Aquinatis - super Mt 35

35

Lectio 3

Et qui non accipit crucem suam.

Ita dictum est quod qui amat patrem etc. Immo dico plus: qui amat seipsum plusquam me, non est me dignus. Quia nihil potest replere totum affectum nisi deus. Et ideo Deut. VI, 5: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, ex tota fortitudine tua.

Unde dicit qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus. Intelligit, quod qui non est paratus etiam mortem pati propter veritatem, et illam maxime mortem, scilicet mortem crucis non est me dignus: immo etiam debet gloriari de cruce, sicut habetur ad Gal. Ult., 14: mihi autem absit gloriari nisi in cruce domini.

Et in hoc praenuntiat mortem suam, et modum mortis; I Pet. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquentes exemplum, ut sequamini vestigia eius.

Item aliter exponitur. Quia ille crucem accipit, qui carnem affligit, ut habetur ad Gal. V, 24: qui christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis suis etc.. Item crux fertur in corde, quando contristatur pro peccato, ut dicebat apostolus, II Cor. XI, 29: quis scandalizatur, et ego non uror? item non sufficit istud, nisi sequatur dominum.

Unde et sequitur me. Si ieiunas, si compateris proximo, non propter me, non es me dignus. Magnum est enim sequi dominum, ut habetur Eccli. XXIII, 38: gloria magna est sequi dominum.

Sed possent dicere, quid inde habebimus? ideo ostendit poenam inobedientium; unde dicit qui invenit animam suam, perdet eam. Anima sumitur pro vita. Aliquis quando est in periculo amittendi denarios, consuevit dicere: amisi denarios; et si liberetur a periculo, dicit se invenisse denarios.

Similiter si aliquis est in periculo corporis, et aliqua occasione liberatur, dicit invenisse vitam suam. Qui ergo invenit vitam suam, et in periculo fuerit propter me, et neget me, ut inveniat vitam, non est me dignus. Et qui perdiderit animam, idest vitam, idest si exposuerit se morti propter me, inveniet eam; prov.

C. VIII, 35: qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a domino.

Qui recipit vos, me recipit. Hic ponit remedium. Tu dicis quod ita faciamus.

Unde poterimus vivere? da nobis indulgentiam.

Sicut Papa dat legatis potestatem indulgendi, ita dat dominus mercedem recipientibus eos. Et ponit tria, quorum duo pertinent ad minores. Dicit ergo. Qui recipit vos, me recipit: quia deum habebunt, quia vos estis membra mea, quia membrum de membro.

Unde me recipit.

Sed possent dicere: tu es pauper: non est magnum recipere pauperem, sive te. Immo qui me recipit, recipit eum qui me misit, quia, sicut habetur Io. V, 23, qui honorificat filium, honorificat et patrem meum. Magnum est deum habere hospitem, sicut Abrahae reputatum est ad laudem, ut habetur hebr.

C. XIII, 2.

Item aliud consequetur, scilicet mercedem prophetae. Unde qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet. Duo excellentia sunt in propheta.

Scilicet prophetia, ioel II, 28: effundam de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, item donum iustitiae; I ad Cor. I, 30; ex ipso autem vos estis qui factus est nobis sapientia et iustitia. Qui recipit prophetam in nomine prophetae.

Potest sic intelligi: qui recipit prophetam in nomine prophetae, idest eo quod propheta est, mercedem prophetae recipiet.

Vel aliter. Tu dicis quod recipiamus apostolos: sed venient aliqui pseudoprophetae, vel pseudoapostoli. Ideo dicit: non facio vim de veritate, sed de nomine. Quia qui in nomine prophetae recipit, mercedem habebit. Et quam? eamdem quam haberes si verum prophetam reciperes. Unde dicit mercedem prophetae, idest quam haberet pro propheta.

Item non facit vim quis sit ille, utrum unus vel alter. Qui enim recipit prophetam, recipit mercedem prophetae, quia propheta inde pronior est ad exercendum opus suum; quia non solum qui faciunt, mercedem recipiunt, sed etiam qui facientibus consentiunt, ut habetur Rom. I in fine. Unde si cooperaris ad bonum, de bono illo recipis mercedem; si ministras subsidia vitae, accipis mercedem; quia aliter non posset officium implere. Et idem est quod sequitur: qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet.

Sed posset dicere aliquis: si veniret Petrus, vel elias, libenter reciperem eum; ideo subdit et quicumque potum dederit uni ex minimis, idest fidelibus, ut habetur inf.

C. XXV, 40: amen dico vobis, quod uni ex his fratribus meis minimis fecistis, mihi fecistis etc.; quasi dicat: non curo utrum magni vel parvi sint.

Posset aliquis dicere: pauper sum; non habeo quid dare; ideo addit calicem aquae frigidae: non dicit aquae calidae propter inopiam lignorum, ne posset se sic excusare; unde vult dicere: quicquid minimum fecerit, habebit mercedem suam. Et hoc confirmat dicens, amen dico vobis, non perdet mercedem suam; Is. XL, 10: ecce dominus veniet; et sequitur: et merces eius cum illo, et opus illius coram illo.

Capitulus 11

36

(
Mt 11)


Lectio 1

His dictis, transiit dominus ut doceret et praedicaret; et hoc propter tria.

Una ratio est, ut quod verbo dixerat, monstraret exemplo; Act. I, 1: coepit iesus facere et docere. Item, ut ostenderet quod etiam impiis est praedicandum. Unde ad Rom. I, V. 14: sapientibus et insipientibus debitor sum. Item, ut aliis daret locum praedicandi, ut habetur I Cor. XIV, 30: quod si aliquid fuerit revelatum sedenti, prior taceat.

Ioannes autem cum audisset in vinculis opera christi. Posita est doctrina christi, et confirmata, et instructi sunt praedicatores; hic confutantur rebelles. Et primo confutat discipulos ioannis; secundo Scribas, ibi illis autem abeuntibus etc..

Circa primum tria facit.

Primo dubitantes confutat; secundo arguit turbas, ibi cui autem similem aestimabo generationem istam? tertio persolvit gratias de fide apostolorum, ibi in illo tempore respondens iesus dixit etc..

Circa primum primo ponitur quaestio; secundo quaestionis solutio, ibi et respondens iesus etc..

Dicit ergo cum audisset in vinculis opera christi. Ponitur occasio, quare misit istos. Idem habetur Lc. VII, 18: tamen alio ordine. Dicit ergo quod erat in vinculis, ut Sup. IV. Tunc incepit iesus miracula facere.

Et hoc erat conveniens, ut sol non appareret dum nubes essent. Infra: lex et prophetae usque ad ioannem.

Opera, idest miracula, christi, mittens duos de discipulis suis, ait illi.

Quidam volunt ex hoc condemnare ioannem, quia dubitavit an esset christus, et constat quod dubius in fide est infidelis.

Ambrosius super Lucam dicit, quod haec quaestio non fuit infidelitatis, sed pietatis: non enim loquitur de adventu in mundum, sed de adventu ad passionem. Unde miratur si venerat ad patiendum, sicut dixit Petrus: propitius esto tibi, domine.

Sed contra dicit chrysostomus, quia ioannes a principio praescivit, cum dixit, ecce agnus dei, Io. I, 29. Constat ergo quod scivit eum fore hostiam immolandam; unde commendatur hic a domino, quod sit plusquam propheta; sed prophetae noverunt futura.

Alia ratio est Gregorii, quod non est quaestio de adventu in mundum, nec ad passionem, sed de descensu ad inferos, quia ioannes propinquus erat eundo ad inferos, ideo voluit certificari tu es qui venturus es etc..

Sed contra hoc obiicit chrysostomus. Apud illos qui sunt apud inferos, non est status poenitentiae: unde videtur, quod frustra diceret istud. Sed hoc non est contra Gregorium, quia voluit non ut nuntiaret captivis conversionem, sed iustis ut gauderent.

Alia responsio. Legimus quod dominus multoties interrogaret, non quia dubitaret, sed ut calumniam tolleret, ut in Io. XI, V. 34 interrogavit de Lazaro, ubi posuistis eum? non quia ignoraret, sed ut illi qui ostenderent sepulcrum, non possent negare, nec calumniari: ideo sic fuit de ioanne. Quia discipuli eius calumniabantur de christo, ideo ipse misit, non quia ipse dubitaret, sed ne ipsi calumniarentur, sed confiterentur.

Sed quare non ante miserat? quia ante semper erat cum eis, et ideo certificabat eos; sed cum voluit discedere ab eis, voluit quod ipsi per christum essent certi.

Dicit ergo tu es qui venturus es, an alium expectamus? verum est, quod patres nostri expectaverunt te, ut habetur Exod. IV.

Et respondens ait illis etc.. Hinc tangitur christi responsio. Ioannes habuit multos discipulos, ut habetur Io. IV. Erat ergo inter eos contentio, quia videntes opera christi praeferebant christum ioanni. Item videntes abstinentiam ioannis, praeferebant ioannem christo. Unde primo quaestionem ponit; secundo commendat ioannem.

Circa primum respondet secundum adventum ad passionem.

Veniet tempus quo deus passurus est, et multi scandalizabuntur, quia Iudaeis scandalum, I Cor. I, 23. Unde respondet quando hoc erit.

Secundum chrysostomum ostendere vult quod ille venit, quem prophetae praedixerunt.

Unde per prophetas tria erant promissa.

Aliquando promittebatur adventus dei, in aliquibus adventus novi doctoris, in aliquibus adventus sanctificationis et redemptionis. Quomodo ergo cognoscemus quod iste veniet? et respondet eo modo quo respondetur is.

Cap. XXXV, 4: ecce deus veniet, et salvabit nos etc.. Unde videbitis ista miracula. Nuntiate ergo ioanni quae audistis, in doctrinis.

Et vidistis, in miraculis. Item promittebatur doctor; ioel II, 22: filii sion, exultate; et sequitur, quia dedit vobis doctorem iustitiae.

Caeci vident etc.. Et hoc ad litteram. Item, si quaeris quando veniet. Is. Lxi, 1: spiritus domini super me, ad annuntiandum mansuetis misit me, vel ad evangelizandum; et hoc significatur, cum dicitur pauperes evangelizantur.

Aliquid proprium voluit significare, quasi dicat: veniet ponere novam doctrinam.

Pauperes evangelizantur, idest evangelizatur paupertas; unde Sup. V, 3: beati pauperes spiritu etc.; Lc. IV, 18: spiritus domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me. Item veniet aliquis sanctificatus sanctificans peccatores. Unde Is. VIII, 13: dominum exercituum, ipsum sanctificate. Unde aliquibus promittebatur sanctificatio, quibus sanctificatis alii scandalizabuntur; unde dicitur et beatus qui non fuerit scandalizatus in me. Unde ad hebr.

Ult., 12: propter quod et iesus ut sanctificaret per proprium sanguinem populum, extra portam passus Est. Ideo ostendit signa de adventu.

Et si moraliter loquamur, per hoc significatur totus processus sanctificationis hominis. Primo enim peccatori accidit caecitas, quando ratio obtenebratur; Ps. LVII, 9: supercecidit ignis, et non viderunt solem; et Is. XLIII, 8: educ foras populum caecum, et oculos habentem. Claudus dicitur quando ad diversa mens trahitur, ut dicitur III reg.

Cap. XVIII, 21: ut quid claudicatis in duas partes? item fit ulcerosus in insidiis, et leprosus, quia tunc retrahi non potest, et alios inficit. Et post surdus efficitur, quia castigatio non auditur. Ulterius moritur; ephes.

C. V, 14: surge qui dormis, et exurge a mortuis.

Et omnes istos sanat dominus. Ultimo fit pauper spiritu, ita quod non est in eo sanitas; Ps. XXXVII, 8: quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea etc.. Et istos dominus sanat, et sanati in quamdam soliditatem mentis conscendunt, ubi est vera pax: pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum, Ps. Cxviii, 165.

Illis autem abeuntibus etc.. Hic satisfacit dubitationi turbarum. Turbae autem audierant testimonium ioannis de christo; sed modo videbantur dubitare. Tria enim poterant habere in corde, quia triplici ratione mutat aliquis verbum suum: vel propter animi levitatem, vel propter aliquod commodum, vel quia ex humano spiritu, quando nesciat veritatem, et post cognoscat illam.

Ps. Xciii, 11: scit enim deus, quoniam cogitationes hominum vanae sunt. Ideo primo excludit ab eo levitatem; secundo appetitum commodi; tertio ostendit eum propheticam habere veritatem.

Dicit ergo illis abeuntibus etc..

Docet nos dominus magnam curialitatem, quia noluit ioannem laudare discipulis suis praesentibus, sicut nec aliquem in sua praesentia, sicut habetur Prov. XXVII, 2: laudet te alienus, et non os tuum: extraneus, et non labia tua. Quia si bonus est qui laudatur, erubescit; si malus est, adulatur. Coepit iesus dicere ad turbas: quid existis in desertum videre? numquid existis ad videndum arundinem? non. Sed existis videre hominem firmum. Arundo autem de facili movetur; unde animus cito mutabilis ventus reputatur.

Ad Ephes. IV, 14: ut non simus iam parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento.

Item non est levis pro aliquo commodo. Sed quid existis videre? omnes enim divitiae ad aliquam utilitatem pertinent corporis, et hoc vel in cibo, vel in vestitu: et constat quod in nullo horum facit vim.

Non est ergo credendum quod pro aliquo commodo hoc dicat; unde dicit quid existis videre? hominem mollibus vestitum? et quare non facit mentionem de cibo? quia non poterat esse dubium. Vestiebatur autem de pilis camelorum. Unde qui mollibus vestiuntur, non sunt in deserto, sed in domibus regum.

Aliter exponitur secundum chrysostomum.

Aliqui ex natura leves fiunt, aliqui ex deliciis, ut Os. IV, 11: fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt Cor. Primum amovet per prius dictum: secundum per hoc quod dicit mollibus vestitum; ideo non est inconstans ex deliciis vitae.

Sed hic potest fieri quaestio de deliciis vestitus, utrum sit peccatum; quia si non est peccatum, non imputaretur illi diviti, qui quotidie induebatur purpura et bysso, Lc. XVI, 19.

Respondet Augustinus, quod talia non sunt consideranda, sed affectus utentis: quilibet enim debet indui ad modum simul conviventium, ideo magis enucleanda est consuetudo.

Nam in aliquibus terris omnes, aut plures induuntur serico. Unde aliqui strictius induunt, aliqui latius, et utroque modo distinguitur: si restrictius, aut intentione bona, et hoc est bonum: aut propter vanam gloriam, et hoc malum. Si latius, aut propter superbiam, et hoc malum: aut propter significationem, ut pontifex et sacerdos, et hoc bonum.

Mystice per homines qui mollibus vestiuntur, significantur adulatores: ille enim mollibus vestitur, qui verbis blandis molitur, ut in ore homines superbi quaerant gloriam. Et Prov. XXIX, 12: princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.

Sed dicerent: non est inconstans, sed humano spiritu loquitur, ideo hoc amovet sed quid existis videre? prophetam etc..

Unde testimonium perhibet quod non humano spiritu, sed prophetico loquebatur. Unde primo ostendit eum esse prophetam; secundo plusquam prophetam.

Fuit enim propheta, ut habetur Lc. I, 76: et tu, puer, propheta altissimi vocaberis etc.. Item extollit eum super prophetas dicens dico vobis: etiam plusquam prophetam: et hoc quantum ad tria. Primo, quia prophetae est futura praedicere; iste autem non solum futura, sed etiam praesentia ostendit dicens: ecce agnus dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Item non dicitur solum propheta, sed etiam baptista, ut supra cap. III. Item praecursor, ut habetur Lc. I, V. 76: praeibis enim ante faciem domini parare vias eius. Item quantum ad modum: miraculosius enim egit, quam propheta, quia iste ex utero prophetavit, alii non, ut habetur Lc. I, 44: ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit infans in gaudio in utero meo.

Hic est enim de quo scriptum Est. Hic probat dominus excellentiam ioannis.

Et primo per auctoritatem; secundo per specialia eius privilegia, ibi amen dico vobis etc..

Dicit ergo: dixi quod est plusquam propheta, de quo habetur Mal. III, 1: ecce ego mitto Angelum meum, qui praeparabit viam tuam ante te etc.. In hac auctoritate ponuntur excellentiae ioannis, quia primo vocat eum Angelum: Angelus enim est supra prophetam, quia sicut sacerdos est medius inter prophetam et populum, sic propheta inter Angelos et sacerdotes. Angelus autem inter deum et prophetas; unde zacharias dicit: Angelus qui loquebatur in me, Zach. I, 9. Angelus est nomen officii, non naturae; unde ioannes Angelus dicitur ex officio.

Differentia est enim inter Angelum et prophetam, quia Angeli manifeste vident, unde habetur inf. XVIII, 10, ubi dicitur: dico enim vobis, quia Angeli eorum semper vident faciem patris mei qui in caelis Est. Angeli semper vident faciem dei, prophetae vero non. Unde sicut Angeli semper vident faciem patris, sic ioannes specialiter christum vidit: et ideo quia specialiter, ideo dicit meum.

Item dicit ante faciem meam. Quando rex vadit, praecedunt multi, sed magis familiares praecedunt faciem suam; sic ioannes honorabilior dicitur, quia missus ante faciem eius: tanto enim honorabilior, quanto propinquior.

Item iste praeparabat viam, quia baptizabat; unde dicit qui praeparabit viam ante te.

Amen dico vobis etc.. Supra commendavit dominus ioannem per auctoritatem prophetae; nunc intendit eum commendare propriis verbis, et auctoritatem prophetae exponit: et tria facit.

Primo commendat ipsum quantum ad differentiam omnis ordinis et status.

Et primo secundum differentiam caelestium et terrestrium; secundo quantum ad differentiam legis et evangelii; tertio quantum ad differentiam praesentis saeculi et futuri.

Et primo ostendit eum excellentem inter terrestres; secundo ostendit eum minorem inter caelestes, ibi qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo.

Dicit ergo: dictum est quod ioannes est Angelus, et, ut in summa breviter comprehendam dico vobis: inter natos mulierum non surrexit maior. Proprie locutus est cum dixit surrexit, quia omnes nascuntur filii irae, ut habetur ad Ephes. II, 3: eramus natura filii irae, sicut et ceteri. Quicumque ergo potest ad statum gratiae pervenire, surgit. Unde inter natos mulierum etc..

Et significanter loquitur, ut ab hac universalitate excludatur christus, quia mulier corruptionem sonat, sed foemina sexum; unde si alicubi invenitur filius mulieris, ut in Io. XIX, 26: mulier, ecce filius tuus, sexum tunc nominat, non corruptionem.

Sed quid est quod dicit inter natos mulierum non surrexit maior? estne propter hoc maior omnibus? dicit Hieronymus, quod non sequitur: si non surrexit maior, ergo est maior. Chrysostomus autem dicit, quod maior est omnibus.

Secundum ergo primam expositionem dico quod argumentum illud in Angelis, ubi est ordo, valorem haberet, quod ille, quo non est alius maior, est maximus; sed inter homines non habet veritatem, quia inter homines non est ordo secundum naturam, sed solum secundum gratiam. Item si dicatur maior omnibus patribus veteris testamenti, non est inconveniens: ille enim maior et excellentior est, qui ad maius officium est assumptus: Abraham enim maior est inter patres quoad probationem fidei; Moyses vero quoad officium prophetiae, ut habetur deut.

Ult., 10: non surrexit propheta ultra in Israel sicut Moyses. Omnes isti praecursores domini fuerunt; nullus autem fuit in tanta excellentia et favore; ideo ad maius officium est assumptus; Lc. I, 15: erit enim magnus coram domino.

Qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo. Occasione istorum verborum quidam locum calumniandi invenerunt: volunt enim omnes patres veteris testamenti damnare; si enim maior est aliis, sequitur quod alii non sunt de numero salvandorum, quia per regnum caelorum praesens ecclesia designatur. Si ergo ioannes non fuit de praesenti ecclesia, non fuit de numero electorum, ergo minus alii.

Et haec opinio est erronea, quia constat quod id quod dominus dicit, in laudem ioannis introducitur.

Potest autem haec locutio exponi tripliciter. Primo, ut per regnum caelorum ordo beatorum intelligatur: et qui inter illos est minor, maior est quolibet viatore. Et ideo praesentem statum appellat dominus pueritiam.

Unde I ad Cor. XIII, 11: cum autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli, unde nominat viatores parvulos. Et hoc verum est intelligendo de maioritate actuali: actu enim maior est qui comprehensor est.

Secus de maioritate virtuali, sicut una parva herba maior dicitur virtute, licet alia maior sit quantitate.

Aliter potest exponi, ita quod per regnum caelorum praesens ecclesia designetur: et hoc est, quod minor non dicitur universaliter, sed minor tempore. Supra III et Io. I, V. 15: qui post me venit, ante me factus Est. Unde ille qui minor est, maior est illo.

Vel aliter potest exponi, quod aliquis dicitur maior dupliciter: vel quantum ad meritum; et sic multi patriarchae sunt maiores aliquibus novi testamenti, sicut dicit Augustinus quod caelibatus ioannis non praefertur coniugio Abrahae: aut comparando statum ad statum, sicut virgines meliores sunt coniugatis; non tamen quaelibet virgo melior quolibet coniugato: unde ioannes habet istam dignitatem, quod est in quodam confinio, quia maior viatoribus, sed minor comprehensoribus; unde tenet locum medium.

A diebus autem ioannis usque nunc etc.. Hic commendatur quantum ad distinctionem novi et veteris testamenti. Et notatur excellentia ioannis, quia est principium novi testamenti, et finis veteris.

Ita dixi, quod qui minor est in regno caelorum, maior est illo: et hoc pertinet ad hoc, quod ipse est principium novi testamenti: sed a diebus ioannis baptistae, idest a praedicatione ioannis, regnum caelorum vim patitur.

Hoc tripliciter exponitur. Scitis quod in raptu quaedam violentia est, et quidam conatus; unde oportet quod peccator ad hoc quod possit venire ad regnum caelorum, assurgat ad spiritualia, et conetur multum.

Aliter exponitur. Scitis quod rapina est proprie quando alienum praeter voluntatem domini rapitur: praedicatio salutis Missa est Iudaeis, et per christum ubique. Ipse dicit infra XV, 24: non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israel. Et cum ad eos mitteretur, non receperunt; tamen illi quibus non mittebatur, propter humilitatem rapiebant.

Unde supra VII, 12: multi venient ab oriente et occidente, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno caelorum; filii autem regni eiicientur in tenebras exteriores etc.. Et infra XXI, 43: auferetur a vobis regnum et dabitur genti facienti fructus eius.

Ideo isti violenter rapiunt. Et haec est expositio Hilarii.

Tertia expositio Est. Illud quod rapitur, cum festinatione rapitur, unde iob: sicut torrens qui raptim transit in convallibus, et hoc propter motus velocitatem. Et quia praedicatio ita commoverat corda omnium, videbatur festinus cursus; ideo dicit vim patitur, quia per modum cuiusdam festinationis tendunt ad regnum; unde ab ipso incepit evangelium, et ipse est finis legis.

Unde christus dicit omnes enim prophetae et lex usque ad ioannem prophetaverunt: quia omnes prophetae propter christum; et inceperunt impleri a praedicatione ioannis. Unde Lc. Ult., 44: oportet impleri quae scripta sunt de me. Et hoc usque ad ioannem.

Sed quid est? numquid post ioannem non fuerunt prophetae? nonne legimus infra XXIII, 34: ecce mitto ad vos prophetas, sapientes et Scribas? etc..

Dicendum quod propheta ad duo mittitur: ad confirmandam fidem, et corrigendos mores; Prov. XXIX, 18: cum prophetia defecerit, dissipabitur populus. Ad confirmandam fidem, ut habetur I Petr. I, 10: de qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt, scrutantes in quod vel in quale tempus significaret in eis spiritus christi. Unde prophetia de istis duobus serviebat; sed iam fides fundata est, quia iam promissa per christum sunt completa. Sed ad corrigendos mores numquam deficit, nec deficiet prophetia.

Habet ergo excellentiam ioannes, quia in medio veteris et novae legis; unde missus est ante faciem quasi simul cum christo.

Et si vultis recipere, ipse est elias, qui venturus Est. Hic ponit excellentiam ioannis quoad distinctionem praesentis et futuri. Elias enim fuit praecursor domini, sicut ioannes; unde Mal. IV, 5: ecce ego mittam vobis eliam prophetam etc.. Et ioannes est elias.

Sed quid est quod dicit dominus? quia interrogatus ioannes si esset elias, dixit quod non.

Per hoc autem amovetur quaedam haeresis, quae posuit transmigrationem animae, quod anima videlicet exibat de uno corpore, et intrabat aliud corpus, ideo anima eliae intraverat ioannem, ut dicebat. Sed haec opinio falsa est, quia ipse negavit quod esset elias.

Christus autem dixit, quod ioannes erat elias propter triplicem similitudinem. Primo, quia sicut Angelus dicitur similis Angelo, quia pares in officio, sic elias et ioannes pares sunt officio, quia uterque praecursor; Lc. I, V. 76: ipse praeibit ante faciem domini parare vias eius etc.. Item quantum ad conversationem, quia vitam austeram duxit, ut habetur III Reg. XIX, 6 ss.. Item quantum ad persecutionem, quia sicut ille persecutus est a iezabel, ita iste ab Herode. Unde si vultis accipere, secundum quod accipi debet, ipse est elias. Et ut ipsi intelligant quod istud dictum est mystice, subdit qui habet aures audiendi audiat, idest, qui habet aures spiritualiter, audiat, et intelligat.

37

Lectio 2

Cui autem hic prorumpit in increpationem turbarum. Et primo ponit quaestionem; secundo quamdam similitudinem; tertio eam exponit.

Procedit ergo sic. Ita comparatur ioannes eliae ratione officii, sed cui comparabo hanc generationem? et quare dicit hoc hic? hoc dicit sicut aliquis quando alicui fecit quicquid boni potuit, et ipse est ingratus, nescit cui comparare eum; sic dominus omnia bona fecerat generationi huic; unde Is. V, 4: quid ultra debui facere vineae meae, et non feci ei? cui ergo potero comparare tantam malitiam? notandum quod generatio aliquando in Scripturis pro congregatione bonorum accipitur, aliquando malorum, aliquando utrorumque. Pro congregatione bonorum, ut in Ps. Cxi, 2: generatio rectorum benedicetur.

Pro congregatione mala, infra XII, V. 39, ubi dicitur generatio mala et perversa.

Pro utrisque, Eccle. I, 4, ubi dicitur: generatio praeterit, generatio ventura est, terra autem in aeternum stat.

Similis est pueris sedentibus in foro etc.. Hic ponit quamdam similitudinem; et potest exponi secundum planum litterae, vel secundum mysticum sensum.

Primo ponit similitudinem de pueris; secundo adaptat eam, ibi venit ioannes neque manducans, neque bibens etc..

Notandum enim quod naturale est homini quaerere delectationes, et semper quaerit illas, et nisi abstrahatur per sollicitudines, statim ruit in malas delectationes, sed pueri non habent sollicitudines, ideo vacant circa illa, quae sibi competunt, hoc est ludere.

Item notandum, quod homo naturaliter sociale est, et hoc quia naturaliter unus alio indiget, unde delectatur in convictu; unde philosophus I polit.: omnis homo qui solitarius est, aut est melior homine, et est deus; aut peior homine, et est bestia.

Unde dicitur sedentibus in foro, quia nullus per se vult ludere, sed in foro, ubi fit congregatio multorum.

Item notandum, quod naturale est homini quod delectatio eius sit in aliqua repraesentatione, unde si videamus aliquid bene sculptum, quod bene repraesentet quod debet, tunc delectamur; ideo pueri qui delectantur in ludis, semper ludos suos faciunt cum aliqua repraesentatione vel belli, vel huiusmodi.

Item notandum, quod ad duas passiones terminantur omnes animi affectus, scilicet vel ad gaudium, vel ad luctum.

Qui clamantes etc.. Hoc est ita videndum. Ponamus quod sint pueri ex una parte, et alii ex alia, ita quod quidam debeant cantare, alii saltare; unum isti facere, alii eis respondere. Si isti canerent, et illi eis non responderent secundum formam suam, iniuriarentur eisdem, unde dicunt cecinimus vobis, et vos non saltastis.

Item nihil ita immutat animum, sicut cantus; unde computat boetius in musica sua de quodam qui coram Pythagora cum alio litigabat, et cantu alii loquebantur.

Tunc Pythagoras fecit mutari cantum, et ille quievit; unde omnes exercebantur in musica.

Ideo notandum, quod quidam cantus est propter gaudium, sicut habetur eccli.

XL, 20: vinum et musica laetificant cor; ideo dicitur cecinimus, idest cantum gaudii diximus, et non saltastis.

Item consuetudo est, quod sicut aliqui immutantur ad gaudium, ita quidam ad fletum; unde Ier. IX, 17: vocate lamentatrices, et assumant super nos lamentum etc..

Ideo dicunt lamentavimus, idest cantus lugubres fecimus, et vos non planxistis.

Mystice per pueros significatur populus veteris legis, inter quos quidam fuerunt provocatores ad gaudium spirituale, ut David Ps. XXXII, 1: exultate, iusti, in domino, quidam ad luctum, ut ioel II, 13: convertimini ad dominum in toto corde vestro, in ieiunio, fletu et planctu etc.. Unde possunt dicere cecinimus, idest incitavimus vos ad spiritualem laetitiam, et non suscepistis: lamentavimus, idest invitavimus ad poenitentiam, et vos non acquievistis.

Venit ioannes etc.. Hic adaptat similitudinem. Et primo adaptat; secundo rationes assignat.

Dupliciter homines attrahuntur ad bonam vitam: quidam enim per speciem sanctitatis, quidam autem per viam familiaritatis.

Dominus et ioannes diviserunt sibi duas vias. Ioannes, immo dominus per ioannem, elegit viam austeritatis; per se elegit viam lenitatis: et tamen per nullum sunt conversi.

Unde dicit venit ioannes non manducans, neque bibens: et hoc ad litteram, quia multum abstinens fuit, et dicunt: Daemonium habet, sicut hypocritae bonum in malum convertunt. Venit filius hominis manducans, et bibens, idest differenter utens cibis, et non valet ei, quia non creditis, immo dicitis ecce homo vorax, potator vini, publicanorum amicus; contra illud prov.

Cap. XXIII, 20: noli esse in conviviis potatorum etc..

Hic notandum, quod qui observaret dicta hominum, numquam aliquid bene faceret; Eccle. XI, 4: qui observat ventos, non seminat, et qui considerat nubes, numquam metet.

Sed hic est quaestio. Quare elegit dominus per se vitam leniorem, et per ioannem asperiorem monstravit? ista ratio est, quia dominus confirmabat actus suos miraculis; ioannes autem non faciebat: ideo si nullam haberet excellentiam, non approbaretur eius testimonium, sicut videmus in sanctis, quia unus habet excellentiam in uno, alius in alio; ut Augustinus habuit excellentiam in doctrina, martinus in miraculis.

Item alia ratio, quia ioannes purus homo erat, ideo abstinebat se a carnalibus desideriis; christus autem deus erat: ideo si austeritatem duceret, non ostenderetur esse homo; ideo humanam vitam magis assumpsit.

Item ioannes fuit finis veteris testamenti, cui gravia imponebantur; sed christus fuit initium novae legis, quae procedit per viam mansuetudinis.

Et iustificata est sapientia. Istud potest dupliciter legi. Uno modo retorquendo ad utrumque quod dictum est de ioanne et christo; et tunc est sensus: quando homo facit quod debet, et alius non corrigitur, tunc salvat animam suam, et iustificatur in sermonibus suis. Iustificata est sapientia, hoc est filius dei, sive christus, idest iusta apparuit filiis suis, quia exhibuit Iudaeis quod debuit: abstinentiam per ioannem, mansuetudinem per christum.

Vel aliter potest dici. Ita dicant filii diaboli, quod vorax est et potator vini; sed filii sapientiae intelligunt quod non est vita in cibo et poto, sed in aequalitate animi, utendo cibo pro loco et tempore, et abstinendo similiter quando decet, ita quod non excedant in multo, nec deficiant in pauco, ut dicit apostolus ad Phil. IV, 12: ubique, et in omnibus institutus sum, et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. Ideo plenam iustitiam non videretur ostendere, si totaliter abstineret, quia crederetur tota iustitia esse in abstinentia; sed in hoc non consistit, sed in animi aequalitate.

Et nota quod dicit sapientia, quia uti cibis, vel abstinere secundum moderationem sapientiae est ut abstineat quando debet, et ubi debet.

38

Lectio 3

Supra satisfecit discipulis ioannis, nunc exprobrat non credentibus: et duo facit.

Primo describitur factum domini; secundo verba ipsius, ibi vae tibi, corozaim etc..

Dicit ergo primo tunc coepit exprobrare civitatibus etc.. Exprobratio est respectu beneficiorum, et respectu datorum.

Magnum enim beneficium fecerat dominus, quia sui praesentia eos illustraverat; unde ingrati erant, et ideo merito exprobrabiles; unde Mich. VI, 3: popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? quasi dicat, nihil. Et non exprobravit eos quod peccata egissent, sed quod poenitentiam non fecissent: unde eis conveniebat quod dicitur iob XXIV, 23: dedit ei locum poenitentiae, et ipse abutitur eo in superbiam. Et rom.

Cap. II, 4: an ignoras quod benignitas dei te ad poenitentiam adducit? sed hic est quaestio litteralis, quia Lucas istud alio ordine ponit.

Ponit enim in missione discipulorum; iste hic.

Respondet Augustinus. Videtur quod Lucas magis ordinem servet historiae: hic autem seriem memoriae.

Sed tunc obiicitur quod hic dicitur tunc; ergo videtur quod hic magis series texatur historiae.

Respondet Augustinus, quod tunc tempus indefinitum dicit. Vel aliter potest dici quod bis dixit haec verba, et ideo potuit esse et tunc secundum istum, et tunc secundum Lucam.

Vae tibi, corozaim etc.. Hic ponuntur verba domini. Et primo fit sermo de civitatibus suffraganeis, secundo de metropoli, ibi et tu, capharnaum etc.. Et primo comparat culpam ad culpam; secundo poenam ad poenam, ibi verumtamen dico vobis etc..

Dicit ergo vae tibi, corozaim etc.. Istae autem sunt civitates sive villae in Galilaea, ubi multa signa dominus fecerat, et tamen non erant conversae. Ideo dicit vae tibi etc..

Sed quid est quod facit dominus? immo scriptum est Rom. XII, 14: nolite maledicere etc..

Dicendum quod est maledicere formaliter, et materialiter: formaliter nullus debet maledicere, sed materialiter potest.

Unde notandum quod quaedam coniuncta sunt secundum sensum, quae tamen possunt separari secundum intellectum, ut in pomo est odor et sapor, quae non possunt separari secundum sensum, licet secundum intellectum.

Similiter velle istum non puniri, et velle ordinem iustitiae, non possunt simul esse, nisi secundum intellectum. Unde si maledico isti, quia delector in eius malo, malum Est. Si autem non pro malo eius, sed pro ordine iustitiae, sic est bonum. Unde verbum domini non erat verbum delectantis, sed opus iustitiae nuntiantis.

Vae tibi, corozaim. Corozaim interpretatur ministerium in eum, bethsaida domus fructuum. Cui plus committitur, ab eo plus exigitur.

Et quare plus ei exhibuit? quia ibi suum ministerium implevit: ideo revelata est ira dei de caelo super omnem impietatem, et iniustitiam hominum eorum qui veritatem dei in iustitia retinent, Rom. I, 18.

Bethsaida domus fructuum. Si igitur multum fructum fecit ibi dominus, et non faciunt poenitentiam, quid erit eis? Is. V, 4: expectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas.

Vae tibi... Quia si in tyro et sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.

Olim, idest a longinquis temporibus.

Et notate modum poenitentiae, quia in cinere et cilicio, quia duo inducunt ad poenitentiam. Unum recordatio delictorum; et hoc significatur in cilicio, quod fit de pilis caprarum: istud enim animal immolabatur pro peccato. Aliud est consideratio mortis et conditio humanae fragilitatis; unde dicitur Gen. III, 19: pulvis es, et in pulverem reverteris. Et iob ult., 6: ideo reprehendo me, et ago poenitentiam in favilla et cinere.

Verumtamen dico vobis: tyro et sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.

Hic comparat culpam ad culpam: quia si inventi sunt graviores in culpa, deterius erit eis: quia quod audierunt, non fecerunt: ideo gravius erit, secundum quod dicitur io.

Cap. XV, 22: si non venissem, et non eis locutus fuissem, peccatum non haberent.

Notandum quod ex istis verbis tres errores excludit. Quidam dicebant omnia peccata paria, et similiter supplicia; hoc excludit cum dicit, quia istis erit deterius quam tyro et sidoni.

Item quidam dixerunt quod non salvabuntur nisi quos praescivit: quia si praedicaretur eis, converterentur; hoc excludit cum dicit quod tyro et sidoni male erit, sed tamen deterius istis, quibus nuntiatum est regnum dei. Unde Augustinus in libro perseverantiae: non remunerat dominus pro his quae fecisset, sed pro his quae facit.

Item removet tertium errorem, quia dicebant quidam quod dominus misit prophetas et praedicatores Iudaeis, et non aliis: quia sciebat quod alii non reciperent. Sed hoc excludit, quia si praedicaretur eis, poenitentiam agerent.

Sed tunc restat quaestio: quia si Iudaei non credebant, videretur quod dominus non bene fecisset, cum non misit ad eos, si illi credidissent.

Dicit Gregorius, quod scire secreta dei non est hominis; tamen secundum quod videtur, quia promissum erat patribus, ideo ad confirmandas promissiones patrum primo praedicavit Iudaeis. Item ut ostenderetur iustior eorum condemnatio, ideo eis praedicavit, et post aliis discipulos misit.

Remigius solvit sic: quia licet ex tyro et sidone plures credidissent in maiori multitudine; tamen apud eos erant aliqui perversi, qui nondum erant parati ad credendum; ideo non misit primo ad eos.

Tertiam expositionem ponit Augustinus, quod praescivit dominus, quia si credidissent, non perseverassent in tempore passionis; et ideo ad eos non misit.

Alia est expositio Augustini, quia praedestinatio est praescientia beneficiorum dei. Unde quaecumque pertinent ad salutem, sunt effectus praedestinationis in praedestinatis: unde diversimode distribuit dominus dona sua, quia quibusdam dat cor docile, et pronitatem ad bene agendum; sed hoc non sufficit nisi sit instructor. Item aliquando est instructor, sed cor est durum: et sicut illis non sufficit facilitas ad credendum, sic istis nocet cor durum. Unde quaerere quare istum elegit, non illum, fatuum est quaerere; unde Augustinus: quare trahat hunc, et non illum, noli iudicare, si non vis errare.

Unde melius est ut totum torqueatur ad ordinationem dei, quam ad humana merita.

Et tu, capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? in parte ista exprobrat civitati solemniori. Et primo exprobrat superbiam, et hoc quia magni magis superbiunt; secundo exprobrat eorum impoenitentiam, ibi quia si in sodomis factae fuissent virtutes etc..

Circa primum primo exprobrat superbiam; secundo minatur poenam.

Dicit ergo et tu, capharnaum etc.. Et est ibi duplex littera. Una interrogative numquid usque in caelum exaltaberis? alia littera: tu es quae exaltata es usque in caelum: quia a domino exaltata est, et praesentia domini, et multis meritis; Lc. IV, 23: quanta audivimus facta in capharnaum, fac et hic in patria tua. Item a teipsa exaltata es: unde tu numquid exaltaberis per superbiam, vel doctrinam meam? quantumcumque exaltata fueris, tamen ad inferos descendes: iob XX, 28: detrahetur in die furoris domini; haec est pars hominis impii a deo. Unde tu quae videris tangere caelum, detraheris ad infernum. Unde propria poena superbi est deiectio; Is. XIV, V. 14 contra illum qui dicebat: ascendam ad astra caeli, sequitur, ad infernum detraheris.

Consequenter arguit de impoenitentia.

Et primo comparat quantum ad culpam; secundo quantum ad poenam.

Dicit ergo quia si in sodomis etc.. Et quare hoc dicit? ad significandum libertatem arbitrii: quia ante hominem vita et mors. Nullus illos monuit: quamvis enim Lot inter illos esset, tamen non fecit miracula.

Sed isti viderunt dominum docentem, et miracula facientem, ideo etc.. Capharnaum interpretatur villa dulcissima, et per hanc interpretatur ierusalem.

Verumtamen dico vobis: in die iudicii gravior erit poena tua quam illius terrae, quae subversa Est. Vel potest intelligi de habitantibus; Lc. XII, 47: servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, vapulabit multis.

In illo tempore respondens iesus dixit: confiteor tibi, pater etc.. Supra dominus redarguerat infidelitatem turbarum; nunc gratias agit de fide discipulorum et aliorum credentium. Et primo reddit gratias patri tamquam auctori; secundo ostendit eamdem potestatem se habere, ibi omnia mihi tradita sunt a patre meo.

Dicit ergo in illo tempore, scilicet quo accidit etc. Respondit: sed cui respondit? convenit ei quod dicitur iob XV, V. 2: numquid sapiens respondet quasi in ventum loquens? non. Unde respondet tacitae obiectioni.

Posset enim dicere aliquis: isti non credunt quibus praedicasti; alii autem credidissent, si praedicatum fuisset illis. Ideo respondet, et responsione redarguit quosdam qui causas electionis inquisierunt, quare videlicet illi elevati sunt in caelum, et isti demersi sunt in profundum; ut Origenes, qui ponebat quod electio ex meritis Est. Sed hic reprobat hoc, ostendens quod hoc attribuendum est divinae voluntati.

Dicit ergo confiteor tibi, pater etc..

Notandum, quod triplex est confessio. Scilicet fidei; unde Rom. X, 10 dicitur: corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Item confessio peccatorum; Iac. V, 16: confitemini alterutrum peccata vestra.

Item confessio gratiarum actionis, de qua Ps. Cv, 1: confitemini domino, quoniam bonus etc.. De hoc intelligitur confiteor tibi, pater caeli et terrae.

Duae haereses excluduntur, haeresis scilicet Sabellii, qui non distinguit filium a patre; unde dicit confiteor tibi, pater etc.. Sic confitetur auctoritatem patris etc..

Item quia eiusdem naturae. Ideo dicit patrem suum, contra Arium. Et vere dominus, quia pater caeli et terrae. Et in Ps. Xcix, V. 3: scitote quoniam dominus ipse est deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Et dicitur pater, non quia eum creavit, sed quia eum genuit; Ps. Lxxxviii, 27: ipse invocavit me: pater meus es tu.

Et quare gratias agit? agit gratias super quamdam distinctionem, et ponit sic: quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Unde hic considerare oportet qui sint parvuli, et qui sapientes, et qui prudentes.

Tripliciter autem dicuntur aliqui parvuli.

Ad litteram parvuli dicuntur abiecti; unde in Abdia V. 2: ecce parvulum dedi te, contemptibilis tu es valde. Item dicitur parvulus humilitate, quia parva de se sentit. Unde dominus infra XVIII, 3: nisi conversi fueritis, et efficiamini ut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum. Item simplicitate: unde apostolus I Cor. XIV, 20: malitia parvuli estote.

Unde potest illud intelligi: quia revelasti ea parvulis et abiectis piscatoribus. Et quare? apostolus reddit rationem dicens, quod despecta mundi elegit deus, ut fortia quaeque confundat. Augustinus exponit: parvulis, idest humilibus, non de se praesumentibus: ubi enim humilitas, ibi sapientia.

Hilarius exponit de simplicibus. In simplicitate quaerite illum, Sap. I, 1.

E contrario sapientes et prudentes, quia in carnali sapientia student; Ier. IX, V. 23: non glorietur sapiens in sapientia sua. Istis non revelavit, sed rusticis non confidentibus de sapientia sua; Eccle. VII, 24: dixi: sapiens efficiar, et ipsa longius recessit a me, multo magis quam erat. Quare apostolus ad Rom. X, 3: ignorantes autem dei iustitiam, et suam quaerentes statuere, iustitiae dei non sunt subiecti. Item per sapientes intelligit superbos iactantes se; et talibus non revelavit. Ad Rom. I, 22: dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Item dicit sapientes secundum carnem viventes, quae carnis sunt quaerentes, non quae dei, Phil. II, V. 21. Item sapientes sunt, ut faciant mala, et bene facere nescierunt, Ier. IV, 22. Et revelasti. Ad Eph. IV, 17: ut non ambuletis sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui.

Unde abscondisti a sapientibus, revelando parvulis. Sapientiam abscondit a sapientibus, non apponendo gratiam. Unde dicitur ad Rom. I, 28: tradidit eos in reprobum sensum.

Sed quid est quod gratias reddit, quod abscondit? dico quod hoc non facit, ut gaudeat de caecitate eorum, sed de iudicio dei, qui ita sapienter ordinat. Et quare? hic non est quaerenda causa: in talibus enim dei voluntas pro causa est.

Ita, pater, quia sic placitum est ante te. Artifex bene potest assignare causam quare lapides quosdam in fundamento, quosdam superius posuit; sed quod hunc posuerit hic, alium ibi, non est alia causa nisi voluntas sua. Sic quod dominus aliquos salvet, hoc est ad suam misericordiam, quod hos damnet, ad iustitiam. Sed quare circa illum sic misericorditer agit, potius quam circa alium, hoc solum pertinet ad suam voluntatem.

Unde ad Rom. IX, 18: cuius vult miseretur, et quem vult indurat. Unde sic facit propter beneplacitum. In Ps. Cxviii, V. 108: beneplacitum fac, domine etc..

Omnia mihi tradita sunt a patre meo. Egerat gratias patri, quia secreta parvulis revelat: posset aliquis credere, quod non posset ipse revelare, unde hoc removens primo tangit magnitudinem suae potestatis; secundo invitat ad se quasi dicat: ecce sum potens; venite ergo ad me etc..

Et primo duo facit.

Primo ponit aequalitatem filii ad patrem; secundo spiritualiter applicat ad id de quo agebatur, ibi et nemo novit filium nisi pater.

Dicit ergo: posset dicere aliquis: numquid omnia potest? respondet omnia tradita sunt mihi. Et attende aequalitatem, sed tamen a patre originem, quod est contra Sabellium.

Sed quid est quod dicit omnia? tripliciter potest exponi. Omnia, hoc est: supra omnem creaturam. Infra ult. 18: data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Vel omnia, idest electi et praedestinati, qui specialiter sunt dati; Io. XVII, 6: tui erant et eos tradidisti mihi. Item omnia, scilicet intrinseca, idest omnem perfectionem divinitatis; Io. V, V. 26: sicut pater habet vitam in semetipso, sic filio dedit vitam habere in semetipso.

Et non debemus intelligere carnaliter, quia si dedit, sibi etiam retinuit.

Et haec expositio et Augustini et Hilarii.

Sed posset aliquis dicere: quomodo dedit? ideo addit modum, cum dicit a patre meo.

Unde per generationem hoc recepit.

Et nemo novit filium nisi pater.

Modo specialiter ad propositum adaptat, et non solum quantum ad aequalitatem ad patrem, sed etiam quantum ad consubstantialitatem.

Substantia enim patris superat omnem intelligentiam, cum ipsa essentia patris dicatur incognoscibilis, sicut substantia filii. Unde hic notatur aequalitas, et confunditur Arius, qui dicit patrem invisibilem, filium autem visibilem.

Et nemo novit filium nisi pater. Sed quid est? nonne sancti noverunt? dicendum, quod attingendo, vel fide, sed comprehendendo non cognoscunt.

Sed quid est? nonne spiritus sanctus cognoscit? immo. Sed notandum, quod dictiones exclusivae aliquando adduntur nominibus divinis essentialibus, aliquando personalibus. Et cum adiunguntur personalibus, non excludunt illud quod idem est in natura: unde addita patri non excludit filium. Unde ubi dicitur, regi immortali, invisibili, soli deo honor et gloria, I Tim. I, 17, non excluditur alius in natura. Similiter cum dicit hic nisi filius, non excluditur spiritus sanctus, qui idem est in natura. Sed cum dicit nemo novit etc. Intelligitur nullus homo nisi filius.

Et ita habetur quod novit filius patrem.

Sed hoc est contra Origenem.

Cognoscit enim per comprehensionem.

Quia ergo perfecte cognoscit, et est cognoscibilis, ideo habet potestatem revelandi sicut pater; ideo dicit et cui voluerit filius revelare. Manifestatio enim fit per verbum; Io. XVII, 6: pater, manifestavi nomen tuum hominibus etc.. Ibid. I, 18: deum nemo vidit unquam. Sed ipse novit: ergo manifestare potuit. Illud ergo quod dixerat de patre, sibi attribuit. Dixerat enim abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis; sic etiam et filius potest, ex quo habet eamdem potestatem.

Venite ad me omnes etc.. Venite ad mea beneficia. Et primo ponitur invitatio; secundo necessitas invitationis; tertio utilitas.

Dicit ergo venite ad me; quod verbum etiam sapientiae est, Eccli. XXIV, 26: transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini. Unde appropinquate ad me indocti, quia vult se communicare.

Sed quae est necessitas? quia absque me homines laborant nimis; qui laboratis. Specialiter hoc potest convenire Iudaeis, quia laborabant in oneribus legum et mandatorum, ut habetur Act. XV, 10: hoc est onus quod nec nos, nec patres nostri portare potuimus.

Item generaliter quantum ad omnes qui laborant propter humanitatis fragilitatem; ps.

Lxxxvii, 16: pauper sum ego, et in laboribus a iuventute mea. Et onerati estis, onere scilicet peccatorum. Ps. XXXVII, 5: iniquitates meae sicut onus grave gravatae sunt super me.

Et quid habebimus si veniamus ad te? ego reficiam vos. Io. VII, 37: si quis sitit, veniat ad me, et bibat.

Consequenter exponit invitationem.

Et primo exponit; secundo rationem assignat, ibi iugum enim meum suave est.

Circa primum sic. Posuerat invitationem, et ad quid; nunc vult ostendere quae sit illa invitatio, dicens tollite iugum meum super vos. Sed quid est? tu dicis, quod vis nos reficere, et a nobis auferre laborem, et statim praecipis ferre iugum? credebamus esse sine iugo. Dico quod verum est, sine iugo peccati; Is. IX, 4: iugum enim oneris eius, et virgam humeri eius, et sceptrum exactoris eius superasti. Non quod sitis sine lege dei, sed sine iugo peccati; Ps. II, 3: proiiciamus a nobis iugum ipsorum. Osee ult., 2: convertere, Israel, ad dominum deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua etc.. Ad Rom. VI, 18: liberati a peccato, servi facti estis iustitiae. Tollite ergo iugum meum, scilicet documenta evangelica.

Et dicit iugum; sicut enim iugum colla boum ad arandum iungit et ligat, sic doctrina evangelica utrumque populum ligat ad iugum suum.

Et quid est illud discite a me quia mitis sum et humilis corde? tota enim lex nova consistit in duobus: in mansuetudine et humilitate. Per mansuetudinem homo ordinatur ad proximum. Unde Ps. Cxxxi, V. 1: memento, domine, David, et omnis mansuetudinis eius. Per humilitatem ordinatur ad se, et ad deum. Is. Lxvi, 2: super quem requiescet spiritus meus nisi super quietum et humilem? unde humilitas facit hominem capacem dei.

Item dixerat et ego reficiam vos.

Quae est ista refectio? invenietis requiem animabus vestris. Corpus enim non reficitur, quamdiu afficitur, et quando ulterius non afficitur, tunc dicitur refectum. Et sicut fames in corpore, sic desiderium in mente: unde impletio desideriorum est refectio; Ps. Cii, 5: qui replet in bonis desiderium tuum. Et haec requies est requies animae; Eccli. LI, 35: modicum laboravi, et inveni multam requiem.

Sic in mundo mansueti non quietantur: unde invenietis requiem sempiternam, scilicet impletionem desideriorum.

Sed non miremini si invito vos ad iugum, quia iugum meum non est onus.

Quare? iugum enim meum suave est, et delectabile; Ps. Cxviii, 103: quam dulcia faucibus meis eloquia tua. Et onus meum leve.

Et haec possunt retorqueri ad duo. Iugo tenentur boves, sed onus portatur: unde iugum retorquetur ad praecepta negativa, onus ad affirmativa.

Sed videtur hoc esse falsum, quia onus legis novae videtur gravissimum, sicut supra V, 21 dictum est: audistis quia dictum est antiquis, non occides...p ego autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio: et sic videtur quod gravius onus sit. Item dictum est supra VII, V. 14: arcta est via, quae ducit ad vitam.

Item apostolus II Cor. XI, 23: in laboribus plurimis. Unde videtur iugum gravissimum.

Ideo duo sunt consideranda: effectus doctrinae et actus circumstantia; et in omnibus est levis, in effectu doctrina christi, quia immutat cor, quia facit nos non amare temporalia, sed magis spiritualia: qui enim amat temporalia, modicum amittere est ei magis grave, quam ei qui amat spiritualia, amittere multum. Lex vetus non prohibebat illa temporalia, ideo grave erat eis amittere; sed modo, etsi in principio aliquantulum grave, post tamen parum; Prov. IV, 11: ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non coarctabuntur gressus tui. Item quantum ad actum lex onerabat actibus exterioribus.

Lex autem nostra est in voluntate solum; unde ad Rom. XIV, 11: regnum dei non est esca et potus. Item lex christi iucundat; unde apostolus ad Rom. XIV, 17: iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto.

Item quantum ad circumstantiam, quia multae sunt adversitates; unde qui pie in christo iesu volunt vivere, persecutionem patientur etc.. II ad Tim. III, 12. Sed istae non sunt graves, quia condiuntur condimento amoris, quia quando aliquis amat aliquem, non gravat eum quicquid patitur pro illo: unde omnia gravia et impossibilia levia facit amor.

Unde si quis bene amat christum, nihil est ei grave, et ideo lex nova non onerat.

Aquinatis - super Mt 35