Aquinatis - super Mt 46

46

Lectio 4

Supra dominus parabolice ostendit doctrinae evangelicae et impedimentum, et profectum; nunc autem ostendit eius dignitatem per quasdam parabolas, quas discipulis exposuit.

Dignitas ostenditur quantum ad tria: quantum ad copiositatem, quantum ad pulchritudinem, quantum ad eius communitatem.

Secunda ibi iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori etc.; tertia ibi iterum simile est regnum caelorum sagenae Missae in mare etc..

Dico ergo, quod copia doctrinae evangelicae est in similitudine thesauri, quia sicut thesaurus est copia divitiarum, sic doctrina evangelica; Is. XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia; timor domini ipse est thesaurus eius.

Circa istud sic procedit.

Primo ponitur thesaurus absconditus; secundo inventio; tertio acquisitio etc..

Secunda ibi quem qui invenit etc.; tertia ibi et prae gaudio illius vadit etc..

Iste thesaurus multipliciter potest exponi. Secundum chrysostomum est evangelica doctrina, de qua II ad Cor. IV, V. 7: habemus hunc thesaurum in vasis fictilibus, qui absconditus est in agro huius mundi, scilicet ab oculis immundorum; sup.

C. XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus.

Secundum Gregorium dicitur caeleste desiderium; Is. XXXIII, 6: timor domini ipse est thesaurus eius. Iste est absconditus in agro disciplinae spiritualis; quia exterius videtur contemptibilis, interius vero dulcedinem habet; Prov. XXIV, 27: diligenter exerce agrum tuum.

Secundum Hieronymum est verbum dei, de quo ad Col. II, 3: in quo sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi, quem abscondit in agro sui corporis, quia latebat in carne. Is. II, 7: et non est finis thesaurorum eius. Ideo aliter intelligitur sacra doctrina, quae absconditur in agro ecclesiae; Sap. VII, 14: infinitus enim thesaurus est hominibus.

Quem qui invenit homo abscondit.

Invenitur in omnibus per fidem. Non enim potest in aliquibus esse, nisi per fidem; Sap. I, 2: invenitur ab his qui non tentant illum; apparet autem eis, qui fidem habent in illum. Sed oportet quod abscondatur, secundum quod dicitur Ps. Cxviii, 11: in corde meo abscondi eloquia tua. Quod autem absconditur, non debet esse ex invidia, sed ex cautela.

Quare autem abscondi debeat, multiplex est ratio. Una quia magis fructificat et proficit, quia magis exardescit; sicut enim ignis conclusus magis calefacit, sic verbum quando est absconditum; Ier. XX, 9: factum est verbum domini quasi ignis aestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.

Et in Ps. XXXVIII, 4: concaluit cor meum, et in meditatione mea exardescet ignis intra me. Item est quod absconditur ob inanem gloriam: si enim fumigat exterius, subiacet periculo. Ideo dominus supra VI, 6: ora patrem tuum in abscondito. Item quia sic tutius custoditur; quando enim est in publico, tunc invenit qui rapit. Is. XXXIX, 4: qui ostendit thesauros nuntiis regis Babylonis, et subditur: ecce venient dies, et auferentur omnia quae in domo tua sunt.

Sed quid est quod dictum est supra c. V, 15: luceant opera vestra bona? solvitur ob distinctionem temporum: quia quando primo invenitur, bonum est quod abscondatur; sed quando homo confirmatus est, tunc bonum est quod manifestetur; Eccli. XLI, V. 17: thesaurus invisus, et sapientia abscondita, quae utilitas in utrisque? Gregorius dicit, quod debet esse apertus in effectu, absconditus in corde. Unde dicit sic: opus sit in publico, quamquam intentio maneat in occulto.

Prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet. Hoc est tertium de acquisitione, quia gaudet. Iob c. III, 21: quasi effodientes thesaurum, gaudentque vehementer cum invenerint sepulcrum.

Quando per fidem invenerit prae gaudio vadit, et incipit proficere et vendit omnia, idest contemnit, ut spiritualia habeat, et emit agrum illum; hoc est vel bonam societatem sibi exquirit, vel emit sibi otium quod non habet, scilicet pacem spiritualem.

Ad Phil. III, 8: omnia arbitratus sum ut stercora, ut christum lucrifacerem; Cant. VIII, 7: si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam etc..

Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori etc.. Hic ostenditur pulchritudo, vel caritas. Simile est regnum.

Ista parabola exponitur multipliciter. Chrysostomus et Hieronymus exponunt de evangelica doctrina. Multae sunt doctrinae falsae.

Istae non sunt margaritae. Homo ergo qui quaerit diversas doctrinas, invenit unam, scilicet evangelicam doctrinam, quae una est propter veritatem. Virtutes enim multae sunt, sed veritas una. Unde dionysius dicit quod virtus dividit, sed veritas unitatem dat. Unde ad designandam veritatem vocat unam.

Item dicitur una propter diversam doctrinam prophetarum. Abiit, et vendidit, idest omnes doctrinas et prophetarum, et philosophorum pro ista dimisit. Prov. XXV, 12: inauris aurea, et margarita fulgens, qui arguit sapientem, et aurem obedientem etc..

Gregorius istam dicit esse caelestem gloriam, quia bonum est naturaliter desiderabile, et homo semper vult commutare minus bonum pro maiori bono. Summum bonum hominis est gloria caelestis; hanc cum invenerit, debet omnia dimittere pro ista; Ps. XXVI, 4: unam petii a domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo domini omnibus diebus vitae meae.

Augustinus tripliciter exponit.

Simile est regnum caelorum etc., idest quaerenti bonos homines a quibus informetur, quia unus pollet in una virtute, alius in alia.

Et cum invenerit eam, scilicet christum, in quo omnes virtutes sunt in summo, abiit etc..

Item aliter per bonas margaritas signantur diversa praecepta, et omnia ad vitam necessaria.

Et dum invenerit unam, idest unum mandatum, scilicet caritatis, abiit etc.. Io. XIII, V. 34: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem etc.. Et apostolus Rom. XIII, V. 10: plenitudo legis est dilectio.

Item aliter per margaritas intelliguntur diversae scientiae, quas quaerendo invenimus principium omnium scientiarum, scilicet verbum dei, de quo Eccli. I, 5: fons sapientiae verbum dei. Unde debes omnia vendere pro isto, et terrena, et animam, et corpus, quia cum vendis ista, teipsum habes, et es dominus tui. Ad Phil. III, 8: omnia arbitratus sum ut stercora, ut christum lucrifaciam.

Unde omnia debes dare pro isto lucro, sicut dabat Paulus, II Cor. V, 14: unus pro omnibus mortuus est, ut et qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit.

Iterum simile est regnum caelorum sagenae Missae in mare etc.. Hic ponitur alia parabola. Secundo ponitur expositio non quantum ad totum, sed quoad partem, ibi sic erit in consummatione saeculi.

Et in ista duo fiunt.

Primo ponitur communitas huius doctrinae; secundo distinctio, ibi cum impleta esset etc..

Dicit ergo simile est regnum caelorum sagenae. Ista sagena est quoddam instrumentum, quod circumdat magnam partem maris; unde potest per eam significari vel doctrina, vel ecclesia: quia primi doctores fuerunt piscatores; supra IV, 18: erant enim piscatores. Haec ponitur in mari, idest in mundo; Ps. Ciii, 25: hoc mare magnum et spatiosum etc.. Et ex omni genere piscium congreganti. Ecce communitas. Lex enim non erat data nisi uni genti; Ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis. Lex evangelica congregat omnes; ad Rom. I, 14: Graecis et barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Et Mc. Ult., 15: ite, praedicate evangelium omni creaturae.

Sed numquid idem erit finis omnium? modo omnes simul sunt in sagena, sed in fine omnes separabuntur; unde dicit quam, cum impleta esset, idest quando tot electi intraverint ut sit completus numerus electorum educentes, et secus littus sedentes etc..

Per littus finis mundi significatur, quia non erit apud sanctos turbulentia, sed erunt in quiete bona. Et dicit sedentes, quod pertinet ad iudiciariam potestatem. Infra XIX, V. 28: vos qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel.

Elegerunt bonos in vasa, idest in caelestia habitacula; Io. XIV, 2: in domo patris mei mansiones multae sunt. Et dicit vasa pluraliter propter diversitatem retributionum; lc.

C. XVI, 9: recipiant vos in aeterna tabernacula.

Malos autem foras miserunt, quia omnes immundi eiicientur.

Sic erit in consummatione saeculi.

Hic exponit parabolam. Et notandum quod exponit solum quoad malos.

Sed tunc est quaestio, quare magis exponit de malis, quam de bonis.

Dicendum, quod fecerat mentionem de sagena, qua, quando pisces capiuntur, mali eiiciuntur, et vivunt; boni autem occiduntur, et comeduntur. Ideo posset aliquis dicere, quod ita esset ex parte ista; ideo ut excludat illud, exponit dicens exibunt Angeli, non quod discedant ab intimis contemplationis, quia ubicumque sunt, contemplantur deum; sed quia progrediuntur ad exterius ministerium. Daniel c. IX, 22 dicitur de quodam Angelo: egressus sum, ut docerem te.

Et separabunt malos de medio iustorum.

Modo mali sunt inter bonos, zizania in medio tritici, lilium inter spinas, sed separabuntur ex communione bonorum; et ex hoc est mala excommunicatio; ista tamen signum illius, sed tamen alia, quia ecclesia saepe decipitur, sed tunc non erit deceptio. Haec est de qua dicit apostolus I Cor. XVI, 22: si quis non amat dominum nostrum iesum christum, sit anathema. Unde dicitur: tollatur impius ne videat gloriam dei.

Sequitur de poena sensus et mittent eos in caminum ignis. Hoc exponitur ut supra.

Sed est quaestio, quare iteravit hoc dominus, quia videtur idem esse quod parabola de zizania.

Dicendum, quod idem est quantum ad aliquid, quia hic per sagenam intelliguntur et boni et mali; unde significat eos qui non sunt praecisi ab ecclesia. Sed per zizaniam significantur illi qui sunt praecisi per diversitatem dogmatum, et hi non sunt de ecclesia.

Intellexistis haec omnia? dicunt ei, etiam. Postquam dominus complevit parabolicam doctrinam, et quoad discipulos, hic determinat de effectu; et primo in discipulis; secundo in turbis, ibi et factum est etc..

Effectus in discipulis fuit intellectus: unde tria ponuntur.

Primo examinatio; secundo professio; tertio designatio eorum ad futurum officium.

Notandum autem, quod cum multa locutus esset ad turbas et discipulos, quia futuri erant magistri, ideo oportebat quod intelligerent.

Et nota quod de tribus examinabantur. Primo de intellectu intellexistis haec omnia? item de amore, Io. Ult., 15: simon, amas me plus his? item de possibilitate ad passionem; infra XX, 22: potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Ps. Xci, 15: bene patientes erunt ut annuntient.

Licet autem humilitatis sit quod homo non se extollat; ingratus tamen est si beneficium non recognoscat. Is. Lxiii, 7: miserationum domini recordabor. Ideo respondent et dicunt ei etiam. Ibi ponitur professio eorum attribuentium sermoni christi.

Ps. Cxviii, 130: declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.

Ideo omnis Scriba doctus etc..

Hic ostendit officium quod imminebat eis, quasi iam examinatis. Et haec conclusio dupliciter potest sequi ex praemissis. Primo retorquendo hoc quod dictum est de thesauro.

Potest ergo esse sensus, ut dominus velit istud exponere: vos dicitis, quod intelligitis.

Si intelligitis, potestis scire quod thesaurus est sacra doctrina. De isto thesauro poteritis proferre nova et vetera.

Et notandum quod isti dicuntur Scribae, quia possunt conferre in regno caelorum, et in doctrina sacra, ubi nova et vetera continentur.

Et dicuntur Scribae per idoneitatem, quia Scribae, idest docti; Dan. XII, 10: porro docti intelligent; infra XXIII, 34: ecce ego mitto ad vos sapientes et Scribas. Item dicuntur Scribae ex officio, quia sunt notarii christi, quia scripserunt mandata christi in tabulis cordis sui; Prov. VI, 21: liga ea in corde tuo iugiter. Item in cordibus aliorum.

Unde apostolus II ad Cor. III, 2: epistola vestra scripta est in cordibus nostris.

Similis est patrifamilias, scilicet christo.

Ipse enim est dominus, ut habetur supra XIII, V. 52. Qui profert de thesauro nova et vetera, officia novae legis. Nova enim lex novos sensus addit super veterem, et christus hos exposuit; et ideo debet nobis sufficere ut sit similis christo, sicut supra X, 25 habetur: sufficit discipulo si sit sicut magister eius.

Vel potest dici: simile est cuicumque alii patri, qui profert de scientia divinitus sibi data nova et vetera. Non sic Manichaei, quia non proferebant vetera.

Cant. VII, 13: omnia nova et vetera servavi tibi. Ergo potest referri de expositione parabolae.

Secundum Augustinum sic exponitur ideo omnis Scriba doctus etc.. Vos intellexistis qualiter locutus sum turbis parabolice, et exercitati estis, ut quod parabolice dictum est, secundum sensum spiritualem intelligatis.

Unde debetis intelligere, ut ea, quae in veteri lege leguntur, sciatis exponere per novam. Unde quae in veteri dicuntur, sunt figurae novi testamenti. Unde apostolus I ad Cor. X, 11: omnia in figura contingebant eis. Et haec revelata sunt in passione.

Unde infra XXVII dicitur quod, patiente domino, velum templi scissum Est. Unde christus ante passionem in parabolis locutus est, ut auditis his intelligant ea, quae in veteri testamento dicuntur, esse dicta in figura aliarum rerum, licet essent res gestae. Omnis ergo Scriba doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.

Vel, secundum Gregorium, quod vetera referantur ad omnia ea quae ad peccatum referuntur, nova quae ad gratiam christi: unde nova dicuntur praemia vitae aeternae, vetera poena inferni. Ille ergo profert nova et vetera, qui non solum praemia, sed poenam etiam inferni considerat.

Et factum est, cum consummasset iesus parabolas istas etc.. Hic ponitur effectus in turbis: duplex, scilicet et admirationis, et scandalizationis. Et primo locus describitur; secundo admiratio; tertio improbatio.

Dicit ergo factum est cum consummasset iesus parabolas istas, transiit inde.

Notandum, quod non videtur, quod statim transierit. Unde non servat ordinem historiae; sed transivit, quia ad intelligendum non erant idonei; ideo ad alia se transtulit, secundum illud Eccli. XXXII, 6: ubi auditus non est, non effundas sermonem. Et cap. XXII, V. 9: cum dormiente loquitur, qui narrat stulto sapientiam. Et veniens in patriam suam.

Patria sua aliquando dicitur Nazareth, ubi nutritus est, et ibi fecit pauca miracula: aliquando bethlehem, in qua natus est; aliquando capharnaum, quia miracula fecit ibi.

Et docebat in synagogis eorum etc.. Sequitur admiratio. Et primo ponitur admiratio; secundo causatur effectus.

Dicit ita ut mirarentur. Non erat mirum si mirabantur; Ps. Cxviii, 129: mirabilia testimonia tua. Admirabantur unde illae virtutes essent: admiratio enim ex hoc causatur, quod videtur effectus, et nescitur causa. Isti effectum manifestum videbant, sed causam nesciebant; unde dicebant: unde huic sapientia et virtutes? sed haec stulta admiratio, quia I ad Cor. I, 24 habetur, quod ipse est dei virtus et sapientia. Sed non cognoscebant, ideo admirabantur.

Et ponunt admirationem suam, et cognitionem suam: unde dicebant nonne hic est fabri filius? ipse enim putabatur filius ioseph, qui non erat faber ferrarius, sed lignarius: quamvis etiam posset dici filius fabri, qui fabricatus est auroram et solem.

Ps. Lxxiii, 16. Nonne mater eius dicitur maria? omnia noscebant quae erant humanitatis.

De maria habetur supra I, 18: cum esset desponsata mater iesu maria ioseph etc.. Et fratres eius Iacobus et ioseph, simon et Iudas. Elvidius intellexit istos esse filios mariae. Sed hoc falsum est, sed fuerunt consobrini eius. Vel dicuntur fratres, quia de cognatione ioseph, qui putabatur esse pater iesu. Gen. XIII, 8: non sit contentio inter me et te: fratres enim sumus, dixit Abraham ad Lot: cum tamen Lot esset filius fratris.

Et eodem modo intelligendum est quod sequitur: et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? ideo ex his quae secundum carnem erant, in admirationem prodibant dicentes: unde ergo huic omnia ista? sed notandum quod admiratio quandoque habet debitum effectum, scilicet dei glorificationem, ut supra III, 5, aliquando vero scandalizationem: unde dicit et sic scandalizabantur in eo.

Sed quae est ratio, quod admiratio aliquando pariat gloriam, aliquando scandalum? ratio est, quia quidam ea quae audiunt, interpretantur in peius, ideo tales necessario scandalizantur. In canonica Iudae, 10: quaecumque quidem ignorant, blasphemant.

Sed aliqui qui sunt bene dispositi, semper in melius interpretantur. De primis erant isti; ideo eos reprehendit; et primo verbo; secundo facto, cum dicit iesus autem dixit eis: non est propheta sine honore nisi in patria sua. Dominus seipsum prophetam nominat: nec mirum, quia Moyses etiam ipsum prophetam nominaverat, Deut. XVIII, V. 15: prophetam suscitabit tibi de gente tua, et de fratribus tuis etc.. Et potest dici, quod propheta dicitur esse, qui aliquid dicit quod est supra humanum intellectum per revelationem; et sic iesus dicitur propheta, quia mens eius illuminata est ab Angelis et deo. Vel potest dici aliquis propheta a procul, et phanos, quod est illuminatio: et sic iesus non potest dici propheta: si quis fuerit inter vos propheta domini, in visione apparebo ei etc..

Sic habet textus. Sed si fuerit aliquis propheta, loquatur in aenigmatibus: sic non fuit christus propheta, quia dixit quae vere scivit; Eccli. XXXIV, 9: qui multa didicit, narrabit intellectum. In prophetis veteris testamenti non invenimus aliquem honoratum a suis, sed magis ab alienis, ut legitur in ieremia, qui fuit captus a suis, sed civitate capta, ab extraneis liberatus: sic etiam fuit de christo, qui ab extraneis honorabatur, a suis despiciebatur.

Et quae est ratio, quare nullus in patria sua honoratur? una ratio est, quia quando est in patria sua, multi qui cognoscunt infirma sua, semper reducunt in memoriam infirma: hoc enim est a malitia hominum, ut magis infirma cogitent quam perfecta.

Alia potest assignari, quia dicit philosophus quod populus multum paralogizatur, quia credunt quod in aliquo pares, in omnibus pares sint. Unde quando aliquis est in patria sua, cum vident eum parem sibi in aliquo vel in genere, vel aliis, credunt quod non possit esse maior; ideo bene dicit non est propheta sine honore nisi in patria sua et domo sua.

Unde sequitur et non fecit ibi multas virtutes; non quia non potuerit, quia omnipotens erat, sed non fecit, quia ad hoc faciebat ut sibi crederetur. Sed ipsi eum despectui habebant, quia in malum interpretabantur, ideo non erant dispositi ad fidem: aliquas tamen fecit, ut inexcusabiles redderentur; et ideo dicit non multas, quia aliquas. Et hoc propter incredulitatem eorum.

Capitulus 14

47

(
Mt 14)


Lectio 1

Supra, ostendit dominus virtutem evangelicae doctrinae sub quibusdam parabolis, hic ostendit factis; et tria facit.

Primo ostendit ad quos effectus se extendat per similitudinem factorum; secundo ostendit sufficientiam evangelicae doctrinae; tertio quomodo in puritate conservanda sit.

Secundum in cap. XV tertium in cap. XVI.

Circa primum primo ponitur falsa opinio; secundo occasio; tertio improbatur opinio.

Secunda ibi Herodes tenuit ioannem etc.; tertia ibi quod cum audisset iesus, secessit inde.

Dicit ergo in illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam eius. Et non est retorquenda ad illum diem, sed ad tempus in generali; quia marcus VI, 1 et Lucas c. IV, 16 non eodem ordine narrant, quia istud narrant post missionem discipulorum, ut habetur marci VI. Unde incertum est qui servent ordinem historiae. Tamen quod dicitur in illo tempore, dicitur, ut denotetur negligentia Herodis, quia post miracula tunc primo audivit famam de iesu: haec enim desidia solet esse in divitibus, quod non curant de parvis rebus. I Tim. Ult., 17: divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum etc..

Audivit Herodes tetrarcha, ad differentiam Herodis regis, sub quo natus est christus, ut habetur supra cap. II. Unde, illo defuncto, reversus est christus de Aegypto.

Iste Herodes fuit filius eius, et fuit tetrarcha.

Pater eius constitutus est rex a Romanis, et habuit sex filios, quorum duos interfecit in vita sua, alium primogenitum interfecit in morte, cum iam faceret se proferri in regem, patre adhuc vivente. Ipso mortuo, Archelaus accepit sibi regnum, et sequens malitiam paternam, non potuit tolerari a Iudaeis.

Tunc accesserunt ad Romanos, et divisum est regnum in quatuor partes: duae partes traditae sunt Archelao, alia Herodi, et alia pars Philippo. Unde iste erat tetrarcha et princeps super quartam partem regni.

Audivit famam iesu. Ex hoc reprehensibilis erat, quod tanto tempore iam vixerat, et miracula fecerat, et tamen tunc primo audivit; unde impletur illud iob XXVIII, V. 22: perditio et mors dixerunt: auribus nostris audivimus famam eius.

Et ait pueris suis: hic est ioannes baptista etc.. Aliqui dixerunt quod ipse tenuit dogma de transfusione animarum: Plato enim et Pythagoras posuerunt, quod anima exiens ab uno corpore subintrat aliud corpus. Hanc opinionem Herodes tenens, ut dicunt, credebat quod anima ioannis transisset in animam christi. Sed hoc non potest esse, quia parum ante interfecerat eum; iesus autem erat triginta annorum; unde hoc non credidit. Item iam miracula fecerat ante decollationem, et ante incarcerationem, ut habetur Io. III. Herodes tamen laudandus est, quia resurrectionem credidit, de qua iob XIV, V. 14: putasne homo mortuus rursum vivat? item aliam bonam conditionem habuit, quod credidit quod fiat resurrectio in meliori statu; ideo credidit quod tunc operaretur miracula, quae ante resurrectionem non fecerat; ideo dicit et ideo virtutes operantur in eo, quia ad altiorem statum advenit; unde resurgent homines in meliori statu. Unde apostolus I Cor. XV, 43: seminatur in infirmitate, resurget in virtute.

Sed hic est quaestio, quia dicit Lucas, quod audivit et dubitavit; unde dixit, ioannem ego decollavi; hic autem dicit sine dubitatione, dum dicit, hic est ioannes.

Solvit Augustinus, quod non a se, sed audivit ab aliis. Unde cum primo audivit, dubitavit, sed crescente fama consensit. Unde Lucas primum recitavit, sed secundum matthaeus.

Vel aliter potest dici quod etiam matthaeus dubitationem Herodis tangit, ita quod legatur interrogative hic est ioannes? Herodes enim tenuit ioannem.

Haec facta sunt ante; unde non sequitur ordinem, sed ex incidenti determinat de morte ioannis.

Sed est quaestio, quare evangelistae ex incidenti determinant de ioanne, et hoc quaerit chrysostomus. Solvit autem, quia principaliter facta christi intenderunt, alia vero solum secundum quod referebantur ad christum.

Ideo hic ex consequenti determinat mortem ioannis. Et primo determinat incarcerationem; secundo mortem, ibi die autem natalis etc..

Circa primum tria facit.

Primo ponit incarcerationem; secundo causam; tertio decollationem.

Herodes enim tenuit ioannem, et alligavit eum, et posuit in carcerem. Tangit ordinem, quia primo comprehendit eum, ligavit et incarceravit; sic autem fuit de christo.

Causam tangit, cum dicit propter Herodiadem uxorem fratris sui. Herodes et Philippus fuerunt fratres. Philippus habuit filiam arethae regis Arabum. Hic habuit inimicitiam cum illo rege Arabum, et etiam cum fratre suo Herode, ita quod rex Arabum in odium Philippi accepit filiam suam, et concessit eam Herodi.

De isto ioanne debetis intelligere, quod homo fuit magnae virtutis; unde de ipso dicitur: ipse veniet in virtute eliae.

Item notare debetis, quod etiam martyr dicitur, quia propter redargutionem fidei mortuus est, quia pro veritate; et christus veritas est.

Dicebat enim Herodi: non licet tibi habere eam. Sciendum quod Antipater, pater Herodis regis, alienigena fuit, sed proselytus fuit, unde filii sui Iudaei fuerunt. Sed praeceptum erat in lege quod vivente fratre, alter non haberet uxorem fratris; ideo ioannes quasi aemulator legis dicebat non licet tibi habere eam.

Et volens eum occidere, timuit populum. Aliquando accidit quod cum quis non vult vitare peccatum, cadit in maius.

Osee IV, 2: homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

Unde cum noluit vitare adulterium, incurrit homicidium. Et cum voluit timuit populum.

Commotio populi multum est timenda; Eccli. XXVI, 5: a tribus timuit cor meum: delaturam civitatis, et collectionem populi, et calumniam mendacem. Item timor domini aufert malam voluntatem; sed timor hominis non, licet faciat differre. Ideo quia non potuit propter timorem populi, distulit.

Die autem natalis etc.. Hic de occisione tria facit, quia non potuit propter timorem populi.

Primo ponuntur praecedentia; secundo occisio; tertio subsequentia.

Circa primum ponuntur praecedentia tria, quia saltatio; promissio; petitio.

Dicit ergo die autem natalis etc.. Consuetudo apud antiquos erat, quod celebrarent diem natalis, contra illud eccle.

C. VII, 2: melior est dies mortis, quam dies nativitatis. Non legitur quod aliqui celebraverint diem natalis nisi iste, et Pharao rex Aegypti.

Unde die natalis filia Herodiadis, sic vocabatur, saltavit in medio, idest in triclinio, et in hoc culpabilis redditur, quia in lascivia oblitus est aulam regiam, in qua non debebant haec fieri, et placuit Herodi, contra illud Eccli. IX, 4: cum saltatrice non sis assiduus.

Et sequitur unde cum iuramento pollicitus etc.. Ecce incauta promissio, et temerarium iuramentum. Eccli. XXIII, 9: iurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in illa.

Et praemonita a matre sua, da mihi, inquit, hic in disco caput ioannis baptistae.

Hic ponitur petitio mulieris. Mulieres aliquando sunt piae, et mobilem affectum habent; unde quando sunt piae, maxime sunt piae, sed quando sunt crudeles, maxime sunt crudeles; Eccli. XXV, 22: non est caput nequius super caput colubri; non est ira super iram mulieris. Et ibidem dicitur: brevis omnis malitia super malitiam mulieris.

Vix enim cogitaret homo quae cogitat perversa mulier. Mater ergo petiit ut saturaret iram suam. Item timebat ne aliquando Herodes propter verba ioannis converteretur, et dimitteret eam.

Et contristatus est rex propter iusiurandum. Hic determinatur quomodo occiditur. Chrysostomus: hic datur exemplum quod honestas etiam ab impiis honoratur, ut habetur Sap. V, 1 ss..

Hieronymus dicit, quod modo est contristatus, qui ante voluit interficere, sed timuit populum. Quare ergo dicit quod est contristatus? solvit. Consuetudo est hominum ut recitent quod videtur hominibus: sicut dicebant christum filium ioseph, quia ita putabant, ut habetur Lc. III. Unde dicit contristatus, quia ita videbatur hominibus.

Sequitur executio. Et primo ponitur praeceptum; secundo executio.

Propter iusiurandum, et propter simul discumbentes.

In hoc stultus fuit, quia de re inhonesta non est timendum iuramentum, quia eo quod iuro, sum periurus; Ier. IV, 2: iurabitis in iudicio (scilicet cum discretione), in iustitia et veritate. Item si iurasset, quod in semet faceret, intelligi debebat in honestis.

Unde quod in se facere non debuit, alii nec praecipere debuit; Zac. VIII, 17: iuramentum mendax ne diligatis. Et propter simul discumbentes, ut omnes faceret homicidii participes, omnes enim rogabant pro puella.

Iussit dari.

Misitque et decollavit ioannem.

Hic ponitur executio. Hic adimpletur quod dixerat: illum oportet crescere, me autem minorari, quia christus in cruce extensus, iste decollatus. Item decollatio ioannis signum fuit, quod auctoritate legis debebant amittere christum et legem.

Consequenter ponuntur subsequentia decollationis. Et primo ponitur redditio promissi; secundo sepultura.

Dicit ergo et allatum est caput eius in disco. Et in hoc reprehensibilis fuit Herodes, quia crudelitatem exercuit inter voluptates: unde dicitur quod quidam balivus amabat quamdam meretriculam, et cum esset in gremio, dixit illa quod numquam vidit hominem interfici. Et cum esset in prandio, fecit adduci quemdam morte dignum, et fecit coram illa decollari: quod sciverunt Romani, et exul factus est a Roma. Sic iste etiam missus fuit in exilium.

Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus eius, et sepelierunt illud. Hic agitur de sepultura ioannis, et computatur inter opera misericordiae; et tamen videtur quod misericordia ad mortuum non pertineat, quia si ad eum pertineat, videtur quod non sit verum quod dicit dominus: nolite timere eos qui occidunt corpus.

Quare ergo computatur inter opera misericordiae? dicendum, quod etsi non serviatur ei secundum effectum, quem modo habet, servitur tamen ei secundum affectum, quem modo habet cum mortuo.

Unde tulerunt corpus eius, et sepelierunt; dicitur quod apud Sebastem, cum sit ibi prope. Post videns Iulianus apostata multos venientes ad eius reliquias, fecit eum comburi, excepto capite.

Et venientes nuntiaverunt iesu. Unde discipuli ioannis, qui primo calumniabantur iesum, ioanne mortuo, redierunt ad iesum, et fuerunt ei familiares: sic aliqui in tempore tribulationis convertuntur ad christum; Osee VI, 1: in tribulatione sua mane consurgent ad me.

Et cum audisset iesus secessit in navicula in locum desertum seorsum. Supra posita est opinio Herodis de christo, et occasione huius introducta est narratio de ioanne; nunc autem ostenditur opinio Herodis esse falsa. Duo dixerat: quia christus erat ioannes quem occiderat, item quod resurgens virtutes operabatur.

Dicit ergo quod cum audisset iesus, secessit inde in navicula etc..

Quare secessit? assignat quatuor rationes Hieronymus. Prima, ut parceret inimicis suis, ne ex homicidio in homicidium ruerent; Osee IV, 2: sanguis sanguinem tetigit.

Item, ut passionem differret; unde ipse dicit Io. VII, 6: tempus meum nondum advenit.

Item, ut nobis exemplum daret ne nos ingeramus passionibus: non enim est virtus se passionibus ingerere, sed praesumptio. Unde supra X, 33: si persecuti fuerint vos in una civitate, fugite in aliam. Item, ut ostenderet quanta devotione audiebant turbae verbum dei, quia etiam in periculo sequebantur eum; Deut. XIII, 3: tentat vos dominus deus vester, ut palam sciat utrum diligatis eum.

Item notandum, quod quatuor ponit quae turbam debeant retrahere a sequela christi. Primum est, quod secessit in navicula, item quod in locum desertum, item quod non erant ibi aliqua nemora, quia erat desertum, item non iuxta viam, ad quam homines libenter se divertunt; sed iste secessit seorsum. Hoc autem fecit ut magis devotio turbae sit approbanda. Item chrysostomus dicit quod secessit ut hominem approbaret; ideo noluit secedere nisi nuntiata morte ioannis.

Sequitur et cum audissent turbae etc.. Hic agitur de mirabilibus. Et primo tangitur devotio turbarum; secundo tanguntur mirabilia.

Dicit ergo et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus; ubi tangitur devotio turbarum et pauperum hominum, qui devotionis causa dominum sequuntur.

Osee VI, 1: in tribulatione sua mane consurgent ad me.

Et exiens vidit turbam multam etc.. Hic tangit mirabilia quae operatus est dominus exiens de deserto: et recte, quia dum in caelis erat, non quaerebant eum turbae; io.

C. XVI, 28: exivi a patre, et veni in mundum.

Vidit turbam. Unde excitatur ad misericordiam; unde sequitur et misertus est eis; unde statim fecit eis misericordiam: ps.

Lxxxv, 15: miserator et misericors dominus, patiens, et multae misericordiae, et verax.

Sequitur effectus huius misericordiae et curavit languidos eorum, scilicet gratis, et non rogatus. Ps. Cvi, 20: misit verbum suum, et sanavit eos.

48

Lectio 2

Postquam exclusit Herodis opinionem, hic tangit doctrinae christi virtutem. Triplex enim est virtus eius: reficit, liberat et infirmos sanat.

Prima igitur virtus ostenditur, quia pascit turbas; secunda, quia discipulos a periculis maris liberat; tertia, quia multos sanat.

Secunda ibi et statim impulit discipulos ascendere in naviculam; tertia ibi et cum transfretassent etc..

Circa primum tria. Quia primo ponitur voluntas reficiendi; secundo distributio cibi; tertio plenitudo refectionis.

Secunda ibi iesus autem dixit eis etc., tertia ibi et manducaverunt omnes etc..

Dicit ergo vespere autem facto, scilicet solis occubitu, per quod significatur mors christi, quia tunc tradidit corpus suum in cibum; unde I Cor. XI, 24: hoc facite in meam commemorationem. Et: mortem domini annuntiabitis donec veniat.

Deinde inducit necessitatem ex loco: desertus est locus. Hic videtur illa eadem fieri quaestio quae habetur in Ps. Lxxvii, 19. Nam quomodo poterat dominus mensam parare in deserto? item si iuxta villam esset locus, potuisset credi quod inde habuisset cibos, sed locus erat desertus.

Item ponitur necessitas ex hora, quia dicit et hora iam praeteriit, qua possint sibi acquirere cibos. Dimitte turbas. Ex hoc videtur, quod discipuli ita fuerunt intenti suavitati sermonis christi, quod magis delectabantur in audiendo christum, quam in procurando sibi victum: unde parum curabant de corporis refectione. Habetur enim Lc. XXI, V. 37: erat autem diebus docens in templo, noctibus autem morabatur in monte.

Item alia occasio, quia iam vespere erat.

De ista fame habetur Amos VIII, 11: mittam famem in terra, non famem panis, neque sitis, sed audiendi verbum domini. Et in hoc significatur devotio turbarum, item dilectio et reverentia ad christum, quia non recesserunt ab eo, quamvis vespere esset.

Sed hic est quaestio litteralis, quia in ioanne habetur, quod iesus interrogavit Philippum; hic autem habetur, quod discipuli interrogaverunt christum.

Solvit Augustinus. Non est hoc inconveniens, quod id quod unus dimisit, alter dicat.

Unde primo dixerunt illi christo; secundo elevans oculos iesus interrogavit discipulos.

Iesus autem dixit eis. Hic ponit distributionem cibi: et circa hoc tria facit.

Primo ponitur imperium christi; secundo quantitas ciborum; tertio modus et ordo distribuendi.

Secunda ibi responderunt ei etc.; tertia ibi afferte mihi illos etc..

Duo dixerant. Primo ut dimitteret turbas; item quod quaererent escas sibi: et ad haec duo respondet christus. Vos dicitis: dimitte turbas, sed non habent necesse ire, quia hic est qui dat escam omni carni, Ps. Cxxxv, 25. Item vos dicitis quod quaerant escas, sed non est necesse, quia vos potestis dare escas caelestes; unde dicit date illis vos manducare. Unde datur exemplum quod spirituales escae praeponendae sunt carnalibus.

Sequitur quantitas ciborum responderunt ei: non habemus nisi quinque panes et duos pisces. Ex hoc possumus notare, quod apostoli ita erant dediti sermoni dei, quod non curabant etiam de cibis quaerendis.

Ad Rom. XIII, 14: et carnis curam ne feceritis.

Mystice per quinque panes doctrina legis; Eccli. XV, 3: pavit eos pane vitae et intellectus.

Per duos pisces doctrina Psalmorum et prophetarum importatur; vel secundum Hilarium, per duos pisces doctrina prophetarum et ioannis baptistae, ut duae personae excellentes in lege, scilicet regalis et sacerdotalis.

Qui ait: afferte mihi illos. Hic ponitur modus distributionis; et primo ponitur praesentatio; secundo dispositio turbarum; tertio oratio; quarto distributio.

Unde dicit qui ait. Ipse, qui omnipotens erat, creare poterat panes novos; sed voluit ex factis panibus reficere.

Sed quae est causa? ratio litteralis secundum chrysostomum est, ut confutaret haeresim Manichaeorum, qui has creaturas a diabolo dixerunt factas, contra illud quod scribitur I ad Tim. IV, 4: omnis creatura dei bona Est. Unde si a diabolo essent, in eis tanta miracula non fecisset. Item, ut ostenderet se dominum in terra et in mari.

Ille qui in Gen. I, 11 dixit, germinet terra herbam virentem, et qui dixit: producant aquae reptile animae viventis etc., ille idem panes multiplicat. Item ad designandum quod legem veterem non reprobavit, sed in novam convertit: ideo dicit afferte mihi, quia quae in veteri lege scripta sunt, ad novam debent referri. Unde ipse dixit, Io. V, V. 46: si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.

Et cum iussisset turbam discumbere super foenum etc.. Hic ponitur dispositio hominum, quia fecit sedere super foenum; Is. XL, 6: omnis caro foenum. Sedere ergo super foenum non est nisi carnem mortificare.

Ad Col. III, 5: mortificate membra vestra quae sunt super terram. Item per foenum significatur lex. Quia isti erant Iudaei, sublevabantur per legem; ideo noluit eos sedere in terra.

Acceptis quinque panibus et duobus piscibus etc.. Notandum quod dominus faciens miracula aliquando orat, aliquando non orat. Aliquando orat, ut hic, ut verum hominem se ostendat: aliquando etiam maiora facit, et non orat, ut deum se ostendat.

Aspiciens in caelum benedixit.

In caelum, scilicet ad patrem. Ps. Cxx, 1: levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Benedixit, quia per sermonem dei omnia benedicuntur.

Nota quod nostrum benedicere non est factivum, sed significativum; dei autem benedicere est factivum; unde benedictio ad multiplicationem pertinet, unde Gen. I, 22: benedixit, et dixit: crescite, et multiplicamini, et replete terram.

Consequenter agitur de distributione fregit et dedit discipulis suis; in quo significatur quod prima distributio facta est discipulis a capite christo; I ad Cor. XI, 3: omnis viri caput christus Est. Sed fregit, ut notaret suam distributionem. Is. LVIII, 7: frange esurienti panem tuum. Et dedit discipulis, quasi mediatoribus. Infra XXVI, 26: accipite et comedite; I ad Cor. XI, 28: et sic probet se homo, ut de pane illo edat, et de calice bibat etc.. Discipuli autem dederunt turbis, ut distributores.

Sed quomodo multiplicati sunt? dicendum, quod fragmenta multiplicata sunt.

Et dicunt quidam hoc posse fieri naturaliter: sicut enim materia se habet ad quamlibet formam, ita se habet ad quamlibet quantitatem.

Sed hoc est stultum, quod materia se habeat ad quamlibet quantitatem materialem: hoc enim non potest fieri nisi per rarefactionem; haec autem rarefactio determinata est in naturalibus.

Quidam dicunt quod multiplicat, sicut ex paucis granis multa grana; sed ibi per naturam, hic per operationem christi. Unde manus christi fuerunt quasi terra, fragmenta quasi semina: unde sicut semina multiplicantur, sic fragmenta. Sed non solum ista, sed per conversionem alterius materiae in ipsam, hoc miraculum factum est.

Sequitur de plenitudine refectionis, et hoc quantum ad duo: quantum ad saturitatem, et quantum ad residuum. Unde dicitur manducaverunt omnes, et saturati sunt, secundum illud Ps. XXI, 27: edent pauperes, et saturabuntur etc.. Et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos. Hic tangitur plenitudo refectionis sub multitudine reliquiarum.

Sed quare voluit dominus colligi reliquias? litteralis causa est quam ponit chrysostomus. Voluit primo quod colligerent discipuli, ne videretur phantasma, item ne ab eis daretur oblivioni. Et quod tulerunt duodecim cophinos, hoc fuit secundum numerum duodecim apostolorum, ut quilibet tolleret suum, ita quod essent in memoria omnium.

Mystice per fragmenta intelligitur sensus spiritualis, qui a turbis non capitur, sed in cophinis, idest in sapientibus; I ad Cor. I, 26: videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles; sed quae stulta sunt mundi elegit deus, ut confundat sapientes etc..

Deinde ponitur numerus manducantium fuit autem numerus manducantium quinque millia virorum: ut de uno pane mille secundum Hilarium. Hoc etiam post ascensionem factum est, quando ad vocem apostolorum uno die quinque millia conversi sunt. Exceptis mulieribus et parvulis, qui sunt ignorantes, et computari non sunt digni. Simile habetur in Lib. Machabaeorum quod parvuli et mulieres non computantur ad bellum.

Item notate, quod istud miraculum statim factum est post occisionem ioannis, et erat prope Pascha, et christus iam praedicaverat per annum, et revoluto anno passus est christus.

Et statim impulit iesus discipulos.

Hic figuratur virtus doctrinae christi, quia liberativa est a periculis, quia discipulos a periculis liberavit.

Unde tria facit.

Primo ponitur occasio subeundi periculum; secundo periculum; tertio liberatio.

Secunda ibi et dimissa turba, ascendit in montem etc.; tertia ibi quarta autem vigilia noctis venit ad eos, ambulans supra mare.

Occasio periculi fuit praeceptum christi: frequenter enim volentes obtemperare voluntati dei, periculis exponuntur, ut ait apostolus, II ad Cor. XI, 26: periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitatibus, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus. Unde statim impulit eos intrare naviculam. Unde statim facto miraculo voluit separari a turbis.

Et hoc fecit triplici ratione. Primo ut ostenderet miraculi veritatem, ne propter eius praesentiam illud accidisse dicerent: ipse enim veritas est, ut habetur Io. XIV, 6.

Secundo, ut doceret nos inanem gloriam vitare; ideo post facta miracula recedit; io.

C. VIII, 50: ego gloriam meam non quaero etc.. Item ut discretionis virtutem ostenderet: discretionis enim est separare se, et quiescere; Sap. VIII, 16: intrans in domum meam conquiescam cum illa.

Sed notandum quod utitur impulsione, quia durum erat eis separari a christo, ut dicit Petrus, Io. VI, 69: domine, ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Item ostendit affectum turbarum, scilicet cum quo ardore sequebantur eum; Cant. I, 2: oleum effusum nomen tuum, ideo adolescentulae dilexerunt te.

Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Sequitur de periculo, et ostenditur periculum ex tempore; ex loco; ex vento.

Et primo ponitur absentia christi, quia cum esset cum discipulis ascendit in montem solus orare. Ipse venerat plantare fidem nostram, ideo operabatur aliquando humanum, aliquando divinum; quod enim panes multiplicavit hoc dei fuit; quod oravit, humanum fuit, non quod indigeret, sed ut exemplum daret: omnis enim christi actio nostra est instructio. Io. XIII, 15: exemplum dedi vobis, ut sicut facio, ita et vos faciatis.

Et dat nobis exemplum quomodo ad orandum: et ad orationem requiritur quies mentis, elevatio, solitudo.

Quies ostenditur, quia dimissa turba, quae designat cogitationes perturbantes cum quibus non potest homo orare, ideo Ostium cordis claudere docet; supra VI, 6: cum autem oraveris, intra cubiculum etc.. Item elevatio; Thren. III, 28: sedebit solitarius et levabit se supra se. Item solitudo. Osee II, 14: ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius.

Per montem intelligitur caelum: caelo enim nihil excelsius. Et dimissis turbis, idest dimissis mortalibus ivit in caelum, et ipse solus ascendit, et propria virtute. Michaeae II, V. 13: ascendit ante eos pandens iter. Item ascendit orare; ad Hebraeos VII, 25: per semetipsum accedens.

Sed hic videtur esse quaestio, quia ioannes videtur dicere quod pavit turbas in monte, ut habetur Io. VI, 3, hic autem dicitur quod post refectionem turbarum ascendit in montem.

Sed respondetur, quod in monte pavit, sed post in altiorem locum montis ascendit.

Item est alia quaestio, quia habetur Io. VI, V. 15 quod ipse fugit, quia voluerunt eum facere regem; hic autem dicitur quod ascendit orare.

Augustinus dicit, quod eadem potest esse causa et fugiendi, et orandi.

Post describitur periculum ex tempore, quia nox erat, et in nocte maius est periculum maris; ideo dicit: vespere autem facto. Et significatur eius passio, quia in passione solus ascendit; Act. I, 9: videntibus illis elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum.

Navicula autem in medio maris iactabatur fluctibus. Per naviculam significatur ecclesia, per mare mundus: Ps. Ciii, 25: hoc mare magnum et spatiosum manibus. Et haec ecclesia, christo ascendente, remansit in mari, et in periculis maris mundi. Quando enim aliquis magnus impugnat ecclesiam, tunc agitatur fluctibus. Ps. Lxxxvii, 8: et omnes fluctus tuos induxisti super me. Sed quia christus orat, non potest submergi, quamvis fluctuet et elevetur. Gen. VII, 17: et elevaverunt arcam in sublime a terra.

Item agitatur a vento: iste ventus est impetus diabolicae incitationis. Iob I, V. 19: quia venit ventus a regione deserti et concussit quatuor angulos domus; Is. XXV, V. 4: spiritus robustorum quasi turbo impellens parietem.

Quarta autem vigilia noctis venit ad eos, ambulans supra mare. Posito periculo, ponitur liberatio a periculo: et circa hoc duo facit.

Primo ponitur auxilium; secundo effectus.

Secunda ibi qui autem in navicula erant, venerunt et adoraverunt eum.

Tria pericula posuerat: primo obscuritatem noctis, periculum maris, periculum venti. Et contra primum ponit visitationem suam; contra secundum certitudinem sui, ibi statimque iesus locutus etc.; contra tertium porrigit manum et continuo iesus extendens manum, apprehendit eum.

Item tranquillitatem maris et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus.

Circa primum ponitur sua visitatio; secundo effectus suae visitationis, ibi videntes autem eum supra mare ambulantem, turbati sunt.

Dicit ergo quarta vigilia noctis venit ad eos. Hic tangitur et adventus eius, et tempus, quia quarta vigilia. Hieronymus dicit, quod antiqui dividebant noctem in quatuor partes. In prima quidam vigilabant, in secunda alii, in tertia alii, et in quarta alii; et illi qui vigilaverant quiescebant.

Unde dicit quod in quarta vigilia etc., quia tota nocte fuerant in mari.

Venit ad eos ambulans supra mare. Et quare? assignat chrysostomus rationem litteralem, dicens quod tantum tardavit ut magis desideraretur. Is. XXVI, 9: anima mea desideravit te in nocte. Item, ut discerent quod si statim non haberent auxilium, quod non desisterent, quoniam oportet semper orare.

Mystice per quatuor horas significantur quatuor status. Primo status legis: secundo status prophetarum; tertio tempus gratiae; quarto ascensus in caelum, in quo statu cessavit tempestas. Unde in quarta vigilia venit sicut in fine noctis; unde Iac. Ult., 8: patientes estote et vos, et confirmate corda vestra, quoniam adventus domini appropinquabit.

Sed qualiter venit? ambulans supra mare. Et quare sic voluit venire? ut se ostenderet dominum maris; Ps. Lxxxviii, 10: tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum eius tu mitigas. Item, ut ostenderet illusores potestatis huius saeculi: diabolus enim semper illudit potestati huius saeculi; Ps. Ciii, 26: draco iste quem formasti ad illudendum ei. Sed istam potestatem dominus fregit; Ps. Lxxiii, 14: tu confregisti capita draconis; et significat quod ecclesia non potest tribulationes sustinere, nisi secundum quod voluit ipse.

Opinio fuit hic, quod in hac vita dominus accepit quatuor dotes, subtilitatis in nativitate, impassibilitatis quando ieiunavit quadraginta diebus, vel transubstantiando sacramentum eucharistiae, agilitatis hic, claritatis in transfiguratione. Sed hoc non credo: credo enim quod miraculose fecit.

Et videntes eum. Hic ponitur effectus praesentiae christi, scilicet turbatio discipulorum; unde ponitur turbatio, ponitur causa, ponitur signum.

Et dicit et videntes eum turbati sunt etc..

Debetis scire, quod quando auxilium divinum est magis propinquum, permittit dominus magis affligi, ut tunc magis cum devotione et gratiarum actione recipiatur auxilium eius. Item magis timor crevit, quia frequenter ex timore homines convertuntur.

Et quare? quia crediderunt phantasma esse; unde dicentes, quia phantasma est, non credentes esse verum corpus de virgine. Mystice enim significatur quod antequam christus veniat, multi multa phantastica dicent, ut habetur infra XXIV, 23 s..

Et prae timore clamaverunt: clamor enim est signum timoris, sicut etiam in omni tribulatione ad dominum debemus clamare; ps.

Cxix, 1: ad dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.

Statimque locutus est eis etc..

Hic ponitur auxilium. Quia in obscuritate erant, ideo certitudinem dat: et tria facit.

Primo certificat verbis; secundo petit signum Petrus factis; tertio conceditur ei.

Tria posuerat: turbationem timoris, falsitatem opinionis, item desperationem: et contra ista tria facit, quia statim locutus est eis. Unde quando quis clamat ad dominum, si opus est, statim venit; is.

C. XXX, 19: ad vocem clamoris tui, statim cum audierit, respondebit tibi. Item, quia erant desperantes, dicit eis nolite timere. Idem habetur ioannis XVI, 33: in mundo pressuram habebitis, sed confidite, quia ego vici mundum: in me autem quietem. Item, quia phantasma credebant, ideo dicit eis ego sum. Et quare dicit sic? quia ex modo loquendi suo poterant certificari; Io. X, 3: oves meae vocem meam audiunt. Item ut se verum deum ostenderet. Simile habetur Ex. III, 13: qui est, misit me, dixit Moyses. Item contra hoc quod turbati erant, dixit nolite timere. Is. LI, V. 12: quis es tu ut timeas ab homine mortali, et a filio hominis, qui quasi foenum ita arescit? et Prov. XXVIII, 1: iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit.

Respondens Petrus dixit: domine, si tu es, iube me ad te venire super aquas. Quia auxilium contulerat verbis, ideo Petrus petit signum factis. Petrus autem in persona totius fiducialiter petiit, et dixit si tu es, iube me ad te venire. Hic est magna fiducia Petri. Non dixit, ora pro me, sed dixit iube me ad te venire, quia ipse confessus est tu es christus filius dei vivi. Unde ex fide quam iam conceperat, audacter confidit in eius potestate.

Esther XIII, 9: domine, in potestate tua cuncta sunt posita, et non est qui resistere possit voluntati tuae. Et hoc dixit ex solo desiderio, non ut tentaret, nec ex infidelitate.

I ad Thess. I, 3: memores fidei vestrae, et operis, et laboris etc..

Deinde ponitur signum; unde dixit veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam, ut veniret ad iesum.

Et hoc contra Manichaeos qui dixerunt, quod christus non habebat verum corpus: quia si christus non habebat, quia ambulabat super aquas, sic nec Petrus.

Per hoc quod post quartam vigiliam adhuc imminebat periculum, significatur quod in quarto adventu, quod erit purgandum purgabitur in electis. Ps. Xcvi, 3: ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos eius.

Videns autem ventum validum etc.. Hic ponitur tertium auxilium, quia liberavit Petrum a submersione. Et primo ponitur causa; secundo petitio Petri; tertio auxilium christi.

Videns autem ventum validum timuit. In mari ventus non habet continuum impetum, similiter nec in terra; unde interpellabatur quando Petrus intravit mare; sed cum fuit super mare, flavit fortiter, et tunc timuit. Ex hoc est considerandum quod dicit, quod periculosius erat supra mare quam in navi, ideo dominus aliquando fortes in periculo maris submergi permittit. Unde apostolus I ad Cor. X, 12: qui existimat se stare, videat ne cadat.

Sed quare permisit in periculo? primo praecepit ire, ut virtus eius ostendatur, quia uterque ambulabat, et hoc viderunt discipuli. Sed quod permiserit mergi Petrum, hoc fecit, ut experiretur quid posset de se. Unde quod ivit supra mare, hoc fuit virtute christi; quod autem coepit mergi, hoc fuit infirmitatis Petri, sicut Paulus, II ad Cor. XII, 7: ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satanae, qui me colaphizet. Permisit etiam dominus Petrum mergi, quia futurus erat pastor. Voluit ergo et virtutem ostendere, et infirmitatem.

Item hoc fecit ad compescendam aemulationem discipulorum: quia enim viderunt eius periculum, cessavit aemulatio eorum.

Et cum coepisset mergi, clamavit: domine, salvum me fac. Simile habetur in Ps. Lxviii, 2: salvum me fac, domine, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.

Et continuo iesus extendens manum apprehendit eum. Christus duo facit, quia et auxilium impendit, et infidelitatem arguit. Auxilium impendit, quia manum porrigit; Ps. Cxliii, 7: emitte manum tuam de alto, libera me, et eripe me de aquis multis.

Et iob XIV, 15: operi manuum tuarum porriges dexteram. Deinde de infidelitate eum arguit, et ait illi: modicae fidei, quare dubitasti? in quo significatur quod si fidem certam habuisset, submergi non potuisset, ideo stabiles esse debemus in fide. Idem habetur supra VIII, 26: quid timidi estis, modicae fidei? et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus. Hic ponitur quartum auxilium contra ventum. Ps. Cvi, 25: dixit, et stetit spiritus procellae. Unde signum est, quod cum christus est cum suis, nil perversi habent; unde Apoc. VII, 16: non esurient, neque sitient ultra.

Sequitur liberationis effectus qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, scilicet discipuli, vel nautae.

Supra VIII, 27: qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? vere filius dei es. Per hoc autem significatur, quod quando dominus cum fidelibus est, tunc veraciter credunt; I Io. II, 28: filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu eius.

Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth. Hic ponitur virtus christi. Et primo describitur locus; deinde devotio hominum; et post virtus operativa.

Dicit ergo et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, qui locus est ex alia parte maris, et interpretatur ortus: unde post periculum venerunt ad refrigerium.

Deinde sequitur devotio turbarum: et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes etc., quia non solum suos infirmos obtulerunt, sed miserunt pro extraneis. Unde cum cognovissent per famam et per doctrinam, miserunt pro infirmis, et obtulerunt ei; unde omnes credebant in eum, tantae erat virtutis sermo eius; et hoc significatur Is. Ult., 19: mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentem in mare etc..

Item devotio etiam demonstratur, quia non solum petebant, quod imponeret manus, sed eum tantum rogabant, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent. Per fimbriam significantur minima praecepta, vel caro christi, vel sacramentum baptismi. Et quicumque tetigerunt, scilicet per fidem, salvi facti sunt. Unde Mc. Ult., 16: qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit.

Aquinatis - super Mt 46