph. VI, 12: non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in caelestibus. De istis tribus habetur I Io. II, 6: omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae.

Vel aliter, secundum Augustinum, dicendum est, quod per istas tres negationes omnium haereticorum error signatur. Quidam enim christi divinitatem negabant, ut Photinus; quidam autem humanitatem, ut eunomius; quidam utrumque, ut Arius qui inaequalem patri dicebat filium.

Item, secundum Origenem, signatur persecutio, quam habitura erat ecclesia. Prima fuit a Iudaeis, in qua multi mortui sunt; secunda a gentibus, in qua multi martyres facti sunt; tertia ab haereticis, quae multos seduxit, et aliqui etiam mortui sunt.

Item notandum quod inveniuntur quaedam scripta, quae videntur excusare Petrum, quod non peccavit mortaliter, quia dicit bernardus: sopita fuit in eo caritas, non extincta. Dicendum quod mortaliter peccavit, non tamen fuit ex malitia, sed timore mortis. Et hoc voluit dicere bernardus, quod sopita fuit etc..

Et continuo gallus cantavit. Hic agitur de poenitentia Petri. Et primo ponitur motivum, sive excitativum; secundo poenitentia eius, ibi et egressus foras flevit amare.

Tanguntur duo, quibus fit excitatio.

Primo cantus galli; unde et continuo gallus cantavit. Per gallum praedicator signatur, qui homines peccatores excitat ad poenitentiam; unde apostolus, I Cor. XV, 34: evigilate, iusti et nolite peccare; et ad Eph. V, 14: surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te christus.

Secundum est memoria Petri et recordatus est Petrus verbi iesu, quod dixerat etc..

Ps. XXI, 28: reminiscentur, et convertentur ad dominum omnes fines terrae. Et haec duo frequenter accidunt ad vocem praedicatoris, quia qui oblitus est deum per peccata, ad vocem praedicatoris revertitur. De illo gallo dicitur in iob XXXVIII, 36: quis dedit gallo intelligentiam? item Lucas ponit tertium, quia dominus respexit Petrum. Apostolus ad rom.

C. III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius.

Thren. V, 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur.

Post agitur de poenitentia Petri: et egressus foras flevit amare. Et est poenitentia commendabilis ex tribus. Et primo, quia cito, quia statim egressus; Eccli. V, 8: ne tardes converti ad dominum. Item prudens, quia declinavit a consortio eorum, qui induxerant eum ad negandum; sic et poenitentes debent occasionem vitare peccandi; II ad Cor. VI, 17: exite de medio eorum, et separamini, dicit dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos. Item quia efficax et vera; Ier. VI, 26: luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum; Is. XXXVIII, 15: recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.

Capitulus 27

87

(
Mt 27)


Lectio 1

Supra evangelista narravit quod passus est christus a Iudaeis, hic narrat quod passus est a gentilibus: et quatuor facit.

Primo tangit quomodo traditus est gentibus; secundo quomodo examinatur; tertio quomodo condemnatur; quarto quomodo patitur.

Secunda ibi iesus autem stetit ante praesidem etc.; tertia ibi per diem solemnem consueverat praeses etc.; quarta ibi tunc milites praesidis suscipientes iesum in praetorium etc..

Circa primum duo.

Primo narrat de assignatione, qua traditus est in manibus gentilium; secundo de morte et peccato traditoris, ibi tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset.

Circa primum tria.

Primo motivum assignat; secundo modum; tertio factum.

Causa fuit consilium habitum de morte: et secundum hoc tria tangit, ex quibus aggravatur eorum peccatum. Primo ex sollicitudine, et hoc tangit cum dicit mane autem facto consilium inierunt, quia cum tota nocte solliciti essent in illusione, tamen mane convenerunt.

Unde bene solliciti erant; iob XXIV, V. 14: mane primo consurgit homicida.

Item aggravatur ex communitate, quia omnes principes. Si enim unus, vel duo, excusabile esset; sed omnes convenerunt; Is. I, 6: a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; ideo dicit omnes principes; ezech.

C. XI, 2: fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum.

Item ex crudelitate, quia multa alia cogitare poterant, sed cogitabant quomodo eum morti traderent; Prov. I, 16: pedes eorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem.

Sed quomodo? vinctum adduxerunt.

Haec erat consuetudo, quod tales vincti adducerentur et signarentur morti condemnati.

Et signavit quod sicut mortem nostram sua morte destruxit, sic vincula peccatorum vinculis suis destruxit.

Et tradiderunt Pontio Pilato. Et quare? triplex est ratio. Una litteralis erat, quia vicarius erat imperatoris, et Iudaei non habebant iudicium sanguinis. Propter quod dicunt in Io. XVIII, 31: nobis non licet interficere quemquam.

Item ex intentione ipsorum: ipsi enim nolebant occulte interficere, sed manifeste, ut fama divulgaretur, secundum quod habetur sap.

C. II, 20: morte turpissima condemnemus eum.

Tertia causa est, quia pro omnibus voluit mori, ideo voluit ut omnes congregarentur, tam Iudaei quam gentiles, ita quod impletum est illud Ps. II, 2: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum.

Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset etc.. Hic agitur de poenitentia et morte Iudae.

Et circa hoc duo facit.

Primo narrat de proditione; secundo quid factum sit de pretio, ibi principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt.

Circa primum primo agitur de poenitentia; secundo de desperatione, ibi et proiectis argenteis in templo, recessit.

Circa primum tria facit.

Primo ponitur motivum; secundo poenitentia; tertio effectus.

Motivum tunc videns quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos. Potuit esse quod credidit Iudas, quando vendidit eum, quod non occideretur, sed quod flagellaretur; ideo videns quod damnatus esset, poenituit.

Sed est quaestio, quando traditus fuit praesidi, quomodo videre potuit quod esset damnatus.

Hieronymus dicit quod hoc vidit oculo mentis, quia ex quo vidit quod a Iudaeis damnatus erat, et traditus Pilato, cogitavit quod Pilatus iudicaret ad voluntatem eorum, scilicet Iudaeorum. Origenes dixit quod quidam dixerunt: videns Iudas quod esset damnatus, scilicet ipse Iudas, ex isto motus fuit ad poenitentiam.

Unde poenitentia ductus retulit triginta argenteos. Et haec poenitentia non fuit vera poenitentia; habuit tamen aliquid poenitentiae, quia poenitentia debet esse media inter spem et timorem; Iudas autem timorem et dolorem quidem habuit, quia de peccato praeterito doluit, sed spem non habuit. Et talis est poenitentia impiorum; Sap. V, 3: poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes.

Et quare ductus poenitentia? notandum quod dicit Origenes, quod aliquando accidit quod diabolus impellit hominem ad peccandum, aliquando homo; sed aliter et aliter, quia homo ut libidinem compleat, diabolus ut perdat. Et si diabolus immisit, non habuit ex creatione, et ideo poenitere potuit.

Et hoc est contra Manichaeos, qui dicunt quod duplex est creatio, bona et mala, et qui sunt de creatione mala, non possunt bene agere, et e converso. Et secundum eos Iudas fuit de creatione mala. Quomodo ergo potuit poenitere? dicit ergo quod hoc quod desperavit, non fuit nisi quia negligens fuit.

Sequitur effectus. Effectus poenitentiae est ut peccator studeat emendare. Peccaverat, quia vendiderat christum, fecerat enim quod in se erat: ideo triginta denarios retulit. Et primo ponitur retractatio; secundo poenitentia, ibi peccavi tradens sanguinem iustum.

Retulit ergo triginta argenteos; et in hoc retractavit, dicens peccavi, idest vere deliqui. In hoc autem quod dicit tradens sanguinem iustum, etsi bene dicit, non complete tamen, quia potest retorqueri ad hominem iustum.

Unde Ier. XXVI, 15: si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos.

Unde dicit Hieronymus quod si rectam fidem habuisset, non desperasset. Debuit enim dicere, tradens deum. In hoc ergo quod dixit tradens sanguinem iustum, minoravit eius potestatem, et ostendit se non habere rectam fidem.

Tunc ponitur Iudaeorum obstinatio at illi dixerunt: quid ad nos? iste iustum confitebatur, et tamen dicunt quid ad nos? Ier. VIII, 7: populus meus non cognovit iudicium domini. Tu videris, idest non sequimur conscientiam tuam. Remigius: quid ad nos? tu primo vendidisti, et post iustum confiteris. Quis videris apud nos, qui ita mutas sententiam? mutare enim de malo in bonum, bonum est: de malo autem in malum, malum; Eccli. XXVII, 12: iustum in aeternum stat, stultus autem ut luna mutatur.

Tunc ponitur desperatio. Desperatus enim de bonis temporalibus nihil curat; et sic facit iste, quia proiectis argenteis in templo recessit (non habuit curam de pecunia) et abiens laqueo se suspendit. Unde habetur Act. I, 18, quod suspendit se et crepuit per medium.

Et quare? dicit Origenes quod accidit, quia diabolus praecipitat aliquem in peccatum, et licet det spatium, tamen vult praecipitare in aliud. Et hoc caveri voluit apostolus dicens, II Cor. II, 7: ne forte abundantiore tristitia absorbeatur qui eiusmodi Est. Sic Iudas ad tantam absorptionem venit, quod abiens laqueo se suspendit. Ps. Lxviii, 16: neque absorbeat me profundum. Origenes narrat opinionem quorumdam dicentium quod quia Iudas audierat loqui de resurrectione, ideo credebat christo occurrere, et ideo laqueo se suspendit.

Quaerit Augustinus quando hoc fuit. Quia si velimus considerare, vix inveniemus tempus ante passionem, quo istud acciderit, quia principes occupati fuerunt tota die circa mortem christi. Item in sequenti die sabbatum fuit, et non recepissent ipso die pecuniam.

Ideo videtur Augustinus velle quod istud fuit post resurrectionem. Tamen potest dici quod etsi aliqui ad Pilatum accesserant, et morti vacabant christi, tamen aliqui in templo remanserunt, et his tradidit Iudas triginta denarios.

Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt etc.. Ostendit quid fuerit de pecunia Iudae factum. Et primo dicitur quomodo excluditur a corbona; secundo in quid expensa fuit dicitur.

Dicit ergo principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: non licet eos mittere in corbonam etc.. Notandum quod in corbonam ponebatur oblatio gratificationis, vel donum gratiae. Unde quaedam erant voluntaria quae offerebantur, alia ex debito: voluntaria in corbonam mittebantur, alia vero alibi; Eccli. XXXIV, 23: dona iniquorum non probat altissimus. Non licet ergo ponere in corbonam, quia pretium sanguinis Est. Et in hoc verificatur verbum domini, supra XXIII, V. 24: transglutientes camelum et excolantes culicem. Nolebant hanc pecuniam mittere in corbonam, sed de morte filii dei bene tractabant.

Tunc narrat quid inde factum est.

Et dicit primo factum; secundo quid inde sit factum.

Dicit consilio autem inito etc..

Quare hoc fecerunt? dicendum quod deus sic procuravit, ut istud factum in memoria haberetur. Unde emerunt agrum figuli in sepulturam peregrinorum, non eorum qui erant de patria, sed alienorum. Secundum mysterium congruit, quia per sanguinem christi accelerabatur non solum iustificatio, sed quies mortis; Apoc. XIV, 13: amodo iam dicit spiritus ut requiescant a laboribus suis. Vel potest esse quod peregrini sunt qui non habent ibi mansionem propriam; Ps. Cxix, 5: heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est.

Isti autem consepeliuntur christo. Apostolus, Rom. VI, 4: consepulti estis christo. Ager iste sancta ecclesia Est. Unde supra XIII, 44: simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro. Iste figulus est christus. Unde dicitur Ier. XVIII, 6: sicut lutum in manu figuli, sic et vos, domus Israel, in manu mea.

Tunc ponitur confirmatio facti. Et primo ex nomine propter hoc vocatus est ager ille Haceldama, hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem; scilicet usque ad illud tempus, in quo scriptum est istud evangelium.

Tunc confirmat ex auctoritate tunc adimpletum est quod dictum est per ieremiam prophetam.

Sed est quaestio, quare dicit per ieremiam prophetam dicentem, quia verba, secundum quod ibi iacent, non sunt scripta in tota sacra Scriptura. Tamen simile habetur Zach. XI, 12: appenderunt mercedem meam triginta argenteis. Est ergo quaestio quare ponitur per ieremiam, cum dictum sit per zachariam. Augustinus dicit quod alicubi invenitur scriptum per prophetam, et non per ieremiam, tamen videtur quod ille sit ieremias, sicut habetur in littera. Hieronymus tangit solutionem quod prophetae scripserunt aliquos libros, qui canonizati sunt apud Iudaeos.

Unde aliqui sunt libri prophetarum, qui non sunt in canone bibliae, sicut Iudas nominat quaedam in canonica sua, et etiam apostoli omnes istos receperunt. Unde dicit quod quidam attulit ei librum ieremiae, ubi ista verba scripta erant verbo ad verbum, et evangelista scripsit secundum quod in apocrypho invenit.

Augustinus solvit: contingere aliquando quod volens exprimere nomen unius auctoris, occurrat nomen alterius; ideo potest esse quod cum vellet scribere zachariam, scriberet ieremiam.

Sed multi erant tunc Iudaei qui legem noverant; quare non correxerunt? quia cogitaverunt quod divinitus esset dictum, quia a spiritu sancto omnes prophetae locuti sunt, et non habent efficaciam verba prophetae nisi a spiritu sancto; ideo ut insinuarent hoc mysterium, non correxerunt. Alia solutio quam innuit, est, quod licet non sint verba ieremiae, tamen est ibi quoddam factum simile, ut habetur Ier. XXXII, 6 ss. Quod recepit mandatum quod emeret agrum. Vel spiritus sanctus sic movit matthaeum ad idem factum, sicut movit ieremiam.

Sed si volumus, possumus accipere verba Hieronymi in libro de optimo genere interpretationis, qui dicit quod christi pedissequus non incurrit aliquam notam falsitatis: officium est enim boni interpretis non considerare verba, sed sensum. Ideo iste posuit sensum quorumdam scriptorum in ieremia, quorundam in zacharia, sicut habetur in marco quod ponit auctoritatem Isaiae, cuius una pars est Malachiae, alia Isaiae. Sic et matthaeus coniungit duas sententias, quarum una a zacharia, altera a ieremia ponitur, XXXII, 6. Quod enim est in zacharia, scilicet quod appenderunt (idest acceperunt) triginta argenteos, in ieremia non invenitur; sed quod agrum emit, quod signabat factum toti populo. Sicut constituit mihi dominus, hoc expresse habetur ex eo quod praecipit ieremiae, ubi supra, quod agrum emeret. Ideo secundum primam partem in zacharia habetur, secundum secundam in ieremia.

Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses. Supra enarravit evangelista quomodo dominus assignatus est in manu gentium, hic autem agit de examinatione: et circa hoc tria facit.

Primo narrat quomodo ante terrenum iudicem sistitur; secundo quomodo examinatur; tertio quomodo accusatur.

Dicit ergo: ita dictum est de Iuda cum tradidisset praesidi iesum. Iesus ergo stetit ante praesidem, idest tamquam reus et accusandus; iob XXXVI, 17: causa tua quasi impii iudicata est: causam iudiciumque recipies.

Per hoc enim meruit ut fieret iudex vivorum et mortuorum.

Tunc sequitur examinatio; et primo ponitur interrogatio; secundo responsio, ibi dicit illi iesus.

Pontifices in multis accusabant eum, scilicet de subversione legis, et quia regem se dicebat.

Unde Pilatus non curavit quaerere de transgressione legis, sed potius de eo quod videbatur tangere laesionem maiestatis, scilicet tu es rex Iudaeorum? quia Io. XIX, 12 habetur: omnis qui se regem facit, contradicit caesari.

Tunc sequitur responsio dicit ei iesus: tu dicis. Dicit Hieronymus quod christus sic moderatur sermonem suum, quod non affirmat, nec negat, sed dicit: tu dicis. Prov.

C. XVII, 27: qui moderatur sermones suos prudens est.

Item nota, secundum Hilarium, quod supra c. XXVI, 63, interrogatus a principe Iudaeorum, si tu es christus filius dei, dixit tu dixisti: et respondit per praeteritum; cum autem respondit gentili, respondit per praesens.

Et in hoc significatur quod confessio christi a Iudaea est de praeterito, quia facta est per prophetas; Ier. XXIII, 5: regnabit rex, et sapiens erit. Sed loquens ad gentilem dicit tu dicis, quia gentilitas confitebatur.

Consequenter agitur de accusatione.

Et primo ponitur accusatio; secundo inductio ad respondendum, ibi dixit autem Pilatus.

Dicit ergo et cum accusaretur a principibus sacerdotum, nihil respondit. Super quibus accusaretur, tacet matthaeus, sed Lucas hoc dicit XXIII, 1 ss.. Haec est consuetudo evangelistarum, quia quod unus omittit, alter narrat. Unde ibi dicitur quod seduceret turbas etc., et quod prohibebat dari censum caesari, item regem se diceret. Et hoc est falsum secundum intentionem suam, quia intendebant de regno temporali; sed ipse dicit, io.

C. XVIII, 36, regnum meum non est de hoc mundo. Sed christus nihil respondit. Tunc impletum est quod dictum est per Is. LIII, 7: quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Et c. XLII, 2: non audietur foris vox eius.

Tunc dicit ei Pilatus. Ex tunc conabatur Pilatus eum liberare, ideo conabatur ut responderet; unde dicebat non audis quanta adversum te dicunt testimonia? et primo ponitur incitatio non audis etc.. Hoc autem dicebat, quia volebat dimittere eum: ipsi enim qui erant accusatores, erant testes, et ideo noluit respondere.

Quare autem non respondit, potest esse ratio ex parte christi, quia noluit excusare passionem suam: poterat enim eam excusare loquendo; ideo noluit loqui. Oblatus enim est quia voluit, Is. LIII, 7. Item, ut daret nobis exemplum, quia cum malediceretur, non maledicebat. Item quia tot signa Iudaei viderant, quod converti poterant, et ideo reputavit eos indignos; Eccli. XXXII, 6: ubi non est auditus, non effundas sermonem.

Et notandum quod in multis loquitur, et in multis silet, quia si semper loqueretur, excusaret se; item si semper taceret, pertinax videretur.

Pilato autem quandoque respondet, quandoque non; sed Iudaeis numquam respondet, quia Pilatus ignorabat, ideo veritatem aliquando dicebat, sed Iudaei obstinati erant.

Tunc ponitur admiratio Pilati ita ut praeses miraretur vehementer. Et quare miratur? quia audiebat eum facundissimum: et hoc est quod dicit David, Ps. XXXVII, V. 14: ego autem tamquam surdus non audiebam, et sicut mutus non aperiens os suum, idest ac si essem ignorans.

Et notate quod dicit vehementer: quod enim aliquis sapiens nihil respondeat, mirum est; sed quod in tali causa, ubi adiudicatur morti, non respondeat, hoc vehementer est admirandum. Item quia non videbat eum perterritum: in tali enim casu solent homines etiam perterreri.

Tunc agitur de damnatione.

Et primo ponitur diversum studium volentium excusare ipsum; secundo studium volentium condemnare, ibi principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent barabbam; tertio condemnatio, ibi tunc dimisit illis barabbam.

Circa primum primo ponitur studium Pilati ad liberandum; secundo studium principum ad condemnandum.

Circa primum primo ponit quasdam opportunitates; secundo tractat de eius liberatione; tertio dat causam.

Secunda ibi congregatis ergo illis, dixit Pilatus; tertia ibi sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

In prima ponit duas opportunitates.

Dicit ergo per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum. Ista consuetudo non erat ex lege imperatoris, sed ex voluntate eius, ut redderet populum sibi magis devotum: quia in solemnitate debebant magis esse iucundi, nolebat quod illa die esset causa tristitiae. Sic et Romae in illo die quo imperator intrabat, nullus adiudicabatur morti. Item de novo acquisiverat praefecturam, ideo volebat sibi eos esse devotos. Aliquid tamen simile legitur in veteri testamento, scilicet quod Saul liberavit ionatham, qui adiudicatus erat morti, I Reg. XIV, 44 ss..

Deinde ponit opportunitatem ex quodam latrone, qui dicebatur barabbas, qui interpretatur filius patris, scilicet diaboli; Io. VIII, 44: vos ex patre diabolo estis.

Congregatis autem illis, dicit Pilatus: quem vultis dimittam vobis? hic facit Pilatus contra consuetudinem Iudaeorum, quia non solebat eos rogare, sed ipsi rogabant eum. Sed hoc faciebat, quia quaerebat eum dimittere, et videtur inducere, quia videbatur ei quod deberent praeeligere christum quam barabbam; quia iste erat reus laesae maiestatis, et multis nocuerat.

Item ex eo quod christum nominat, dicens an iesum, qui dicitur christus? christus enim dicitur unctus. Unde regem appellabat eum, ideo credebat quod christum deberent accipere; Eccli. XV, 18: ante hominem vita et mors. Sic Pilatus ante eos posuit bonum et malum; et ipsi acceperunt malum, ideo eos semper sequitur malum.

Deinde ponit causam sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Ex quo sciebat? audierat enim multa bona de eo, et videbat eum constantem; unde sciebat quod per invidiam tradidissent eum. Sicut enim invidia diaboli fuit inimica primo homini, sic debuit esse invidia istorum inimica christo.

Sic enim ioseph ex invidia traditus est a fratribus, Gen. XXXVII, 28.

Sedente autem eo pro tribunali, misit ad eum uxor eius. Supra posuit evangelista unam causam, quare Pilatus nitebatur dimittere eum, hic autem ponit aliam causam, scilicet admonitionem uxoris. Et primo ponitur admonitio; secundo causa admonitionis, ibi multa enim passa sum hodie per visum propter eum.

Sedente autem eo pro tribunali.

Sicut dicit quaedam Glossa, tribunal est sedes iudicum. Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii dissipat omne malum intuitu suo.

Cathedra proprie doctorum; supra XXIII, 2: super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei. Et dicitur a tribunis, quia primo tribuni electi sunt a Romanis ad facienda iudicia.

Et dicit pro tribunali: et est iste modus loquendi Graecus. Aliquando enim pro accipitur pro ante; sicut, exercitus est pro castris, idest ante castra. Aliquando pro in; unde pro tribunali, idest in tribunali.

Misit ad eum uxor eius dicens. Erat ista mulier gentilis, et signat ecclesiam gentilium, quae suscepit christum, ut I ad Cor. I. Nihil tibi et iusto illi, idest non pertinet ad te iudicare, immo ipse debet esse iudex tuus; act.

C. X, 42: qui constitutus est iudex vivorum et mortuorum.

Multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Hic ponitur causa.

Et est modus loquendi talis: quando enim abstrahitur quis a sensibus, aliqua secundum imaginationem apparent, et consuetum est quod visio refertur ad id quod apparet, cum sit alienatio a sensibus: hoc autem fit aliquando in vigilia, aliquando in somno. Quando in vigilia, visio dicitur; unde Num. XII, 6 dicitur: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. Hic autem ponitur propheta pro utroque.

Notandum quod huius causa quandoque corporalis intrinseca est, ut quando superabundat sanguis, fit apparitio corporum rubeorum, et sic de aliis. Aliquando ex causa extrinseca, ut ex frigore somniat aliquis quod sit in nive. Aliquando autem fit a causa spirituali, et hoc vel a deo per bonum Angelum; et de hoc iob XXXIII, 15: per somnium in visione nocturna aperit aures vivorum. Et haec vera sunt, et veritatem habentia; non tamen multum debet confidere; Eccli. XXXIV, 7: ne dederis in illis cor tuum, multos enim errare fecerunt somnia. Aliquando fiunt a Daemonibus, qui possunt imprimere in phantasiam, quia est virtus corporalis: unde divinationes et huiusmodi prohibentur in lege; Deut. XVIII, V. 10: non inveniatur in te qui somnia observet, vel auguria etc..

De hac visione possumus dicere quod facta est a deo per bonos Angelos; vel a diabolo, quia erat ad impediendum passionem: quia in passione erat peccatum occisionis. Et sic fiebat per Angelos bonos; sed ex passione sequitur fructus, ideo diabolus iam percipiens eum esse deum, et timens per passionem potestatem amittere, sicut in mente Iudae posuerat ut eum traderet, sic et modo voluit impedire, non quia vellet impedire peccatum, sed potius passionis fructum.

Tunc ponit studium Iudaeorum volentium occidere christum principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent barabbam. In utroque enim se ostendunt abominabiles, quia principes qui alios corrigere deberent; Prov. XVII, 15: qui iustificat impium abominabilis Est. Similiter eo quod seniores; Dan. XIII, 5: egressa est iniquitas a senioribus populi.

Respondens autem praeses ait illis. Hic ponit conatum, quo conabatur Pilatus dimittere eum. Et primo ostendit quibus verbis egerit ad liberationem; secundo quibus factis, ibi videns autem Pilatus quia nihil proficeret.

Tribus modis est conatus liberare eum. Primo ex comparatione; secundo ex dignitate; tertio ex innocentia.

Ex comparatione, quia comparavit eum malo actori, respondens scilicet petitioni populi, vel istis principibus qui instigabant eum quem vultis vobis de duobus dimitti? at illi dixerunt: barabbam. Quod et populo improperat Petrus, Act. III, 13, dicens de christo: quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti. Vos autem sanctum et iustum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis etc..

Dicit ergo Pilatus: quid ergo faciam de iesu, qui dicitur christus? hic allegat dignitatem quid faciam de iesu, quasi dicat: iniuriosum erit vobis, si illum occidatis, qui dicitur christus. Sed isti vereri non potuerunt: immo dicunt omnes crucifigatur: haec enim erat mors turpissima. Ideo completur quod dicitur Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum; Is. III, 8: lingua eorum et adinventiones eorum contra dominum.

Ait illis praeses: quid enim mali fecit? hic allegat innocentiam eius, intendens eum liberare, quasi utens illo quod dicitur ier.

C. II, 5: quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis? et Io. VIII, 46: quis ex vobis arguet me de peccato? at illi magis clamabant: crucifigatur. Unde flecti non poterant, secundum illud Ier. VIII, 5: apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. Unde pertinaces erant in malitia.

Videns autem Pilatus quod nihil proficeret. Hic intendit liberationem eius per factum; et primo ponitur factum; secundo populi obligatio ad poenam.

Dicit videns autem Pilatus quia nihil proficeret.

Per hoc dat intelligere quod multa alia dixerat, et quod nihil proficiebat. Accepta autem aqua lavit manus suas. Haec erat consuetudo quod quando quis volebat se ostendere innocentem, lavabat manus, sic et iste; unde dixit ego innocens sum a sanguine iusti huius etc.. Secundum hunc modum habetur in Ps. XXV, 6: lavabo inter innocentes manus meas. Et vere ipse fuisset innocens, si in sua sententia permansisset, unde vocat eum iustum. Vos videritis, idest quid vobis accidere debeat. Unde Io. XVIII, 31 dicitur: accipite eum vos, et secundum legem vestram iudicate eum.

Tunc sequitur oblatio ad poenam sanguis eius super nos, et super filios nostros.

Et ita fiet quod sanguis christi expetitur ab eis usque hodie; et bene convenit illis quod dictum est Gen. IV, 10: sanguis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Sed sanguis christi efficacior est quam sanguis Abel.

Apostolus ad Hebraeos XII, 24: habemus sanguinem melius clamantem quam sanguis Abel; Ier. XXVI, 15: verumtamen si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos.

Tunc dimisit barabbam. Dimisit, idest absolvit a sententia mortis. Iesum vero flagellatum tradidit eis ut crucifigerent. Et quare flagellatum? Hieronymus dicit quia consuetudo erat Romanorum quod adiudicatus morti primo flagellabatur. Et sicut dicitur io.

C. XIX, 1 ipse flagellavit; unde completur in eo quod habetur in Ps. XXXVII, 18: ego autem in flagella paratus sum. Quidam dicunt quod flagellavit ut moverentur ad pietatem, et sic flagellatum dimitterent.


Aquinatis - super Mt 86