Aquinatis - super Mt 88

88

Lectio 2

Postquam habitum est de condemnatione, hic agitur de passione et morte; secundo de sepultura, ibi cum sero autem factum esset etc..

Circa primum duo facit. Quia primo narrat quae indigne pertulit; secundo quae magnifice fecit, ibi a sexta autem hora tenebrae factae sunt.

Prima pars in tres. In prima agit de illusione militum; secundo de crucifixione; tertio de crucifixi derisione per Iudaeos facta.

Secunda ibi et postquam illuserunt ei; tertia ibi praetereuntes autem blasphemabant eum.

Circa primum primo describuntur illusores; secundo illusio.

Dicit ergo milites congregaverunt universam cohortem. Cohors societas militum dicitur, et quilibet, qui habebat iudiciariam potestatem, habebat cohortem militum ad exercendum iudicium. Praetorium dicitur esse locus ubi exercebantur iudicia. Unde congregati sunt ad eum et gentiles, et Iudaei, ut nulli essent immunes, quia omnes debebat redimere. Ideo competit quod habetur rom.

C. XI, 32: conclusit deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur. Et in Ps. Cxvii, V. 10: circuierunt me sicut apes.

Et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei. Hic describitur illusio. Et primo quoad habitum; secundo quantum ad honorem; tertio quantum ad opprobrium.

Secunda ibi et genu flexo ante eum, illudebant ei; tertia ibi exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine simonem etc..

Notandum quod licet accusassent eum de multis, tamen non propter aliud patiebatur, nisi quia regem se dicebat, sicut habetur Io. XIX, 12: si eum dimittis, non es amicus caesaris. Unde ex hac causa magis timuit.

Ideo volentes illudere, imponunt ei signa regis. Consuetudo enim est quod reges purpura induantur; et isti loco huius veste coccinea eum induerunt. Item solent habere coronam; et loco huius fecerunt coronam spineam.

Item solent habere sceptrum; et loco huius dederunt ei baculum arundineum.

Dicit ergo et chlamydem coccineam circumdederunt ei, idest rubeam.

Sed quid est quod marcus dicit XV, 17, quod eum purpura induerunt? Augustinus solvit quod hoc dixit propter similitudinem coloris.

Vel potest dici, quod quamvis esset coccinea, tamen habebat aliquid de purpura.

Per hoc quod propriis vestibus exuitur, et alienis induitur, reprehenduntur haeretici, qui dixerunt eum non esse verum hominem. Ista chlamys potest signare carnem christi sanguine proprio cruentatam: ipse enim vulneratus est propter iniquitates nostras; attritus est propter scelera nostra. Is. LIII, 5. Vel signat sanguinem martyrum, qui laverunt stolas suas in sanguine agni. Vel peccatum gentilium.

Et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius. Unde pro corona gloriae imposuerunt ei coronam contumeliae; Is. XXII, 18: coronate eum corona tribulationis.

Per istas spinas signantur aculei peccatorum, quibus conscientia vulneratur: et istas christus accepit pro nobis, quia pro peccatis nostris mortuus Est. Vel potest referri ad maledictum Adae, ubi dictum est: spinas et tribulos germinabit tibi. Unde signatum est quod solvebatur ista maledictio.

Et loco sceptri arundinem in dextera eius. Et signatur potestas Daemonum secundum Origenem, quam christus de manibus eorum eripuit; IV Reg. XVIII, 21: non confidas in baculo arundineo. Potest enim signari inanitas gentilium, quam sibi tamen christus assumpsit; Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Et bene comparantur arundini, quia sicut arundo fertur in omnem ventum, sic gentilitas in omnem errorem.

Item arundine utebatur ad scribendum.

Item ad venenosa occidendum. Sic christus fideles ad se trahit et ascribit, sed persecutores ad mortem.

Tunc agitur de illusorio honore, et istum exhibebant facto; unde dicitur et genu flexo ante eum, illudebant ei. Et licet hoc fecerint illudendo, tamen signabat quod omne genu ante eum flecti debebat; Phil. II, V. 10: in nomine iesu omne genu flectatur.

Unde illudebant verbo, dicentes ei: ave, rex Iudaeorum. Et signantur per istos illi qui voce confitentur se nosse deum, factis autem negant, ad Tit. I, 16.

Item varias contumelias intulerunt, quia inspuerunt in faciem eius; Is. L, 6: faciem meam non averti a conspuentibus in me. Item percutiebant caput eius tamquam stultus esset.

Et qui sunt illi qui caput christi percutiunt? caput christi est deus, ut habetur I Cor. XI, V. 3. Illi ergo caput christi percutiunt, qui divinitatem christi blasphemant. Per arundinem sacra Scriptura signatur. Tales errorem suum per sacram Scripturam confirmant.

Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine simonem. Post illusionem agitur de crucifixione, et circa hoc duo facit. Primo determinat de loco crucifixionis; secundo de habitu, et de his, quae in eo loco sunt acta. Et primo narrat quomodo christus ductus est ad locum; secundo quomodo crux est delata; tertio quomodo pervenerunt ad passionem.

Et postquam illuserunt, exuerunt, scilicet chlamydem, quam ei induerant.

Notate quod illuditur in veste aliena sed ducitur in propria; per quod signatur, quod non erat ei proprium illudi, sed occidi: quia, ut habetur ad Phil. II, 8, humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem. Ibi enim apparuit virtus, Ps. Cxvii, 16: dextera domini fecit virtutem; Is. LIII, 7: quasi ovis ad occisionem ducetur.

Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum. Hic agitur de delatione crucis.

Et per hoc signatur quod noluit pati in civitate, sed extra. Et ratio assignatur ad hebr.

Ult., 12, ubi dicitur: propter quod ut iesus sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.

Competit etiam figurae, quia, sicut habetur Lev. XVI, 19 ss. Quod hircus, qui pro peccato debuit immolari, extra castra mittebatur; sic et christus, quia erat hostia populi.

Item ad nostram aedificationem, ut det nobis intelligere, quod exire debemus ad eum extra conversationem nostram; ad Hebr. Ult., improperium eius portantes. Item passus est extra portam, ut virtus passionis non includeretur ad unam gentem; Io. XI, 52, mortuus est, ut omnes gentes congregaret in unum.

Hunc angariaverunt ut tolleret crucem. Hic videtur discordia, quia Io. XIX, V. 17 habetur quod exivit baiulans sibi crucem.

Hic est quaedam solutio secundum Hieronymum, quod primo portavit, sed post incedentes obviaverunt simoni, et angariaverunt etc.. Origenes dicit quod e converso fuit, quod simon primo portavit, et post christus.

Et ratio est mystica quare primo tulit crucem.

Unde supra XVI, 24: qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me etc..

Et notandum quod iste simon extraneus erat: et signat gentilem populum, qui crucem domini tulit; I Cor. I, 18: verbum crucis pereuntibus quidem stultitia: his autem qui salvi fiunt, idest nobis, virtus dei Est. Et simon dicitur obediens: et gentilis populus obedivit; Ps. XVII, 45: populus quem non cognovi, servivit mihi, in auditu auris obedivit mihi.

Et veniebat de villa. Villa Latine, pagos dicitur Graece. Unde ille de villa venit, qui de paganismo venit.

Convenit et quod dicit Cyrenaeum, quod interpretatur haereditas pretii; Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam.

Et quod dicit, quod coegerunt eum, signat illos, qui exterius crucem ferunt; interius autem coacte ferunt, quia non propter deum, sed propter mundum. Ad Gal. V, 24: qui christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

Consequenter ponitur locus et venerunt in locum qui dicitur golgotha, quod est calvariae locus. Calvaria dicitur apud homines denudatum, sicut patet in coemeteriis.

Unde dicitur in Graeco cranios. Et dicunt aliqui, quod in illo loco sepultus fuit Adam.

Hieronymus istud improbat, quia sepultus fuit in Hebron, ut habetur in iosue XIV.

Et quare ibi passus est? notandum quod in qualibet civitate est aliquis locus, ubi solent damnati cruciari: unde ibi erat locus damnatorum.

Tunc narratur quid actum est in sua crucifixione. Et primo ponitur potatio eius; secundo crucifixio; tertio alia, quae facta sunt.

Et circa primum primo ponitur quid sit oblatum; secundo quomodo se habuit ad oblatum.

Dicit ergo et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. Voluerunt quod omnes sensus eius paterentur: visus passus est per sputa et vigilias, auditus per blasphemias et verba irrisoria, tactus, quia flagellatus; ideo voluerunt quod et gustus pateretur. Et completum est quod in Ps. Lxviii, 22 dicitur: et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto: et Ier. II, 21: quomodo conversa es in pravum, vinea aliena? sed est quaestio: quia in Mc. XV, 23 habetur quod dederunt ei vinum myrrhatum. Dicendum quod myrrha amarissima est, et vinum felle mixtum est amarum. Sed consuetudo est omne amarum nominari sub specie fellis.

Unde secundum veritatem vinum erat myrrhatum, sed tamen ad similitudinem fellis dicitur.

Et per hoc significabatur quod amaritudinem peccatorum nostrorum tulit.

Postea ponitur quomodo se habuit, quia cum gustasset, noluit bibere.

Sed quid est quod dicit marcus quod accepit, hic autem dicit quod gustavit? potest dici quod non accepit, nisi ad gustandum.

Et hoc signat, quia gustavit mortem: quia enim cito surrexit, vix visus est mortuus, quia fuit inter mortuos liber, Ps. Lxxxvii, 6.

Postquam autem crucifixerunt eum etc.. Sed potest quaeri quare magis ista morte voluit mori.

Una ratio est ex parte crucifigentium, quia volebant quod per hoc infamaretur, secundum illud Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum etc., et haec est crucis. Item ex parte ordinationis dei, quia christus voluit esse noster magister, ut daret nobis exemplum patiendi mortem. Unde passus est mortem ut per mortem liberaret nos, ut habetur ad hebr.

Cap. II, 14 s.. Sed multi sunt qui bene volunt pati mortem, sed mortem abiectam refugiunt; ideo dominus dedit exemplum ne quodlibet genus mortis refugerent.

Item competebat redemptioni, quia ad satisfactionem pro peccato primi hominis: sed primus homo peccavit in ligno; ideo dominus in ligno pati voluit; Sap. XIV, 7: benedictum lignum, per quod fit iustitia. Item christus exaltandus erat per passionem, ideo exaltari voluit per passionem in cruce. Item volebat corda nostra trahere ad se; Io. XII, 32: si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Item ut corda nostra elevarentur.

Diviserunt sibi vestimenta sua.

Hic ponuntur quae facta sunt in contumeliam crucifixi. Et primo ponitur divisio vestimenti; secundo superpositio tituli; tertio associatio.

Circa primum primo ponit factum; secundo prophetiam.

Dicit ergo diviserunt. Chrysostomus dicit quod hoc factum fuit in magnum vituperium. Consuetudo enim erat quod condemnatus non denudabatur nisi vilissimus homo: ideo ut magnam contumeliam inferrent ei, denudaverunt ipsum, ut instruamur quod nos ab omni effectu actuum carnalium debemus nos denudare.

Quomodo hoc factum sit, matthaeus transit, sed ioannes narrat c. XIX, 23 s. Quod quilibet miles accepit partem suam de alia veste; sed super tunica inconsutili miserunt sortem.

Tunc ponitur prophetia ut adimpleretur quod dictum est per prophetam. Ly ut non ponitur causative, sed consecutive, quia christo patiente accidit impleri istud quod dictum erat et sedentes servabant eum etc., ut scilicet non sepeliretur; Ps. XXI, 18: ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.

Tunc sequitur titulus et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam etc.. Et attendendum quod illud quod ad ignominiam fecerunt ex ordinatione, cessit ad honorem eius. Unde imposuerunt causam ipsius, idest causam pro qua patiebatur; apoc.

C. XIX, 16 habetur scriptum: rex regum et dominus dominantium. Quod ergo dicit rex Iudaeorum, hoc pertinet ad honorem, quia futurus erat rex super omnes gentes; Ps. II, 6: ego autem constitutus sum rex ab eo super sion montem sanctum eius.

Tunc ponitur societas tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones. Haec fuit societas, quia in medio duorum latronum ut malefactor; unde Is. LIII, 12: et cum iniquis deputatus Est. Sed unus a dextris, alter a sinistris.

Crucem accepit ut iudex: sicut enim in iudicio quidam a dextris, quidam a sinistris, sic hic. Unde per hoc signatur iudex vivorum et mortuorum; ad Phil. II, 9: propter quod exaltavit illum deus, et dedit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum; iob XXXVI, 17: causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque recipies. Item per hoc quod unus a dextris, alius a sinistris, signatur quod pro omnibus christus passus est; sed tamen aliqui credunt, aliqui non; I ad Cor. I, 23: nos autem praedicamus christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam.

Vel potest dici quod quidam crucem patiuntur propter deum, et hi a dextris; quidam autem non propter deum, sed propter mundum, et hi a sinistris.

Tunc agitur de illusione crucifixi praetereuntes autem blasphemabant eum; et primo agitur de ea quae a populo; secundo de ea, quae a principibus; tertio de illa, quae a latronibus.

Circa primum primo describit blasphemos; secundo blasphemias.

Primo ergo describit quia praetereuntes, idest praeter viam euntes: de talibus dicitur Is. XXX, 11: declinate a me semitam, cesset a facie nostra sanctus Israel. Item describuntur, quia movebant capita: et hoc faciebant ad delusionem. Per caput significatur ratio, per pedes affectus; unde primo moverunt affectus ad malum, post movent capita, quia infatuantur in peccatis.

In tribus irrident eum. Primo in verbis; secundo de operibus quae fecit; tertio de dignitate quam sibi appropriavit.

De primo dicit vah qui destruis templum dei etc.. Vah est interiectio derisionis. Iam enim erat divulgatum, et non volebant credere; unde de his dicit Ier. VIII, 5: apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. Quasi dicerent: si vis reaedificare templum, reaedifica te; sed non poterat reaedificare nisi primo solveretur; ideo primo voluit quod solveretur, quia de templo corporis sui hoc dixerat.

Deinde ex opere salva teipsum; quasi dicerent: salvasti alios, salva te. Sed non vere alios, nec poteris te salvare.

Item ex dignitate, quia si filius dei es, descende nunc de cruce. Haec conditionalis non est bona, immo potius, si filius dei est, debet esse obediens patri. Ipse enim factus est obediens usque ad mortem, Phil. II, 8. Item potius deberent dicere: si filius dei es, ascende, et non descende; Io. III, 13: nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, filius hominis qui est in caelo. Utuntur eodem verbo, quo diabolus usus est tentans eum supra IV, 6: si filius dei es, mitte te deorsum.

Non est enim filii dei descendere: unde persuasione diaboli loquebantur, volentes impedire passionem eius.

Tunc sequitur de illusione principum similiter et principes sacerdotum illudentes etc.. Unde non solum populus, sed principes illudebant ei. Aliquis non facit vim si a minimis condemnatur, sed derisionem maiorum tolerare non potest. Naturaliter enim homo appetit honorari, honor autem fit in testimonium virtutis; unde delusio fit propter opprobrium. Et describuntur isti ex auctoritate, quia principes. Item ex doctrina, quia Scribae.

Item ex vita, quia Pharisaei, qui praeeminebant in vita; Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam domini, et iudicium dei sui. Et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.

Et tria dicunt.

Primo improperant miracula quae fecit; secundo regiam dignitatem; tertio quod filium dei se fecit.

Quantum ad primum dicunt: alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Volebant dicere: si alios salvos fecit, se poterit salvare; sed se non potest: ergo nec alios salvos fecit. Sed nos e contrario debemus arguere: alios salvos fecit, ergo se salvare potest; sed se potuit salvare resurgendo: ergo et nos poterit salvare. Ad hebr.

C. V, 9: factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae. Unde isti non intendebant nisi salutem temporalem; christus autem voluit ostendere quod salus aeterna praeponenda est; unde dicunt: si rex Israel est, descendat nunc de cruce.

Hic improperant regiam dignitatem, et faciunt falsam promissionem, et faciunt malam consequentiam, quia si rex Israel est, non debet descendere, quia per crucem debet ascendere; Ps. Xcv, 10: dominus regnavit a ligno, et in Is. IX, 6: factus est principatus idest crux super humerum eius.

Item fecit quod maius est, quia surrexit de sepulcro, et tamen non crediderunt, unde mendaces erant; Ier. XXIII, 16: nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt vos: et sequitur: visionem enim cordis sui loquuntur vobis.

Item improperant quod dixit se filium dei confidit in deo, liberet eum si vult. Ps. XXI, 9: speravit in domino, eripiat eum, salvum faciat eum, quoniam vult eum.

Poterat liberare, si vellet; sed nolebat, quia volebat eum ad tempus morti exponere, ut nobis salutem procuraret, et sibi honorem. Unde impletum fuit quod dicitur in Ier. XV, 10: omnes male dicunt mihi.

Idipsum autem et latrones improperabant ei. Sed quid est quod dicitur hic quod ambo improperant ei, in Luca autem c. XXIII, 39, quod unus solus? solvit Augustinus, quod aliquando consuetudo est in Scriptura quod plurale ponitur pro singulari, ut Hebr. II, 33: obturaverunt ora leonum, idest obturavit, scilicet Daniel. Et est loquendi modus, sicut dicitur: isti rustici mihi sunt infesti, etiam si unus solus sic infestet eum. Sic matthaeus loquitur. Vel aliter, secundum Hieronymum, quod a principio ambo improperaverunt ei; sed unus videns miracula quae faciebat, poenituit. Et hoc, ut dicit chrysostomus, divina dispensatione factum Est. Unde significantur illi, qui post multa scelera ad christum revertuntur.

A sexta autem hora tenebrae factae sunt per universam terram. Supra narravit evangelista quomodo dominus passus est in cruce; hic quomodo operatus est magnifica.

Et primo ponit quae operatus est ante mortem; secundo quae post mortem, ibi iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.

Circa primum duo facit.

Primo narrat obtenebrationem accidentem; secundo clamorem, ibi et circa horam nonam clamavit iesus.

Dicit ergo a sexta autem hora tenebrae factae sunt per universam terram.

Sicut narrat Origenes, gentiles audientes evangelistam hoc narrantem pro miraculo, deridebant eum, et dicebant hoc factum fuisse naturaliter; ideo credebant, quod ut ignorans diceret, cum sol naturaliter pateretur. Sed non fuit haec eclipsis naturalis, sed miraculosa.

Sed si vultis videre, audite quod dionysius dicit, qui erat vigintiquinque annorum, et studebat in astris in civitate Heliopolis. Et dum viderent, admirati sunt ipse et Apollonius; et videbatur eis quod non erat naturalis, et consideraverunt quatuor miracula.

Primum ex tempore, quia cum esset dies qua Pascha debebat fieri, luna erat quintadecima, ubi luna est in oppositione ad solem; sed naturalis eclipsis fit ex coniunctione lunae ad solem. Secundum miraculum fuit, quod quando sol in occidente est, luna debet esse in oriente; sed hic mutatus est cursus lunae.

Item tertium signum est quod semper obscuratio incipit a parte occidentis, quia omnes planetae habent duplicem motum, proprium et communem. Luna quoad proprium motum velocior est, et cum venit ad corpus solis, venit ab occidente; sed sic non fuit hic, quia ab oriente venit. Quartum miraculum fuit, quod ab eadem parte incipit obscuratio, et redit illuminatio; sed hoc tunc non fuit, quia illam partem quam primo occupavit, ultimo dimisit, quia luna ab oriente venit usque ad corpus solis, et tunc retrocessit, unde illa pars primo fuit illuminata. Et ideo ista considerans, in adventu Pauli se convertit et post convertit socium suum. Quintum miraculum, quod est maius, ut dicit, est quod quando naturalis eclipsis est, parum durat: non enim sol patitur, sed fit obscuratio per interpositionem lunae; sed corpus lunae non est maius quam solis, ideo moram non habet; sed istud duravit tribus horis, ideo magnum fuit miraculum.

Sed quaerit Origenes: si istud fuit ita magnum miraculum, quare aliquis astrologorum non descripsit? respondit, et dixit quod ista obscuratio non fuit universalis, sed circa terram Iudaeae. Vel dicitur super universam terram, scilicet Iudaeam.

Similis modus loquendi est, cum dicitur: non est gens, aut regnum etc., intelligendum enim de illa gente, sic et hic. Chrysostomus vero dicit quod intelligitur super universam terram, idest super totum mundum, quia moriebatur pro universo mundo; ideo voluit per signum passionis omnibus innotescere.

Sed dionysius dicit, quod erat in Aegypto, et ipse vidit, et sic poterat intelligere quod durabat usque in Asiam: unde magis est ei credendum.

Narrat quidam astronomus de quadam eclipsi, quae facta fuit tempore tiberii, sed non dicit quando, vel quantum duravit, vel quomodo; tamen potest dici quod quia tunc non erat tempus eclipsis, non perpenderunt modum.

Unde aliqui dixerunt quod nubes multae interpositae fuerunt inter nos et solem; aliqui autem dixerunt, quod sol retraxit radios suos; unde Amos VIII, 9: occidit eis sol in meridie.

Sed est quaestio, quia hic dicitur quod crucifixus est hora sexta, marcus vero dicit hora tertia, c. XV, 25.

Dicendum quod matthaeus historiam narrat, quod crucifixus est hora sexta, et mortuus est hora nona. Et hoc mysterio competit, quia sol in meridie est in medio caeli; ideo competit filio dei, qui est verus sol; mal.

C. IV, 2: vobis timentibus nomen dei orietur sol iustitiae. Item competit transgressioni primi hominis; quia Adam post meridiem peccavit, Gen. III, 8, ideo christus satisfacere voluit illa hora.

Quare ergo dicit marcus quod hora tertia? dicendum quod crucifixus fuit hora tertia lingua Iudaeorum, sed hora sexta manibus militum.

Item tribus horis fuerunt tenebrae, et fuit figuratum per id quod scribitur Exod. X, V. 22, quod Moyses tribus horis extendit manus suas in caelum, et factae sunt tenebrae tribus diebus in universa terra Aegypti. Sic christus in cruce expandit manus suas, et factae sunt tenebrae tribus horis, ad signandum quod privati erant lumine trinitatis.

Et circa horam nonam clamavit iesus voce magna. Hic ponit clamorem christi.

Et primo ponitur clamor; secundo effectus, ibi quidam autem de illic stantibus etc..

Dicit ergo et circa horam nonam clamavit iesus voce magna. Secundum Origenem christus voce magna clamat, et signat multitudinem mysteriorum. Is. VI, 3: seraphim clamabant alter ad alterum: sanctus, sanctus, sanctus dominus deus exercituum.

Unde qui vult hoc intelligere, quod taedio mortis clamavit, non intellexit mysterium; ideo non sic intelligendum est, sed quia voluit dare intelligere se aequalem patri, lingua Hebraea dixit eli, eli lamma sabacthani? item, quia voluit signare quod praenuntiata est a prophetis, ideo dixit illud Ps. XXI, 2: deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? unde dicit Hieronymus quod impii sunt qui aliter Psalmum illum exponere volunt quam de passione christi.

Notate, quod quidam male intellexerunt.

Unde debetis scire quod fuerunt duae haereses. Una quae in christo non posuit verbum unitum, sed quod verbum fuit loco animae, et hoc posuit Arius. Alii vero, quod verbum non fuit unitum naturaliter, sed per gratiam, sicut in aliquo iusto; ut in prophetis, et sic Nestorius. Unde exponebant deus, deus meus, ut quid dereliquisti me? dicunt quod hoc dicebat verbum dei, et vocat eum deum, quia creatura sua est, et conqueritur, quod hoc verbum fecit sibi uniri, et post dereliquit eum. Sed haec est expositio impia, quia semper cum eo est; unde divinitas non dimisit carnem, nec animam: unde in Io. VII, V. 29: qui me misit, mecum est.

Quid ergo? dicendum quod ex ipso modo loquendi manifestum est, quod de christo debebat intelligi: dicitur enim de eo Io. Ult., 17: ascendo ad patrem meum, et patrem vestrum, deum meum, et deum vestrum. Patrem nominat, eo quod deus est; deum nominat, eo quod homo est: ideo cum dicit deus meus, deus meus etc. Manifestum est quod secundum quod est homo, loquitur; ideo ingeminat, ut magnitudinem affectus humani designet. Et quod dicitur derelequisti me, dicitur per similitudinem, quia quod habemus, a deo habemus; unde sicut cum aliquis alicui malo exponitur, dicitur derelictus, sic quando dominus dereliquit hominem cadere in malum poenae, vel culpae, dicitur derelictus; ideo christus dicitur derelictus non quantum ad unionem, nec quantum ad gratiam, sed quantum ad passionem; Is. LIV, 7: ad punctum dereliqui te. Et dicit ut quid? non quasi ex taedio, sed potest designare compassionem ad Iudaeos unde non dixit nisi postquam tenebrae essent; unde vult dicere: quare voluisti ut passioni traderer, et isti obtenebrarentur? item signat admirationem, unde admirabilis est dei caritas. Ad Rom. V, 8: commendat deus caritatem suam in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus christus pro nobis mortuus est.

Tunc sequitur effectus quidam autem illic stantes etc.. Et primo ponitur effectus communis in omnibus; secundo in uno eorum, ibi et continuo currens unus ex eis etc..

Dicit ergo quidam autem illic stantes et audientes, dicebant: eliam vocat iste.

Qui fuerunt isti? credit Hieronymus quod isti fuerunt milites, qui nescierunt linguam Hebraeam, et propter hoc credebant quod eliam vocaret, quia elias multum erat famosus, quia raptus fuit in caelum, ut habetur IV Reg. II, V. 11. Vel potest dici quod illi fuerunt Iudaei, et volunt per hoc ostendere quod christus est homo, et non deus, qui auxilium alterius petit.

Tunc ostenditur effectus in uno: et primo dicitur quid ipse fecerit; secundo quid alii.

Dicit ergo unus autem ex eis acceptam spongiam implevit aceto. Quare hoc fecerit, non dicitur hic, sed in Io. XIX, 28, quia christus videns omnia consummata dixit, sitio: ideo iste volens ei satisfacere, dedit ei potum damnatorum.

Unde impletum est quod in ps.

C. Lxviii, 22 dicitur: et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

Notandum quod erat vinum myrrhatum, sed dictum est fel et acetum, quia habebat amaritudinem. Mystice per vinum myrrhatum significantur illi, qui nihil habent de fide. Vel per acetum, quod fit per corruptionem vini, signatur corruptio humanae naturae.

Istam autem amaritudinem christus potavit.

Vel per acetum malitia Iudaeorum signatur.

Et ponitur in spongia, quae cavernosa est, et signat cautelas et versutias Iudaeorum.

Sed imponunt calamo. Per calamum sacra Scriptura signatur; unde suam malitiam per Scripturam confirmare volunt.

Et potest esse quod iste ex compassione movebatur; unde volebat iste facere ei auxilium, alii autem nolebant, ideo dicebant: sine, videamus an veniat elias liberans eum.

Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Hic agitur de his, quae post mortem acta sunt. Et primo ponitur mors christi; secundo quae acta sunt; tertio effectus.

Secunda ibi et ecce velum templi scissum est; tertia ibi centurio autem etc..

Circa primum tangitur mors, et modus mortis.

Causa mortis triplex assignatur: una causa fuit, ut ostenderet quantum nos amavit. Augustinus: nulla maior est ratio amoris quam praeveniri amando. Rom. V, V. 8: commendat deus caritatem suam in nobis, quoniam cum peccatores essemus, christus pro nobis mortuus Est. Item, ut doceret nos contemnere mortem. Per mortem destruxit omnia peccata. Item ut poenam peccati Adae tolleret, ut scilicet liberaret a peccato Adae.

Dictum enim fuit ei, Gen. II, 17: quacumque hora comederitis, moriemini: ab hac morte nos liberavit. Item, quia diabolus, qui est actor mortis, invaserat eum, qui non meruerat, ideo potestatem in aliis amisit; ideo animam suam morti tradidit, ut nostras liberaret.

Item designatur conditio mortis et clamans voce magna emisit spiritum.

Quidam dixerunt quod divinitas mortua fuerat; sed hoc est falsum, quia vita non potest mori, sed deus non solum est vivens, sed etiam vita. Aliqui dixerunt animam mori cum corpore: quod esse non potest, quia non posset apprehendere immortalitatem.

Item notandum quod omnes moriuntur ex necessitate; christus autem propria voluntate.

Unde non dicit est mortuus sed emisit quia ex voluntate, et hoc signat potestatem, sicut alibi dicitur Io. X, 18: potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam.

Et voluit mori cum magna voce, ad signandum quod ex potestate, et non necessitate moriebatur: unde animam suam posuit cum voluit, et accepit cum voluit. Unde facilius fuit christo ponere animam, et recipere, quam alicui dormire, et excitari. Sed quare imputatum est eis? quia fecerunt quod in eis fuit.

Et ecce velum templi scissum est etc.. In parte ista agitur de effectu.

Primo agitur de his quae circa templum facta sunt; secundo de his quae in elementis; tertio de his quae in hominibus.

Et videndum quod matthaeus alio ordine narrat quam Lucas. Dicit Augustinus quod matthaeus narrat ordinem historiae: et hoc patet, quia dicit et ecce velum templi scissum Est. In Luca autem nihil tale habetur.

Et notandum quod in templo duplex velum erat, sicut in tabernaculo, quia erat velum intra sancta sanctorum, et erat velum aliud, quod non erat in sanctis. Et ista duo duplicem velationem signabant, quia velum interius significabat velationem mysteriorum caelestium, quae nobis revelabuntur: tunc enim similes ei erimus, cum apparuerit gloria sua. Aliud, quod exterius erat, significabat velationem mysteriorum, quae ad ecclesiam pertinent. Unde istud exterius fuit scissum, alterum non, ad signandum quod mysteria manifestabantur per mortem christi, quae ad ecclesiam pertinent; sed aliud non fuit divisum, quia secreta caelestia adhuc remanent velata. Unde apostolus II Cor. III, 16: cum autem Israel conversus fuerit ad deum, amovebitur velamen.

Unde per passionem omnia mysteria, quae in lege et prophetis scripta sunt, aperta fuerunt, ut habetur Luc. Ult., 27: incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quae de ipso erant.

Vel significabat dispersionem populi Iudaeorum.

Et quia gloria eorum erat in velo, quod in passione domini scissum est, significabatur quod tota gloria dividebatur ab eis.

Et terra mota est, et petrae scissae sunt etc.. Supra positum est miraculum, quod factum est circa sacra templi; hic ponit miraculum quod factum est circa elementa. Et ista convenientia inveniuntur primo quantum ad virtutem passionis; secundo quantum ad effectum salutis; tertio quantum ad iudiciariam potestatem, quam christus patiendo meruit.

Convenit quod terra mota est etc., quia non potest praesentiam tantae maiestatis sine tremore sustinere; unde in Ps. Ciii, 32: qui respicit terram et facit eam tremere. Et petrae scissae sunt, per quod signatum est quod nulla virtus potest ei resistere; III Reg. XIX, 11: transit dominus subvertens montes, et conterens petras. Et monumenta aperta sunt. Monumenta sunt claustra corporum mortuorum.

Unde signatur quod vincula mortis disrumpit; Os. XIII, 14: ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne. Item I Cor. XV, 54: absorpta est mors in victoria.

Item convenit quantum ad effectum. Commovetur terra dum quidquid terrenum est abiicitur.

Ps. LIX, 4: commovisti terram, et conturbasti eam, sana contritiones eius, quia commota Est. Item petrae scinduntur, quando duritia cordium ad compassionem movetur; ier.

C. XXIII, 29: verba mea, scilicet passionis, quasi ignis, et quasi malleus conterens petras.

Item quod monumenta aperta sunt, signat quod mortui in peccatis debent resurgere; eph.

C. V, 14: surge qui dormis, et exurge ex mortuis.

Item convenit venienti ad iudicium, quia ipso veniente, terra movebitur; agg. II, 7: adhuc unum modicum est, et ego movebo caelum et terram. Item petrae scinduntur, quia omnis altitudo virorum deprimetur. Item monumenta aperientur, quia mortui venient ad iudicium; Io. V, 28: venit hora in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem filii dei.

Consequenter tangitur miraculum in hominibus. Et primo tangit resurrectionem; secundo manifestationem.

Dicit ergo et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt.

De illis solet esse quaestio, utrum resurrexerint iterum morituri, vel non morituri. Constat aliquos resurrexisse, ut post morerentur, ut Lazarus. Sed de istis potest dici quod surrexerunt non iterum morituri, quia surrexerunt ad manifestationem resurrectionis christi. Certum autem est quod christus resurgens ex mortuis, iam non moritur. Item si surrexissent, non esset eis beneficium exhibitum, sed potius detrimentum; ideo surrexerunt tamquam intraturi cum christo in caelum.

Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem.

Et notandum quod licet istud dictum sit in morte christi, tamen intelligendum est per anticipationem esse dictum, quia post resurrectionem actum est; quia christus primogenitus mortuorum, Apoc. I, 5.

Et venerunt in sanctam civitatem, non quod modo esset sancta, sed quia ante fuerat; is.

C. I, 21: quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? vel dicitur sancta, quia sancta ibi tractabantur. Vel, secundum Hieronymum in sanctam civitatem, scilicet caelestem, quia cum christo venerunt in gloriam.

Et apparuerunt multis. Sicut enim christus potestatem habet se manifestandi quibus vult, sic intelligendum de corporibus glorificatis.

Centurio autem etc.. Hic agitur de effectu miraculorum. Et primo in gentibus; secundo in mulieribus, ibi erant autem ibi mulieres multae.

Circa primum tria facit. Primo ponitur diligens consideratio; secundo timor; tertio vera confessio fidei proveniens ex timore.

Dicit ergo centurio autem et qui cum eo erant custodientes iesum, viso terraemotu et his quae fiebant, timuerunt valde.

In Luca dicitur quod iste territus fuit ex hoc quod christus clamans expiravit; hic autem dicitur, quod viso terraemotu.

Et dicitur Augustinus quod non esset facile solvere nisi diceret et his quae fiebant. Iste autem signabat gentilem populum, qui salubri timore confessi sunt dominum; unde Os. II, 24: dicam non populo meo: populus meus es tu. Et ipse dicet: deus meus es tu. Vocabo gentem meam, non gentem meam. Is. XXVI, 18: a facie tua, domine, concepimus, et peperimus spiritum salutis.

Deinde ponitur vera confessio, ibi vere filius dei erat iste. In hoc confunditur Arius, qui eum existentem in caelo non confitetur esse vere filium dei, quem centurio in morte confitetur; I Io. V, 20: hic est vere filius dei, et vita aeterna.

Sequitur devotio mulierum erant autem ibi mulieres multae etc..

Et primo describuntur quoad praeterita, et quoad praesentia. In quo considerandum quod populis recedentibus, mulieres adhaeserunt, ita quod impletum est quod dicitur Is. L, 2: non remansit vir mecum.

Sed considerandum, quod hic dicitur quod steterunt a longe. Io. Autem XIX, V. 25 dicit quod stabant iuxta crucem etc.. Augustinus dicit quod potest dici quod aliae mulieres essent quae prope, et quae longe; nisi diceretur utrobique, quod maria Magdalena erat una.

Ideo aliter dicendum quod sicut multum et paucum dicuntur relative, sic prope et longe: et sicut idem potest dici multum et paucum respectu diversorum, sic prope et longe.

Sic considerandum quod centurio et gentiles iuxta crucem erant; sed mulieres post eos, turbae vero magis a longe. Unde secundum diversam comparationem erant longe et prope: longe comparando ad centurionem et gentiles; prope comparando ad turbas.

Vel potest dici quod primo steterunt prope, sed cum emisit spiritum, steterunt longe.

Item notate quod dicit quod secutae erant eum a Galilaea ministrantes ei. Ipse enim, cui Angeli ministrabant, permisit ut ministraretur ei a mulieribus. In hoc dedit documentum apostolis sequentibus, quod reciperent temporalia, ab his, quibus ministrarent spiritualia. Et haec erat consuetudo antiquitus, quod doctores recipiebant necessaria a bonis, quos docebant. Sed Paulus, quia gentibus praedicabat, inter quos non erat haec consuetudo, ne videretur quod pro pecunia praedicaret, recipere nolebat.

Inter quas erat maria Magdalena, et maria Iacobi etc.. Ex isto verbo Elvidius assumpsit occasionem erroris, qui dixit iesum esse natum ex semine ioseph. Ad hoc dicit Hieronymus quod duo fuerunt Iacobi: maior, qui dicitur frater ioannis, et minor, qui fuit filius Alphaei, cuius mater erat mater etiam ioseph. Unde illa quae fuit mater Iacobi maioris, non fuit mater Iacobi minoris: quia statim additur et mater filiorum zebedaei.

Sed quid est quod dicitur: maria Cleophae, et maria Alfaei? solvit Hieronymus quod potuit esse quod illa maria habuit virum, qui fuit binomius; unde vocabatur Cleophas et Alphaeus. Vel potest dici quod primo Cleophae nupsit, et mortuo illo nupsit Alphaeo. Vel potest dici quod Cleophas fuit pater, et mater fuit vocata Salome, quia marcus dicit: et Salome, unde Salome est nomen mulieris.

Unde patet error magistri in Glossa super secundo capitulo ad Galatas, quod fuit nomen viri. Et magistri in historia, quia in Graeco habetur Salomei, quae est terminatio foeminea, quae nullo modo invenitur in masculino.


Aquinatis - super Mt 88