Aquinatis - super Mt 29

29

Lectio 3

Hic ponitur quaestio de convivio: et sequitur responsio, ibi et ait iesus.

Sed tunc est hic quaestio litteralis, quare Mc. II, 18 et Lc. V, 29 videtur quod ab aliis facta fuerit quaestio: ubi dicitur Mc. II, 18: quare discipuli ioannis et Pharisaeorum ieiunant, tui autem discipuli non ieiunant? ergo discipuli non dixerunt.

Augustinus solvit. Ita erat quod Pharisaei insidiabantur christo: unde aliquando secum Herodianos traxerunt, modo vero assumpserunt discipulos ioannis. Unde potuit et ab aliis, et a discipulis peti.

Sed unde hoc quod ieiunabant? respondetur hic ex traditionibus suis, vel ex lege, sicut habetur quod in die propitiationis tenebantur ieiunare. Et Zac. VIII, 19: ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium, et laetitiam, et in solemnitates praeclaras. Item discipuli ioannis ieiunabant exemplo magistri sui, qui magnae fuit austeritatis; discipuli vero christi non ieiunabant.

Et ait illis iesus. Hic respondet iesus, et subtiliter.

Primo assignat causam a parte sua, deinde a parte discipulorum.

Circa primum duo facit.

Primo determinat tempus epulandi; secundo ieiunandi, ibi venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus; et tunc ieiunabunt.

Dicit ergo numquid possunt filii sponsi lugere quamdiu cum illis est sponsus? ubi iste dicit lugere, alius dicit ieiunare; licet enim ieiunium quamdam habeat laetitiam spiritualem, tamen, ut habetur Hebr. XII, 11, omnis disciplina in praesenti quidem videtur esse non gaudii, sed moeroris. Unde est ieiunium spiritualis laetitiae, ut habetur Dan. IX, V. 3: posui faciem meam ad dominum deum meum deprecari, et rogare in ieiunio, sacco et cinere. Item est luctuosum et afflictionis, ut quando propter dolores.

Respondet dominus de utroque. Sponsus christus enim est: qui habet sponsam sponsus Est. Ipse enim est sponsus totalis ecclesiae, et primordium. Aliud habuit primordium lex vetus, et aliud lex nova; lex enim vetus primordium habuit in timore; lex nova in amore; unde Rom. VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum dei. Et Hebr. XII, 22: accessistis ad montem sion, et civitatem dei viventis ierusalem. Quia igitur primordium novae legis fuit in amore, ideo discipulos suos nutrire debuit in amore quodam: ideo se sponsum nominat, et discipulos filios, quia ista sunt nomina amoris. Unde bonum est quod conservem eos; et ideo nolo aliquid grave eis imponere ne abhorreant, et sic retrocedant.

Et ideo qui in religionibus sunt novi, non sunt gravandi. Unde Ambrosius in Lib. De simil.

Reprehendit eos qui novitios graviter onerant.

Et hoc est quod christus dicit: numquid possunt filii sponsi lugere? etc., quasi dicat: non oportet quod ieiunent, sed magis in quadam dulcedine vivere et amore; ut sic legem meam recipiant in amore, ut habetur ad Rom. VI, 4: quomodo surrexit christus a mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Unde a Pascha usque ad Pentecosten non fiunt ieiunia, quia tunc recolit ecclesia novitatem legis.

Venient autem dies etc.. Et hoc ad litteram. Venient dies, quando scilicet vobis procurantibus auferetur ab eis sponsus; et tunc ieiunabunt. Et hoc praedixit eis dicens, Io. XVI, 20: vos plorabitis, mundus autem gaudebit. Illi enim qui ante christum fuerunt, desideraverunt christi praesentiam, ut Abraham, et Isaias, et alii prophetae. Item post mortem eius desiderata fuit ab apostolis: unde Petrus quasi in continuo dolore erat propter absentiam christi; et Paulus dicebat, cupio dissolvi, et esse cum christo.

Unde tunc erat tempus ieiunandi.

Alia ratio quare in praesentia non tenentur ieiunare, quia ieiunium eligendum est inquantum castigat carnem, ne contra spiritum invalescat; sed cum erat praesens, custodiebat eos ab excessu; ideo non oportebat eos ieiunare; unde in Io. XVII, 12: pater, cum eram cum eis, conservabam eos. Sed ioannes baptista non habebat hanc virtutem, ideo ieiunare debebant eius discipuli. Sed quando christus ablatus fuit, eos oportuit ieiunare. Unde Paulus dicit I Cor. IX, 27: castigo corpus meum et in servitutem redigo etc..

Nemo autem mittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus. Hic ponit aliam rationem a parte discipulorum, et ponit duo exempla. Unum secundum Augustinum, aliud secundum Hieronymum.

Unde secundum Augustinum vult dicere: dictum est quod in praesentia christi non debebant ieiunare discipuli, nec etiam ex conditione sua, quia imperfectis gravia iniungi non debent. Igitur cum isti sint imperfecti, eis ieiunium iniungi non debet. Ut istud ergo significet, tangit sub metaphora panni et vini.

Quia iustitia consistit in operibus exterioribus, et in novitate affectionis, ideo duo exempla ponit. Dicit ergo nemo mittit etc., ut si vellet iungere novum pannum, non ponet commissuram, idest depetiaturam, panni rudis, idest novi in vestimentum vetus, quia tolleret eius pulchritudinem; sic si aliquis imperfectus habet aliquam consuetudinem vitae suae, si vis imponere ei aliud iugum, recedit ab eo quod consueverat, et efficitur peior scissura, ut habetur infra.

Neque mittunt vinum novum in utres veteres. Ponit hic aliud exemplum de vino; quasi dicat: discipuli mei sunt quasi utres veteres. Vinum novum est lex nova ratione novitatis: unde cum recepissent spiritum sanctum, dixerunt eos musto madere, Act. II, V. 13. Unde neque mittunt vinum novum in utres veteres: alioquin rumpuntur utres. Unde si homini veteri, qui aliquando habet aliquam consuetudinem, imponis novum vivendi modum, rumpitur cor per intolerantiam. Item effunditur vinum, idest non custoditur, et utres pereunt: quia conculcaverunt mandata dei; et ideo pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt, doctrinam spiritualem innovans per affectum, ut dicit apostolus I cor.

C. II, 13: spiritualibus spiritualia comparantes.

Prov. II, 10: si introierit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit, custodiet te, et prudentia servabit te, ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur etc..

Hieronymus aliter exponit: quia institutum Pharisaeorum vocat vestimentum vetus, novum doctrinam evangelicam; quasi dicat, non est bonum ut servent documenta vestra, quia sic facerent scissuras veteres, et sic novam doctrinam recipere non possent, sicut videmus quod facilius recipit doctrinam suam, qui non est imbutus contraria doctrina, quam qui est imbutus. Et ideo non est bonum quod vestra imbuantur doctrina.

30

Lectio 4

Posuit miracula quibus adhibentur remedia contra pericula peccati, hic ponit illa quibus adhibentur remedia contra pericula mortis.

Et dividitur in partes duas: quia primo narrat quo modo vitam restituit; secundo, quomodo opera vitae, ibi et transeunte inde iesu.

Circa primum primo ponitur invitatio ad miraculum peragendum; secundo indicium, ibi et ecce mulier etc.; tertio miraculi praeparatio, ibi et cum eiecta esset turba.

Circa primum quatuor facit.

Primo describitur tempus invitationis; secundo persona invitans; tertio invitatio; quarto admissio invitationis.

Dicit ergo haec illo loquente, scilicet in domo matthaei.

Sed est obiectio: quia marcus et Lucas alio ordine recitant, scilicet quod iste accessit ad iesum postquam transfretaverat.

Augustinus solvit quod quando ponitur in evangelistis aliquid ad tempus pertinens, si statim ponitur, repraesentatur tunc ordo historiae; et ideo cum dicitur hic haec eo loquente, significatur ordo historiae; sed in marco et Luca refertur ad ordinem memoriae suae. Vel potest dici quod fuit aliquis locus medius ubi istud accidit. Aliquando enim non dicunt utrum statim, post, vel quando factum quid sit.

Sequitur ecce princeps. Hic ponitur persona invitans, scilicet princeps synagogae, et dicitur Iairus illuminans vel illuminatus.

In Gen. XXIII, 6: princeps dei est apud nos.

Sequitur invitatio: et duo facit.

Primo exhibuit reverentiam, quia personaliter accessit. Item adoravit. Item potestatem confitetur, quia dicit domine. Iste princeps significat antiquos patres, quia isti accesserunt per desiderium, et credentes christum venturum adoraverunt; Ps. Cxxxi, 7: adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius. Item confitebantur.

Scitote quoniam dominus ipse est deus. Ps. Xcix, 3.

Sequitur periculum filia mea modo defuncta est.

Contrarium habetur in Luca VIII, 41 et in marco V, 22 quia ibi dicitur: filia mea in extremis Est. Et cum essent in via occurrerunt ei famuli, etc..

Solvit Augustinus: quia quando iste Iairus recessit, iam erat in extremis, et credebat quod eam non inveniret vivam; ideo magis petebat ut veniret, et resuscitaret eam, quam ut curaret; unde dicit filia mea modo defuncta est etc., quasi dicat: credo quod iam mortua sit. Alii igitur dixerunt secundum quod fuit; sed matthaeus ad intentionem retulit. Ideo Augustinus dat bonum documentum, quod non est necessarium quod eadem verba referantur; sed sufficit quod solum intentio dicatur.

Sed quare dixerunt famuli: noli vexare magistrum? videtur hoc fuisse incredulitatis.

Dicendum quod hoc verum esset, si hoc dicerent ex intentione domini; sed ipsi nesciebant eius intentionem. Chrysostomus sic exponit: consuetudo est aliquorum quando volunt movere ad pietatem, quod exaggerant malum; ideo ut magis moveret eum, dixit defuncta est.

Ista filia est synagoga, quae filia est principis, scilicet Moysi, quae mortua est per infidelitatem; Luc. XIX, 42: nunc autem abscondita est ab oculis tuis etc.. Sed videtur esse in isto fides infidelitati coniuncta, quia quod credebat quod resuscitaret erat fidei; sed quod credebat quod absens non posset, hoc erat infidelitatis. Unde iste videtur similis Naaman, qui dixit: putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen domini dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me etc. IV Reg. V, 11.

Sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet. Mystice hic significatur appetitus patrum de venturo christo; unde dicebant: veni, impone manum tuam, idest christum, ut in Ps. Cxliii, 7: emitte manum tuam de alto.

Et surgens iesus secutus est eum.

Surgens, scilicet a prandio. Hic habetur documentum misericordiae christi, quia ad petitionem illius statim ivit, ut habetur Is. XXX, V. 19: statim ut audierit, respondit tibi dominus.

Item dat exemplum praelatis de sollicitudine, quod statim solliciti sint ad subveniendum peccatis. Item dat documentum obediendi, quia discipulos secum duxit, ut habetur Hebr. XIII, 17: obedite praepositis vestris. Sed non duxit matthaeum, quia adhuc infirmus erat.

Et ecce mulier. Dat exemplum virtutis: et tria facit.

Primo describitur eius infirmitas; secundum commendatio mulieris, ibi dicebat enim intra se etc.; tertio benignitas christi sanantis, ibi at iesus conversus etc..

Dicit ergo et ecce mulier. Ut habetur Lev. XII, mulier quae patiebatur fluxum sanguinis, immunda erat, et non habitabat cum hominibus; ideo non accessit in domo, sed in via.

Et haec significat gentilitatem, quae ingressa est in plenitudinem Iudaeorum, ut habetur ad Rom. XI, 25: caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret.

Haec, scilicet synagoga, habet fluxum sanguinis, scilicet errorem immolatitii sanguinis.

Vel potest retorqueri ad peccata carnalia; unde caro et sanguis regnum dei non possidebunt, I Cor. XV, 50.

Haec mulier patiebatur duodecim annis, et filia principis erat duodecim annorum; unde haec incepit pati, quando filia principis nata fuit.

Accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. Hic ponitur commendatio ipsius mulieris ex ipsius humilitate, et ex fide quae maxima est ad impetrandum.

Accessit, et tetigit fimbriam a retro. Quare a retro? quia immunda reputabatur; unde quicquid tangebat, immundum erat secundum legem, ideo timebat ne repudiaret eam. Item non est ausa tangere nisi fimbriam. Praecipiebatur in lege quod in quatuor angulis vestis portarent fimbrias, et ibi habebant tympana ad memoriam mandatorum dei, et ut sic ab aliis dignoscerentur; et hanc vestem christus habebat.

Mystice hoc significat gentilitatem, quae accessit per fidem. Sed retro, quia non ipso vivente. Item tetigit vestimentum, scilicet humanitatem, et solum fimbriam, quia per apostolos tantum.

Dicebat enim intra se: si tetigero tantum vestimentum eius, salva ero. Hilarius dicit: multa est virtus christi, quia non solum in anima, sed ex anima in corpus, et ex corpore in vestes redundat. Et sic omnia quae tetigerunt christi corpus, habere debemus in reverentiam; Ps. Cxxxii, 2: sicut unguentum in capite quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti eius etc.. Quod descendit in barbam, idest divinitas in carnes: et in oram vestimenti, idest in apostolos.

Salva ero. Sic si fecerimus, et ei adhaeserimus, salvi erimus. Omnis enim qui invocaverit nomen domini, salvus erit.

At iesus conversus, et videns eam, dixit: confide, filia. Hic ponitur christi benignitas.

Et primo ostenditur facto, quia conversus ad eam. Et quare? ne diffideret: quia enim furtive accesserat, non credebat quia converteretur ad eam. Item ut traheretur ad exemplum fides istius. Item ut se deum ostenderet: unde conversus est conversione misericordiae, et vidit eam oculo pietatis; Zach. I, V. 3: convertimini ad me, et ego convertar ad vos.

Item ostenditur eius benignitas verbo, cum dicit confide: quia timens accessit, ideo blande eam alloquitur; Is. XXX, 15: si revertimini, et quiescatis, salvi eritis. Item vocat eam filiam, ne diffidat; Io. I, 12: dedit eis potestatem filios dei fieri. Item dat spem fides tua te salvam fecit. Unde nostra salus ex fide est, ut habetur ad Rom. III.

Et sequitur effectus et salva facta est mulier ex illa hora; et non ex hora qua christus dixit, sed ex hora qua tetigit.

Et cum venisset iesus in domum principis, et vidisset tibicines etc.. Hic ponitur resuscitatio: et quatuor facit.

Primo mortis indicia describuntur; secundo datur spes, ibi recedite etc.; tertio ponitur resuscitatio; quarto ponitur effectus; dicit ergo cum venisset... Et vidisset etc.. Et quare venerunt tibicines? turba venit sicut solet fieri etiam de mortuis modo; sed tibicines, quia fuit consuetudo quod veniebant tibicines, et cantabant lugubria, ut alios excitarent ad fletum, ut habetur Ier. IX, 17: contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant. Hi tibicines sunt falsi doctores: lingua enim eorum et adinventiones eorum contra dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. Turba autem populus Iudaicus; Ex. XXIII, 2: non sequeris turbam ad faciendum malum.

Hanc suscitavit dominus in domo: tres enim mortuos suscitavit dominus: puellam in domo, iuvenem in porta, Lazarum in sepulcro.

Quidam enim peccato moriuntur; sed non extra feruntur, et hoc est per consensum in peccatum; sed non exeunt ad extra per opera.

Quidam autem extra fertur ad actum; et hic significatur per eum quem suscitat in porta.

Quidam vero ex consuetudine iacet in sepulcro, qui significatur per Lazarum.

Haec igitur puella significat peccatorem, qui est in peccato occulto, scilicet in mente. Tibicines sunt qui fovent eum in peccato; Ps. X, V. 3: laudatur peccator in desideriis animae suae. Turba est cogitationes: et hanc sanat dominus.

Unde dicit recedite non est mortua.

Hic dat spem non est mortua, scilicet sibi; sed dormit, quia est ita sibi facile resuscitare, sicut alicui aliquem excitare a somno.

Simile habetur Io. XI, 11: Lazarus amicus noster dormit etc..

Non est mortua. Et quare dixit hoc modo? quia deridebant eum. Sed quare voluit derideri? hoc fuit ut non possent contra miraculum dicere. Unde primo adversarios faciebat confiteri, ut post contradicere non possent.

Et cum eiecta esset turba, intravit.

Et quare eiecta fuit turba? quia videre non fuit digna. Turba sunt Iudaei qui non convertuntur.

Et moraliter ad hoc quod anima suscitetur, oportet quod turba cogitationum expellatur; et tunc intrat dominus. Intravit et tenuit manum eius etc.. Ps. Cxvii, 16: dextera domini fecit virtutem. Tenet manum peccatoris, quando adiutorium ei praebet. Et surrexit puella, scilicet ad vitam; sic nos per dei adiutorium a peccato.

Sequitur divulgatio in omnem terram.

31

Lectio 5

Supra ostensum est qualiter vitam restituit, hic tangitur quomodo dedit officia vitae. Et primo tangitur quomodo visum restituit; secundo quomodo loquelam, ibi egressis autem illis etc..

Et primo quatuor facit.

Primo ponitur petitio caecorum; secundo examinatio credentium, ibi et dicit eis iesus etc.; tertio exauditio, ibi tunc tetigit oculos eorum; quarto instructio illuminatorum, ibi et comminatus est.

Circa petitionem istorum quinque notare possumus, quae faciunt petitionem exaudibilem.

Primo, quia congruum tempus elegerunt ad petendum, quia transeunte eo: et in hoc significatur tempus incarnationis, quod est tempus miserendi; unde in Ps. Ci, 14: quia venit tempus miserendi eius. Et ideo melius exauditi fuerunt, ut habetur Hebr. V, 7: exauditus est pro reverentia sua. Item ad hoc ut impetrarent secuti sunt eum: qui enim deum non sequuntur obediendo, non impetrant.

Duo caeci. Isti duo caeci sunt duo populi, scilicet Iudaeorum, et gentilium: caeci enim sunt qui fidem non habent; de talibus dicitur Is. LIX, 10: palpavimus sicut caeci parietem.

Item requiritur fervor devotionis, cum dicitur clamantes, ut habetur in Ps. Cxix, V. 1: ad dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Item humilitas petentium, cum dicitur dicentes fili David, miserere nostri, ut habetur Dan. IX, 17: exaudi, deus noster, orationem servi tui. Item tangitur fides eorum, quia filium David nominant, et haec est necessaria, ut habetur Iac. I, 6: postulet in fide, et nihil haesitans.

Deinde petentes examinat. Primo facto, differendo exauditionem eorum.

Tunc enim firma fides ostenditur, quando statim non impetratur; Hab. II, 3: si moram fecerit, expecta eum, quia veniet. Unde duxit eos usque ad domum. Cum autem venisset domum etc.. Per domum istam intelligitur ecclesia, quia ista est domus dei vel caelum; Ps. Cxiii, 16: caelum caeli domino. Item examinavit eos verbo creditis quia hoc possum facere vobis? et hoc non petit quasi ignorans, sed ut meritum eorum augeatur; Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Item petit ut ostendatur fides aliis, ut sciant quia iuste illuminavit. Item petit ut ad maiora promoveat: magnum enim professi erant, quia filium David. Sed non sufficiebat, ideo magis ab eis petit. Creditis, quia possum hoc facere? scilicet propria potestate, quod solius dei Est. Dicunt ei: utique, domine. Unde modo dominum vocant, quod est proprium solius dei.

Sequitur exauditio. Et primo ponitur curatio; secundo curationis effectus, ibi et aperti sunt oculi eorum.

Ponitur curatio, cum tetigit oculos eorum, dicens; unde tetigit, et dixit. Utrumque tamen per se sufficiebat; tamen utrumque fecit, ut significaretur quod caecitas per verbum incarnatum illuminatur; Io. I, 14: verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam eius. Unde dicit secundum fidem vestram fiat vobis, quia merito fidei illuminantur qui sine fide sunt caeci.

Sequitur effectus et aperti sunt oculi eorum.

Primo ergo dat lumen; et ita implevit illud: et vita erat lux hominum.

Is. XXXV, 4: ipse veniet et salvabit nos.

Sequitur instructio; unde dicit et comminatus est.

Et quare hoc? alibi enim dicitur: vade ad tuos, et annuntia regnum dei.

Chrysostomus: in bonis nostris duo possumus considerare: quod dei est, et quod nostri: quod nostri est, debemus latere; quod dei est, debemus manifestare, ut Paulus philipp.

II. Quaerentes non quae nostra sunt, sed quae iesu christi. Supra V, 16: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in caelis Est. Unde dicit videte ne quis sciat, ut doceat vitare vanam gloriam.

Illi autem, non immemores beneficii accepti exeuntes diffamaverunt eum, ut habetur Is. Lxiii, 7: miserationum domini recordabor.

Sed numquid peccaverunt isti, quia contra praeceptum domini fecerunt? dico quod non, quia bona fide fecerunt, et ut ostenderent quantum sanctitatis exhibeat dominus.

Egressis illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum. Supra dominus restituit visum caeco; nunc muto restituit loquelam.

Et sufficienter iunguntur ista, quia locutio est signum visionis interioris; Is. XXXV, 4: ipse veniet, et salvabit nos. Et tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt.

Et in hoc tria facit.

Primo describitur infirmus; secundo tangitur curatio, ibi et eiecto Daemonio, locutus est mutus; tertio curationis effectus, ibi et miratae sunt turbae.

Dicit ergo egressis autem illis etc.. Ab isto non quaeritur fides, sicut a praecedentibus, quia iste erat obsessus a Daemonio; ideo non erat compos mentis: et ideo non quaesivit de fide eius.

Et iste significat gentilem populum, qui mutus est ad laudem; Ps. Lxxviii, 6: effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt.

Item habent Daemonium, quia Daemonibus immolant; Ps. Xcv, 5: omnes dii gentium Daemonia.

Primo ergo ut bonus medicus curavit causam, secundo morbum, quia primo eiecit Daemonium, et sic eiecto Daemonio, locutus est mutus. Sic gentilis dum liberatus est ab idolorum servitute locutus est mutus, scilicet laudem dei; ut omnis lingua confiteatur, quia dominus iesus christus in gloria est dei patris etc. Phil. II, 11.

Sequitur effectus et miratae sunt turbae. Unde mirabantur super his quae videbant.

Et quia mirabantur, ideo dicebant.

Numquam apparuit sic in Israel.

Verum est quod Moyses fecit miracula, et alii; sed talis non fuerat, scilicet qui tot faceret.

Item qui solo tactu. Item qui statim; ita quod ei conveniat: quis similis tui in fortibus, domine, quis similis tui? ut habetur Ex. XV, 11; et Io. X, 25: opera quae ego facio, testimonium perhibent de me.

Item curat per fidem, quod lex non poterat facere, ut habetur ad Rom. VIII, 2: lex enim spiritus vitae in christo iesu liberavit me a lege peccati et mortis, quod impossibile est legi.

Pharisaei autem dicebant. Pharisaei, idest divisi, quia perverse interpretabantur, ut Eccli. XI, 33: bona in malum vertent.

Unde dicebant in principe Daemoniorum eiicit Daemones.

Hic dicit Augustinus quod est notandum, quod christus idem miraculum bis fecit. Et hoc patet, quia diversimode dicunt evangelistae.

Unde cum invenimus quasi contraria, possumus referre ad unum, vel ad aliud, dicendo aliud esse miraculum.

32

Lectio 6

Ostensum est qualiter subvenerat occurrentibus, hic tangit quod ad eos ibat: et hic duo tangit.

Primo qualiter impendit quibusdam effectum; secundo quomodo affectum, ibi videns autem turbas, misertus est eis.

Et circa primum primo ostendit ubi impendit auxilium; secundo quod docuit; tertio quod fecit.

Dicit ergo et circuibat iesus omnes civitates et castella. In quo datur praedicatoribus exemplum, quod non sint contenti praedicare in uno loco tantum; Io. XV, V. 16: posui vos, ut eatis, et fructum afferatis etc..

Omnes civitates et castella. Et bene illud ordinatur cum praecedentibus. Quia dixerant quod in principe Daemoniorum eiiciebat Daemonia; ideo manifestat se non habere Daemonium, ut ei conveniat, Ps. Cxix, 7: cum his qui oderunt pacem eram pacificus, dum loquebar illis, impugnabant me gratis.

Sequitur quid annuntiabat; duo enim faciebat, quia in synagogis erat docens et praedicans.

Docens quae ad fidem praedicans quae ad mores. Item coram multis, quia in synagogis; in Ps. XXXIX, 10: annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna: in quo etiam differt a doctrina haereticorum, quae est in occulto.

Secus doctrina christi; Io. XVIII, 20: nihil in occulto locutus sum vobis.

Item tangit quae docet, quia evangelium regni; Io. XVIII, 37: in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati etc.. Unde caelestia docebat; Is. XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia.

Postea ostenditur facto quid fecit curans omnem languorem et omnem infirmitatem.

Languores, quoad graves infirmitates; infirmitates, quoad leves; in Ps. Cii, 3: qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas. Et quare hoc? ut confirmaret miraculo quod dicebat verbo, ut in Mc. Ult., 20: domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis.

Item ut ostenderet exemplum praedicatoribus ut facerent et docerent; Act. I, 1: coepit iesus facere et docere.

Videns autem iesus turbas, misertus est illis. Hic ostendit qualiter dominus quibusdam impendit affectum; et hoc contra quosdam; opinio enim fuit quod nullus sufficiebat affectus, sed requirebatur effectus; sed hic dicit videns iesus turbas, misertus est illis.

Et primo tangit quomodo miserebatur; secundo ponit exemplum. Et primo ponit misericordiam christi; secundo causam.

Dicit ergo videns etc. Scilicet pia consideratione, misertus est eis, quia proprium est ei misereri; Ps. Cxliv, 9: miserationes eius super omnia opera eius. Istud visum desiderabat David, dicens Ps. XXIV, 16: respice in me, et miserere mei. Et quibus misertus est, quia vexati, a Daemonibus, item iacentes, scilicet prostrati ab infirmitatibus. Vel vexati erroribus, iacentes peccatis, sicut oves non habentes pastorem. Unde Prov. XI, 14: ubi non est gubernator, populus corruet etc.. Et ez.

C. XXXIV, 5: dispersae sunt oves meae, eo quod non esset eis pastor; et in eodem: vae pastoribus Israel qui pascebant semetipsos.

Ut Zac. XI, 17: o pastor et idolum derelinquens gregem.

Tunc dicit discipulis suis. Hic inducit aliquos ad miserendum, et primo assignat causam; secundo inducit ad effectum, ibi rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.

Et ponit duas causas.

Primo multitudinem tendentium ad bonum; secundo paucitatem doctorum, ibi operarii autem pauci.

Multi convenerant; ideo dicit messis quidem multa. Messis non dicitur quando frumentum florescit, vel cum est in spica, sed tunc quando iam dispositum est ut colligatur; sic homines iam dispositi erant ad credendum per effectum praedicatorum: simile habetur Io. IV, 35: levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt iam ad messem.

Et operarii pauci, scilicet boni; unde apostolus, I Cor. III, 9: dei enim adiutores sumus. Impendentes ergo quod vestrum est.

Et quid? rogate dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Quando habemus defectum, debemus recurrere ad deum, cum officium praedicationis non nisi precibus impetretur: qui enim mittit operarios, est dominus, unde dicitur; ego misi vos. Et rogat ut rogetur, ut nobis accumulet meritum, dum pro salute aliorum oramus. Item talem ordinem posuit, ut sanctitas aliorum aliis prosit, ut I Petr. IV, 10: unusquisque ut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae dei etc.. Unde vult ut quicquid gratiae et sanctitatis receperunt, aliis impendant, et ipse rogatus exaudit. Rogat enim ut ipse rogetur ut eos mittat; Rom. X, 15: quomodo praedicabunt nisi mittantur? acquiritur enim auctoritas; item gratia, unde: caritas christi urget nos.

Item, rogate dominum messis ut mittat operarios, non quaestuarios qui corrumpunt malo exemplo, in messem suam, scilicet in messem dei. Quaestuarii enim non mittuntur in messem dei, sed in messem suam, quia non quaerunt gloriam dei, sed commodum suum.

Capitulus 10

33

(
Mt 10)


Lectio 1

Supra proposuerat doctrinam suam, hic ministros instituit. Et describuntur numero, potestate et nominum positione.

Numero, unde dicit convocatis duodecim.

Et quare dicit duodecim? ut ostenderetur conformitas novi et veteris testamenti, quia in veteri duodecim patriarchae: et isti similiter duodecim. Secunda ratio, ut ostenderetur virtus et effectus futurus per eos: iste enim numerus ex partibus quatuor et tribus in se ductis componitur, ut quater ter, vel ter quater.

Per trinarium trinitas designatur: per quaternarium mundus. Ideo signatur quod in totum mundum debebat eorum praedicatio extendi; unde dominus Mc. Ult., 15: euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae etc.. Item ad signandum perfectionem, quia duodenarius consistit ex duplicitate senarii: senarius enim perfectus est numerus, quia ex omnibus partibus aliquotis: consurgit enim per unum, duo et tria, et istae partes simul iunctae sunt sex. Unde tot vocavit ad signandum perfectionem. Supra, V, 48: estote perfecti, sicut et pater vester perfectus est.

Sequitur de potestate eorum: quia dedit eis potestatem etc., scilicet ut ipsi faciant, vel facere possint, sicut ipse fecit. Et non solum quae fecit, sed maiora, Io. XIV, 12.

Non est enim scriptum quod ad umbram christi curarentur infirmi, sicut scriptum est quod ad umbram Petri multi curabantur; Act. V, 15. Immundorum spirituum ut eiicerent eos. Unde noluit quod ipsi eiicerent, sicut ipse; sed ipse vero proprio, ipsi vero in nomine christi: unde Mc. Ult., 17: in nomine meo Daemonia eiicient etc.. Et non solum ut Daemonia eiicerent, sed ut omnem languorem curarent, ut habetur Mc. Ult., 18: super aegros manus imponent, et bene habebunt.

Sed si quaeras, quare modo praedicatoribus non datur ista potestas, respondet Augustinus, quia in promptu est maximum miraculum, scilicet quod totus mundus conversus Est. Aut ergo facta sunt miracula, et sic habeo propositum; si non, hoc est maximum: quia per duodecim vilissimos homines piscatores totus mundus conversus est.

Sequitur nominum positio. Et quare? ne si veniret aliquis pseudopropheta, qui diceret se esse apostolum, crederetur ei; et propter hoc reprobata est epistola fundamenti, scilicet Manichaei.

Et notandum quod iste semper binos combinat.

Et quare? quia numerus binarius est numerus caritatis. Item ubicumque ponit aliquem qui duobus nominibus vocatur, ponit aliquid per quod notetur differentia.

Item sciendum quod non servat ordinem dignitatis; tamen Petrus semper ponitur primus, qui etiam dicitur simon, idest obediens; unde dicitur Prov. XXI, 28: vir obediens loquetur victoriam. Petrus a petra dicitur propter eius firmitatem; et cephas, quod syrum nomen est, non Hebraeum. Andreas virile; unde dicitur Ps. XXVI, 14: viriliter age, et confortetur cor tuum. Item Philippus, os lampadis; talis debet esse praedicator. Ps. Cxviii, V. 140: ignitum eloquium tuum vehementer.

Bartholomaeus, filius suspendentis aquas; et iste dicitur christus, de quo iob XXVI, 8: qui ligat aquas in nubibus suis. Item Iacobus zebedaei, qui occisus est ab Herode, qui supplantator dicitur. Et ioannes, qui gratia dicitur; I Cor. XV, 10: gratia dei sum id quod sum. Iste non sequitur ordinem dignitatis, sicut marcus. Item thomas et matthaeus.

Alii non ponunt publicanus; sed iste posuit causa humilitatis. Item alii praeponunt matthaeum thomae: iste e contrario. Thomas abyssus dicitur, propter profunditatem fidei.

Matthaeus, donatus, ut habetur ad Eph. IV, V. 32: donantes invicem, sicut et christus donavit nobis. Iacobus Alphaei, ad differentiam alterius. Iste frater domini dicitur, quia consobrinus. Et thadaeus, frater Iacobi. Et dicitur Iudas qui scripsit epistolam, et interpretatur cor; Prov. IV, 23: omni custodia serva cor tuum. Item simon chananaeus a cana villa. Et Iudas Scariotis, ad differentiam alterius Iudae; et dicitur vel a villa, vel a stirpe de tribu Issachar; qui mors dicitur.

Qui tradidit eum.

Et quare posuit? ut daret documentum, quod dignitas status non sanctificat hominem.

Item est alia ratio, ad notandum quod vix contingit quin in multa congregatione sit aliquis malus; et ideo ita ponitur, ut ostendatur quod boni aliquando non sunt sine malis; Cant. II, 2: sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias. Et Augustinus: non est domus mea melior quam domus domini.

Hos duodecim elegit deus, et posuit divulgatores sacrae Scripturae. Praecipiens eis, et dicens etc.. Hic ponit eorum instructionem. Et primo instruit eos verbo; secundo exemplo, ibi et factum est cum consummasset iesus etc..

Verbo tripliciter.

Primo de officio suo; secundo de sumptibus; tertio de periculis.

Secundo, ibi nolite possidere aurum neque argentum; tertio, ibi ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum.

Circa officium quatuor mandat.

Primo quo vadant; secundo quid dicant, ibi euntes autem praedicate etc.; tertio quid faciant, ibi infirmos curate etc.; quarto quo fine, ibi gratis accepistis, gratis date. Et primo dicit quo non vadant; secundo quo vadant, ibi sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel.

Et circa primum duo dicit. Primo in viam gentium ne abieritis et in civitatem Samaritanorum ne intraveritis. Isti erant medii inter gentiles et Iudaeos, de quibus habetur Lib. IV Reg. XVII, 24 ss., et isti retinuerunt partim ritum Iudaeorum, partim gentilium, et isti multum erant contrarii Iudaeis. Unde prohibet ne vadant ad simpliciter gentiles, nec ad mediocres istos.

Sed contrarium videtur quod dixit ite, docete omnes gentes.

Et Is. XL, 5: et videbit omnis caro pariter quod os domini locutum Est. Quid ergo dicit in viam gentium ne abieritis? dicendum, quod missi sunt ad utrosque: sed ordo debebat observari. Quia primo Iudaeis.

Et una ratio est, quia primo fieri debet quod iustitia exigit, quam quod ex misericordia provenit; sed iustitia erat quod primo Iudaeis praedicarent: quia istud ex promissione habebant, ut habetur Rom. XV, 8: dico autem christum iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem ad confirmandas promissiones patrum. Gentibus autem tenebatur ex misericordia; ut enim habetur Rom. XI, 17, gentiles oleastri sunt ab oliva recepti, scilicet a fide antiquorum patrum: unde ibi dicitur, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es. Primo ergo oliva nutrienda erat, ut aliquid acciperet ab ea, postmodum oleaster inserendus, Rom. XI, 17. Item volens fideles in fidem patrum introducere, primo voluit Iudaeis praedicari fidem.

Secunda ratio fuit, quia dominus infundit omnibus id ad quod sunt dispositi; sed multi Iudaeorum erant iam dispositi per fidem.

Et sicut ignis primo agit in ea, quae sunt prope, sic dominus ex caritate primo voluit in his, qui prope erant. Unde dicitur Is. LVII, 19: venient ut annuntient pacem his qui prope, et pacem his qui longe sunt.

Item si ad gentiles primo ivisset, Iudaei, qui multum habebant gentiles odio, reprobassent eum ex indignatione; ideo in Act. XIII, V. 46: vobis primo oportuit praedicari regnum dei. Unde dicit in viam gentium ne abieritis, idest ne appropinquetis ad viam, quae ducit ad gentes, ut non loquantur de vobis.

Sed non dicit in viam Samaritanorum.

Et mystice: qui sunt discipuli dei, non debent ire in viam gentium, nec haereticorum; unde Ier. II, 18: quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israel. Et quare oves? quia magis perierunt ex culpa Pharisaeorum, quam ex culpa ipsorum. Unde Ps. Xcix, 3: nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Et I petr.

C. II, 25: eratis sicut oves errantes; sed conversi estis ad pastorem et episcopum etc..

Sed quid facient discurrentes? euntes autem praedicate. Io. XV, 16: posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat etc.. Et mittit eos, sicut ipse missus est, scilicet ad praedicandum. Unde agite poenitentiam, etc.. Et sicut iesus inceperat, agite poenitentiam, sic praecepit eis. Inceperat, agite poenitentiam, appropinquabit enim regnum caelorum; ps.

Cxviii, 155: longe enim a peccatoribus salus; sed modo est prope per passionem christi; Hebr. IX, 12: per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa. Unde dicit appropinquabit, scilicet per passionem meam; unde in eis fundatur per participationem gratiae: totum enim regnum dei intra vos est.

Sed possent dicere: quomodo confirmabimus quae dicemus? certe miraculis, sicut ipse fecit. Unde dicit infirmos curate etc..

Sed si quis diceret: quare non facit modo miracula ecclesia? dicendum, quod miracula facta sunt ad probationem fidei; sed iam fides approbata Est. Et ideo sicut qui faceret unam demonstrationem ad probandum aliquam conclusionem, non esset alia probatio necessaria, sic ibi. Unde maximum miraculum est conversio totius mundi: ideo non oportet quod fiant alia; et sicut facta fuerunt alia miracula corporalia, ita fiunt quotidie spiritualia, quia infirmi spiritualiter curantur.

Infirmi enim sunt qui peccato agitantur, qui proni sunt ad peccatum, Rom. XIV, 1: infirmum autem in fide assumite: et isti a domino sanantur. Qui autem consentiunt, mortui sunt, quia separantur a deo: et isti resuscitantur a domino, ut Eph. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis. Item leprosi mundantur; leprosi enim dicuntur qui sunt infectivi aliorum, quia lepra est morbus contagiosus: et isti aliquando curantur. IV Reg. V, 27, dicitur quod lepra Naam adhaesit Giezi. Item Daemones eiiciuntur: Daemones enim sunt quorum peccatum iam transiit ad effectum, de quibus dicitur Prov. II, 14: laetantur cum male fecerint, et exultant in rebus pessimis.

Et, ut habetur de Iuda Io. XIII, 27, quod intravit in eum Satanas etc.. Et isti aliquando curantur.

Et quia possent dicere apostoli: modo erimus divites; si facimus miracula habebimus multa, et de hac causa voluit simon magus facere miracula: hanc causam excludit dominus dicens gratis accepistis, gratis date.

Magnum est facere miracula, sed maius est virtuose vivere. Unde amovet ab eis superbiam, quia potest superbia accidere duobus modis: vel ex cupiditate, vel ex meritis. Una enim est maxima superbia, quando aliquis bonum quod habuit, sibi adscribit. Ideo excludit, quia accepistis; I ad Cor. IV, 7: quid habes quod non accepisti? item, non debetis superbire, quia non ex meritis, sed gratis. Qui enim ex meritis, non gratis recipit. Item cupiditatem excludit, gratis date, idest non propter aliquod temporale.

Pretium enim rei vel maius est, vel aequale. Illum enim quod per pretium tradis, non est ita in corde tuo fixum, sicut pretium quod recipis. Nihil autem est dono dei aequale, vel maius; Sap. VII, 9: comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua.

Nolite possidere aurum etc.. Quia possent dicere: unde ergo vivemus? ideo de sumptibus instruit illos. Et primo prohibet ne sumptus deferant; secundo docet a quibus accipiant, ibi in quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis etc..

Dicit ergo nolite possidere aurum.

Et notanda sunt verba quae sequuntur, quia dicit iste nec calceamenta; marcus dicit: calceatos sandaliis. Item dicit nec virgam; marcus dicit, quod virgam: ideo haec verba sunt dubia et difficilia.

Quod enim dicit nolite etc. Aut est praeceptum, aut est consilium. Sed istud certum est quod est praeceptum, quia ita dicitur iesus praecipiens eis etc.. Sed apostoli et fuerunt apostoli, et fuerunt fideles. Aut ergo fuit eis praeceptum, inquantum fideles, aut inquantum apostoli. Si inquantum fideles: ergo ad hoc tenentur omnes fideles; et haec fuit quaedam haeresis, ut ait Augustinus, quae dicebat quod nullus posset salvari, nisi hi qui nihil possident. Et haec fuit haeresis apostolicorum.

Item alia haeresis fuit, quod nullus salvaretur, nisi discalceatus pergens et hae fuerunt haereses, non quia malum praeciperent, sed quia non observantibus praecludebant viam salutis.

Si autem praecipitur eis inquantum apostolis, tunc omnes praelati, qui sunt successores apostolorum, ad haec tenentur.

Sed esto quod isti non male fecerunt, nonne Paulus male fecit qui portabat, et accipiebat a quibusdam, ut aliis daret? ideo difficultatem habent haec verba.

Et ideo dicendum, quod fuit una via secundum Hieronymum, exponendo ad litteram, quod praecepit aliquid propter officium apostolatus, et non quod sit de necessitate simpliciter, sed secundum illud tempus. Unde ante passionem praecepit nihil ferre. In passione autem, Lc. XXII, 35: quando misi vos sine baculo et pera, numquid aliquid defuit vobis? et sequitur: sed nunc qui habet sacculum, emat similiter et peram. Et qui non habet, vendat tunicam, et emat gladium. Unde ante passionem missi sunt ad Iudaeos; apud Iudaeos autem erat consuetudo, quod suis debebant providere magistris. Ideo nihil ferre praecepit cum mitteret eos ad Iudaeos. Sed ista non erat consuetudo in gentibus; ideo cum missi sunt ad gentes, data est eis licentia portandi sumptus. Portabant igitur quando praedicabant aliis quam Iudaeis.

Et quia quaedam sunt ad necessitatem, alia quibus emuntur necessaria: et hoc est quod dicitur, quod quaedam sunt divitiae artificiales, ut vestes et calceamenta, ideo utrumque prohibet. Dicit ergo nolite, etc.. Quia omnis pecunia vel est de auro, vel de argento, vel de aere; ideo prohibet ne possideant aurum, nec argentum; unde dicebat Petrus: argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do.

Et quare hoc deus praecepit? una ratio est, quia dominus mittebat pauperes ad praedicandum; ideo posset aliquis credere quod non praedicarent, nisi propter quaestum. Ut igitur ista suspicio amoveatur, ideo praecepit nihil portare. Item ad tollendum sollicitudinem: quia si essent circa hoc nimis solliciti, impediretur verbum dei. Item prohibet divitias, quae subveniunt in necessitate.

Et quia possent dicere: non feremus aurum, non argentum, sed peram possumus, ubi portabimus ova et panem, quae sunt necessaria ad victum? et istud prohibet non peram in via. Et quare hoc prohibuit? dicit chrysostomus, ut ostenderet eis virtutem suam: quia sine his poterat eos mittere; unde in Lc. XXII, 35: quando misi vos sine baculo et pera, numquid aliquid defuit vobis? ergo fecit ut ostenderet virtutem suam.

Item quantum ad vestimentum neque duas tunicas: non quod non haberent nisi unam tunicam, sed quod non haberent duo paria vestimentorum, ita quod unum reconderent, et aliud induerent. Unde nomine unius tunicae intelligit unum vestimentum; Lc. III, V. 11: qui habet duas tunicas, det unam non habenti.

Neque calceamenta. Et quare prohibuit? duplex est causa, eadem ratione qua aurum et argentum. Dominus mittebat eos, ut apud omnes, pauperes reputarentur. Unde apostolus, I Cor. I, 26: non multum potentes elegit deus. Ideo voluit quod abiecti essent: pauperes enim in partibus orientis vadunt discalceati; utuntur tamen quibusdam quae sandalia dicuntur, et fiunt de paleis.

Ideo volebat ut irent sicut pauperes illius patriae.

Alia ratio, quia sicut docuit Plato quod homines non multum cooperirent nec pedes, nec caput ut firmaret eos ut magis robusti essent ad sustinendum, praecepit eos ire discalceatos.

Sed neque virgam. Et quae est ratio? aliqui enim equis utuntur, alii vero virga sustinentur: ideo illud minimum etiam prohibuit, ut in ipso totaliter confiderent, secundum illud Ps. XXII, 4: virga tua, et baculus tuus ipsa me consolata sunt. Unde quod dicit aliter, quod virgam portent, non fuit praeceptum, nisi pro loco et tempore observandum.

Augustinus per aliam viam vadit dicens, quod haec non sunt praecepta, nec consilia, sed sunt permissiones, ita quod abstinere magis est consilium quam implere. Unde sensus est nolite etc., idest, non est negotium, ut alia calceamenta possideatis praeter haec quibus estis calceati. Neque virgam, idest nihil, sicut dicitur, neque festucam.

Et quare? dignus est enim operarius mercede sua etc.. Quia vos habetis potestatem accipiendi ab aliis, et ideo non est necessarium, ut portetis. Unde quando aliquid est permissum, si non fiat, non est peccatum; quicquid autem plus fit, supererogationis Est. Unde et Paulus, quamvis posset ab aliis recipere, nihil accipiebat, et istud erat supererogatio, ut dicit Augustinus, quia permissis non uti, est supererogationis. Unde Paulus, I ad Cor. IX, V. 15: melius est mihi mori, quam evacuare gloriam meam. Et quare? quia non utebatur isto permisso: dignus est enim mercenarius etc..

Sed quid est quod aliter dicit, quod ferant virgam? dicit Augustinus, quod non est inconveniens quod quaedam aliquando dicantur mystice, aliquando ad litteram. Unde quod hic dicit matthaeus, dicit ad litteram, quod virgam non ferant; quod vero marcus dicit, mystice intelligitur, quod scilicet non ferant temporalia, sed habeant potestatem accipiendi ab aliis. Unde dignus est enim operarius cibo suo. Istud enim non est ibi casuale. Isti operarii sunt de quibus dictum est supra: rogate dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.

Tertia expositio est nolite possidere aurum, idest saecularem sapientiam, argentum, eloquentiam saecularem, non peram, idest sollicitudinem, nec duas tunicas, idest duplicitatem, nec calceamenta, idest terrenorum affectionem; fiunt enim calceamenta de pellibus animalium mortuorum.

In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis etc.. Supra dominus ordinavit quod apostoli victualia secum non deferrent: et ratione probavit quia dignus est operarius mercede sua, nunc determinat modum qualiter accipere debent; et primo dat modum, quia debent a volentibus dare accipere; secundo quid fiat volentibus.

Circa primum tria facit.

Primo docet eligere hospitem; secundo prohibet mutare hospitium; mandat, tertio, quod hospes salutetur.

Dicit ergo: dictum est quod dignus est operarius cibo suo, ut sciatis a quo debetis accipere, ne credatis quod domus cuiuslibet vobis sit concessa; ideo in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit. Et hoc ne propter infamiam hospitis vestra praedicatio contemnatur, ut habetur I ad Tim. III, 7: oportet autem illum testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. Secunda ratio, quia si bonus aliquis fuerit, facilius vobis necessaria ministrabit. Et in hoc providet eis.

Tertia ratio est, ut excludatur suspicio quaestus: quia cum viderent homines tales pauperes non accipientes nisi a bonis, signum erat eis, quod propter quaestum non praedicabant.

Istas duas expositiones ultimas ponit chrysostomus; primam Hieronymus. Et hoc dicit apostolus, I Thess. II, 5: neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, neque in occasione avaritiae.

Item dicit quis in ea sit dignus, et hoc est, quia magnum ei reputatur, qui tales hospites recipit. Unde Abrahae magnum reputatum est quod hospites recepit, ut habetur ad Hebr. Ult., 2: hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim quidam placuerunt, Angelis hospitio receptis.

Et ibi manete. Hic docet de stabilitate hospitii. Ibi manete, idest non transite de hospitio in hospitium. Et quare? ne sit tristitia hospiti; et si dignus sit, recipiet vos libenter, et ita cum tristitia dimittet; ier.

C. XVIII, 20: numquid redditur pro bono malum? secunda ratio est, ne incurrant notam levitatis, quae non convenit praedicatori. In populo gravi laudabo te, Ps. XXXIV, 15. Item ut evadant notam gulae, quia si dimitterent malum hospitium pro bono, imputaretur gulae.

Ideo dominus dicit, quod antequam intrent, petant quis fuerit in ea dignus.

Intrantes autem domum salutate eam. Hic notatur salutatio hospitis. Et primo ponit salutationem; secundo effectum, ibi et si quidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam.

Oportebat enim quod eis qui temporalia ministrabant, spiritualia ministrarent, et non solum spiritualia, sed quae sunt necessaria ad salutem, dicendo pax huic domui etc.. Et iste erat modus salutandi congruus, quia mundus erat in guerra; in christo autem mundus est reconciliatus: isti enim legati erant domini, et ad quid? certe ad pacem; ideo congrua erat haec salutatio.

Sequitur effectus quo ad bonos, et quo ad malos. Et si quidem fuerit domus illa digna etc.. Possumus dicere quod domus illa habebit inde quamdam vim benedictionis.

Unde apostoli sive episcopi in prima versione ad populum dicunt pax vobis.

Unde dicitur Num. VI, 27: invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis etc..

Si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos. Sed quid est quod dicit? nonne dixerat quod primo interrogarent? ideo ostendit quod in talibus inquisitionibus falluntur homines: homo enim videt quae patent, dominus autem intuetur cor, ut habetur I Reg. XVI, 7. Non enim adhuc ita perfecti erant quod possent cognoscere quis esset dignus.

Pax vestra revertetur ad vos; et hoc est quod aliquis aliquando orat, et laborat pro salute alterius, et tamen effectum non consequitur; et tamen quod facit, non amittit, sed in ipsum redit. Unde revertetur ad vos, idest fructus referetur ad vos.

Et quicumque non receperit vos.

Hic agitur de his qui non recipiunt. Et primo docet eos quid facere debeant; secundo quid a deo recipient.

Dicit ergo et quicumque non receperit vos. Et ponit duas culpas. Unam quod eos non receperant; aliam, quia missi erant ad praedicandum, quia verbum dei non audiebant.

Ideo exeuntes foras de domo, vel civitate, quia aliquando recipiebantur in civitate, sed non in domo; aliquando vero nec in civitate; sicut habetur in actibus apostolorum. Quid ergo faciendum? excutite pulverem de pedibus vestris. Et hoc leguntur Paulus et barnabas fecisse ad litteram, ut habetur act.

C. XIV, 51.

Et quare hoc mandat dominus? pulvis enim adhaeret pedibus, unde hoc praecepit ad ostendendum quod laborem itineris incassum fecerant. Et hoc erat eis in poenam; quasi dicat: inde estis damnabiles.

Tamen dicit apostolus Phil. II, 16: non in vacuum laboravi. Item alia ratio est, quia minimum quod potest haberi, est pulvis; ideo voluit, ut excuterent, in signum quod nihil haberent de eis. Tertia ratio est, quia per pulverem significantur temporalia, per pedes affectus, ad significandum quod in affectibus eorum nihil debet remanere temporale.

Quarta causa est mystica. Pedes sunt affectus eorum: quantumcumque enim sunt sancti praedicatores, oportet quod aliquo pulvere affectus eorum moveatur, vel ex aliqua vanagloria etc., ut habetur Io. C. XIII, ubi dicitur quod dominus lavit pedes discipulorum, et dixit: qui mundus est, non indiget nisi ut pedes lavet, et est mundus totus.

Unde indigebant lotione quod ad venialia.

Et quare hoc praecepit dominus? ad ostendendum quod praedicator committit se periculo.

Unde si non credunt ei, hoc in damnationem eorum revertitur.

Sed quid est? nonne habebunt peius? immo dico vobis: tolerabilius erit terrae sodomorum et gomorrhaeorum in die iudicii quam illi civitati. Quia, sicut habetur Io. XV, 22: si non venissem, et locutus non fuissem eis, peccatum non haberent. Magis enim peccant qui audiunt, et non implent, quam qui numquam audierunt. Ideo forte quod isti sodomitae non audierunt, ideo tolerabilius erit eis. Item isti licet immundi, hospitales tamen erant. Unde quantum ad hoc tolerabilius erit eis.

Sed contrarium habetur Gen. XIX, quod peccatum sodomorum est gravissimum peccatum, ut patet ex poena.

Et dicendum quod in genere peccatorum carnalium illud est gravissimum. Istud autem, quod immediate est contra deum, sicut idololatria, illo est gravius. Vel dicendum quod non comparat peccatum ad peccatum, sed ad circumstantiam; quia peccabant isti, quibus fuerat praedicatum, illis vero non.

Item redarguit quosdam haereticos qui dicebant quod omnia peccata erant paria, et omnes poenae, et merita omnia, et omnia praemia. Ideo hoc excludit cum dicit tolerabilius etc., quia quibusdam peccatoribus erit deterius.


Aquinatis - super Mt 29