Aquinatis - super Mt 25

25

Lectio 3

Et cum venisset iesus in domum simonis Petri etc.. Commendata est virtus christi in curatione leprosi, commendata est etiam in curatione festina servi centurionis, hic commendatur in curatione perfecta.

Primo ergo describit curationis locum; secundo infirmitatis modum; tertio declarat christi auxilium; quarto curationis effectum.

Dicit ergo cum venisset etc.. Non tangit evangelista, quando hoc fuit factum; sed et Lucas, et marcus transeunt ad alia.

Sed sciendum quod ubi evangelistae ponunt statum, vel aliquid ad ordinem pertinens, signum est, quod ad continuationem historiae pertinet; ubi vero non, signum est, quod ad continuationem memoriae. Unde secundum quod recolebant, scribebant.

Venit in domum Petri. Et tria possumus considerare. Honorem quem intulit discipulis suis, quia noluit ire ad domum centurionis; ivit tamen ad domum pauperis piscatoris; unde Ps. Cxxxviii, 17: nimis honorati sunt amici tui, deus. Item informavit in humilitate, quia nihil plus placet domino. Iac.

C. I, 21: in mansuetudine percipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras etc.. Tertio in hoc ostenditur reverentia, quam habuit dominus ad Petrum, quia se obtulit, licet Petrus non rogaret.

Vidit socrum. Vidit oculo scilicet mentis; Ex. III, 7: vidi afflictionem populi mei in Aegypto.

Socrum Petri. Per hoc potest intelligi synagoga.

Qui operatus est Petro in apostolatu circumcisionis, scilicet in Iudaeis, operatus est et mihi inter gentes ad Gal. II, 8. Haec febricitabat, scilicet synagoga, febre scilicet invidiae.

Vel per istam socrum intelligitur anima aestuans igne concupiscentiae.

Et tetigit manum eius. Hic tangit curationem.

Quaerit chrysostomus, quare curavit servum centurionis solo verbo, istam vero tactu.

Et respondet, propter familiaritatem; et in hoc etiam magis ostendebat suam humilitatem: et ideo in tactu auxilium dedit; ps.

Lxxii, 23: tenuisti manum dexteram meam.

Sequitur et surrexit. Consuetudo est febricitantium, quod quando incipiunt sanari, debiliores sunt quam in infirmitate; sed talis non fuit curatio domini, immo plenam sanitatem reddidit: quia dei perfecta sunt opera, Deut. XXXII, 4.

Aliter enim curat dominus, aliter natura.

Ideo sequitur et ministrabat.

Vespere autem facto. Hic confirmatur dei potestas per multitudinem curatorum.

Primo ergo tangit evangelista multitudinem; secundo subiungit auctoritatem Scripturae, ibi ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam.

Dicit ergo quod curavit daemoniacos et male habentes. Et possunt intelligi per daemoniacos peccantes ex malitia: et per male habentes peccantes ex ignorantia.

Unde dicit vespere autem facto; quare, nota, hoc non factum fuisse die sabbati, in quo habebant pro inconvenienti curare; sed in vespere finito sabbato, obtulerunt ei multos Daemonia habentes. Vel dicitur vespere, quia salvator noster vespere venit. Oritur sol, et occidit, scilicet christus, Eccle. I, 5. Eiiciebat, sola increpatione: unde ad solam vocem eius fugiebant Daemones. Item male habentes, ita quod conveniat ei illud quod dicitur in Act. X, 38: liberavit omnes oppressos a diabolo.

Unde notandum, quod non omnia miracula christi posuerunt evangelistae, sed magis vulgata.

Et quia videretur mirabile, quod tot curaret; ideo confirmat auctoritate quae habetur Is. LIII, 4: infirmitates nostras ipse accepit, et aegrotationes nostras portavit.

Et quamvis non ita sit in serie textus, exponamus prout iacet. Infirmitates nostras ipse accepit, idest abstulit: ita quod infirmitates accipiantur pro levibus peccatis. Et aegrotationes, idest maiora peccata, portavit, idest asportavit: vel cum ipse sit dei virtus et sapientia, infirmitates nostras, scilicet passionis et mortis. Unde passibilitatem accepit ad tollendam infirmitatem et aegrotationem nostram etc.. I Petr. II, 24: qui peccata nostra pertulit in corpore suo, ut peccatis nostris mortui, iustitiae vivamus.

Sed cum Isaias dixerit de peccatis, quaeritur quare hoc de infirmitatibus corporalibus dicatur. Et hoc est, quia plerumque ex peccatis spiritualibus causantur aegritudines corporales.

Videns autem iesus turbas. Quia posita sunt miracula contra peccata interiora, hic ponit miracula contra peccata exteriora, scilicet procellam. Et primo ponit praeambulum ad miraculum, scilicet de introitu navis; deinde miraculum, ibi tunc surgens imperavit ventis et mari; tertio effectum, ibi et facta est tranquillitas magna.

Circa primum primo ponit praeceptionem; secundo mandati adimpletionem.

Circa primum tria.

Primo praecipit ut sequantur; secundo unum se ingerentem repellit; tertio alium discipulum arguit.

Dicit ergo videns iesus turbas etc..

Sed quare intravit navem? hoc fecit propter duo. Primo, ut ostenderet infirmitatem humanae naturae; secundo, ut placeret discipulis; unde aliquando cum discipulis ascendit in montem, aliquando in desertum, aliquando in navem. Item ut nobis daret exemplum, ne favores hominum quaereremus. Item ad tollendam invidiam Iudaeorum; Is. XLII, V. 3: linum fumigans non extinguet.

Sequitur repulsio et accedens unus Scriba: et videtur quod iste valde devote accessit. Et quare repulit? Hieronymus: quia non habebat bonam fidem. Et hoc patet: quia solum vocavit eum magistrum; sed veri discipuli vocabant eum dominum. Unde in Io. XIII, 13: vos vocatis me magister et domine. Item ex mala intentione volebat eum sequi: quia audiebat signum fuisse factum; volebat sequi, ut faceret signa, ut dicitur de simone mago. Item dicit chrysostomus, quod in alio peccavit, scilicet in superbia; quia seorsum traxit se. Unde reputabat se digniorem aliis.

Hilarius interrogative legit: magister, sequar te? culpa istius est, quia quod certum erat, interrogavit, et quod debebat facere, posuit sub dubio.

Sequitur vulpes foveas habent.

Hieronymus exponit ad litteram, quod deus ad intentionem respondit, ut saepe facit. Volebat sequi; sed intendebat lucrum: et dominus contra hoc allegat paupertatem; ideo dicit vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos; filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet; ut habetur II Cor. VIII, V. 9: qui egenus factus est cum dives esset etc..

Secundum Augustinum notat eum de triplici vitio. De vitio dolositatis, quia dulcedinem habebat in ore, et venenum in corde, ut habetur Ps. XIII, 3. Item notavit eum de superbia, cum dixit volucres caeli, per quos superbia intelligitur. Vel volucres Daemones, ut habetur infra XIII, 4, ubi dicitur: et venerunt volucres, et comederunt ea. Item de infidelitate, quia non erat in caritate quae habitat in nobis per fidem.

Sequitur alius autem de discipulis eius ait illi. Primus se ingessit, sed alter se excusavit.

Et ponitur reprobatio excusantis, ibi iesus autem ait illi etc..

Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum. Et magna est differentia inter istum et praecedentem. Iste vocavit eum dominum, ille vocavit eum magistrum.

Item ille dolum allegavit, iste pietatem, quia praeceptum erat de honoratione patris: unde dilationem petiit. Simile habetur III Reg. XIX, 20 de eliseo.

Sequitur istius reprehensio sequere me: quia qui vult sequi christum, non debet dimittere sequi propter aliud negotium temporale; unde Ps. XLIV, 11 dicitur: obliviscere populum tuum, et domum patris tui.

Item hoc praecepit ei, quia erant alii qui poterant sepelire. Ideo dixit dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Item quia accidit, ut saepe, quod qui impeditur aliquo uno negotio, cum unum aliud trahat, cito ruit in aliud; sic si iste ivisset sepelire patrem, haberet fortassis post cogitationes de testamento patris: et ita forte totaliter retraheretur. Is. V, 18: vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis.

Unde hoc non fuit crudelitatis. Ut si videamus aliquem affectum nimis de morte patris, prohibetur a funere propter periculum, ut habetur Eccli. XXX, 25: multos occidit tristitia.

Sed dicit mortuos in plurali, quia mortuus erat duplici morte, scilicet morte infidelitatis, et morte corporis. Unde mortuus erat et in corpore et in anima.

Unde dat quatuor documenta.

Primum scilicet ut qui vocatus est ad statum perfectionis, non cognoscat patrem carnalem per affectionem inordinatam; infra XXIII, 9: unus est enim pater vester qui in caelis est.

Secundum est quod inter fideles et infideles retrahitur germanitatis affectus. Unde Lc. XIV, V. 26: si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et hoc verum est ubi pater et mater retrahunt a deo.

Tertium est, quod infidelium mortuorum non est facienda memoria apud sanctos.

Quartum est, quod omnis qui vivit extra christum, mortuus est, quia ipse est vita, secundum Gregorium.

Et ascendente eo in naviculam. Positum est praeceptum domini de transfretatione; hic ponitur executio praecepti. Erant enim manifestata miracula in terra, vult manifestare in aquis, ut ostendat se esse dominum terrae et maris.

Per istam naviculam intelligitur ecclesia, vel crux christi; unde de ista potest dici illud Sap. XIV, 5: exiguo ligno committunt animas suas. Discipuli domini sequuntur eum in ecclesia per obsequium mandatorum. Item sequuntur eum ascendentem in crucem. Ad Gal. VI, 14: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.

Deinde subiungitur miraculum.

Et primo ponitur periculum imminens; secundo discipulorum interpellatio, ibi et accesserunt; tertio eorum exauditio, ibi et dicit eis iesus.

Periculum tangitur ex procella, et christi dormitione.

Et ecce motus factus est magnus.

Sicut sancti dicunt, non est facta tempestas ex intemperie aeris, sed ex divina ordinatione provenit.

Et hoc factum est multiplici ratione. Primo ut discipuli, qui specialiter dilecti et vocati erant, humilia saperent, et non se extollerent: et hoc significabat futurum periculum, quod imminere debebat tempore passionis. Et post, ut ait Paulus apostolus II ad Cor. I, 8: gravati sumus supra virtutem, ita ut nos taederet etiam vivere. Item alia causa, ut scirent in periculis vivere, et vincere, ut habetur rom.

C. VIII, 37: in omnibus his superamus propter eum qui dilexit nos. Item chrysostomus exponit, quia ipsi erant praedicaturi quae de christo viderant; ideo ut magis in ipsis experti essent miraculis, et essent certiores, voluit dominus eos pati. Unde in Ps. Lxv, 16: venite, et narrabo opera domini. Citius enim poterant recordari de huiusmodi quae sibi evenerunt.

Ipse vero dormiebat: et hoc ut ostenderet se verum hominem; sic enim erat in omnibus, ut ubi volebat ostendere divinitatem, semper ostendebat aliquid humanitatis.

Dormiebat, quia habitu inventus est ut homo, Phil. II, 7. Secundum enim divinitatem non dormiebat. Unde Ps. Cxx, 4: non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel.

Item dormiebat, ut constituerentur inter timorem et spem. Item ut ostenderet singularitatem, quia in tanta tempestate manebat securus; Prov. VIII, 28: quando librabat fontes aquarum, quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis.

Sequitur interpellatio discipulorum accesserunt discipuli etc.. Tantum enim erat ventus, quod oportuit eum evigilare: et totum istud dictum fuit in figura de iona, quia ionas in navi dormiebat, et nautae evigilaverunt eum ad interpellationem, isti vero ad salvandum; unde dicunt, domine, salva nos, perimus.

Et primo confitentur potestatem eius dum dicunt, domine; Ps. Lxxxviii, 10: tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas. Item petunt auxilium, quia sciebant ipsum esse salvatorem; Is. XXXV, 4: ipse veniet, et salvabit nos. Item periculum terrenorum exprimunt.

Et hic signatur mors christi in dormitione, qui et excitatus est per resurrectionem. Vel dicitur dormire in tribulationis et tentationibus sanctorum: et tunc precibus sanctorum evigilat: unde dicitur Ps. XLIII, 23: exurge, quare obdormis, domine? item dormit in pigris: unde excitandus est, ut admonet Paulus ad Eph. V, 14: exurge qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te christus.

Sequitur quomodo subvenit quid timidi estis modicae fidei? videtur quod non essent modicae fidei, quia dicebant, salva nos; sed vere modicae fidei fuerunt, quia non credebant quod etiam dormiens posset salvare.

Vel modicae fidei, quia si ipsi haberent magnam fidem, ipsi possent imperare mari.

Tunc surrexit et imperavit ventis: tempestas enim oritur ex ventis ut ex causa efficiente, ex aquis ut ex causa materiali: et utrique imperavit; unde Ps. Cvi, 25: dixit, et stetit spiritus procellae. Et hoc est quod dicitur et facta est tranquillitas magna. Sed consuetudo est quod quando fit tempestas, duobus diebus mare non sedatur totaliter. Ideo ut appareat perfectum miraculum, statim facta est tranquillitas magna, quia dei perfecta sunt opera, Deut. XXXII, 4.

Porro homines mirati sunt etc..

Hic ponitur effectus, scilicet admiratio turbarum.

Quod dicit homines, non intelligatis apostolos, quia numquam apostoli sic appellantur; sed per homines intellige nautas. Vel, secundum Hieronymum, si etiam intelligas homines, idest apostolos, potest esse quod dubitare potuerunt ut homines, dicentes qualis est hic? hic chrysostomus addit homo; quia enim ipsum viderant dormientem, hominem vocabant; quia signum divinitatis viderant, ideo dubitabant. Quia venti et mare obediunt ei: quia omnis creatura suo creatori obedit; Ps. Cxlviii, 8: ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius etc.. Non quia animam rationalem habeant, sed quia ad modum obedientis se habent. Ut manus et membra animae obediunt, quia statim moventur ad eius nutum, sic omnia deo obediunt.

26

Lectio 4

Sequitur et cum venisset iesus trans fretum. Quia posita sunt miracula, quibus dominus liberavit multos a periculis exterioribus; hic ponuntur miracula, quibus fit liberatio a periculis interioribus, sive spiritualibus. Et primo ponitur miraculum; secundo effectus, ibi at illi exeuntes abierunt in porcos.

Et circa primum primo ostenditur malitia Daemonum quantum ad saevitiam quam in homines exercent; secundo quantum ad impatientiam, ibi et ecce clamaverunt etc.; tertio quantum ad nequitiam, quia animalibus brutis nocuerunt, ibi Daemones autem rogabant eum etc..

Circa primum primo locus describitur; secundo saevitia Daemonum declaratur.

Erat quaedam regio quae dicebatur regio gerasenorum. Gerasa interpretatur colonum eiiciens vel advena appropinquans quia prope gentiles. Occurrerunt ei duo habentes Daemonia. Ostenditur saevitia, primo quia opprimebant eos; secundo quia homines decipere nitebantur.

Sed quaeritur quare alii evangelistae non faciunt mentionem nisi de uno; iste de duobus.

Dicendum quod sine dubio duo fuerunt; sed unus fuit magis famosus.

Et erant saevi, quia nocebant non solum corporaliter, sed etiam spiritualiter.

Unde in monumentis habitabant, ut inducerent hominibus terrorem. Unde error fuit, quem quidam posuerunt, quod Daemones aliquam animam reducerent in corpus mortuum, ut legitur de simone mago; sed hoc nihil erat, sed fingebant Daemones ad homines decipiendum.

Unde dicit Porphyrius, quod genus Daemonum est fallax. Unde isti magi maxime utuntur corporibus mortuorum: quare habitabant Daemones in sepulcris; Is. Lxv, 4: qui habitant in sepulcris, et in delubris idolorum dormiunt. Erant enim tam saevi, ut nemo posset transire per viam illam: quia in via hac qua ambulabam, absconderunt superbi laqueum mihi, Ps. Cxli, 4, superbi, idest Daemones.

Sed ostenditur eorum impatientia, quia christi praesentiam non ferebant; unde dicitur clamaverunt: et in hoc ostenditur impatientia; Is. Lxv, 14: clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis.

Item fatentur dei potentiam dicentes quid nobis et tibi, iesu fili dei? vere nihil, quia nulla convenientia christi ad belial.

Sed quare hoc dicebant? quia graviter puniebant homines: et audierant, quia christus deberet eis potestatem amovere. Unde voluerunt dicere: et si aliis nocuimus, tibi non nocuimus, quare non debes nos gravare. Item confitentur filium dei. Et in hoc confunduntur Ariani, quia si non sanctis credunt, saltem Daemonibus credant.

Sed contra, quia videtur quod non cognoverunt eum: quia I ad Cor. II, 8: si cognovissent, numquam regem gloriae crucifixissent etc..

Sed dicendum, quod quando dominus volebat, humanitatem ostendebat, ita quod se eis occultabat.

Quare venisti ante tempus torquere nos? sciunt Daemones quod in die iudicii Daemones debent suscipere maius tormentum cum dicetur ite maledicti, in ignem aeternum. Item credunt aliqui quod Daemones usque in diem iudicii non patiuntur poenam sensus, sed poenam damni: et hoc pro isto verbo quia venisti ante tempus. Sed contra hoc est quod dicit Damascenus: hoc hominibus mors, quod Angelis casus. Sed homines cum moriuntur, statim recipiunt poenam sensus, sic Angeli qui ceciderunt. Quidam dicunt quod ignem suum semper secum portant.

Sed quomodo potest hoc fieri, quia iste ignis corporeus est? dicendum, quod licet hic ignis sit corporalis, habet tamen aliquid spirituale: unde cruciat per modum cuiusdam alligationis; spiritus enim excedit naturam corporis, sed deus alligat spiritus corporibus; sicut cum alligatur anima corpori, dat corpori ut moveatur secundum voluntatem animae: sicut si datur aliqua praelatura alicui in aliqua ecclesia, ipso non existente in eadem; sic licet iste ignis sit corporeus, ratione spiritualitatis potest agere.

Torquere nos etc.. Magnum tormentum reputant quod non possint hominibus nocere.

Sed si essent in inferno, non possent ita nocere; et ita tormentum eis magnum est intrare in infernum.

Erat autem non longe ab eis grex multorum porcorum pascens. Hic tangitur malitia, quia non solum hominibus nocent, sed et brutis. Grex porcorum: unde patet quod hoc non erat in Iudaea, quia Iudaei non utuntur porcis.

Si eiicis nos, mitte nos in porcos.

Sed quare non petierunt quod mitteret eos in homines? quia ipsi videbant eum sollicitum circa curam hominum.

Sed quare in greges porcorum? quia erant magis vicini. Item quia est animal valde immundum.

Unde ad designandam immunditiam permisit intrare in porcos: et hoc videtur significari iob XL, 22: numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? sequitur christi concessio et ait illis: ite etc..

Sed videtur dominus audisse Daemones.

Dicendum quod non audivit; sed ex sua sapientia sic fieri permisit, et ordinavit, ut ostendatur malitia Daemonum, quia nisi dominus cohiberet, ita ruerent in homines, sicut ruerunt in porcos. Sed quando dominus permittit aliquid Daemonibus, non totaliter permittit sed imponit eis fraenum, ut in iob II, 6. Unde ad hoc designandum permisit eos ruere in porcos. Item ad designandum quod nihil possunt nisi ex dei permissione.

Item ut homo suam dignitatem cognosceret, cum ad salutem unius hominis tot millia porcorum permiserit interfici.

Sequitur executio mandati et magno impetu abiit totus grex per praeceps in mare; in quo denotatur quod nullus a diabolo totaliter potest extingui, nisi porcum se exhibeat, idest totaliter immundum. Unde habetur Apoc. XVIII, 21: hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna; II Petri II, 13: hi velut irrationabilia pecora peribunt, percipientes mercedem iniustitiae etc..

Sequitur pastorum admiratio; unde pastores fugerunt et nuntiaverunt haec omnia. Unde profecti nuntiaverunt triste et laetum: triste de porcis; sed laetum de daemoniaco curato.

Per istos pastores signantur principes synagogae, qui propter temporalia, quantumcumque possunt, contradicunt christo.

Consequenter sequitur totius populi admiratio et ecce tota civitas exiit obviam iesu, et viso eo rogabant eum ut transiret a finibus eorum. Et quare? quia multa damna eis fecerat, ideo timebant, quod si plus ibi moraretur quod plura eis faceret damna. Sic aliqui propter detrimentum temporale timent esse cum christo, ut habetur Is. XXX, 11: declinate a me semitam: cesset a facie nostra sanctus Israel.

Vel aliter. Quia non ex malitia, sed ex devotione, quia indignos se reputabant. Simile dixit Petrus: recede a me, quia homo peccator sum.

Capitulus 9

27

(
Mt 9)


Lectio 1

Supra posuit miracula contra pericula corporalia; hic ponit miracula contra pericula spiritualia: et secundum hoc duo facit.

Primo ostendit quomodo subvenit sibi occurrentibus; secundo quomodo inquirit quos salvet, ibi et circuibat iesus omnes civitates et castella.

Circa primum primo ponit remedium contra peccatum; secundo contra mortem, ibi haec illo loquente ad eos etc..

Circa primum primo ponit remedium contra peccatum remittendo; secundo peccatores ad se trahendo, ibi et factum est discumbente eo in domo etc.. Et primo ponit quaedam praeambula ad beneficium; secundo ponit beneficium ipsum, ibi ut autem sciatis etc.. Et primo ponitur locus; secundo devotio offerentium, ibi et ecce offerebant ei paralyticum.

Dicit ergo ascendens iesus in naviculam transfretavit. Et continuatur haec pars, quia rogabant eum ut ab eis discederet, ideo ascendit navem. Unde dat intelligere quod si dicant aliqui, recede a nobis, viam mandatorum tuorum nolumus, iob XXI, V. 14, statim recedit; unde ascendit in naviculam.

Haec navicula significat crucem, vel ecclesiam. Et venit in civitatem suam, scilicet in civitatem gentium, quae sibi datae sunt. Unde in Ps. II, 8: postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam.

Sed est quaestio, quare marcus et Lucas dicunt istud esse factum in capharnaum; hic vero habetur quod in Nazareth, quae erat civitas sua.

Dicendum quod quaedam erat civitas christi ratione nativitatis: et haec erat bethlehem; quaedam ratione educationis; et haec erat Nazareth; quaedam ratione conversationis et operationis miraculorum: et sic capharnaum.

Ideo bene dicitur in civitatem suam. Unde dicitur Lc. IV, 23: quanta audivimus facta in capharnaum, fac et hic in patria tua.

Augustinus aliter solvit, quia capharnaum inter alias civitates Galilaeae erat magis famosa: unde erat quasi metropolis. Et sicut si aliquis esset de aliqua villa iuxta Parisius diceretur quod esset de Parisius propter notitiam loci; sic dominus, quia erat de finibus capharnaum, dicebatur inde esse.

Vel aliter, quia praetermittunt aliquid evangelistae, unde aliquid potest addi, quod videlicet transivit per Nazareth, et venit in capharnaum: et tunc obtulerunt ei.

Ecce offerebant ei paralyticum.

Hic tangitur devotio offerentium: unde in marco tangitur, quod quia non poterant transire, posuerunt per tegulas.

Iste paralyticus significat peccatorem in peccato iacentem; unde sicut non potest paralyticus se movere, sic nec iste. Illi autem qui portant eum, sunt illi qui suis monitionibus portant eum ad deum.

Videns autem iesus fidem illorum etc.. Ponit beneficium: ubi possumus tria videre.

Primo quid movit iesum; secundo quid sit quod requiritur; tertio disceptationem contra beneficium.

Curat aliquando dominus aliquem propter fidem suam, aliquando propter preces suas, et aliorum. Videns ergo fidem illorum dixit, unde dicitur Mc. XI, 24: quicquid orantes petitis, credite quia accipietis, et fiet vobis.

Confide, fili. Quid ergo requiritur? fides; Ps. Cxxiv, 1: qui confidunt in domino sicut mons sion; non commovebitur in aeternum qui habitat in ierusalem. Et Act. XV, 9: fide purificans corda eorum.

Remittuntur tibi peccata tua. Hic tangitur beneficium. Sed quid est quod iste petebat? sanitatem corporis, et dominus dat sanitatem animae. Ratio est, quia peccatum erat causa aegritudinis, sicut in Ps. XV, 4: propter iniquitates eorum multiplicatae sunt infirmitates eorum. Unde fecit deus sicut bonus medicus qui causam curat.

Deinde ponit disceptationem contra beneficium, ibi et cum cognovisset iesus cogitationes eorum etc..

Dicit ergo ecce quidam de Scribis dicebant intra se: hic blasphemat. Et quare mirabantur? quia videbant hominem, et non videbant deum; solius autem dei est dimittere peccata: ideo dicebant eum blasphemum, iuxta illud iob XXXIV, 18: qui dicit regi apostata, qui vocat duces impios etc..

Et cum vidisset iesus cogitationes eorum, dixit: ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? hic confutat eos tripliciter: sua cognitione, verbo et facto; cognitione, quia sicut soli deo pertinet dimittere peccata, sic cognoscere secreta cordis; Ps. VII, 10: scrutans corda et renes deus. Cum vidisset, quia solus scit cogitationes hominum. Et primo reprehendit eorum nequitiam, ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? quia blasphemum eum dicebant; Is. I, 16: auferte mala de cogitationibus vestris.

Quid est facilius etc.. Hic ponit confutationem.

Sed videtur male arguere dominus, quia arguit a minori affirmando: facilius enim videtur sanare corpus, quam sanare animam.

Sed exponit sic Hieronymus: facilius est dicere quam facere; verum quantum ad factum, fortius est animam quam corpus sanare; sed quantum ad potestatem, eadem est potestas utrobique. Sed si ad dictum referatur, videmus quod mendaces cito mentiuntur, ubi non possunt deprehendi: in his enim quae apparent, deprehendi possunt, sed non in his quae latent. Unde in his audacter loquuntur ubi deprehendi non possunt. Facilius est ergo dicere, si non possitis cognoscere.

Ideo ut autem sciatis quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata. Ostendit facto. Et primo ponitur finis operationis; secundo modus; tertio efficientia.

Unde dicit. Et propter hoc ut sciatis quia filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata; tunc ait paralytico: surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.

Per hoc manifestat se deum. Supra I, 21.

Ipse enim est qui salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Dicit quod filius hominis, et dicit in terra, et elidit duplicem errorem, scilicet Nestorii et Photini. Dicebat Nestorius quod filius hominis, et filius dei erant duo supposita: nec poterat dici de uno quod dicitur de altero; unde non poterat dici: iste puer creavit stellas. Ideo dicit hominis; quia dei est dimittere peccata.

Item contra Photinum, qui dicebat, quod christus acceperat initium de virgine maria, et merito acquisivit divinitatem: et nitebatur super illud infra XXVIII, 18: et data est mihi omnis potestas in caelo et in terra; ideo dicit in terra. Unde baruch III, 38 dicitur: post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.

Habet potestatem.

Videtur quod per hoc non ostendatur, quia etiam ipsi apostoli habebant potestatem. Sed dicendum quod ipsi habebant per viam administrationis, non auctoritatis.

Hoc autem quod dicitur ut autem sciatis etc. Dupliciter potest legi: vel ut sint verba evangelistae, et ita fuit narratoria; vel sint verba christi dicentis ut sciatis etc., et sic oratio est imperfecta, quia ipsi dubitabant.

Ideo, ut sciatis quia ego habeo potestatem dimittendi peccata, ait paralytico: surge etc.. Unde verbo curavit, quod proprium est dei, iuxta illud Ps. XXXII, 9: dixit, et facta sunt.

Tria habebat infirmus: iacebat in lecto, portabatur ab aliis, ire non poterat.

Quia ergo iacebat dixit surge; quia portabatur, praecepit ut portaret tolle lectum tuum; quia ire non poterat, dixit et ambula, dei enim perfecta sunt opera, Deut. XXXII, 4.

Similiter peccatori in peccato iacenti dicitur surge, a peccato per contritionem; tolle lectum, per satisfactionem; michaeae VIII, 9: iram domini portabo, quia peccavi ei. Et vade in domum tuam, in domum aeternitatis, vel in conscientiam propriam; Sap. VIII, 16: intrans in domum meam conquiescam in illa.

Sequitur executio surrexit, et abiit.

Videntes autem turbae, non Scribae, quia isti dedignabantur, timuerunt; Hab. III, 2: domine, audivi auditum tuum, et timui. Sed quo timore? quia glorificaverunt deum, quia omnia in deum retulerunt; Ps. Cxiii, 1: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Qui dedit potestatem talem hominibus.

Unde isti non contemnunt, sicut Scribae.

Sed quia dicitur hominibus, ideo Hilarius exponit: qui dedit talem potestatem hominibus ut fiant filii dei, ut in Io. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri.

28

Lectio 2

Hic ponitur, primo, conversio peccatorum; secundo disceptatio Pharisaeorum, ibi et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius. Et primo dicit, qualiter quemdam vocavit ad discipulatum; secundo quomodo multos ad familiaritatem, ibi et factum est discumbente eo in domo etc..

Dicit ergo cum transiret inde iesus.

Quare transivit? quia insidiabantur ei, ideo nolebat turbas, ut dicitur Eccli. VIII, 13: non incendas carbones peccatorum. Vidit hominem, vere hominem, quia peccatorem; Ps. Lxxxi, 7: vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.

Sedentem in telonio, telonio vectigalium. Unde erat locus ubi vectigalia recipiebantur: unde erat in quodam statu ubi vix homo vivere potest sine peccato. Matthaeum nomine. Alii appellant eum levi, ad servandum honorem eius, ut non noscatur ille esse peccator; sed ipse vocat se matthaeum, quia iustus in principio accusator est sui, dans intelligere quod dominus non est acceptator personarum. Et dixit ei: sequere me. Et hoc magnum est quod moveat dominus ad sequelam. Et surgens secutus est eum. Unde potuit dicere illud iob XXIII, 11: vestigia eius secutus est pes meus, viam eius custodivi, et non declinavi ab ea.

Sed obiicitur, quod hoc non potest esse quod ad unum verbum iste secutus est eum.

Et dicendum quod fama iesu ita divulgata erat, quod iam beatum se reputabat qui sequebatur eum; ideo ad unum verbum iste secutus est eum. Unde ostenditur obedientia, quia statim secutus est eum.

Sed quare non statim vocavit a principio? dicendum quod iste sapiens erat sapientia saeculi. Tardavit autem dominus vocare eum, donec miracula provocarent. Vel dicendum quod istud dictum est per reiterationem, quia iste fuit in praedicatione domini in monte.

Sed quare ergo sic ponit matthaeus? dico ratione humilitatis: quia enim miraculum reputavit vocationem eius, ideo inter miracula recitavit.

Sed quare plus fit mentio de vocatione Petri, et Andreae, et matthaei, quam aliorum? dicendum quod inter viliores homines fuerunt piscatores. Item inter peccatores, illi maxime qui vectigal recipiebant. Et ideo specialiter fit mentio, ad cognoscendum quod deus non est personarum acceptator.

Sequitur et factum est, eo discumbente in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum iesu et discipulis eius. Hic tangitur quomodo multos vocavit ad familiaritatem.

Unde dicit et factum est etc.. Alii dicunt quod fecit ei convivium; iste vero tacet. Et verum est quod fecit; unde invitavit multos, ut ad deum traherentur, quia cortina cortinam trahit, Ex. XXXVI. Unde signum est quod aliquis firmiter conversus est ad dominum, quando alios trahit, quos magis diligit. Unde dicit, quod multi publicani discumbebant et peccatores cum iesu, quia, si quis aperuerit mihi, intrabo, et caenabo cum eo, et ipse mecum, Apoc. III, 20.

Et videntes Pharisaei etc.. Dictum est qualiter dominus peccatores invitat ad sequelam, et ad convivium recipit; hic ponitur disceptatio: primo de societate; secundo de convivio, ibi tunc accesserunt ad eum discipuli ioannis.

Circa primum primo ponitur quaestio; secundo responsio, ibi ait iesus etc..

Dicit ergo et videntes Pharisaei dicebant discipulis eius.

Notandum quod isti Pharisaei erant malitiosi; unde volebant schisma ponere inter discipulos et iesum; unde discipulis iesum accusabant, et discipulos iesu. Unde volentes erga discipulos accusare iesum, dicunt quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester? isti sunt de numero illorum de quibus habetur Prov. VI, 16: sex sunt quae odit dominus, et septimum detestatur anima eius, scilicet qui seminat inter fratres discordias.

Sed quaeritur quare Lucas dicit istud esse dictum de discipulis.

Et respondet Augustinus, quod eadem est sententia utrobique, licet verba differant, quia totum imputabant doctrinae magistri: unde Lucas refert ad verba, sed matthaeus ad sententiam.

Sed videtur quod isti recte arguebant, quia sunt vitanda peccatorum consortia.

Sed notandum, quod aliquando sunt vitanda peccatorum consortia propter superbiam et contemptum, ut isti sicut habetur Is. Lxv, 5: non appropinques mihi, quia immundus es.

Alii vero vitant consortia propter peccatorum utilitatem, ut erubescant, et sic convertantur; et sic ut dicit Paulus I ad Cor. VI, 5: ad verecundiam vestram dico, sic non est inter vos sapiens quisquam. Item aliquis vitat propter cautelam sui timens ne pervertatur; Eccli. XIII, V. 1: qui tangit picem, coinquinabitur ab ea.

Et in Ps. XVII, 27: cum perverso perverteris.

E contrario similiter aliqui commorantur cum peccatoribus ad sui probationem: unde tentatio est sui probatio, ut habetur Eccli. XXVII, 6: et II Petri II, 8: aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos. Et Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Et ibi dicit Glossa: non fuit bonus, qui malos tolerare non potuit. Item aliqui inter malos commorantur propter conversionem, ut Paulus dicit I Cor. IX, 19: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem.

Sed differentia est, quia peccatoribus perseverantibus et poenitere nolentibus non oportet communicare; de illis vero, de quibus speratur, distinguendum est ex parte illius qui habitat, quia aut est firmus, aut infirmus: si infirmus, habitare cum eis non debet; si firmus, competens est ut cum eis habitet, ut eos ad deum convertat. Item iesus medicus erat certus; ideo cum esset cum eis, periculum non timebat; ideo etc..

Sed sequitur iesu responsio. Et ponit rationes tres.

Primo ex similitudine dicit at iesus audiens dixit: non est opus valentibus medicus.

Et vocat se dominus medicum: et bene; Ps. Cii, 3: qui sanat omnes infirmitates tuas, scilicet tam animae, quam corporis; ideo tangit infirmitates et animae, et corporis; unde dicit non est opus valentibus medicus etc.. Valentes dicuntur qui ex superbia reputant se valere, de quibus Apoc. III, 17 dicitur: dicis: dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis, quia tu es miser, et miserabilis, pauper, caecus, et nudus. Et talibus non est opus medicus, sed male habentibus, idest peccatum recognoscentibus: sicut dicebat David, Ps. L, V. 5: iniquitatem meam ego cognosco etc..

Secundo inducit auctoritatem dicens euntes autem discite quid est; quasi dicat: vos non intelligitis Scripturas, sed ite, et discite quid est, misericordiam volo, et non sacrificium. Hoc scribitur Osee VI, 6.

Et dupliciter exponitur. Primo ita quod intelligatur unum alii praeferri, quia magis volo misericordiam quam iudicium: unde praefertur sacrificium sacrificio. Sacrificium est agnus, item misericordia: talibus enim hostiis miseretur deus. Quid ergo istorum melius? Prov. XXI, 3: facere misericordiam et iudicium magis placet deo quam victimae. Vel ita quod unum approbetur, reliquum vero reprobetur; misericordiam volo, sed non sacrificium, quod facitis. Unde Is. I, 15: holocausta nolui, quia manus vestrae sanguine plenae sunt.

Vel aliter. Misericordiam volo, et non sacrificium.

Illud enim dicitur aliquis velle, quod vult propter se, et non propter aliud, sicut si medicus diceret: volo sanitatem; et sic in operibus quae offerimus deo, quaedam offerimus propter se, ut diligere deum et proximum; alia vero propter ista; michaeae c. VI, 8: indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et quid dominus requirat a te. Utique facere iudicium, et diligere misericordiam.

Tertio inducit dominus aliam rationem ex suo officio, ut si aliquis legatus missus esset, et uteretur suo officio, si prohiberetur ab alio, diceret: stultus es, quia prohibes quod ad me pertinet. Venerat dominus ad salvandum peccatores; unde dictum est: et vocabis nomen eius iesum: hic enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Et ideo dicit non veni vocare iustos, sed peccatores. Lucas addit, ad poenitentiam. Et iusta est haec additio, quia non venit vocare peccatores, ut remanerent in peccatis, sed ut amoveantur ab eis.

Sed potest quaeri de iustis, quia nullus iustus, nisi solus deus, quia omnes sumus peccatores. Item videtur falsum quod dicit, quia ioannes iustus fuit, simeon iustus, zacharias iustus; et tamen eos vocavit.

Dicendum quod distinguendum est de iustitia; quia iustus aliquis dicitur qui peccato non est obnoxius; et sic non est iustus quisquam, quia omnes vel mortali, vel veniali, vel originali sunt obnoxii, saltem quantum ad reatum; et istud penitus delevit, quia, Io. V, V. 40, ipse venit ut vitam habeant. Unde non venit vocare iustos, inquantum iustos, sed inquantum peccatores. Item dicitur iustus, qui non est obnoxius peccato mortali: unde non veni vocare iustos ad poenitentiam, sed ad maiorem iustitiam. Vel sic. Non veni vocare iustos, idest qui de sua iustitia confidunt sed peccatores, qui poenitent ignorantes suam iustitiam.


Aquinatis - super Mt 25