Aquinatis - super Mt 18


Capitulus 6

19

(
Mt 6)


Lectio 3

Dominus dicit sic orabitis, non hoc orabitis. Non prohibet aliud ab hoc orare, sed docet sic orare. Unde haec oratio habet tria: est enim brevis, perfecta et efficax.

Brevis est, ut omnes possent capere tam docti quam indocti. Item ut daret fiduciam de facile impetrando; unde Is. X, 23: verbum abbreviatum faciet dominus.

Item perfecta est; ipse enim deus tradidit hanc, et dei perfecta sunt opera.

Item efficax; unde apostoli dicebant: doce nos orare. Ipse autem sic dixit sic orabitis: pater noster qui es in caelis etc..

Et in hac oratione, sicut in oratione rhetorum, duo facit. Primo captat benevolentiam; secundo docet quid petendum.

Captat benevolentiam, sed alio modo quam captet homo hominis benevolentiam, ut scilicet flectat eum ad se. Captamus autem nos dei benevolentiam, ut elevemur ad eum. Requiruntur duo ad dantem: quod possit, et velit.

Et ut velit, dicit pater: si enim est pater, vult utilitatem filiorum. Quod possit, ostendit subdens qui es in caelis: si enim est in caelis, potest quod vult.

Hoc autem quod dicit pater noster, valet ad fidei instructionem.

Et removet duos errores, qui destruebant orationem. Quidam enim dicebant deum non habere curam de humanis, ut habetur Ez. IX, V. 9: dereliquit dominus terram, et dominus non videt. Quidam autem dixerunt quod habet curam, et providet de omnibus; sed providentia dat necessitatem rebus; et sic non oportet orare, quia si providet deus, ita erit.

Sed istas opiniones destruit cum dicit pater: si enim est pater, providet filiis, ut habetur Sap. XII, 13: non est autem alius deus quam tu, cui est cura de omnibus. Item pater dicitur ad filium, ut dominus ad servum.

In eo enim quod ipse pater est, dicimus nos liberos: non enim dicitur pater aliarum rerum.

Si ergo sumus liberi, habemus libertatem arbitrii. Ergo aliquid est a nobis.

Per hoc vero quod dicit qui es in caelis, ostendit omnia impetrabilia, quando ipse ibi immobilis Est. Quia sicut ipse qui est in caelis, disposuit effectus produci ex causis, ita providit talem petitionem per talem orationem nobis dari. Unde valet ad sublevandum spem. Lc. XI, 13: si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis pater vester caelestis etc..

Item pater valet ad exercitandum caritatem: naturale enim est, quod a patre diligatur filius; Eph. VI, 1: filii, obedite parentibus vestris in domino. Item invitamur ad imitandum; supra V, 45: ut sitis filii patris vestri etc.. Item ad humilitatem provocamur; mal.

C. I, 6: filius honorat patrem et dominum servus. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? item dicens pater noster: affectus ordinatur ad proximum, quia si unus pater omnium, non debet contemnere quis proximum ratione generis. Item dicit pater noster, non dicit.

Pater meus, quia christus voluit servare quod sibi proprium est, quia quadam singularitate est filius dei; unde dicit Io. XX, 17: ascendo ad patrem meum, et patrem vestrum, quia aliter meum, aliter vestrum. Item docuit pro toto populo orare. Chrysostomus: dulcior est apud deum oratio quam non transmittit necessitas, sed fraternitas.

Secundo ad captandum benevolentiam dicitur qui es in caelis, non pro corporali loco, quia caelum et terram ego impleo, dicit dominus, Ier. XXIII, 24, sed propter eminentiam.

Unde per hoc infirmis providetur, ut considerent per id quod supremum est in corporibus, quod deo debent obsequi. Propter hoc versus orientem oramus, quia ab oriente vertitur caelum. Et sicut caelum supra corpus, ita deus supra spiritum. Unde sicut corpus convertitur ad caelum, ita spiritus convertitur ad deum. Ut ergo spiritus revocetur a terrenis, dicit pater noster, qui es in caelis. Aliter per caelos sancti intelliguntur: Is. I, 2: audite, caeli, et auribus percipe, terra; et ps.

XXI, 4: tu autem in sancto habitas.

Dat enim fiduciam impetrandi, quia non longe sunt a nobis.

Sanctificetur nomen tuum. Hic, captata benevolentia, accedit ad petitiones. Sed omnis petitio habet desiderium. Unde in hac oratione continetur omne quod homo desiderare potest, et eo ordine quo petere debet: homo enim desiderat consequi bonum, et vitare malum.

Quatuor autem petuntur desideranda. Desiderium enim tendit in finem: unde in unoquoque quod primo desiderandum est, est finis.

Finis autem est deus: unde honor dei primo est petendus: et hoc tangitur sanctificetur nomen tuum.

Item petenda sunt quae ad nos pertinent: et primum est gloria dei: et haec tangitur adveniat regnum tuum.

Item virtutes et merita bona: et hoc tangitur fiat voluntas tua etc..

Item subsidia mortalis vitae, sive temporalia, sive spiritualia; et hoc tangitur panem nostrum quotidianum: sive intelligas panem temporalem, sive spiritualem, vel sacramentalem.

Item malum est vitandum. Contra bona sunt quaedam impedimenta. Contra primum non est impedimentum, quia semper est honorandus deus, sive velis, sive nolis habere.

Beatitudinem impedit peccatum; ideo petit dimitte nobis debita nostra etc..

Virtutes etiam et operationes bonas impedit tentatio: ideo dicitur et ne nos inducas in tentationem.

Habere necessaria huius vitae impedit malum; ideo dicitur sed libera nos a malo.

Sanctificetur nomen tuum. Semper sanctificatum est, quomodo ergo petimus? exponitur sic. Sanctificetur, idest quod in se sanctum est manifestetur in nobis; non quod accrescat sibi, sed nobis accrescit manifestatio gloriae suae. Aliter chrysostomus: sanctificetur etc., idest sanctificetur ex operibus nostris, idest det nobis talia opera facere ut sanctificetur. Secundum Cyprianum: sanctificetur, idest sanctifica nos in nomine tuo.

Is. VIII, 14: et erit vobis in sanctificationem.

Sed sanctificari est, ut qui non sunt sancti sanctificentur, et ut sancti in sanctitatem perseverent; et si quidem sanctificati non sint, contrarium amoveatur.

Sequitur adveniat regnum tuum, idest fac nos ad regnum tuum pervenire, ut dicitur (infra XXV, 34): venite, benedicti, percipite paratum vobis regnum a constitutione mundi. Aliter Augustinus in serm. Domini in monte: deus regnare incepit, cum mundum redemit. Adveniat; idest veniat consummatio regni tui; Lc. XXI, 31: prope est regnum dei. Vel sic. Adveniat regnum tuum, idest regnes in nobis, non peccatum. Unde Rom. VI, 12: non regnet peccatum in vestro mortali corpore.

Sed non potest venire quis ad regnum caeleste nisi fiat caelestis; ideo petimus ut fiamus caelestes. Fiat voluntas tua sicut in caelo, idest fac nos caelestes. Unde petimus ut voluntas dei impleatur per nos.

Et hoc frustra, nisi a deo esset; et ideo dicitur fiat voluntas tua, quia deus operatur in nobis. Sed quid? sicut in caelo et in terra, idest sicut Angeli faciunt voluntatem in caelo, sic nos terreni faciamus in terra.

Vel aliter. Fiat voluntas tua sicut in christo, sic in ecclesia. Unde fiat voluntas tua sicut in caelo, idest in christo, et in terra, idest ecclesia.

Vel aliter. Per caelum sancti, per terram peccatores. Unde fiat voluntas tua etc., idest converte peccatores, ut serviant tibi ut iusti. Unde Ps. XVII, 29: illuminans lucernam meam, domine, illumina tenebras meas.

Vel aliter: quia spiritus comparatus ad carnem, ita contrariatur. Unde apostolus: video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Unde, fiat etc., idest sicut spiritus concordat voluntati tuae, sic et caro.

Et nota quod dicitur sanctificetur nomen tuum, et non sanctificemus.

Et hoc est, quia ad salutem requiritur persona dei, et liberum arbitrium. Sed si in prima persona peteretur, iam videretur quod solum ad liberum arbitrium pertineret.

Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie. Postquam docuit petere gloriam, et beatitudinem, et operationes virtutum; hic docet petere quae sunt necessaria ad praesentem vitam, cum dicit panem nostrum etc.. Hoc autem exponitur quatuor modis.

Primo exponitur de pane qui est christus, qui dicit de seipso, Io. VI, 52: panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Sed dicit nostrum, quia non cuiuscumque, sed fidelium solum; Is. IX, 6: parvulus natus est nobis etc..

Unde ex quo quis baptizatus est, ius habet in isto pane. Sed hoc quod dicit supersubstantialem, loco eius habetur in Graeco usion, idest peculiarem; et quod sit supersubstantialis, habetur ad Ephes. I, 20: constituens ad dexteram suam in caelestibus supra omnem principatum, potestatem, et virtutem, et dominationem.

Iste panis est quotidianus, qui quotidie debet sumi non a quocumque, sicut in libro de ecclesiasticis dogmatibus dicit Augustinus, quod quotidie recipere nec laudo, nec vitupero: sed in ecclesia quotidie debet sumi a fidelibus, et percipiatur si non sacramentaliter, tamen spiritualiter. Sed Orientales aliam consuetudinem habent, quia in aliquorum ecclesiis non celebratur nisi semel in hebdomada. Et Augustinus in serm. Domini in monte dicit, quod illud sustinetur.

Da nobis. Sed qualiter dicitur da nobis, si nostrum est? Cyprianus: da nobis, idest da ita vivere, quod per peccatum non reddamur non idonei ad habendum istum panem.

Non enim datur ei qui indigne recipit, sed assumit in damnum suum. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, ut habetur I ad Cor. XI, 29.

Sed quid est quod dicit hodie? dicendum quod hodie aliquando accipitur pro praesenti die, aliquando pro tota vita nostra. Unde da nobis hodie, idest ut in tota vita nostra possimus percipere, quia in hac vita tantum est necessarius: in alia enim, habita veritate, non indigebimus. Unde in hac vita et nunc peculiaris est, tunc continuus.

Alia expositio, ut per panem deus vel divinitas intelligatur. Lc. XIV, 15: beatus qui manducat panem in regno caelorum; Ps. Lxxvii, 25: panem Angelorum manducavit homo. Unde da nobis hodie: da ut in praesenti vita possimus ea frui.

Item aliter potest exponi de pane sapientiae; unde: venite, comedite panem meum: ille enim comedit panem sapientiae, qui inquirit documenta salutis, qui facit divina praecepta.

Quarto exponitur de pane corporali.

Dixerat sanctificetur nomen tuum, et fiat voluntas tua etc.. Unde docuerat nos caelestes esse; sed memor fragilitatis nostrae docet nos petere terrena ad vitam necessaria, et non superflua, sed necessaria. Unde: habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus. Idem petiit patriarcha Iacob: si dederit mihi panem quo vescar, et vestes quibus operiar etc.. Sed dicit nostrum, quia de proprio, non de rapina. Alia ratio quare dicit nostrum, quia hoc datur ad necessitatem. Unde debemus accipere ut communia, ut dicebat iob: si comedi buccellam panis solus.

Sed quid est quod dicit supersubstantialem? hoc ideo dicit, quia (ut dicit Augustinus in Lib. De orando deum ad probam) id quod est praecipuum in vita hominis est panis.

Eccli. XXIX, 28: initium vitae hominis aqua et panis. Unde per hunc omnia quae sunt substantialia ad vitam intelliguntur.

Sed dicit quotidianum, idest pro hac vita brevi: si enim peteret ad longum tempus, contrariaretur petitioni suae, quae dixit adveniat regnum tuum, idest ad nos veniat. Si ergo longa petitio esset, contrariaretur orationi praecedenti. Item ut superfluitatem tollat, quia quod necessarium, est ad diem; contra quosdam qui plus expendunt uno prandio quam necesse esset in multis diebus.

Item dicit da nobis. Chrysostomus: temporalia habent boni et mali: boni ad utilitatem, mali ad damnum: boni igitur a deo, mali a diabolo. Alia ratio. Sicut si aliquis offerret panem sacerdoti ad sanctificandum, postea peteret a sacerdote iam sanctificatum; sic dicitur da nobis, idest sanctifica nobis, et sanctificatur per orationem. Et quia noluit ut petatur ad longum tempus, ideo dicit hodie: vel hodie, idest in vita ista.

Sed quaeritur quare dominus prohibuit sollicitudinem; unde dicit nolite solliciti esse etc.. Hic autem docet petere.

Sed homo licite potest desiderare quae necessaria sunt ad vitam; et non solum quae ad vitam, sed quae ad statum, quia plura sunt necessaria regi quam comiti: unde licet haec petere. Sed aliud est desiderare, et aliud sollicitum esse.

Item videtur quod non petendum sit nisi ad unum diem, quia dicit hodie. Solutio.

Non intendit quin cogites de futuro: sic enim periret populus dei, quia sic non esset congregandum in aestate quod comedendum est in hieme; sed sollicitudinem removet de futuro.

Sequitur dimitte nobis debita nostra etc.. Hic intendit ponere petitiones quae fiunt ad remotionem mali, et primo magis principalis quod magis impedit. Hoc autem est peccatum; ideo dicit et dimitte nobis debita nostra: quia contra eum peccavimus; nos enim indigemus de bono dei. Hieronymus: indignum est quod agamus aliquid contra deum. Quando tu peccas, tu usurpas quod dei est: quia voluntas dei est regula omnium. Si ergo dimittis voluntatem dei pro voluntate tua, usurpas quod dei Est. Ideo dimitte nobis peccata. Et hoc ille petebat Ps. XXXVIII, 14: dimitte mihi, ut refrigerer prius quam abeam, et amplius non ero.

Et per hoc duos errores excludit.

Error scilicet Pelagii, qui dicebat, quod sine peccato poterat homo vivere: et hoc est falsum, quia esset aliquis qui non posset dicere hanc orationem; sed hanc dominus dedit omnibus; omnes ergo peccatum habent. Et ioannes in prima canonica I, 8: si dixerimus quod peccatum non habemus, nos ipsos seducimus etc..

Item, alius error, quod si quis peccavit, non potest agere poenitentiam; sed hoc non doceret dominus petere, nisi vellet remittere.

Unde Io. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri: quod non fieret nisi remitterentur peccata.

Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Debitores dicuntur duobus modis: vel quia peccant contra nos; vel quia aliquid nobis debent, ut pecuniam, et huiusmodi.

Non ergo docet ut dimittam debita pecuniae, sed debitum quo peccavit quis contra me; vel etiam si offendit me pro solvenda pecunia, offensam teneor dimittere, non pecuniam: indignum enim esset quod peterem misericordiam, si remittere non vellem; unde Eccli. XXVIII, 3: homo homini servat iram, et a deo petit medelam.

Sed sunt multi qui nolunt dimittere, debentne dicere pater noster? etc.. Quidam enim subtrahebant verbum illud sicut et nos etc., sed talis omittens peccat, quia formam ecclesiae non servat. Dicendum ergo quod, licet sit in peccato, debet dicere, quia debet facere quicquid boni potest; quia licet non sint meritoria ad vitam aeternam, tamen sunt proficua ad impetrandam gratiam.

Item oratio dicitur in persona ecclesiae: unde licet ipse non remittat, tamen ecclesia remittit.

Item quaerit Augustinus, si solum illis qui remittunt offensas, dominus remittit.

Et vult Augustinus quod eo tenore dimittamus, quo dimittit dominus: dominus enim rogantibus dimittit. Qui ergo paratus est roganti dimittere, fructum recipit orationis.

Et ne nos inducas in tentationem.

Cyprianus exponit sic: et ne nos, idest non sinas nos perduci in tentationem; tentatio enim utilis est, sed ille inducitur in tentationem, qui tentationi succumbit: multi volunt igne calefieri, sed non igne comburi.

Fidelis deus qui non permittit vos tentari ultra quam possitis.

Et per hoc amovetur error Pelagii, qui dicebat, quod homo poterat perseverare per liberum arbitrium. Et hoc amovet, cum docet non consentire tentationi. Ad Phil. II, 13: deus operatur in nobis velle et perficere pro bona voluntate.

Ultimum est sed libera nos a malo, praesenti vel futuro, poenae vel culpae.

Unde Augustinus in hoc verbo: omnis homo lacrimas fundit. Ita dicebat ille ps.

LVIII, 2: eripe me de inimicis meis, deus meus.

Sequitur autem amen, idest ita fiat. Hebraeum Est. Datur securitas impetrandi, si tales fuerimus quod dimittamus etc..

In Graeco adduntur tria verba: quoniam tuum regnum, et veritas, et gloria. Et haec tria tribus praemissis respondent. Vel sic. Tu potes, quia tuum regnum, tua est virtus, quae potest donare. Item totum ad gloriam dei; Ps. Cxiii, 1: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.

20

Lectio 5

Postquam docuit nos de ieiunio, docet nos de eleemosyna, et dicit nolite thesaurizare vobis thesauros in terra.

Sed videtur quod hoc non sit verum, quia regibus convenit thesaurizare.

Sed dicendum, quod per thesauros intelligit abundantiam: et haec duplex, necessaria, et superflua: quod non est necessarium uni, est necessarium alteri. Et ideo cum rex multis indigeat, multa potest congregare. Uni simplici peccatum esset quod non est regi, quia indiget defendere regnum.

Item prohibet his, qui videntur habere fiduciam in eis; unde I ad Tim. Ult., 17: divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum suarum; baruch III, 16: ubi sunt principes gentium, qui argentum fabricant (sive thesaurizant) et aurum in quo confidunt homines? item prohibet propter instabilitatem, quia cito amittuntur. Et ponit tria quae in divitiis habentur: metalla, et haec rubigine consumuntur; vestes, et haec tineis: et quaedam quae neutro modo, ut lapides pretiosi.

Alia littera habet, nec commestura.

Unde tripliciter destruuntur: aut ex principio intrinseco; et sic tinea quae innascitur vestibus, unde ubi aerugo et tinea: aut ex luxuria possidentis, ideo commestura: quandoque ab extraneis, unde dicit ubi fures non effodiunt.

Si aliquis dicat quod haec non fiunt: dicendum, etsi non fiant, tamen saepe contigit; et si non contingit, possibile tamen est contingere: ideo arguit eas incertas esse.

Item exponitur mystice. Aerugo apparet, tinea latet. Unde per aeruginem peccata corporalia, per tineam spiritualia. Item quaedam sunt peccata quae per seipsos faciunt homines, quaedam quae cum alio, et illa magis nocent. Dicit nec fures effodiunt.

Vel dicit propter thesauros absconditos. Item per aeruginem superbi; Eccli. XII, 10: sicut aeramentum aeruginat nequitia eorum. Tinea corrodit vestimenta: et haec significat exteriora opera, quae per invidiam corroduntur; Prov. XXV, 20: sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. Item fures per vanam gloriam. Fures, idest Daemones, qui cum non possint decipere homines per alia peccata, decipiunt per vanam gloriam.

Item ponit stabilitatem divitiarum caelestium, ubi dicit thesaurizate vobis thesauros in caelo. Et hic Augustinus: thesaurizate vobis in caelo, non in aliquo loco corporali, sed in caelo, idest in spiritualibus bonis, idest abundantiam bonorum meritorum acquirite. Et dicit vobis, non deo, quia nihil accrescit ei; iob XXXV, 7: si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet? docet autem dominus, unde hoc acquiritur, scilicet per eleemosynam, dicens lc.

C. XVIII, 22: vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo. Ibi enim, idest in caelo, nulla erit corruptio, quia corruptibile hoc induet incorruptionem, I cor.

C. XV, 53.

Sequitur ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Docet contrariam conclusionem esse nocivam; et hoc quia cordis distractionem habet, quia si terrena diligis, ibi erit cor tuum; ubi enim amor, ibi oculus: oculi stultorum in finibus terrae.

Sed quia pauci sunt qui considerent istud, ideo ostendit quantum sit periculum, per exemplum, lucerna corporis tui.

Et hoc primo exponitur de oculo corporali; sicut enim lucerna dirigit gressus hominis, sic oculus. Unde si oculus tuus fuerit simplex, idest fortis ad videndum, corpus totum erit lucidum, idest dirigetur ad faciendum; si nequam, idest lippus et obscurus, totum corpus tuum tenebrosum erit, idest omnia opera tua fient ad modum tenebrarum. Si ergo lumen quod in te est, tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt. Lumen quod in te est, est cor et mens. Si ergo ad terram dirigatur, et omnes sensus hominis ad terram dirigentur.

Aliter exponitur de oculo spirituali: lumen enim inducit ad probandum, sicut hominis ratio; Prov. XX, 27: lucerna domini spiraculum hominis. Unde si oculus tuus fuerit simplex, sic quod ratio tua dirigatur in deum, totum corpus tuum, idest omnia membra tua a peccato servabuntur: si non, involventur in operibus tenebrarum. Vel lucidum, in resurrectione sanctorum. Infra XIII, 43: tunc iusti fulgebunt sicut sol. Item, per oculum significatur intentio. Unde qui vult operari, aliquid intendit: unde si intentio tua sit lucida, idest ad deum directa, totum corpus, idest operationes tuae erunt lucidae. Et hoc intelligitur in simpliciter bonis. Item, per oculum intelligitur fides; unde si simplex est, ita quod tendat in deum, idest non vacillet etc.; ad Rom. XIV, 23: quod non est ex fide peccatum Est. Item, per oculum significatur praelatus, qui est oculus subditorum.

Unde cum praelati boni dirigunt plebes, tota populi congregatio lucet virtutibus etc.. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri eius.

Sequitur nemo potest duobus dominis servire etc.. Quia dixerat quod thesaurizatio distrahit a deo, ideo fugienda dicitur, quia non solum distrahit, sed alienat a deo, quia nemo potest duobus dominis servire.

Servus est qui ipsum quod est, alterius est; sed impossibile est quod animus feratur ad duos fines simul et semel (dico contrarios et dissentientes)p item nota quod quidam dominantur, ut subditi dirigantur; quidam autem, ut timeantur.

Dominus et divitiae sunt contrarii domini; ideo non potestis deo servire et mammonae.

Sed nota quod aliud est habere divitias ut dominus, aliud ut servus: habet enim ut dominus, qui bene utitur illis, et inde facit fructum; sed ille est servus divitiarum, qui fructum inde non accipit; Eccle. V, 12: est aliud malum quod vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui. Omne autem in quo quis ponit finem suum, deus suus est.

Unde qui ponit finem suum in divitiis, deus suus est, sicut dicitur de illis quorum deus venter est, Phil. III, 19.

Non potestis deo servire et mammonae.

Per mammonam potest intelligi diabolus, qui praeest divitiis, et quasi deus suus est; non quia possit dare, sed quia nititur divitiis homines decipere. Unde sicut est quidam spiritus fornicationis, sic est spiritus divitiarum.

Aliter exponit Augustinus: nemo potest etc. Scilicet contrariis. Sed deus et diabolus contrarii sunt. Quae conventio christi ad belial? II ad Cor. VI, 15, et in Lib. III reg.

C. XVIII, 21: quid claudicatis in duas partes? et sequitur aut unum sustinebit, idest diabolum.

Et non dicit, diliget, quia diabolus naturaliter diligi non potest. Deus naturaliter diligitur; diabolus vero sustinetur, sicut ponit exemplum Augustinus: si aliquis cupit ancillam alicuius, servit ei amore ancillae, non ipsius: unde sustinet servitium domini propter ancillam; sic aliquis sustinet servitium diaboli propter divitias.

Item posset aliquis dicere: non pono finem in divitiis superfluis, sed necessariis.

Et hoc prohibet dominus dicens ideo dico: ne solliciti sitis animae vestrae etc., non quia anima manducet, sed quia homini convenit, anima existente in eo. Vel animae, idest vitae animae.

Et destruit hic error euticharum, qui dicebant quod viri apostolici non debebant laborare.

Sed hos reprehendit Paulus dicens II Thess. III, 10: qui non vult laborare, non manducet. Secundum ergo apostolum omnes tenentur.

Sed quaero, aut est consilium, aut praeceptum. Si praeceptum, ergo omnes tenentur; si consilium, constat quod non omnes, quia ad consilia non tenentur nisi homines perfecti.

Dico quod aliquid est praeceptum propter se, aliquid propter aliud: ut cum aliquis cepit crucem ut eat ultra mare, quod eat ultra mare tenetur, sed non potest ire nisi quaerat navem: unde quaerere navem est ei necessarium.

Sic omnes tenentur ad conservandum vitam, ideo tenentur ad omnia quae faciunt ad istum finem; unde tenetur quilibet qui non habet unde conservet vitam, laborare ut conservet.

Quid ergo dicit nolite solliciti esse? etc..

Dicendum quod sollicitudo nominat providentiam cum studio; studium autem est vehemens applicatio animi. In ista autem vehementi applicatione potest esse peccatum, quando scilicet ponit animum ibi ut ad finem; et sic non debemus solliciti esse. Et ideo habetur Prov. XI, 7: expectatio sollicitorum peribit.

Item potest esse quod mens intendat ad superflua acquirenda: et sic prohibetur, ut habetur Eccle. II, 1: dixi ego in corde: vadam, et affluam divitiis. Item sollicitudo potest esse, quia animus nimis sollicitatur ad temporalia acquirenda et necessaria: et de hoc habetur I ad Cor. II. Item quidam solliciti sunt cum quodam timore et desperatione, quia timent sibi deficere; et haec sollicitudo prohibetur.

Sequitur nonne anima plus est quam esca? docuit vitare sollicitudinem etiam necessariorum.

Ponit rationes. Et primo talem: qui dedit maiora, dabit minora; sed deus dedit animam et corpus; ergo qui dedit haec, servabit ea.

Respicite volatilia caeli etc.. Est haec alia ratio. Qui providet minoribus, providebit maioribus; sed deus providet brutis; ergo etc..

Primo deducit in cibo; secundo in vestimento.

Docet ergo vitare sollicitudinem, dicens respice, idest considerate, volatilia caeli, quia ex his est sapientia; unde iob XII, 7: interroga iumenta, et docebunt. Unde cum non habeant operationem ad acquirendum panem, attamen etc..

Et tria dicit quoad tria quae requiruntur, scilicet serere, metere et congregare. Et quantum ad hoc tria dicit non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea, et tamen pater vester caelestis pascit illa. Et dicit vester, non illorum, quia proprie pater est rationalis creaturae. Pascit ea, de quo in Psalmo CXLVI, 9: qui dat iumentis escam ipsorum etc.. Nonne vos magis pluris estis illis? idest maioris valoris? homo enim omnibus praeponitur, ut habetur Gen. I, 26: faciamus hominem etc.; et sequitur, ut praesit piscibus maris, et volatilibus caeli.

Et non est intelligendum quin apostolici viri non congregent, sed est intelligendum, quod deus in congregatione a tribulatione liberat iustos, ut Danielem liberavit de lacu leonum, et tres pueros de fornace. Et non dico, quod existentes in tribulatione non debeant facere ut eruantur, quia praecepit dominus ut ex una civitate fugerent in aliam; sed est intelligendum, quod si faciant iusti quod in se est, quod liberabit eos dominus.

Et ista exempla inducuntur ad sciendum quod dominus habet providentiam de omnibus, et dat unicuique secundum modum suum: avibus enim dedit quomodo necessaria acquirerent: dedit enim eis naturalem instinctum quo moverentur ad inquirendum unde viverent; ideo non debemus esse nos nimis solliciti.

Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum? hic probat experimento, quod sicut providet avibus, ita et nobis: quaedam enim est pars animae quae subiacet rationi, ut motiva et sensitiva: quaedam quae non, ut augmentativa et nutritiva; et in his convenit homo cum brutis; et sicut providet brutis in augmento et nutrimento, sic et hominibus. Unde augmentum non est nobis ex nobis, sed ex deo: unde de providentia dei non debetis desperare.

Considerate lilia agri etc.. Instruxit nos de cibo, modo de vestimento: unde habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus.

Dicit ergo considerate lilia agri. Consideratio creaturarum debet esse ad laudem dei; Ps. Cxlii, 5: meditabor in omnibus operibus tuis etc.. Non laborant, neque nent: ad vestimentum enim requiritur et opus virorum, et mulierum. Ideo ad amovendum opus virorum dicit non laborant; ad excludendum opus mulierum dicit neque nent.

Dico enim quod neque Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis, quia etsi ars imitetur naturam, non tamen consequitur. Unde numquam ars faceret colores ita puros, sicut in natura fiunt in floribus.

Et dicit in gloria, quia inter notos apud Iudaeos Salomon gloriosior fuit; et tamen vestimentum non potuit ita adaptari ei sicut lilio. Item dicit chrysostomus, quod lilium habet ista sine sollicitudine; Salomon autem saltem oportuit praecipere.

Hieronymus retorquet ad resurrectionem, quia per lilia Angeli: et sicut Angeli non indigent vestimento, sic in resurrectione, qui reformabit corpus, providebit de vestimento.

Si enim foenum agri etc.. Hic commutat lilium in foenum, et argumentatur, quia si minoribus providet, providebit et nobis, qui potiores sumus quoad dignitatem substantiae, quia nos super ista sumus. Item quoad durationem, quia nos aeterni quoad animam, istud vero hodie est, et cras in clibanum mittitur etc.. Is. XL, 7: exsiccatum est foenum, et cecidit flos. Item quoad finem: quia homo est propter beatitudinem, foenum vero propter usum hominis; Ps. Cxlvi, 8: qui producit in montibus foenum et herbam servituti hominum etc.. Et ad vilem usum, scilicet ut in clibanum mittatur quoad aliquas terras, ubi fit ignis de stipulis.

Et si hoc sic vestit, idest dat necessarium ornatum, quanto magis vos modicae fidei? vel sic: ut per foenum intelligantur infideles.

Si ergo infidelibus, qui parati sunt ad clibanum ignis, multo magis electis.

Nolite ergo solliciti esse etc.. Hic concludit de utraque; et debes exponere sollicitudinem quatuor modis, ut superius dictum Est. Vel sic. Si vivis in aliqua societate, non sis sollicitus de cibo ampliori, vel vestimentis amplioribus, immo esto in eis quasi unus ex eis.

Haec enim omnia gentes inquirunt, quia ibi ponunt finem, quia credunt in eis esse beatitudinem. Et si hoc non credant, ponunt ibi magnam sollicitudinem, quia non credunt providentiam divinam. Et quia in ordinatione ad finem duo requiruntur, scilicet scientia et voluntas, dicit scit enim pater vester quia his omnibus indigetis. Unde, scit quia deus: item, quia pater, vult.

Quid ergo facietis? dicit tria.

Primum quaerite regnum dei, tamquam finem, quia regnum est beatitudo. Regnum dicitur a regendo: tunc enim homo regitur, quando voluntati regentis subditur; hoc autem erit in caelo; unde Lc. XIV, 15: beatus qui manducat panem in regno dei. Item iustitia perducit ad regnum; Prov. VIII, 20: in viis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii, ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam etc..

Et ideo dicit et iustitiam eius. Et dicit eius, et non hominis, quia per iustitiam propriam nullus potest venire ad regnum.

Tertio dicit et haec omnia adiicientur vobis, quasi, ultra forum haec adiicientur; prov.

C. X, 3: non affliget dominus fame animam iusti.

Non ergo debeamus haec temporalia quaerere; et hoc verum est tamquam finem, aut mercedem. Unde non debemus evangelizare ut comedamus, sed potius e converso.

Sed contra hoc obiicit Augustinus de Paulo, quia dicit: in fame, et siti, et nuditate laboravi.

Et respondet quod sicut medicus aliquando abstrahit cibum et potum infirmo, ut curet eum, sic dominus, qui habet providere, permittit hominem pati, vel ut curetur, si curanda sunt aliqua, vel ut alii exemplum recipiant.

Nolite ergo solliciti esse in crastinum.

Sed hoc non videtur, quia nullus tenetur ad maiorem perfectionem, quam christus et apostoli. Sed christus habuit loculos: apostoli etiam congregabant.

Augustinus exponit sic in crastinum, idest futurum, cogitando nimis de temporalibus, scilicet ibi finem ponendo, vel etiam superflua congregando. Vel, secundum Hieronymum nolite solliciti esse in crastinum, verum est de his quae ad deum pertinent, faciendo quae in nobis sunt: non enim debemus dimittere laborare, si timeamus de pluvia, vel huiusmodi quae ad deum pertinent. Vel sic. Nolite illam sollicitudinem quam debetis in futuro habere, accipere in praesenti, sicut tempore messium accipere curam de vindemiis non est competens.

Quare? sufficit enim diei malitia sua, idest tribulatio et angustia, quam habet homo in die, sufficere debet ei; non autem accipere eam quam debet habere in futuro etc..

Capitulus 7

21

(
Mt 7)


Lectio 1

Implevit legem quoad praecepta et quoad promissa, nunc quoad iudicia.

Primo ergo ordinat ut non sit temerarium iudicium, et dicit nolite iudicare etc., idest ex amaritudine odii; Amos VI, 13: convertisti iudicium in amaritudinem. Vel sic. Nolite, quantum ad ea quae nostro iudicio non sunt commissa. Domini est iudicium, nobis commisit iudicare de exterioribus, de interioribus vero sibi retinuit. Nolite ergo iudicare de eis; I Cor. IV, 5: nolite iudicare ante tempus; Ier. XVII, 9: pravum est cor hominis, et quis cognoscet illud? nullus enim debet iudicare de aliquo quod sit malus homo: dubia enim in meliorem partem interpretanda sunt.

Item iudicium debet esse congruum quantum ad personam iudicantis. Unde si es in eodem peccato, vel maiori, non debes iudicare; ad Rom. II, 1: in quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas. Item non prohibetur praelatis, sed subditis: unde non debent iudicare nisi subditum.

Sed chrysostomus: nolite iudicare etc., idest nolite iudicare vosmetipsos vindicando.

Unde si remittitis, non inde iudicabimini; immo ratione huius misericordiae misericordiam consequemini.

Sequitur ratio in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini; idest, pro quo iudicio iudicaveritis, iudicabimini; Ps. VII, 17: convertetur dolor eius in caput eius etc.. Et infra XXVI, 52: qui percusserit gladio, gladio peribit.

Vel sic. Timere debent qui iudicant, ne hoc iudicio dominus permittat eos puniri, ut in Is. XXXIII, 1: vae tu qui praedaris, nonne et tu praedaberis? in qua mensura etc.. Hic ponit rationem sub similitudine iudicii; iudex enim est sicut regula animata: cum enim vis aequare duo, defers ad regulam, et quod superabundat de uno, resecas; sic si aliquis habeat de alieno plusquam debeat habere, id resecat, et reddit unicuique quod suum est, idest pro ista mensura remetietur nobis.

Sed obiicitur. Aliquis peccat temporaliter, et inde punitur aeternaliter; videtur quod non sit aequum iudicium.

Dico quod in peccato duo sunt consideranda: duratio et offensa; et in offensa duo, scilicet aversio et conversio. Ex parte conversionis culpa finita est; ex parte aversionis, infinita, quia avertitur a deo qui est infinitus.

Cum ergo avertat se ab infinito, infinite puniri debet.

Item ex parte durationis est duo considerare, scilicet actum et maculam. Actus momentaneus est, macula infinita, idest aeterna; ideo infinite, idest aeternaliter, puniri debet.

Unde si a Daemonibus posset deseri macula, possent liberari a culpa et poena. Similiter a parte poenae est acerbitas, et haec est finita.

Item duratio, et haec est infinita.

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? hic dicit quod non debet esse iudicium inordinatum: inordinatum enim est quando ab aliquo incipit, non plene examinata causa, aut gravitate delicti. In iudicando enim duo sunt necessaria: cognitio causae et iudicium.

De primo iob XXIX, 16: causam quam nesciebam, diligentissime investigabam etc.. Quid autem vides festucam, leve peccatum, in oculo, idest in conscientia fratris, trabem autem, idest grave peccatum, in oculo tuo non vides? per trabem et festucam docet considerare quantitatem peccatorum: saepe enim qui gravia peccata committunt, reprehendunt eos qui levia, sicut contingit in iudicandis religiosis.

Cum aliqui qui gravia faciunt, quae vident levia, in religiosis iudicant gravia; sed absorbentur illa sicut una gutta aquae in multitudine vini.

Item contingit quod aliquis ex infirmitate peccet leviter, et aliquis iudex malus et male affectus, qui vellet punire illum ex odio, considerat festucam in oculo illius, non autem trabem in oculo suo. Quomodo ergo, idest qua fronte dicere potes: frater, sine eiiciam festucam de oculo tuo? verecundari debes.

Chrysostomus: quo animo diligit homo magis alium quam se? si enim corrigis eum animo correctionis, prius corriges te; sed hoc facis odio, vel inani gloria; ideo etc..

Sed quaeritur utrum qui in peccato mortali est, possit alium corrigere.

Dico quod aut aliquando fuit in peccato, aut non: si numquam fuit in peccato, debet timere ne cadat, ideo invite debet corrigere; si aliquando in peccato fuit, cum mansuetudine corripere debet. Et ideo forte dominus permisit Petrum cadere, qui debebat esse pastor ecclesiae, ut mitius se haberet cum peccatoribus; et de christo dicit Paulus Hebr. IV, V. 15: non habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum per omnia pro similitudine absque peccato.

Si autem subiacet peccato, aut est publicum, aut occultum: si occultum, aut ex infirmitate, quia displicet ei quod peccat; et sic corripere potest, quia quod corripit in alio, corripit in seipso; si ex malitia, numquam debet corripere. Si autem publicum, non debet arguere cum severitate, sed mansuete seipsum coniungere illi. Unde contra peccatores non est obiurgandum cum asperitate.

Sequitur hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo. Incipit dominus arguendo sicut inferius contra servum nequam etc..

Augustinus: ostendit quod intendit reprehendere eum qui assumit auctoritatem quae non est sua. Ps. XLIX, 16: peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? tu vero odisti disciplinam etc.. Eiice primum, ieiunando, orando, trabem de oculo tuo; et tunc poteris videre festucam in oculo fratris tui.

Sequitur nolite sanctum dare canibus.

In quo ostendit quod iudicium debet esse discretum.

Notandum ergo quid per sanctum, et quid per margaritas. Augustinus: sancta sunt inviolata et immaculata conservanda; margaritaeque pretiosae non debent contemni. Per canes, qui lacerant dentibus, haeretici significantur; per porcos, qui conculcant pedibus, immundi. Sancta ergo dare canibus est sancta haereticis ministrare. Item si aliquid spirituale dicatur, et istud contemnitur, porcis datur.

Vel per sancta, ecclesiastica sacramenta; per margaritas, mysteria veritatis. Canis est animal totaliter immundum; porcus partim immundus, partim non. Per canes, infideles; per porcos, mali fideles. Nolite ergo sanctum dare canibus, idest sacramenta dare infidelibus.

Margaritae, idest sensus spirituales, non debent porcis dari; I Cor. II, 14: animalis homo non percipit ea quae dei sunt, idest, ne forte contemnat; Prov. XXVII, 7: anima satiata conculcat favum. Unde conversi, ad peccata, dirumpunt, quia contemnunt, vel calumniam inferunt.

Sed quare? nonne christus multa bona dixit infidelibus, et illi dirumpebant verba sua? dico, quod hoc fecit propter bonos qui cum malis erant, qui inde proficiebant.

Petite, et dabitur vobis. Dedit suam doctrinam, quae est completa et perfecta; hic docet qualiter possit impleri; ad hoc autem est necessaria oratio, et diligens attentio.

Primo ergo docet petere; secundo dat securitatem ad impetrandum, ibi aut quis ex vobis etc..

Dicit ergo petite. Et in hoc vide duas falsas opiniones amoveri. Primam scilicet superborum, qui putant suis viribus praecepta complere. Sed dicit, quod necesse est petere a deo. Quod enim habes quod non accepisti? I Cor. IV, 7.

Item amovet opinionem multorum qui dicunt, quod deus non curat de orationibus, et quod non impetrarent si peterent; ideo addit et accipietis.

Item addit quaerite, et invenietis.

Et hoc exponitur, primo, ut in istis duobus nihil addatur, sed tantum exprimatur modus.

Requiritur enim ad petendum sollicita attentio; item fervens devotio: et haec duo innuit, cum dicit quaerite, idest orate. Vel petite, sicut qui aliquid quaerunt, totam intentionem ibi ponunt. Unde ad illum pertinet quod sponsa dicit in Cant. III, 1: quaesivi quem dilexit anima mea. Et invenietis; Ps. XXVI, 4: unam petii a domino, hanc requiram. Item quaerite ad modum pulsantis: quia qui clamat ad Ostium, si non exaudiatur, fortiter pulsat; Cant. VII, 11: veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.

Secundo, exponitur iuxta Augustinum referendo ad ea quae christus dicit de seipso: ego sum via, veritas et vita: si vis per hanc viam ire, pete ab eo, ut vias tuas dirigat, dicens cum Psalmista, XXIV, 4: vias tuas, domine demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. Si vis veritatem cognoscere, quaere, et invenies; sed non sufficit viam nosse, et veritatem quaerere, nisi veniamus ad vitam, idest ut in illam ingrediaris, pulsa; unde Ex. XV, 17: introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae. Sed, iuxta eumdem, longe melius, ad instantissimam petitionem omnia ista referuntur.

Item aliter exponitur referendo ad diversos actus, petite orando, quaerite studendo, pulsate operando.

Omnis enim qui petit, accipit etc..

Dicet aliquis, tu dicis, quod petamus. Credo quod dicitur istud sanctis hominibus, sed non sum de numero istorum: ideo dicit omnis qui petit, accipit etc..

Sed videtur falsum esse, quia scribitur io.

C. IX, 31: scimus, quia peccatores deus non audit.

Et Augustinus solvit id. Si peccatores deus non audit, quomodo dictum est de publicano quod dicebat: propitius esto, domine, mihi peccatori? unde addit: peccatores non audit, scilicet volentes remanere in peccatis. Sed sciendum, quod oratio est meritoria et impetratoria; et potest esse meritoria, etiamsi non sit impetratoria.

Sed quid est quod dicit quod omnis qui petit accipit? videtur esse falsum, quia non semper accipitur quod petitur.

Dico, quod in quatuor casibus petit homo, et non exauditur. Quia vel petit quod non expedit; infra XX, 22: nescitis quid petatis; ideo petenda sunt necessaria ad salutem.

Item secundo, quia non bene petit; Iac. IV, 3: petitis, et non accipitis, eo quod non bene petatis; ideo petendum est pie, idest cum fide.

Item humiliter; unde Lc. I, 48: respexit humilitatem ancillae suae. Item pie, idest devote.

Item non aliquando auditur, cum pro alio oratur cuius merita contradicunt; Ier. XV, 1: si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum etc.. Item non exauditur quia non perseverat; Lc. XVIII, 1: quia oportet semper orare, et perseveranter; quia dominus vult quod crescant vota. Item contingit, quod dominus exaudit; sed non videtur, quia dat dominus ad utilitatem, non ad voluntatem, ut accidit Paulo. Augustinus: bonus dominus qui saepe non tribuit quod petimus, ut tribuat quod mallemus: et quia nos vocamus eum patrem, tribuit nobis quod pater filio.

Ideo subdit quis ex vobis homo quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? per panem intelligitur christus; Io. VI, 51: ego sum panis vivus, qui de caelo descendi etc.. Item panis est sacra doctrina; Eccli. XV, 3: cibabo illum pane vitae et intellectus. Item caritas; is.

C. XXX, 23: erit panis terrae uberrimus et pinguis.

E contrario lapis est diabolus; iob XLI, 15: indurabitur cor eius quasi lapis. Item dicitur obduratio; unde dicitur Ez. XXXVI, 26: auferam a vobis cor lapideum, et dabo cor carneum. Item dicitur falsa doctrina; iob c. XXVIII, 3: lapidem caliginis, et umbram mortis dividit torrens etc.. Unde si quis petit a deo, ut a patre, panem, idest christum, non dabit diabolum.

Similiter si piscem. Piscis vivit in aquis, et est intelligentia in dogmatibus; Io. IV, 13: qui biberit ex hac aqua non sitiet amplius. Et ibid.: erit fons aquae vivae salientis in vitam aeternam. Item per aquas tribulationes: unde per pisces, viventes in aquis tribulationis. Vel piscis dicitur fides, quae latet sub aqua, idest custodia spiritus; sed per serpentem falsa doctrina haereticorum.

Dicit ergo et si petierit piscem, non dabit ei serpentem? alius evangelista ponit tertium, scilicet ovum. Ita quod per panem caritas, per piscem fides, per ovum spes.

Infert ergo si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se? sed dicet aliquis: hoc dixit apostolis, qui non erant mali.

Et solvit chrysostomus: quia immo ad comparationem bonitatis divinae. Is. Lxiv, V. 6: omnes iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae. Hieronymus dicit: et si non omnes mali secundum actum, tamen omnes mali secundum pronitatem ad malum. Unde habetur Gen. VI, 5: quia cuncta cogitatio humani cordis intenta est ad malum omni tempore.

Et Ier. XVI, 12: ecce enim unusquisque ambulat post pravitatem cordis sui.

Augustinus: si ergo vos cum sitis mali: non dicitur, vos estis mali, sed cum sitis mali, daretis filiis temporalibus temporalia bona quae reputatis bona; multo magis ergo pater vester qui est summe bonus.

Et hoc est quod sequitur quanto magis pater vester qui in caelis est, dabit bona petentibus se, si vultis accipere? omnia ergo quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis; idest, aliis dimittite, si vultis ut dimittatur vobis. Aliqui apposuerunt omnia bona; sed non oportet, quia dicit vultis. Voluntas autem bonorum, et cupiditas malorum; ideo non est necessarium addere bona. Unde quod tibi vis fieri, aliis facias. Haec est enim lex et prophetae; et non dicit: tota lex et prophetae, sicut in primis praeceptis: ab illis enim duobus tota lex pendet et prophetae.

Intrate per angustam portam. Ne forte crederet aliquis eo quod dixerat petite et accipietis, quod homo totum haberet a deo sine operibus bonis; ideo docet quod hoc etiam fit per opera bona.

Primo ergo ponit admonitionem; secundo rationem.

Dicit ergo intrate, idest conemini ad intrandum.

Augustinus exponit dupliciter. Christus porta est; Io. X, 9: ego sum Ostium, quia sine ipso non venitur ad regnum. Haec porta est angusta per humilitatem quia humiliavit se usque ad mortem. Unde: verbum abbreviatum faciet dominus super terram.

Unde intrate per angustam portam, idest per christi humilitatem; Lc. Ult., 26: oportuit enim christum pati, et ita intrare in gloriam suam: et sic nos oportet. Unde per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum dei.

Item, haec porta dicitur caritas; Ps. Cxvii, V. 20: haec porta domini, iusti intrabunt in eam. Haec est arctata lege divina; et per hanc debemus intrare servando legem et praecepta.

Deinde assignat rationem quia lata porta et spatiosa via est quae ducit ad perditionem.

Et describit duas portas, unam latam, aliam strictam.

Lata describitur, quia lata diabolus, lata praesumptio superbiae; infra XVI, 18: portae inferi non praevalebunt adversus eam.

Haec porta lata est, quia latum est quod omnes recipit: non enim est quod eam repleat.

Item haec porta dicitur iniquitas sive vitium: et haec est lata, quia multipliciter contingit: dicitur enim virtus uno modo, vitium autem multifarie; Osee IV, 2: maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit etc.. Item est via lata: et hoc est opus peccati; Ier. II, 18: quid tibi vis in via Aegypti? item haec via est spatiosa, quia in sui principio videtur esse lata, sed post angustatur, quia exitus eius est ad perditionem, quia stipendia peccati mors est.

Et multi sunt qui intrant per eam. Hic tangit numerum, quia ad litteram stultorum infinitus est numerus.

Angusta est porta, et arcta via quae ducit ad vitam. Haec est contraria praecedenti; et haec est arcta, quia arctata secundum regulam legis, et est via contra viam; Prov. IV, 27: vias enim quae a dextris sunt, novit dominus; perversae vero sunt quae sunt a sinistris etc..

Sed potest quaeri, quare via caritatis est arcta, quia videtur quod sit lata; Prov. IV, 11: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui.

Via autem peccatorum est via stricta; unde Sap. V, 7: ambulavimus vias difficiles.

Dicendum quod est via carnis et rationis.

Via caritatis in via carnis est stricta via, in via rationis e contra. Et est exemplum de paedagogo: quia quanto plus diligit puerum, magis arctat gressus suos. Unde viae caritatis in via carnis arctantur, in via rationis e contrario; Ps. Cxviii, 120: confige timore tuo carnes meas.

Et pauci sunt qui inveniunt eam.

Hic facit mentionem de difficili et rara inventione in via spiritus: et in via carnis non.

Et est ratio: quia via carnis est delectatio, et haec est in promptu; via vero spiritus est occulta; unde Ps. XXX, 20: quam magna multitudo dulcedinis tuae, domine, quam abscondisti timentibus te. Quia enim est in occulto, ideo et pauci inveniunt eam. Sed et aliqui inveniunt, et retrocedunt, de quibus dicitur Lucae IX, 62: nemo mittens manum suam ad aratrum, et aspiciens retro, aptus est regno dei.


Aquinatis - super Mt 18